TRACTATUS II
DE TERMINATIONE PROPRII SECUNDUM BONITATEM PROPRII.
CAPUT I.
De inspectione proprii ad ea quæ sunt, quod per notiora ponendum est proprium.
His prælibatis de divisione proprii , tradenda est ars per locos convenientes quibus terminatur problema de proprio secundum inesse et non inesse. Primum ergo tradendum est quod facilius est, qualiter et construitur vel destruitur aliud inesse ut proprium, considerando ad bonitatem proprii secundum bene esse. Et postea qualiter construitur et destruitur considerando ipsum secundum esse suum.
Primum quidem dabimus considerationes sumptas ex hoc si non bene vel bene assignatum proprium, et inspiciemus ad conditiones proprii absolute accepti. Et postea ad conditiones ipsius inspiciemus ad aliud comparati. Est igitur unum in conditionibus proprii absolute considerati, quod nec superabundet nec diminuat a subjecto, si sit in æque cum ipso. Et si hoc quidem est, unum est considerandum in proprio assignato alicui subjecto ut inspiciatur primum si est assignatum per non notiora, vel si est assignatum per notiora subjecto vel positum.
Destruenti ergo considerandum est si est positum per non notiora : quia ex illo interimitur proprium. Ejus autem quod est per non notiora esse positum pro-
prium, duo sunt modi. Unus est quoad esse proprii, et alius quoad bene esse proprii. Primus quidem modus, si omnino quoad esse ignotius est proprii quod propositum est, quam subjecti cujus dictum est esse proprium, interimitur proprium : sicut enim quidam dixerunt, tunc erit bene positum si sit notius subjecto, et erit assignatum secundum bene esse proprii. Nam proprium et diffinitio redditur, ut innotescat, cujus est proprium, et cujus est diffinitio : sicut enim per diffinitionem cognoscimus totam substantiam, sic per proprium tanquam secundum proprium accidens cognoscimus posse ipsius substantiae vel subjecti : quia sicut dicitur in primo de Anima 1, scientia accidentium propriorum maxime confert ad cognoscendum quod quid est. Ex quo patet quod proprium per notiora reddendum est quam subjectum, et sic non erit male assignatum proprium. Exemplum autem hujus est in positione Democriti et Leucippi, qui ponit ignis proprium, quod sit simillimum animae corporum sive inter corpora : hoc enim in proprii assignatione (quae sic dicit) ponitur anima, quae ignotior est quam ignis sensibili cognitione : magis enim scimus quoad nos scientia quid est ignis, quam quid est anima : non ergo bene positum est ignis proprium, quod sit simillimum animae corporum sive inter corpora.
Aliud autem quod secundo considerandum per considerationem ad notius est inspiciendum, si non notius est hoc quod
<--- Page Split --->
assignatum est proprium huic subjecto cui assignatur inesse, quam subjectum esse secundum se : nam qui non scit per notiora, quoniam hoc quod est proprium huic subjecto inest, et non cognoscit si illi soli inest, ita non scit si sit proprium : quoniam de substantia proprii est, quod soli insit, et sic non scit esse proprium secundum se : quare quolibet horum duorum modorum accidente obscurum fit proprium, et sic per ipsum non potest innotescere subjectum, et sic male est assignatum. Hujus autem secundi exemplum est, ut qui ponit proprium ignis esse in quo primo nata est esse anima, ignotiori uitur pro proprio quoad esse quam sit subjectum, hoc quod est sive quod est in seipso, vel si in hoc inst anima, et si primo inest igni : propter quod non erit bene positum proprium, dicendo quod hoc est proprium in quo primo nata est esse anima. Hoc dictum est propter naturalem calorem, qui ignis habet proprietatem. Et quia mobilitas ignis esse putabatur ex atomis rotundis semper motis, et ex eisdem putabatur esse anima quæ est principium motus vitæ per motum cordis.
Si quis autem objiciat quod proprium causam sui habet in subjecto, et sic semper subjecto est ignotius, Dicendum quod subjectum notius est causa et natura : sed notius proprium debet esse quoad nos, et sicut signum quod accipitur ab eo quod est esse consequens : et hoc modo intelligitur quod dicitur hic : et dialecticus syllogismus ex talibus signis procedit.
Hac consideratione per oppositum modum utendum est construenti. Si enim per notiora significavit sive posuit proprium secundum utrumque modum, etiam secundum esse et secundum inesse, erit tunc secundum hoc sive quoad hoc bene proprium assignatum : nam affirmativorum locorum sive considerationum de eo quod bene assignetur proprium secundum bonitatem proprii et non secundum entitatem ipsius. Alii quidem non probant proprium bene assignari simpli-
citer, sed probant, quod bene assignatur quoad hoc quod inspicitur in ista consideratione, et quoad hoc demonstrant, quod bene assignatum est proprium, ut qui dixit animalis proprium esse sensum habere, per notiora, et per notius assignavit proprium secundum utrumque modum, et quantum ad esse et quantum ad inesse : et ideo bene erit assignatum secundum hoc propositum quod positum est animalis esse proprium sensum habere.
Et est notandum quod quamvis ad demonstratorem pertineat cognoscere causam inharentiae proprii in subjecto, sicut in primo Posteriorum ostenditur : tamen ipsam inhaerentiam proprii in subjecto pertinet ad dialecticum cognoscere : et sic terminatur problema de proprio, quia ipsa inharentia per communia et probabilia determinatur. Adhuc autem notandum, quod in hac methodo praecipue considerationes constructivæ juxta destructivas ponuntur, quia proprium convertibile est, et per quæcumque construitur quantum ad inesse, per eadem opposita illorum destruitur quantum ad inesse : quod non est in accidente, nec in genere, nec in aliis prædicatis. Adhuc notandum quod considerationes proprii quantum ad bene esse non destruunt ipsum simpliciter, sed destruunt bene esse ipsius quantum ad hoc, et non simpliciter : quia ex multis construitur et destruitur bene esse proprii : et consideratio quælibet non inspicit in se ad unum illorum : et ideo non construit vel destruit bene esse simpliciter, sed construit vel destruit ad hoc quod de multis considerat.
CAPUT II.
De determinatione proprii destructive et constructive respiciendo in multiplex ex parte sermonis et in proprio et in sub-jecto.
Quia vero per notiora assignandum est
<--- Page Split --->
proprium, et multiplex ex parte sermonis facit obscuritatem, deinde post considerationem ad notius, destruenti vel destruere volenti problema de proprio, inspiciendum est si quid vel aliquod nominum (quæ in proprio sunt assignata ad circumloquendum ipsum proprium) multipliciter dicitur secundum æquivocationem, vel etiam considerandum si tota oratio plura significat secundum amphibologiam vel aliam multiplicitatem : et si sic, non est secundum hoc bene posisente est tum proprium. Cujus exemplum est, quoæquivocum, et ideo non niam sentire æquivoce multa significat. est proprimo animalis. Uno quidem mo lo significat sensum habere in habitu. Uno quidem sive alio modo sentire significat sensu uti secundum agere. Et ideo male assignatur proprium animalis esse sentire. Propter quod autem in assignatione proprii non est utendum multiplici, nec nomine quod multipliciter dicitur, neque oratione quæ multa significat : quia id quod multipliciter dicitur, obscurum facit id quod dictum est ad proprii circumlocutionem : quia dubitat opponens qui debet arguere ad proprium terminandum utrum forte sensum dicit vel dicere intendit eorum quæ multipliciter dicuntur : et ideo male per multiplex assignatur proprium. Nam proprium docendi gratia assignatur : multiplex non docet, sed obscurat.
Amplius autem adhuc alia ratio est ad hoc: quoniam necessarium aliquam increpationem ad hoc fieri semper si multiplex assignatur proprium: quia sunt mali socii opus commune impedientes, et transferentes disputationem dialecticam ad sophisticam: quia sic assignare proprium opponens in dissonanti sensu quem non intendit respondens, facit syllogismum de eo sive ad aliud quod multipliciter dicitur: et ut hanc increpationem evadat, per simpliciter dicta debet assignare proprium.
Astruenti autem sive astrùere volenti proprium, e contra inspiciendum est, si non plura significat, ne quid, hoc est, aliquod nominum neque tota oratio: erit
enim secundum hoc bene positum proprium. Cujus exemplum est, ut quia neque corpus multipliciter dictum plura significat, neque mobilissimum in superiorem locum, nec totum quod ex his compositum est, quod est oratio circumloquens proprium, erit bene positum secundum hoc proprium ignis, quod sit corpus mobilissimum in superiorem locum.
