TRACTATUS II
QUALITER EISDEM LOCIS QUI INDUCTI SUNT, TERMINATUR PROBLEMA SPECIALE SIVE CONTRACTUM, ET NON COMPARATUM TANTUM.
CAPUT I.
De determinatione specialis problematis, scilicet contracti, non comparati, etc.
Iidem autem loci qui inducti sunt ad terminandum problema de accidente contracto et comparato, utiles sunt ad demonstrandum quodlibet accidens eligendum vel fugiendum, hoc est, contractum ad formam eligendi et sine comparatione : ad hoc enim quod præinducti loci terminent contractum et non comparatum, non oportet auferre ab inductis considerationum locis nisi eam præeminentiam quæ est ad alterum comparatio, et nobis simpliciter eligendum absque eo quod secundum magis et minus comparetur. Si enim constructum sit, quod honorabilius est magis eligendum ex ratione honorabilitatis quæ excellit alterum, sequitur ex eodem, quod honorabile simpliciter est eligendum absque comparatione, et contractum sit, quod utilisus in aliquo ex ratione utilitatis est eligendum, sequitur, utile simpliciter absque comparatione est eligendum. Similiter autem est in aliis prædicatis accidentis, quæcumque hujusmodi secundum præeminentiam talem habent ad alterum comparationem in bono, et non in minus malo : quamvis enim utilisus est (hoc est, minus damnosum) perdere digitum quam oculum : non tamen simpliciter
eligendum, sed ratio electionis in talibus est in ipsa comparatione, et non in comparatis : et ideo de talibus loquimur.
In aliquibus autem comparatis et contractis prædicatis accidentibus statim oportet, quod secundum eam quæ ad alterum est comparationem, sequatur etiam electio simpliciter sine comparatione, hoc est, quod eligendum simpliciter : quia cum comparatione eligitur. Cujus exemplum est, ut quando hoc quidem eligendorum est natura bonum, illud autem reliquum comparatorum non natura bonum dicimus, nam quod naturaliter est bonum, dicimus palam, quoniam ex ipsa bonitate sua simpliciter est eligendum : et hoc est in omnibus in quibus ratio eligibilitatis et causa est in ipsis quæ in bono comparantur, et non in comparatione tantum. In omnibus enim istis comparatio infert positivum simpliciter : et sic ergo contractum et non comparatum terminatur per eosdem locos per quos terminatur contractum et comparatum prædicatum accidentis. Locos dico dialecticos, qui sunt consimiles : quia de talibus hic loquimur locis, etc.
CAPUT II.
Quod per eosdem terminatur locos comparatum non contractum.
Ad terminandum autem problema de accidentali prædicato generali sive non
<--- Page Split --->
contracto et non comparato iidem qui inducti sunt loci, utiles sunt ad determinandum hujus generale problema comparatum, et sumendum est locos quam maxime universales, ita ut contractum non contractum fiat, et speciale fiat generale : nam sic in genere sumpti loci ad plures argumentationes et propositiones fiunt ea universalia quae sunt de pluribus, utiles erunt loci inducti. Est autem eorumdem locorum qui inducti sunt, magis universales facere, ita quod valeant ad generale qui ad speciale inducti sunt, sicut loci praecipue de majori et minori, hoc est, a majori et minori, vel melius dicatur de comparatione sumpta a majori eligendo et minori sive minus eligendo : illi enim sic sumpti, hoc est, generales et universales facti, ad plures locos utiles erunt, et plures de pluribus argumentationes. Modus autem quo universales speciales fiunt, iste est, qui est eorumdem qui inducti sunt locorum : quosdam facere magis utiles quam inducti sunt, ita quod transmittentur secundum appellationem sive nomen, ut etiam manente comparatione speciali ponatur in generali, et contractum et non contractum. Verbi gratia, ut dictum est, quod natura bonum vel natura eligibile dicatur loco boni quod nullam determinati accidentis dicit qualitatem, ut dicatur quod natura est tale, magis est tale quam id quod non est natura tale : et dicatur quod cuicumque inest ut subjecto quod natura facit magis tale, quam quod non facit magis tale, illud est magis tale universaliter : et hoc est a causa sumptum.
Amplius autem in alio loco si eodem in aliquo (hoc est, ad idem aliud) duo comparata, hoc quidem magis tale, reliquum autem minus tale, patet quod id quod est magis tale, magis est tale quam id quod comparatum eidem minus est tale. Amplius juxta idem si duo comparentur eidem, si hoc quidem comparatorum tali comparatum est magis tale, id vero quod est reliquum tali comparatum,
non est tale, manifestum quod sequitur, quod primum est magis tale.
Amplius idem est in loco qui est ex additione sumptis : si enim eidem additum efficitur ex additione totum magis tale, patet quod additum est tale : aut etiam si ex additione id quod minus erat tale, efficitur totum magis tale quam prius, sequitur esse magis tale. Amplius sequitur ex ablatione : nam quo ablato reliquum sive relictum manet minus tale, sequitur quod ablatum est tale et magis tale.
Similiter in his considerationibus quae sunt a contrariis, quae sunt in contrariis impernixtiora, sunt magis talia quam quae contrariis sunt pernixtoria, sicut dicitur album nigro impernixtius. Et hoc quidem sub eadem comparatione ad aliud referri non potest : quia in genere nihil comparatur, sed in specie : et ideo non dicitur tale talius, sed dicitur species suo contrario impernixtior, et hoc secundum magis et minus.
Amplius autem præter ea omnia quæ dicta sunt etiam magis et minus referri potest ad diffinitiones prædicatorum accidentalium quæ comparantur: magis enim tale quod magis suscipit propositi rationem ex magis, ut si albi est idem color disgregativus visus, albius est color magis disgregativus visus, et illud erit magis tale : in genere autem contracto acceptum, intenso enim diffinito, quamvis genus non necessario intendatur, eo quod species et genus non omnino idem sunt, tamen quia diffinitum et diffinitio idem sunt, intenso uno quantum ad differentiam complement in specie, intenditur alterum : et penes hoc accipitur consideratio inducta : et ideo non dicitur albius coloratius, vel talius, sed magis disgregativum visus. Hæc igitur de problematibus accidentalis prædicati quod est ut accidens sive comparatum et contractum, sive contractum et non comparatum, sive etiam non contractum sed comparatum, dicta sunt : alia enim ex his potuerunt cogitari, etc.
<--- Page Split --->