TRACTATUS III
DE COMPLEXIS INTEGRANTIBUS SYLLOGISMUM DIALECTICUM.
CAPUT I.
De propositione dialectica, quid sit, et per quae dividitur.
Inter haec igitur quae de complexis et integrantibus syllogismum dialecticum dicenda sunt, primum determinetur quid est propositio dialectica : quia illa sicut principium se habet ad syllogismum dialecticum. Problema autem se habet sicut conclusio : et ideo determinata propositione dialectica, determinandum est quid sit problema dialecticum. Non enim ponit quod omnis propositio dialectica sit, et quod omne problema sit dialecticum. Nullus enim (qui mentem bene dispositam habeat) proponit propositionem dialecticam esse, quod manifeste est falsum, et quod nulli videtur : quia hoc materiam probabilitatis (quae est materia dialecticae propositionis) non habet. Nec aliquis proponit pro dialectica propositione, quod omnibus est manifestum, ex ipsis quae ut ex causis praedicato et subjecto propositionis accipiuntur: quia hoc est necessarium, aut per demonstrationem, vel ut demonstrationis principium, vel quod pluribus secundum sensum indicantibus, quia hoc ad sensum est manifestum. Dico autem quod nullus haec proponet ut terminanda in problemate, quamvis forte talia proponat in simplici propositione, quae non est dialectica : quia dialectica propositio est interrogatio, et habet dubium in consensu plurium. Nam haec quae quidem simplici-
ter manifesta sunt, vel in consensu plurium, non habent dubitationem, et omnes consentiunt in illud. Illa autem quae sunt manifeste falsa, nemo ponet ut problemata : quamvis forte simpliciter proponat per modum enuntiationis : quia sicut dictum est in Perihermenia contingit enuntiare quod est esse, et quod est non esse, et quod non est esse, et quod non est non esse. Sed dialectica propositio est interrogatio consensus in probabile, nec consensus requireretur si probari non deberet : manifeste autem falsum probari non potest, et manifeste verum non indiget probari, sed ad alterius alicujus assumitur probationem.
In diffiniendo ergo propositionem dialecticam secundum potissimum suum statum dicimus, quod propositio dialectica est interrogatio probabilis,ita quod probabilis sit genitivi casus, hoc est, interrogatio de probabili, quod est materia propositionis dialecticae. In probabili enim (quia ponitur in judicio ejus cui proponitur, utrum sic videatur vel non) oportet quaerere respondentis judicium et consensum, antequam procedere possit opponens. Sic ergo dialectica propositio interrogatio est probabilis. Et hac ratione etiam Boetius in diffinitione syllogismi dicit, quod est oratio in qua quibusdam positis et concessis, respiciens ad propositiones syllogismi dialectici. Cujus causa est, quod probabile de se non habet sufficientem causam consequentiae vel inferentiae, et causam inferentiae sufficientem accepit a concessione respondentis. Haec igitur est tota diffinitio propositionis dialecticae.
<--- Page Split --->
Sed ut sciatur per explanationem quid sit probabile, dicimus quod videtur omnibus, aut pluribus, aut sapientibus, et his omnibus, vel pluribus, vel maxime notis non extraneum. Et quia dictum est quod propositio est interrogatio probabilis, et interrogatio nota dubitationis est inter duas partes contradictionis, scilicet et in parte affirmativa et in parte negativa, ut matrem diligere quia mater est, et matrem non diligere quia in cena duos suos devoravit Medea natos. Posset tamen dici quod cum dicitur propositio dialectica, est interrogatio probabilis, sic est intelligendum quod propositio est interrogatio probabilis, et circa probabile, et de probabili, et juxta probabile facta : et haec est expositio verior secundum Commentatores. Sed quod dicitur probabile esse, quod videtur omnibus, et in ante habitis est expositum et per proprias differentias declaratum.
Sed hic notandum quod quamvis id quod videtur sapientibus sit eminentis veritatis secundum intellectum, tamen ad hoc quod sit propositio dialectica, oportet quod illud idem pluribus vel omnibus non sit extraneum per signa probabilitatis apparentia in ipso ; quia aliter disputari non posset per probabilia, sed demonstratve disputaretur per causas essentiales sapientibus tantum notas. Ponet enim aliquis respondentium concedendo id quod videtur sapientibus, propter hoc ipsum quod videtur sapientibus : quia sic est probabile, nisi sit contrarium plurium opinioni, et extraneum pluribus. Hanc expositionem ponunt Auctores, qui dicunt causam, exponunt nisi pro quamvis, et illi dicunt, quod hoc quod dicitur : ponet enim aliquis rationem ejus quod probabile est quod videtur sapientibus, qui non judicant secundum superficiem, sed secundum eminentem veritatem, cum eo ipso quod videtur sapientibus. Aliquis respondentium dialectice ponet id, nisi, hoc est, quamvis contrarium sit aliis opinionibus plurium ; et sic ponitur non per causam, sed propter ju-
dicium sapientium quod est ex causa probabili. Ponet enim, ut dicit Avicenna, quia sapientes homines sunt et non dubitant : et ideo falli non possunt in judicio.