Deinde juxta hoc idem destruenti inspiciendum est in subjectum, si multipliciter dicitur illud subjectum cujus proprium assignatur: non determinetur autem per distinctionem nuUplicis, cujus illorum (hoc est, in quo sensu accepto subjecto) proprium ponatur: non enim positum erit tunc proprium. Ob quas autem causas hoc sit, non est dubium: quia paulo ante dictum est, quod multiplicitas obscuritatem generat, cum subjectum referatur ad proprium .causa innotescendi. Nam idem inconveniens accidere necessarium est quod accidit ex multiplicitate proprii. Cujus exemplum est, ut quoniam hoc scire plura significat ut pronomen subjectum : scire autem proprium unum (hoc est, secundum unum sensum) in quo est pronomen nominativi casus, est scientiam habere ipsum in habitu : alterum (hoc est, in alio sensu) in quo ejusdem casus est nominativi : et hoc est scientia uti secundum agere. Aliud vero in alio sensu in quo pronomen, hoc est accusativi casus scientiam esse, hoc est, de ipso esse : et ideo ejus proprii cujus circumlocutio est scire hoc, non bene positum, quando non determinatur cujus horum (hoc est, in quo sensu dictorum) ponitur proprium.
Astruenti vero per oppositum modum hac consideratione utendum est, considerando etiam ad subjectum cujus est proprium assignatum. Si enim non multipliciter dicitur, sed est unum simplex secundum sermonem, erit bene assignatum secundum hoc proprium. Cujus exemplum est, ut quoniam homo simpliciter dicitur ut subjectum, erit bene
<--- Page Split --->
secundum hoc positum hominis proprium, quod sit animal mansuetum natura. Et notandum est quod corpus in priori exemplo positum dicitur multipliciter de naturali et mathematico : et homo dicitur multipliciter de picto et animali homine : tamen in exemplis restricta accipiuntur ad naturale corpus mobile et naturale, et hominem 1. Adhuc notandum quod multiplex in fallacia in dictione respicitur, et non obscuritas secundum fallaciam extra dictionem, quod fallacia extra dictionem fit in argumentatione per quam non fit circumlocutio proprii, sed multiplex tamen in dictione est in nomine vel oratione per quam fit proprii circumlocutio.
CAPUT III.
De considerationibus destructivis et constructivis per inspectionem ad superfluum in sermone et intellectu et noninis communitate.
Deinde destruenti proprium considerandum et inspiciendum in id quod est superfluum proprio, primo explicite, et secundo implicite, et tertio etiam in pluralitate propriorum. Primo ergo inter haec considerandum destruere volenti proprium sive rationem circumloquentem proprium, si frequenter dictum est idem explicite : haec enim faciliter saepe latent, et tamen haec destruunt proprii bonitatem. Latent autem hoc facientes in proprio, quemadmodum in diffinitionibus et frequenter latent dicentes idem : et secundum hoc non erit bene positum proprium cum assignetur causa manifestationis et non latentiae : et ideo non est bene positum, quod hoc, id est, repetitionem ejusdem passum est : repetitio enim ejusdem perturbat audientem cum sit superflua, quamvis non judicetur nugatio : quia si nugatio esset, interimeret
entitatem proprii, et non bonitatem tantum. Impeditur autem nugatio in ista prima consideratione : quia propter partitivam considerationem unum accipitur ut pars alterius, ut statim patebit in exemplo : conturbat tamen et impedit proprii manifestatio, eo quod non potest esse de essentia proprii, cum proprium, ut dicit Boetius, sit de natura accidentium, eo quod sit de consequentibus totum esse subjecti : et sic perturbat audientem frequenter, eo quod incertum necessario fit proprium ex frequenter dicto : et contra hoc exercitari videntur et anxiari opponentes.
Eveniet autem frequenter dicere idem duobus modis. Uno quidem quando explicite nominaverit quis idem frequenter, velut si quis proprium ignis ponendo assignet dicens, quod ignis proprium est, quod sit corpus tenuissimum corporum : hoc enim sic assignans frequenter sive bis dixit corpus per significationem et vocem, quamvis per modum significandi participativa constructionis videatur esse diversum. Secundo autem evenit frequenter idem dicere intellectum in voce explicita, et tunc patet quod frequenter idem dicitur si quis pro nominibus improprie positis assignet diffinitiones eorum quae in oratione proprium circumloquente ponuntur, velut si quis reddat vel ponat terrae proprium, quod terra est substantia quae maxime corporum secundum naturam fertur in inferiorem locum, videlicet centrum : deinde loco ejus quod dicit corporum, assumat diffinitionem corporum, idem dicit, eo quod hujus substantia est corporearum substantiarum. Sic enim species ponitur cum genere in eadem assignatione, ut si dicat, quod terra est corporea substantia quae maxime corporearum substantiarum fertur in inferiorem locum. Hic enim patet quod frequenter idem dicatur, quod etiam intellectui prioris orationis sic iteraba-
<--- Page Split --->
tur : unum enim quantum ad significatum secundum intellectum est corpus, et hujus, hoc est, corporea substantia. Patet ergo quod substantia hoc modo secundum intellectum erit frequenter dicta : et sic conturbatio fit in audientes : quare neutrum et neque frequenter dictum in voce, neque frequenter iteratum secundum intellectum, est bene positum proprium.
Constructiva consideratio juxta hanc accepta est : quia astruenti proprium considerandum est, si nullo eodem frequenter usus est in nomine quod ponitur in proprii assignatione : et sic erit secum hoc sive quantum ad hoc bene assignatum proprium dictum, veluti qui dixit hominis proprium esse disciplinae susceptibile : sic enim dicens, non est usus frequenter eodem nomine : et secundum hoc erit bene assignatum proprium hominis.
Respiciendo in superfluam convertibilitatem proprii considerandum destruenti problema de proprio, si tale assignavit nomen in propria significatione, vel tale proprium quod sicut transcendens omnibus insit ut unum et ens. Hujus ratio est, quia tale nomen inutile erit ad proprium, cum sit contra propriam rationem proprii. Proprium enim est quod ab omnibus separat et soli convenit. Quod igitur non separat ab aliquo, inutiliter ponitur in assignatione proprii : velut etiam particulae quae ponuntur in diffinitione, quarum quælibet separat ab aliquo : ita enim separantes ab aliquo oportet esse particulas positas in proprio. Si ergo transcendens non coarctatum ponatur in assignatione proprii, non est bene proprium assignatum. Cujus exemplum èst, ut qui posuit scientiae proprium, dicens quod scientiae proprium est esse opinionem sive conceptum irreprobabile sub ratione unum existens, hoc est, quod scientia unum est existens sub ratione quæ est opinio irreprobabilis. Et dico unum existens sub ratione, quia ratione certissima et irreprobabili confirmatur et probatur.
Opinio autem dicitur ab opinante et non opinabili : hic enim tali quo usus est in proprio (hoc est, in assignatione proprii, uno quod est transcendens non coactatum : ideo omnibus adest, et a nullo separat, et ideo quoad hoc non erit bene positum scientiae proprium.
Juxta eamdem considerationem per modum oppositum inspiciendum est si in assignatione proprii in oratione circumloquente proprium nullo termino est usus communi transcendente non constricto, quorum quodlibet ab aliquo separat : et sic erit tunc bene secundum hoc positum proprium. Cujus exemplum est, ut si quis dixit quoniam proprium est animalis animam habere, nullo usus est termino communi in constricto : erit ergo secundum hoc bene positum animalis proprium, quod est animam habere.
Et attende quod in diffinitione adjunctæ differentiæ generibus quæ alio modo habent genus, si secundum esse accipiantur, non est nugatio : eo quod non est inutilis repetitio, quia sunt ad specificandum : neque nugatio nisi species in eadem ratione conjungatur cum genere. Adhuc notandum quod transcendens restrictum non destruit bonitatem proprii positum in oratione circumloquente proprium : aliter enim non esset proprium quod in prædicamento substantiæ dicitur, quod proprium substantiæ est, quod cum sit idem et unum numero, sit susceptibile contrariorum secundum sui permutationem : contrahitur enim ibi unum per adjunctum etiam quod est idem numero.
Deinde adhuc destruenti problema de proprio inspiciendo in proprium, multipliciter considerandum est, si aliquis plura propria assignat ejusdem subjecti vel speciei, non determinans aliquid in sermone positum : quia plura sunt propria quæ ponit : tunc enim plura ponit ut unum, quod esse non potest, cum a diversis subjecti principiis causentur : unde tunc non erit bene positum proprium. Nam quemadmodum in diffinitionibus oportet præter orationem quæ indicat
<--- Page Split --->
diffiniti substantiam, non adjicere aliquid plus quod non sit de substantia diffinitionis, eo quod diffinitio nihil continet superfluum neque diminutum ut sit diffinite rei terminus : sic oportet quod neque in propriis aliquid superfluum adjiciatur, eo quod proprium causa innotescendi proprii potestatem redditur : unde nihil debet continere plus praeter eam orationem quae facit proprium : nihil enim coassignandum est proprio, eo quod inutile sit hujus proprium propter superflui additionem. Cujus exemplum est, ut quoniam qui dixit ignis proprium esse, quod sit corpus tenuissimum et levissimum, plura assignavit propria : utrumque enim de solo igne verum est dici, et sic utrumque erit ignis proprium : et quia ut unum assignavit, non erit bene positum ignis proprium, quod dicatur corpus esse subtilissimum et levissimum. Juxta hoc autem consideratio constructiva formatur : astruenti enim valet per oppositum considerare si non plura assignavit, sed unicum, erit secundum hoc bene assignatum proprium. Cujus exemplum est, quoniam qui dixit humidi proprium esse quod in omnem figuram, eo quod male sit terminabile termino proprio, et bene alieno : hoc assignavit proprium esse non plura, et ideo erit secundum hoc bene positum humidi proprium.
Attendendum est quod unius subjecti sunt multa propria, sed a diversis subjecti principiis et potestatibus causata : et quoad ista diversa principia cadit subjectum in diffinitione proprii : et quando non fit distinctio et determinatio de illis, videbuntur propria ad idem referri principium : et ideo generat confusionem, et non declarat subjectum, etc.
CAPUT IV.
De interemptione et constructione problematis de proprio penes conditiones proprii sumptas comparati ad aliquod subjectum.
Deinde destruere volenti problema de bonitate proprii comparati ad aliud aliquod sicut ad subjectum, et in his conditionibus proprii comparati, primi inspiciendum est ad subjectum proprium ejusdem proprii, quod si bene esse assignavit. Inspiciendum ergo si eodem subjecto usus est in proprio, cujus proprium assignavit cum aliquo eorum quæ sunt ejusdem subjecti vel partes essentiales, ut genus, et differentia : vel pars subjectiva, ut animalis pars est homo : tunc enim non erit bene positum proprium. Et hujus ratio est, quia causa discendi et notificandi subjectum assignatur proprium : si ergo assumat idem, assumet id quod similiter sive æqualiter ignotum est, et sic non potest declarare subjectum. Si autem assumat aliquid eorum quæ sunt subjecti et pars subjecti, assumet in proprio quod posterius erit subjecto, et sic iterum declarare non poterit, quia non est notius illo : propter quod non fit sive non contingit per tale proprium magis aliquid discere sicut per declarans subjectum : et sic inutiliter assignatur proprium. Hujus exemplum est, si quis dixit animalis proprium esse, quod sit substantia, cujus species est homo : aliquo usus est illorum quæ sunt animalis ut substantia cum adjunctis, et aliquo usus est quod est animalis pars ut homo : et ideo non bene positum est proprium.
Astruenti autem valet uti hac consideratione per oppositum, quod inspiciat si nec eodem subjecto, nec aliquo eorum quæ sunt ejus, utitur in proprii assignatione : tunc enim erit bene positum proprium. Cujus exemplum est, ut qui ponit animalis esse proprium, quod sit ex anima et corpore, neque eodem subjecto
<--- Page Split --->
cujus assignatum est proprium, neque aliquo quod subjecti sit ut pars subjectiva, usus est in assignatione proprii: et ideo bene erit positum secundum hoc proprium. Eodem modo in aliis considerandum positis in assignatione proprii quae non faciunt notius subjectum.
Unde ad considerandum problema de bonitate proprii, considerandum si aliquis in assignatione proprii, aut opposito subjecti, aut eo quod simul natura est cum ipso, aut aliquo quod posterius est illo quoad cognitionem usus est : tunc enim non erit bene positum proprium : nam opposita simul sunt natura et neutrum notius est reliquo in quantum sunt opposita: tunc enim non erit bene positum proprium, quia quod est simul natura vel posterius subjecto, non potest facere notius subjectum. Cujus exemplum est, ut qui dixit boni proprium esse quod malo maxime opponitur, opposito usus est boni : non erit ergo secundum hoc bene assignatum boni proprium.
Astruenti autem per oppositum hac consideratione utendum est, inspiciendo si nullo usus est neque opposito, neque quod simul est natura, neque posteriore: erit enim secundum hoc bene assignatum proprium. Cujus exemplum est, qui posuit disciplinae proprium, quod sit opinio sive conceptus maxime faciens fidem, nullo usus est neque opposito, neque quod sit omnino simul natura, neque posteriore: erit ergo secundum hoc bene positum proprium disciplinae. Disciplinam autem dico eam quae in disciplinabilibus et demonstrationibus conclusionum acceptus est habitus, quae opinio est in opinante, et non ab opinabili dicta : eo quod accipit demonstrabile per medium non proprium et proximum, sed per effectum vel causam remotam vel communem.
Objectio. Hic autem cavendum est,' quia privatio et habitus sunt opposita : et tamen non sunt simul natura, quia privatio notificatur per habitum. Sed ad hoc dicendum est, quod opposita sunt simul natura in
quantum opposita, et quod habitus notificat privationem, non est ex hoc quod opponitur, sed ex hoc quod est principium et materiale et naturale ad privationem : quia non est privatio nisi habitus, et est privatio in aptitudine ad habitum : unde quod opposita non debent poni in proprio, intelligendum est in quantum opposita sunt.
Et quod dictum est quod non debet Aria obje- ctio. esse posterius, cum tamen proprium sit de genere accidentium : et similiter par- ticulæ quæ ponuntur in oratione circum- loquente proprium, sunt accidentales, et sic posteriores subjecto. Intelligendum solutio. quoad illam cognitionem qua proprium notificat subjectum, et hoc est quoad co- gnitionem. Similiter proprium notificat subjectum cum cadat in ejus diffinitione. Et quod alicui dicunt quod species potest dictum quo- mundam fal- considerari secundum essentiam sive se- sum et non curandum. cundum substantiam, et quoad esse. Et si secundum substantiam, tunc nihil ha- bet prius nisi genus et differentiam. Et si consideretur quoad esse, sic proprium prius : quia dicit aptitudinem ad esse quæ prior est quam esse : non est curandum, quia falsum est, cum dicatur ab Avicenna, quod proprium est posterius ipso esse speciei, sicut id quod ab esse speciei fluit, et non est essentia quæ sit ante esse. Et hoc patet, quia subjectum secundum esse acceptum cadit in diffinitione proprii : ne- que potest esse subjectum nisi secundum esse perfectum.
Deinde destruenti quidem inspiciendum est si quis assignaverit proprium, id quod non semper sequitur et non conversim ipsum subjectum : hoc enim posterius est et non prius secundum aliquem modum : nec potest esse proprium, nisi quando et in particulari, de quo non potest esse cognitio per rationem : unde hoc aliquando fit non proprium : unde non erit bene positum hujus proprium. Cujus ratio est, quia id in quo comprehendimus idem proprium inesse sicut in subjecto, de hoc non de necessitate et per se dicitur proprium, cum aliquando non
<--- Page Split --->
insit : et sic non semper erit verum proprium prædicatum de subjecto, quia nomen proprii de subjecto aliquando non prædicatur secundum actum. Neque etiam comprehendimus ut nunc non inesse proprium : sed nomen negatum de ipso non de necessitate dicetur eidem non inesse, sed quando inest contingenter, quando abest contingenter (cum proprium debeat aut de necessitate inesse, aut de necessitate non inesse) propter hoc quia non servat maximas et regulas proprii, non erit bene positum proprium.
Amplius autem ad hoc alia ratio est : quia quando assignavit quis tale proprium, si quidem est tale ut ipsum quandoque inest, et quandoque non inest : vel si non est manifestum si inest, vel non inest : tamen tale sit proprium quod sit vel contingit amittere : non ergo erit planum et notum tale proprium quod semper non inest. Cujus exemplum est, ut qui posuit proprium animalis moveri quidem et stare. Quandoque enim movetur et quandoque stat : et ideo non erit bene positum proprium.
Astruenti autem eadem consideratione per oppositum utendum, et considerandum si aliquis tale proprium assignavit quod de necessitate semper inest et sequitur subjectum : erit enim bene positum secundum hoc proprium. Cujus exemplum est, ut qui posuit virtutis proprium in comparatione ad subjectum sive ad eum cujus est virtus, quod habentem facit studiosum sive virtuosum, assignavit proprium quod semper sequitur cujus est proprium : et ideo quoad hoc bene positum est proprium.
Deinde secundum eamdem considerationem destruenti est considerandum, si aliquis quod ut nunc proprium est assignans, non determinavit per aliud in sermone positum, quod ut nunc et non simpliciter : tunc non erit bene positum tale proprium. Cujus quidem prima ratio est: quoniam tale proprium fit extra morem sive consuetudinem assignandi proprium: hoc enim tale secundum omne tempus
assignari consuevit : et quod fit extra morem sive consuetudinem assignandi proprium, indiget determinatione : quia aliter intelligitur secundum morem aliorum propriorum. Solent autem plerumque secundum morem omnes Philosophi proprium assignare id quod semper sequitur subjectum. Secunda autem consideratio sive ratio est, quia est obscurum utrum tale sit si non determinavit assignans tale proprium, quod ut nunc et non simpliciter voluit assignare proprium.