Hæc igitur et talis propositio dialectica habet divisionem secundum modos probabilitatis variatæ et divisæ : sunt enim quædam propositiones dialecticæ probabiles in veritate, sicut dictum est, et sunt probabilia quæ probabilibus sunt similia, a quibus sumuntur dialecticæ propositiones : similia autem sunt vel probabilia, et similiter contraria his quæ videntur probabilia, contrarietate subjecit, et prædicati, vel utriusque : et sunt probabilia contraria his quæ videntur probabilia, et sunt secundum contradictionem (hoc est, secundum negationem quæ nota est contradictionis) protensa ad similem propositionem : et probabiles sunt interrogationes vel propositiones datæ et positæ secundum artes inventas, eo quod artificialibus in talibus opinionibus sive conceptis quæ secundum artem sunt, assentiendum est. Cum ergo sit divisio trimembris, scilicet probabile in se, et probabile in similitudine, et probabile secundum artes inventas : sed probabile in similitudine dividitur, quia est similitudo ad ipsum, et ad contrarium, sive per contrarium dupliciter : in contrario similitudinari, et in protenso secundum contradictionem per contrarium similiter, vel de contrario subjecto, vel contrario prædicato, vel utriusque : et hæc omnia cum nota contradictionis sive non contradictionis. Et de omnibus his dabimus exempla.
Probabile igitur simpliciter est, quod videtur omnibus, aut pluribus vel sapientibus, et his omnibus, vel pluribus, vel maxime notis.
Similiter autem probabile est, quorum simile est judicium probabilitatis, ut si probabile est eamdem contrariorum esse disciplinam, eo quod unius sunt generis et potentiae : a simili probabile etiam contrariorum esse eumdem sensum, p ro pter
<--- Page Split --->
simile et per locum a simili terminatur. Similiter autem si probabile est unam numero scientiam esse grammaticam propter subjecti communis unitatem, probabile erit a simili et musicam esse unam scientiam propter simile judicium. Si autem probabile est plures esse grammaticas propter partes subjecti quae plures sunt, probabile erit et musicas plures esse : omnia enim haec similia et cognata ad invicem videntur. Et de rebus similibus, ut dicit Boetius, est idem judicium.
Similia probabilia sunt etiam ea quae probabilibus sunt contraria in subjecto vel prædicato, et sunt secundum contradictionem protensa, hoc est, secundum affirmationem et negationem protensa et multiplicata : hæc enim omnia probabilia videntur et dicuntur protensa in eodem more variata. Si enim probabile est quoniam oportet amicis benefacere, quod dixit Socrates, tunc etiam probabile erit, quoniam amicis non oportet malefacere. Hæc autem contraria habent prædicata, ut benefacere, et malefacere, sed protensa secundum contradictionem affirmationis et negationis : quia amicis benefacere est affirmatio, amicis autem non malefacere est negatio. Quod vocatur secundum contradictionem : ideo non contradicitur sic, quod dicte duæ propositiones sint contradictorie, sed secundum quod distant per affirmationem et negationem, quæ sunt notæ contradictionis, et sic distensæ sunt ejusdem moris, amicis benefacere, et amicis non malefacere. Contratrium autem propositionis hujus, oportet benefacere amicis, secundum prædicatum est, quoniam oportet malefacere amicis. Illæ duæ, oportet amicis benefacere, et quoniam oportet amicis malefacere, in prædicatis sunt contraria : quæ quia contraria prædicata ad idem subjectum referuntur, sunt contrarii moris, et ideo non ejusdem judicii. Cum additur negatio quæ nota est contradictionis ejus quod dicebatur in prædicato, tunc efficitur contrarium ad eumdem morem protensum, ut
cum dicitur, oportet amicis benefacere, et non oportet amicis malefacere.
Similiter autem est si contraria sint subj ecta : si enim hoc apparet probabile, oportet amicis benefacere, erit hæc probabilis, inimicis non oportet benefacere : sed sunt ejusdem moris : quia cum subjecta sint contraria, prædicata per affirmationem et negationem ad eumdem morem sunt protensa, et ideo idem habent probabilitatis judicium : et illud exemplum etiam est secundum contradictionem, hoc est, per affirmationem et negationem ejusdem prædicati contrariorum subjectorum : et ideo affirmatio et negatio reducuntur hic ad eumdem morem. Contrarium autem in subjecto non protensum ad contradictionem est, quoniam oportet inimicis benefacere : hæc enim in subjecto contraria est illi, oportet amicis benefacere : et quia per contradictionem non est protensa, ideo est contrarii moris, quia una est virtutis, et altera est vitii. Similiter autem faciendum in aliis, ut in omnibus sic multiplicatæ accipiantur probabiles propositiones.