Eadem autem consideratio per oppositum modum inspecta valet astruenti, si aliquis ut nunc proprium assignans determinavit in sermone, quoniam ut nunc proprium assignavit : nec enim inconvenienter sic determinando dixit : et ideo erit secundum hoc bene positum tale proprium ut nunc. Cujus exemplum est, ut qui dixit, quoniam alicujus hominis proprium est ambulare nunc, vel ut nunc, hoc per hunc terminum segregans ut nunc proprium a simpliciter proprio : et ideo secundum hoc bene erit positum tale proprium.
Considerandum deinde destruenti si aliquod tale assignaverit proprium quod inesse alio modo non est manifestum quam sensu : tunc enim proprium non erit recte assignatum : sensibile enim quod ex solo sensu manifestum factum est, nec aliunde cognoscitur, incertum est : cum parum post amisso circa eum sensu ejus etiam cognitionem amittamus. Dubium est enim tunc (amisso circa eum sensu) utrum adhuc insit cui prius inerat : eo quod sensu solo cognoscitur. Erit autem hoc verum in his quae sciemus consequi non ex necessitate, aut semper. Si enim ex necessitate sciremus ea consequi, amissa adhuc sensatione circa ipsa cognoscemus et quod insunt cui prius inerant. Hujus autem dicti exemplum est, ut si quis posuerit hoc solis proprium esse, scilicet astrum quod fertur super terram lucidissimum : hic enim tali aliquo usus est ut proprio, scili-
<--- Page Split --->
cet super terram ferri, quod (ut patet) sensu cognoscitur : et ideo per hoc non est assignatum solis proprium : quoniam ignotum est quantum ad sensum, quum sol iverit in occasum, utrum adhuc feratur super terram, eo quod tunc amisimus sensum circa ipsum.
Sed per oppositum volenti astruere proprium inspiciendum si tale assignatum sit proprium, quod non solo sensu sit manifestum : sed si est sensibile cum hoc etiam ex necessitate inesse palam sit: hoc enim modo bene positum ac recte assignatum est proprium. Cujus exemplum est, ut si quis posuerit superficiei proprium esse hoc, quod est primum coloratum esse : est enim superficies immediatum subjectum coloris : tunc sensibili quidem aliquo usus est proprio : sed tali usus est proprio, quod licet sensibile sit, tamen manifestum est ipsum semper inesse superficiei etiam absque sensu : quare hoc modo convenienter erit assignatum superficiei proprium.
Destruenti postea valet quidem haec consideratio, ut si diffinitionem ut proprium assignavit : non enim oportet ipsum proprium quid est esse seu rei essentiam indicare. Cujus exemplum est ; quoniam qui dixit animal gressibile bipes esse hominis proprium, assignans quid est esse hominis, assignavit (hoc est, assignare credidit) hominis proprium. Non igitur bene assignatum est hominis proprium. Diximus autem non oportere proprium indicare quid est esse rei : quoniam duplex est proprium, ut in primo hujus scientiae libro dictum est. Aliud quidem quod quid est esse rei indicans, ut diffinitio : aliud autem non, ut proprium de quo hic loquimur. Diximus etiam animal gressibile bipes esse hominis diffinitionem, et quid est esse ejus indicare, non curantes de exemplo, licet rei veritas sit alia.
Volenti autem astruere intuendum si illud ut proprium assignavit, quod conversim prædicatur et non indicat quid est esse rei : et si ita se habuerit, tunc erit
secundum hoc bene assignatum proprium. Ut verbi gratia, qui posuit animal mansuetum natura esse hominis proprium, assignavit tale hominis proprium quod non est quid est esse significans : et tunc secundnm hoc bene assignatum erit hominis proprium.
Confert deinde destruenti quidem si assignans proprium non posuerit ipsum in quid est, hoc est, in genere suo : nam oportet in propriis accidentalibus ita assignare proprium genus, sicut etiam in diffinitionibus et postea addere reliqua distinguentia et sic separare : et ideo quod non est hoc modo positum proprium, non erit bene assignatum. Cujus exemplum est, ut qui dixit animam habere, esse animalis proprium, iste non posuit in quid est omne animal : et ideo hoc non erit bene positum animalis proprium.
Sed si quidem cujus est proprium assignaverit, ponens in quid ipsum sit, et reliqua superaddat separantia et distinguentia, construenti proficit, et erit secundum hoc bene assignatum proprium, ut qui proprium hominis assignavit animal disciplinae susceptibile, proprium hominis assignavit, ponens ipsum in quid est, hoc est, in genere suo : animal enim genus hominis existens dicitur etiam genus in quod, hoc est, genus subjectum proprietatis hominis, licet non sit subjectum adæquatum : et secundum hunc modum erit bene positum hominis proprium.
Per haec itaque perspiciendum (ut circa dicta concludamus) utrum bene aut non bene assignatum sit proprium. Ex his igitur considerandum etiam, utrum proprium sit omnino quod jam dictum est esse proprium, aut non sit. Nec istae sunt considerationes distinctae : quoniam loci qui constituunt proprium simpliciter, quoniam bene positum est, erunt idem his qui proprium omnino faciunt : in illis ergo, scilicet primis locis, dicuntur (hoc est, continentur) loci secundi, quasi dicamus quod quia loci per quos perspicere
<--- Page Split --->
possumus utrum proprium sit bene assignatum, sunt loci facientes immediate cognoscere utrum proprium sit omnino quod jam assignatum est, ideo non sunt seorsum pertractandi : nam in dictis locis de constructione et destructione proprii continentur et loci de cognitione ejus quod assignatum est utrum sit proprium vel non.
In primis itaque oportet destruentem (hoc est, destruere volentem aliquid esse proprium) inspicere in unumquodque inferius cujus proprium assignavit utrum nulli insit, aut si non est verum hoc proprium secundum hoc, id est, si non conveniat alicui illorum inferiorum, hoc est, si illud quod proprium assignatum est, non conveniat alicui ex illis inferioribus, licet forte aliis conveniat : aut superiori dato quod omnibus illis inferioribus conveniat, non sit tamen proprium cujusque eorum secundum illud commune cujus assignatum fuit proprium : si enim aliquo istorum modorum se habuerit, non erit proprium quod positum est esse proprium. Cujus exemplum est, si assignetur proprium esse scientis infallibilem esse sub ratione sive argumentatione, inspiciendum si hoc omni scienti convenit, ut videndum si geometer qui est sciens sit infallibilis in sua argumentatione semper, et viso quod hoc non convenit geometre, eo quod aliquando fallitur falso describendo figuras de quibus argumentatur. Non est ergo hoc scientis proprium quod dictum est, quod est infallibilem esse sub oratione, quia non convenit omni scienti.
Juxta hanc considerationem oportet astruentem sive astruere volentem considerare si de omni verum est proprium : quia si de omni verum est, tunc esset simpliciter verum etiam de ipso : quia quod per se omni convenit, convenit secundum quod ipsum et simpliciter et soli illi : et sic erit simpliciter proprium, quod positum est esse proprium. Cujus exemplum est, ut quoniam animal su-
sceptibile disciplinae de omni homine verum est : et ideo quod de quolibet verum est, erit ergo proprium hominis. Ut autem idoneus sit aliquis ad discernendum quando convenit omni et secundum ipsum, dicimus quod hic locus istius considerationis utilis est destruenti quidem ut inspiciat si non dicitur ratio quae describit proprium de omni eo de quo dicitur nomen subjecti : ita etiam si de quocumque dicitur nomen, de illo eodem non dicitur ratio quae est proprii : et e converso si non dicitur ratio propria, neque nomen ejus, ita quod conversim praedicarentur de se invicem : tunc enim non erit proprium. Construenti autem utilis est opposito modo considerando, si de quo dicitur nomen, semper de eodem dicitur ratio proprii : et e converso si de quo dicitur ratio, et nomen sive subjectum praedicatur. Dicitur autem propri ratio : quia ad determinandum ponitur, sicut ratio quae est diffinitio. Et dicitur subjectum nomen, quia sicut nomen diffiniti se habet ad diffinitionem, ita subjectum se habet ad proprium, quantum ad hoc quod declaratur per proprium quam ad quantitatem, sicut in ante habitis dictum est.
Deinde destruenti quidem considerare oportet ad hanc proprii conditionem quae est conversim praedicari, etiam quod si non dicitur nomen de omni de quo dicitur ratio, et e converso si non dicitur ratio de omni eo de quo dicitur nomen : tunc enim non erit proprium quod dicitur inesse ut proprium. Cujus exemplum est, ut animal susceptibile disciplinae dicitur de omni homine, et e converso juxta eamdem considerationem per oppositum modum acceptam. Astruentem considerare oportet, si de omni de quo ratio et nomen praedicatur, et e converso : quia tunc esset bene positum proprium, ut de quocumque verum est et praedicatur animam habere, et animal esse verum est e praedicatur. Et e converso de quo verum est esse animal, et de quo praedicatur animal, de omni illo predica-
<--- Page Split --->
tur animam habere : erit ergo animam habere animalis proprium.
Deinde destructive quidem oportet considerationem habere ad hanc proprii considerationem vel conditionem quae est non in quid prædicari : quid autem in diffinitione proprii est subjectum positum in diffinitione propriæ passionis. Unde considerandum destruenti si aliquis assignavit ipsum subjectum cujus passio est propria, ut et ipsum subjectum sit proprium ejus quod est in subjecto : tunc enim non erit proprium quod sic ponitur. Cujus exemplum est, ut qui assignavit quod est ignis esse subtilissimum corpus, cum ignis sit subjectum, et subtilissimum corporum esse passio sive proprium, hoc tale subjectum assignavit prædicari ut proprium : non esset ignis proprium subtilissimum corpus. Ignis in quid, subtilissimum autem corporum esse in quale prædicatur : et propter subjectum erit proprium ejus passionis sive proprii quod in subjecto esse dicitur. Cujus ratio est, quia si hoc dicatur, sequitur quod unum et idem plurium etiam specie differentium proprium erit : nam eidem subjecto insunt plura etiam specie differentia, quae tamen ut propria de sola substantia sunt dicta : quorum omnium secundum hoc proprium erit, quod subjectum erit eorum.
Contra hoc tamen quidam objiciunt, quia si uni subjecto multa insunt propria, haec omnia convertuntur cum subjecto prædicato : sed quæcumque uni et eidem convertuntur, ipsa etiam inter se convertuntur : ergo ista propria inter se convertuntur : et sic unum est alterius proprium, quod falsum est. Sed ad hoc dicendum, quod propria large dicuntur hic quæcumque insunt omni et soli, ut grammatica et musica homini secundum aptitudinem : et tunc inconveniens est subjectum dici proprium eorum quae sunt in subjecto : quia sic homo erit proprium grammaticæ, et proprium musicae et albedinis et aliorum multorum : quod est
contra naturam proprii, quod convenit uni et soli secundum speciem.
Astruenti vero valet haec consideratio opposito modo considerando etiam et si id quod in subjecto est ut passio, assignavit quis esse proprium subjecti : hoc enim cum in quali et non in quod prædicatur, erit proprium quod ab adversario positum est non esse proprium : si quidem de solo secundum speciem, ut dictum est, prædicatur. Cujus exemplum est, ut qui dixit terræ proprium esse, quod sit corpus gravissimum in sua specie : hoc enim subjecto assignavit proprium quod de sola re subjecti dicitur, et ut proprium prædicatur in quale : et ideo erit recte positum terræ proprium.
Deinde alia consideratione penes eamdem conditionem proprii quæ est non in quid prædicari respiciendo ad genus quod est quid in diffinitione, oportet destruentem considerare si aliquis assignavit proprium quod secundum participationem refertur ad subjectum : tunc enim non erit proprium quod positum est esse : eo quod secundum participationem inesse conducit ad aliquid inesse substantialiter ut genus et differentia : unde tale quid participat subjectum, non erit proprium, sed substantialis differentia quædam de aliqua specie generis dicta quam constituit. Cujus exemplum est, ut quoniam non assignavit ut proprium qui dixit proprium hominis esse pressibile bipes : hic enim differentiam assignavit ut proprium hominis secundum participationem ejus quod quid est esse conducit : et ideo non erit hominis proprium pressibile bipes, sed substantialis differentia.
Juxta hanc considerationem per omnem modum oportet astruentem considerare, si aliquis assignavit proprium non secundum participationem ejus quod participat ipsum subjectum, nec id quod assignavit, est quid est esse rei substantiale significans, sed in quali accidentali prædicatum : tamen etiam soli convenit, et de quo res subjecta conversim prædicatur : ut animalis proprium esse quod na-
<--- Page Split --->
tum est sentire : hoc enim neque participative dictum de specie assignavit proprium, neque quid sit esse significans : et tamen de quo res subjecta conversim praedicatur : erit ergo animalis positum recte quod sentire natum est.
Deinde considerando proprium ad id quod consequitur conditionem proprii quae est omni et soli inesse : ad id enim sequitur simul inesse proprium situm cum subjecto, et non prius, nec posterius. Oportet igitur considerare destruentem si contingit subjecto posito inesse proprium simul. Dico tempore et consequentia, et non causa simul et natura : sed contingit vel prius vel posterius inesse ei subjecto cujus est nomen quod innotescit per proprium : tunc non erit proprium quod positum est esse proprium : sed quando erit proprium, quia aliquando non sequitur ad ipsum : sed quando contingit prius ejus inesse vel posterius, non erit proprium quandoque neque semper : quia non semper sequitur ad subjectum et antecedit ad ipsum, ut id quod contingit et prius alicui subjecto inesse quam subjectum, sive posterius alicui inesse quam subjectum, non est proprium. Cujus exemplum est, ut ambulare per forum, quod contingit prius et posterius esse quam hominem : et ideo non erit ambulare per forum hominis proprium quandoque, neque semper erit proprium, hoc est, quandoque erit non proprium, neque semper erit proprium. Et non intelligitur istud sicut quidam dicunt, quod nec sit proprium quando, nec proprium semper, sed potius quod non est, nec erit proprium : et ideo semper non erit proprium : ut quoniam contingit et prius alicui inesse ambulare per forum quam homini, et alicui contingit posterius inesse quam homini : et ideo ambulare per forum hominis, nec quandoque erit proprium, nec semper.
Astruenti autem juxta eamdem considerationem per oppositum modum considerandum : quod assignatum est proprium simul cum subjecto inesse ex necessitate secundum tempus et consequen-
tiam : cum tamen nec differentia substantialis sit nec diffinitio, sed nihil sit de esse substantiali : erit enim tunc proprium quod ab adverso oppositum est non esse proprium. Cujus exemplum est, ut quoniam animal susceptible disciplinae quod proprium est hominis, et homo quod est subjectum simul, et ex necessitate consequentiae simul est, posito uno ponitur alterum, et e converso : cum tamen animal susceptible disciplinae, nec differentia hominis sit, nec genus, nec diffinitio hominis sit. Erit ergo verum et rectum proprium hominis quod dictum est.
Deinde iterum considerando in id quod sequitur hanc conditionem quae est soli inesse, et destruitur proprium. Oportet igitur destruentem considerare proprium si eorumdem in specie in eo quod idem sunt specie, non est idem proprium. Proprium enim, ut dicit Boetius, est accidens speciei: et ideo est unum proprium omium illam speciem participantium : et si sit non idem, non erit proprium quod positum est. Cujus exemplum est in moribus : et quoniam ejus quod assequendum est, non est proprium quod videatur quibusdam bonum, ita quod assequendum sit id quod quibusdam bonum esse videatur : assequendum enim et eligendum eadem sunt specie appetibilis : et eligendi non est proprium videri quibusdam bonum : ergo nec assequendi : quia multa assequenda quae eligenda sunt, non videntur quibusdam esse bona. Idem autem species assequendum et eligendum.
Juxta eamdem considerationem per oppositum oportet considerare construentem, si ejusdem speciei in eo quod idem specie est, idem proprium : tunc enim erit proprium quod ab adversario positum est non esse proprium. Cujus exemplum est, quoniam hominis in eo quod homo est, est proprium triplicem (hoc est, trium potentiarum) animam habere. Locus autem hujus considerationis utilis est non solum in proprio, sed etiam in accidente : quia sicut eorumdem in quantum talia,
<--- Page Split --->
est idem proprium : sic eisdem in quantum talia, necessarium est accidere idem, vel non inesse in accidentibus quae a subjecto causantur.
Deinde etiam comparatur proprium non solum secundum identitatem simpliciter, sed etiam secundum identitatem secundum quid, quae est generis et speciei. Unde destruentem oportet considerare si eorum quae sunt eadem specie subalterna, non idem semper specie est ut proprium, quod assignatum est. Cujus exemplum, ut quoniam idem specie sunt subalterna homo et equus : et moveri in seipso et stare in seipso, sunt propria ejusdem speciei, et equi proprium non est semper moveri in seipso sive a seipso : ergo nec proprium est hominis semper moveri in seipso sive a seipso : et sicut equi non est proprium, quod semper stet in seipso, ita hominis non est proprium semper a seipso moveri : idem enim specie semper est moveri et stare in seipso : quia ab una causa est utrumque, quod est animal processivum : hoc enim solum habet, quod movetur in seipso et stat in seipso, ut dicitur VIII Physicorum : secundum enim quod est animal processivum, accidit ei utrumque istorum.
Juxta hoc idem astruenti considerandum occurrit, si eorum quae sunt idem specie subalterna, semper est idem proprium: tunc sequitur quod recte positum est inesse proprium, quod ab adversario dictum est non esse proprium: ut quoniam hominis qui idem est specie cum equo, est proprium esse gressibile bipes: proprium autem erit quae idem specie subalterna cum homine esse volatile bipes, quod est idem specie cum eo quod est gressibile: utrumque horum subjectorum et propriorum est idem specie, in eo quod haec ambo ut sub eodem genere subalterno proximo sunt species, cum sint sub animali: ista autem propria et gressibile bipes, ut volatile bipes, sunt ut differentiae generis proximi etiam animialis.
Hic autem locus falsus est, quia non
videtur generalis esse, nisi in his in quibus proprium ad unam solam speciem refertur, ut gressibile bipes ad hominem : est enim sive contingit in quibusdam quae eadem specie subalterna ; quoniam alterum propriorum uni soli inest speciei : alterum vero non uni soli inest, sed pluribus, et non uni soli convenit : sicut homo et equus sunt idem specie : et gressibile bipes, et gressibile quadrupes idem specie : et non sequitur si gressibile bipes est proprium hominis, quod gressibile quadrupes est proprium equi, et pluribus convenit, et non uni soli equo.
CAPUT V.
De remotione cavillationum quae fieri possunt.
Quia vero jam dictum est, quod eorumdem specie, diversorum numero est idem proprium et idem numero, et diversum dicitur multipliciter : labor est contra eum qui sophistice ad obviandum sumit idem et diversum assignare proprium unius et alicujus solius, eo quod labor est scire quod sit unum numero solum : quia accidente subjectum est numero idem : cum tamen sint in ipso specie diversa et genere, quorum non potest esse idem proprium. Cujus ratio prima est, quia quod inest alicui subjecto per se sumpto, cui subjecto accidit aliud, et videtur etiam inesse accidenti concretive sumpto cum eo subjecto, tantum accidit illud accidens cum sit idem numero subjectum per se sumptum, et sumptum concretive cum accidente : ut quod inest homini ut per se sumpto, inerit etiam albo homini concretivesumpto cum accidente : cum sint idem numero homo, et albus homo : et ideo quod albo homini inerit, et homini propter eamdem causam.
Tamen aliquis sophistice obvians accusabit sive reprobabit cum increpatione hujusmodi propria, cum subjectum secundum se et subjectum cum accidente sumptum non sint idem : eo autem accu-
<--- Page Split --->
sabit quod est faciens sive dicens aliud quidem quod subjecto inest secundum se accepto, et aliud faciens ipsum subjectum cum accidente concretive sumptum. Ut, verbi gratia, aliud quidem hominem esse dicet secundum se sumptum, aliud vero album hominem : et sic diversa dicet esse propria. Amplius autem alia ratione ad idem inducta taliter obvians etiam dicet esse diversum habitum accidentis in abstractione sumpti, et id quod secundum habitum accidentis informatur concretive dictum : nam si idem sint haec, tunc sequitur quod habitui inest ut proprium, hoc etiam inerit ei quod informatur secundum habitum, denominative etiam inest habitui a quo denominatur inesse. Ut, verbi gratia, quoniam sciens dicitur denominative a scientia disponi et informari, et habitus et subjectum sunt diversa genera essentiae, non erit scientiae proprium irreprobabile esse sub ratione : nam hoc est proprium scientis qui diversus a scientia erit irreprohabilis sub ratione : et sic ejusdem numero dicit esse diversa propria.
sit, diversimode deflectitur ad concretum et abstractum, sive principale et sumptum, ad quae refertur ut ad subjectum : eo quod sic sumendo neque sciens qui dicit concretum, proprie est irreprobabile sub ratione significando proprium neutraliter ut essentiam stantem per se : ut est irreprobabilis quidem sub ratione ut nomen proprii, et ut informans subjectum, et ut adjectivum substantivorum significetur : neque scientia proprie loquendo est irreprobabilis sub ratione, sed irreprobabile quoddam : cum scientia ut abstracta a se stans significetur : et ideo proprie designari debet per adjectivum ; substantivatur hic cum dici sic oporteret : nisi quia ei qui obviando instat, omnino sive omni modo est adversandum ne occasionem habeat cavillandi. Aliter autem dicere sufficisset, quod subjecto sunt idem subjectum per se et subjectum accidente formatum, et sic ipsorum est idem proprium : et secundum esse formale diversarum formarum sunt diversa, et sic habent diversa propria.
Hujus autem solutio est, quod construenti problema inductum, quod etiam eorumdem specie est idem proprium : dicendum quod non est diversum simpliciter subjectum cui aliquid accidit, et accidens cum eocui acciditconcretive sumptum : sed cum idem sunt supposito, aliud non dicitur unum ab alio, eo quod talibus est inesse secundum formas diversas : cum idem enim est homini per se sumpto hominem esse a forma substantiali, et albo homini esse album hominem per formam accidentatem : et ideo est proprium ejus, quod idem numero sumptum, sed non idem proprium, in quantum est diversis essentiis congrogatum.
CAPUT VI.
De modis specialibus propriorum deficientium a vero proprio.
Sic autem determinato proprio per conditiones proprii communes, et per ea quae sequuntur ad illas, considerandum est qualiter terminetur destructive et constructive per modos substantiales propriorum deficientium a vero proprio quod convenit omni et soli et semper ; et dabimus primo considerationes quatuor ex parte proprii sumptas, et secundo dabimus sex modos sumptos ex parte subjecti. Deinde docebitur qualiter terminatur problema de proprio secundum modos illos.
Amplius autem ei qui propter casus, hoc est, propter inflexionem vocis diversam, quidem principale et sumptum diversam habent inflexionem : diversa enim propria subjecti et accidentis, sive sumpti et principalis, quod idem proprium etiam
Dicimus igitur, Deinde (post considerationes sumptas a conditionibus communibus proprii) oportet destruentem proprium inspicere si aliquis assignans proprium quod naturaliter, hoc est, secundum aptitudinem et ordinem et potesta-
<--- Page Split --->
tem solam naturae inest, sicut in sermone assignavit hoc modo secundum locutionem, sicut quod semper inest secundum actum : tunc enim videbitur aliquando moveri (hoc est, a subjecto removeri) id quod positum est proprium : quod est contra proprii rationem, cujus est non derelinquere subjectum : secundum autem locutionem semper inesse significat qui in locutione non determinat modum specialem quo inest proprium, quia tunc non intelligitur in sermone nisi modus simpliciter proprii. Cujus exemplum est, ut qui dixit hominis proprium esse, quod sit bipes, vult quidem sive intendit assignare non simpliciter proprium, sed proprium quod naturaliter (hoc est, secundum naturae potestatem et ordinem) inest : locutioni autem quia non determinat modum specialem proprii, non relinquitur nisi modus proprii : simpliciter enim significat proprium quod simpliciter ex actu et semper inest, et tale est proprium : ideo quod est esse bipes, non erit hominis proprium : non enim omnis homo est duos pedes habens : quia per accidens violentiae, vel infirmitatis, vel materiae malitia in formatione generati potest non duos pedes habere secundum actum.
Construentem autem problema idem oportet per oppositum modum considerare si aliquis vult vel intendit de proprio assignare aliquid quod naturaliter inest, quod locutione significans determinat hoc modo inesse, ut dicat hoc esse naturaliter proprium et non simpliciter : quia tunc sequitur quod significat secundum naturam inesse, nec removeatur, hoc est, de subjecto removeatur, quin semper secundum naturae aptitudinem et potestatem insit. Cujus exemplum est, ut quoniam qui hominis proprium assignavit, quod secundum naturam est animal susceptibile disciplinae, vult locutione m significare, quod naturaliter est proprium, et ita proprium quod a subjecto non removebitur, sed in hoc quoniam est secundum naturam proprium hominis animal susceptibile disci-
plinae. Quamvis per occasionem et accidens violentiae vel infirmitatis non semper conveniat, ut patet in junioribus et appoplecticis et cerebro læsis, qui disciplinae non sunt susceptibiles.
Amplius specialis modus interiendi proprium est assignare propria quaecumque dicuntur propria inesse ut secundum aliud aliquid prius, sicut ipsum subjectum quod prius est natura et causalitate, aut ut prius sicut ipsum subjectum, opera quidem est (hoc est, labor) assignare talium subjectorum proprium : nam si ejus sub quo secundum aliud illius proprium assignavit : et tunc proprium de priori verum erit, et de omnibus partibus illius : et sic non soli convenit. Si autem prioris secundum se accepti proprium non posuit, tunc proprium etiam de priori verum erit, et de omnibus partibus illius : et sic non soli convenit. Si autem prioris secundum se accepti proprium posuit, tunc proprium de eo praedicabitur quod est secundum aliquid: et sic non convenit proprium secundum ipsum subjecto : et sic iterum non erit proprium, quia inesse subjecto est una substantialium conditionum proprii. Cujus exemplum est, ut si quis alicui colorato assignavit proprium quod superficiei convenit, dicens superficiem coloratum quid esse : quia tunc et de corpore terminato superficie verum erit dicere corpus coloratum esse : et si proprium dicat corpus coloratum esse, etiam de superficie verum erit et praedicabitur coloratum esse: et sic non erit verum, quod de quo praedicatur ratio quae est proprium, praedicetur et non nomen quod est subjectum.
Quæstio tamen est de conditionibus essentialibus proprii, quod de quo prædicatur ratio quæ est proprium, prædicetur et nomen quod est subjectum significans. Hoc autem modo prædicatur superfìcies de corpore, nec corpus de superfìcie : de quibus tamen hic prædicatur hoc modo assignatum proprium, quod est esse coloratum, quod prius inest secundum superficiem, et posterius secundum
<--- Page Split --->
corpus. Iste ergo sunt substantiales conditiones modorum proprii, quos per determinationem in locutione factam assignare oportet.
Ergo quidem accidit in quibusdam talibus propriis ut plurimum fieri peccatum aliquod : eo quod non determinatur in locutione circumloquente proprium, quo modo speciali et quibus : nam subjectis determinatur proprium, sive quorum subjectorum antecedentium vel consequentium ponitur proprium sive assignatur. Enumeratis ergo quatuor modis in quibus non determinatur talis modus vel talis in locutione, contingit peccare circa proprium. Dicimus ergo quod omnes conantur assignare aut quod naturaliter inest, eo quod proprium fluit a naturalibus et essentialibus subjecti : et iste est modus primus juxta naturam subjecti proprii acceptus, ut proprium hominis dicitur esse bipes. Aut quod ut nunc inest et alicui, ut alicujus hominis proprium ponitur quatuor digitos habere tantum per nature defectum vel violentiae infirmitatis : et iste est modus secundus. Aut quod est consequens speciem, velut ignis est proprium subtilissimum esse corporum : quia non nisi in subtilissimo salvatur species ignis : et iste est modus tertius. Aut quod consequitur naturam simpliciter, hoc est universaliter, velut animalis proprium dicitur esse vivere vita manifesta : quia vita occulta vivere habet plus modos corporis quam animae, cujus proprius effectus est vivere : et iste quidem sumitur vel causatur a substantialibus subjecti, vel deficientibus ab illis : et iste est modus quartus. Aut assignatur modus proprii inhaerentis secundum aliquid ipsi subjecto, velut animae assignatur, quod sit prudens, quod convenit secundum rationem : et iste modus est quintus. Per aliud enim quam per rationabilem partem non est quis prudens nisi per rationem, cui ut prius inest prudentia : et iste est modus sextus. Aut ut id quod convenit subjecto in eo quod aliud habet, ut scientis proprium dicatur irreprobabile esse sub
ratione qua convenit quod convenit, et inest per scientiam quam habet prudens : et iste est modus septimus. Nihil enim aliud est scientem irreprobabilem esse sub ratione, quam habere aliquid quo sit irreprobabilis sub ratione. Aut assignatur in eo quod habetur cui convenit gratia ejus quod habetur, ut scientiae ponitur proprium irreprobabile esse sub ratione : hoc enim convenit scienti in eo quod habetur ab ipso scientia irreprobabilis sub ratione : et iste est modus octavus. Aut assignatur proprium in eo quod participa'r ab aliquo, sicut essentialiter superius participatur ab inferiori aliquo, sicut animalis proprium dicitur esse sentire, quia participatur ab ipso sensibile : et iste est modus nonus. Sentit enim et aliud quod inferius illo est, ut homo : sed non sentit nisi ut jam hoc participans quod est sensibile. Aut significatur proprium in eo quod aliquid aliud participat ut inferius participat suum superius, sicut dicitur proprium alicujus animalis esse vivere in eo quod participat vitam vel vitae principium : et iste est modus decimus. Quatuor istorum modorum primi sunt juxta proprium sumpti. Sex autem posteriores sumpti sunt juxta modos subjecti, ut communiter dicitur.
Possunt autem modi inducti sic assiNumeius et ordro prognari : omne enim proprium, aut est prorum. simpliciter proprium et in nullo deficiens a ratione proprii : et sic est vere proprium. Aut est in aliquo deficiens a proprii ratione : et tunc secundum quid est proprium, et non vere. Si autem deficit a proprii ratione, cum proprium simpliciter sit aut in eo quod est soli, aut in eo quod est omni inesse. Si deficitin eo quod est omni quod convenit omni et soli et semper : aut deficit in eo quod est omni, et est proprium species quod uni soli convenit, sicut patebit inferius. Si autem deficit ab eo quod est semper inesse : hoc contingit dupliciter. Aut enim respicit tempus simpliciter secundum naturæ ordinem determinatum : et hoc est proprium quod naturaliter inest. Aut re-
<--- Page Split --->
spicit tempus determinatum ut nunc : et sic est ut nunc proprium. Si autem deficit ab eo quod est soli inesse, hoc convenit etiam alii subjecto : et tunc ista duo (quibus inest proprium) aut sic se habent ad invicem, quod unum est de essentia alterius : aut non sic se habent, quod unum sit de essentia alterius. Si sic se habent, quod unum sit de essentia alterius, sic est proprium quod participatur, aut ubi illud de cujus essentia est reliquum : et sic est vere proprium in eo quod participat. Si autem unum non est de essentia alterius : tunc accidentaliter se habent ad invicem subjecta quibus inest proprium, et tunc aut se habent ad invicem secundum ordinem susceptionis proprii aequaliter, aut secundum prius et posterius. Si secundum prius et posterius : tunc aut est proprium cui inest per prius, et sic est proprium quod prius inest : aut est ejus cui inest per posterius, et tunc est proprium quod inest secundum aliud. Si autem aequaliter se habeant ad proprii susceptionem : aut ergo assignatur proprium ejus quod habet, et sic dicitur proprium in eo quod habet : aut est ejus quod habetur, et sic est acceptio propriorum.
Tamen melius colligitur numerus et ordo priorum ex his quae dicta sunt in explanatione singulorum modorum, sicut cuilibet patere potest per ea quae dicta sunt, diligenter consideranti quae circa singula dicta sunt ex parte modi propriorum, vel ex parte subjectorum a quibus sumuntur propria.
CAPUT VII.
De peccatis quæ fiunt circa dictos modos propriorum.
Juxta autem modos accidit peccare in assignatione propriorum, ex eo quod in locutione non terminatur explicite quomodo proprium assignetur. Ergo quid in assignatione proprii secundum naturam convenientis non addit hanc determina-
tionem, naturaliter, qua determinatur proprium, non simpliciter sed secundum naturae aptitudinem esse assignatum, peccat : eo quod contingit id quod naturaliter inest, alicui non inesse cui inest naturaliter, sicut proprium hominis est duos pedes habere : et hoc peccatum est primum. Qui vero non terminat in locutione, quod hoc quod inest nunc, hoc est, quod hoc quod ut nunc assignatur designatum, aliquando non erit tale, quale nunc est : quod non convenit proprio : et hoc est peccatum secundum, sicut qui dicit proprium hominis quatuor digitos tantum habere. Qui autem assignans proprium non indicat, quoniam ut prius, aut quod inest secundum cui prius inest, ponit in ipso, quoniam non erit verum de quo prædicatur ratio quæ est proprium, et nomen subjectum prædicetur : et hoc est tertium peccatum. Hujus autem exemplum, velut qui colorari superficiei sive corporis proprium assignavit. Qui vero assignando proprium, non prædicit in locutione determinando secundum quid, aut in eo quod est habere, aut in eo quod est haberi proprium, quod assignavit pro proprio, peccavit : quia proprium quod assignavit, soli inerit et non habenti. Si autem assignaverit proprium habenti et habito, et e converso, inerit. Cujus exemplum est, velut irreprobabile sub ratione scientiæ vel scientis est proprium, ut jam supra dictum est : et hoc est quartum peccatum. Qui vero præsignificavit in locutione, quod in eo quod participat vel participatur assignavit proprium, peccavit, eo quod et in aliis quibusdam subjectis inerit proprium, quam in subjecto cui ponitur inesse proprium : si enim in eo quidem participat, assignavit proprium, tunc omnibus participantibus illud inerit proprium : si assignavit in eo quod participatur, tunc sequitur quod inerit omnibus quæ participantur, velut si alicujus ut hominis assignavit proprium vivere. Qui vero assignavit proprium et speciem, et qui dividit, hoc est, distinguit proprium quod specie con-
<--- Page Split --->
venit, dicens in oratione, quod specie proprium assignavit, peccavit : quia secundum suam assignationem inerit uni soli quae sub specie illa subalterna, cujus speciei subalternae proprium assignavit. Et haec est ratio, quia quod secundum superabundantiam dicetur, uni soli convenit et inerit, ut ignis significat proprium levissimum esse corporum.
Unde aliquorum etiam qui assignant proprium specie, etiam quando determinando dicit, quod assignavit proprium specie, adhuc peccat : quia in talibus propriis unam solam speciem specialissimam illorum propriorum qui per superabundantiam propriam etiam dicuntur quando determinando secundum quid inest proprium addidit speciem, hoc est, specie proprium assignavit : hoc enim quibusdam speciebus subalternis non accidit ut tale conveniat ejus proprium, ut in igne : non enim est una species, hoc est, tantum species ignis : sed habet sub species specialissimas. Dividitur enim ignis in igne qui est carbo, et in igne qui est flamma, et in igne qui est lux : et dividitur in hac specie, eo quod istae sunt diversae species ignis. Et propter hoc oportet, quando determinando declaratur, quod specie assignatur proprium, diversam ab aliis et divisam speciem esse, et specialissimam ejus quod dicitur proprium esse specie : quoniam alius quidem ignis secundum magis, et alius secundum minus sive secundum magis et minus inerit, quam dictum est et assignatum inesse proprium, ut patet in igne, cujus proprium est subtilissimum esse corporum. Habet autem ignis species quae sunt lux, flamma, et carbo : et unumquodque istorum est ignis : et propter hoc non oportet esse diversam speciem quando dicitur determinando specie, sed esse specialissimam, quando id quod dictum est proprium in speciebus subalternis, aliis quidem speciebus inerit secundum magis, et alius secundum minus, velut in speciebus ignis subtilissimum est lux : est enim subtilior
carbone et flamma. Hoc autem quod secundum magis et minus, non oportet prædicari proprium, quando nomen, hoc est, species secundum nomen speciei non secundum magis prædicatur de eo de quo ratio, hoc est, proprium prædicatur, et secundum magis et minus est verum. Si autem non oportet proprium de omni magis et minus de aliquo eodem specie, non erit etiam quod nomen, hoc est, species secundum magis et minus dicatur de eisdem. Hoc autem falsum est, quia secundum magis et minus dicitur ignis de carbone et flamma et luce. Ergo et proprium subtilissimum corporum esse quod secundum minus in carbone, et secundum magis in flamma, et secundum maxime erit in luce.
Amplius autem secundum hoc accidit, quod idem proprium est ejus quod simpliciter est species, et ejus quod maxime est tale : et sic quod per superabundantiam dicitur, non uni soli convenit, velut de igne dictum hoc proprium quod est subtilissimum corporum se habere. Nam hoc proprium est simpliciter ignis : et lucis idem erit proprium : lux enim est subtilissima inter species ignis : inconveniens est proprium prædicari secundum magis et minus specie non secundum magis et minus prædicata : et hujus causa est, quod proprium, ut dicit Boetius, manat de principiis speciei : et ideo principiis secundum magis et minus prædicatis inconveniens proprium quod est quasi ratio declarans speciem non secundum magis prædicari. Adhuc autem si de eo quod est simpliciter, et de eo quod maxime est, esset idem proprium, non assignaretur proprium ad vere proprium : quia hoc convenit uni soli.
Ad omnes autem dictos modos quibus peccatum accidit in ponendo proprium sic erimus idonei, quod aliquo disputante contra nos sic assignante proprium, ut dictum est, conandum est instando contra eum. Sed eidem non est danda occasio instandi : et hoc est quando apud nos ipsos taliter proprium assignamus :
<--- Page Split --->
tunc enim instando nobis adversarius provocaretur : unde statim determinandum est quando proprium ponitur, ne occasio instandi detur adversario.
Et illis modis patet quod novem sunt considerationes de novem non vere propriis elicita : sed de vere proprio nulla ponitur consideratio, quia inutilis esset, eo quod vere proprium ponitur sine determinatione.
CAPUT VIII.
De determinatione proprii per considerationes sumptas ex comparatione proprii ad speciem sive ad subjectum.
Deinde considerando ad subjectum cujus proprium assignatur, considerare oportet si idem nomine et diffinitione ejusdem proprium posuit : tunc enim non erit proprium quod positum est esse proprium. Cujus ratio est, quia idem esse indicat : aut implicite, si idem nomine : aut explicite, si idem diffinitione : quod autem esse indicat, non proprium, sed diffinitio, ut diffinitio large sumatur pro omni eo quod implicite vel explicite indicat esse rei. Ut quoniam qui dixit honesti proprium esse decens vel pulchrum : decens enim in moribus vel pulchrum idem est honesto, ut dicit Tullius. Peccavit ergo sic assignans proprium : quia idem in moribus decens et pulchrum et honestum. Non ergo est proprium decens honesti.
Juxta autem eamdem considerationem per oppositum acceptam construentem inspicere oportet, si aliquis non idem ejusdem proprium assignavit, sed in entia diversum, conversim tamen de subjecto prædicatum : tunc enim erit proprium quod ab adversario positum est non esse proprium. Cujus exemplum est, ut qui ponit animalis proprium esse, quod sit substantia animata, non posuit idem ejusdem proprium : et assignavit pro proprio id quod conversim prædicatur : ergo est animalis proprium substantia ani-
mata. Et intelligendum quod substantia animata dicitur dupliciter, ut composita ex anima et corpore, anima corpus continente : et sic non est proprium, sed esse indicans animati ut diffinitio. Dicitur etiam substantia animata, substantia habens animationem et habitum relatum ad actum : et sic animatum est consequens esse animalis : et sic est proprium conversim prædicatum : et sic planta non habet perfectam animam ex qua sit motus vitæ manifestus : sed, sicut dicitur in libro de Plantis, habet partem partis animæ secundum motum augmenti et alimenti et generationis.
Deinde quia in homogeniis eadem est ratio totius et partis, destruentem oportet considerare, quod in his quæ similium partium sunt, si quod totius est proprium, non verum est de parte, ita quod vere de parte prædicetur : tunc enim non erit proprium quod positum est esse proprium. Similiter considerandum si in talibus proprium quod assignatur parti non prædicatur de toto : tunc enim iterum quia eadem est ratio et species quæ est forma partis et totius, non erit proprium quod positum est esse proprium. Accidit enim in aliquibus homogeniis hoc fieri sive sic assignari proprium totius quod universo convenit et non parti, et aliquando quod parti convenit et non toti universo : assignabit enim aliquis taliter in his totis quæ similium partium sunt proprium aliquoties quidem intuens sive inspiciens in universum totum et non in partem, aliquoties autem intuens sive inspiciens in id quod particulariter parti convenit et est particulare, et non inspiciens in totum : cum tamen totum universum et pars sint ejusdem rationis : et sic aliquis ipsum seipsum intelligens sive intellectum dirigens, aliquando inspicit ad totum non ad partem, aliquoties ad partem et non ad totum : erit enim tunc neutrum proprium ratione assignatum, et ideo non erit proprium. Cujus exemplum est, ut in universum intuens et non in partem çuamlibet, ut qui dicit maris
<--- Page Split --->
proprium esse, quod sit aqua plurima salsa : hoc enim ejusdem totius quod similis partis est, posuit proprium : tale autem assignavit proprium quod non verum est de qualibet parte : quia non quælibet pars est aqua plurima : non enim erit quædam pars forte parva et pauca mare : quælibet enim pars maris mare est, nox tamen aqua plurima salsa : non ergo erit maris proprium, quod sit aqua plurima salsa. In parte consideranti et non in toto exemplum est, ut qui posuit proprium aeris spirabile esse : hoc enim alicujus quod est similis partis, posuit proprium : tale autem posuit proprium quod est de aliqua aeris parte verum, et non de toto aere universo verum dicitur : non enim totus aer spirabilis est, sed tantum ille qui est refrigerans in pectore spirantis : non igitur erit aeris proprium spirabile.
Astruenti autem juxta eamdem consi-
derationem considerandum est per oppositum si id quod positum est in talibus proprium, verum est prædicatum de unoquoque quod est pars talis totius, et non verum etiam per universum. Cujus exemplum est, ut quoniam verum est de omni sive universa terra simul deorsum ferri secundum naturam : est autem et hoc idem proprium, et alicujus quod est pars quælibet terræ, secundum universum sive per naturam universi est pars ejusdem speciei : nam tunc secundum terram (hoc est, terræ naturam et speciem quæ in parte salvatur) erit terræ proprium deorsum ferri secundum naturam. Attendendum autem, quod universum dicitur totum homogenium : eo quod una ratione quælibet pars participat totum, ut particularia subjectiva participant speciem : alia autem tota non dicunt universum.
<--- Page Split --->