Adhuc unus specialis modus propositionsi est probabilis : apparet enim probabile in parabola, hoc est, collatione et proportione ad probabile, ut si unum attribuitur uni contrario, contrarium attribuitur reliquo propter similitudinem proportionis et attributionis. Et ille locus vocatur per simile in contrario, ut si dicatur probabile esse quod oportet amicis benefacere, quod dicatur, quod probabile quod oportet inimicis malefacere : et est contrarium tam in prædicato quam in subjecto, et ideo ex utraque apparebit contrarium id quod est amicis benefacere, ei quod est inimicis malefacere : sed propter unam parabolam sive simile contrariorum prædicatorum ad contraria subjecta ad unum referuntur morem. Utrum autem secundum virtutem se habeant ad invicem ista ut contraria, vel non, in sequentibus et in libro secundo in his quæ de contrario dicentur, ostendemus. Et
<--- Page Split --->
veritas est quod non vere possunt esse contraria quæ ejusdem sunt moris.
Tertius autem modus dialecticae propositionis probabilis fuit propositiones secundum artes inventas : palam enim est quod etiam quæcumque opiniones sive conceptiones, ut præcepta tradita secundum artes bene inventas, dialecticae sunt propositiones. Ponet enim aliquis probabiliter (secundum quod probabile est, quod videtur sapientibus et maxime notis) ea quæ videntur his quæ probati et antiquiores sunt in artibus traditis, ut de his in geometria ponet quæ videntur geometrae : de his vero quæ sunt in medicina, ponet ut probabiliter medicus posuit : in quod et sufficiens est ratio positionis, quia sic de eis dixit Auctor illius artis.
CAPUT II.
De problemate, quid et qualis divisionis.
Habita parte integrali syllogismi dialectici, quod est circa proprium principium ipsius, determinandum est de complexo quod est circa orationes et conclusiones: et hoc est problema sive quaestio. Dicimus igitur quod problema est speculatio contendens ad electionem vel fugam, vel ad veritatem et scientiam. Contendens dico in eo quod contendit, aut ad ipsum ut finis et sic quod ipsum scire volumus, vel quia est ut adminiculans ad alterum quod per ipsum intendimus scire. Et sic simul datur diffinitio, et dicta divisio problematis per materiam et finem.
Est diffinitionis haec explanatio, quod problema dicitur speculatio, intelligitur speculatio posita ut genus : et est speculatio habitualis et ex habitu sive ut habituali intellectu procedens consideratio. Et est speculatio non finita : quia si finita esset, non contenderet ulterius: contendere conatum dicit ad ulteriora, et dicit pugnam quam considerans intellectus habet ad utramque partem contradictionis, per æque validas vel quasi æque valentes
rationes, quod Boetius vocat ambiguum : quia æqualiter vel quasi æquivalenter ambas amplectitur partes contradictionis. Et attende quod non contendit ad fidem vel opinionem, quia fides et opinio sunt fines speculationi conjuncti : statim enim ut per rationem speculatur, fidem accipit vel opinionem, et non contendit ad conjunctum, sed ad distans. Et ideo ulterior finis ponitur qui per fidem et opinionem speculationis intenditur ad electionem vel fugam in moralibus conferentibus, et omnibus consimilibus ad finem inducendum, sicut in civilibus et omnibus mechanicis. In omnibus enim his speculatio contendit quid eligatur ad finem consequendum, et quid fugiatur sicut executionem finis impediens. In aliis autem physicis vel mathematicis vel metaphysicis problematibus speculatis talis non terminata, sed contendens inter utramque partem contradictionis, contendit ad veritatem rei, si sic vel sic res se habeat : aut fortasse experitur viam veritatis ut sic vel sic comprehendatur. Quamvis sit in moralibus ad duo opposita quæ sunt electio et fuga : eo quod utrumque expediens et intentum ut finis : non tamen in physicis est ad veritatem et falsitatem sicut ad opposita, et ad ignorantiam et scientiam sicut ad opposita : quia falsitas et ignorantia fines per speculationem contendetis ad aliud esse non possunt. Nemo enim contendit ad falsum, et nemo contendit ut ignoret.
Est autem alia diffinitio, quod problema est speculatio in eo quod est, aut ut ipsum, secundum se consideratum, aut ut adminiculans ad aliquid. Ut ipsum quidem, sicut est problema quod est essentialis philosophiae. Adminiculans autem, sicut id quod est de modo omnis philosophiae : et hoc est logicum secundum quod logica generaliter dicitur omnis scientia sermocinialis, quæ in termino determinatur. Omnia ista quæsita ad alia quæ per ea scienda referimus : et sic sub illa divisione omnia omnium scientiarum problemata continentur. Est etiam consi-
<--- Page Split --->
deratio logicæ duplex : consideratur enim ut scientia, et ut ars. Ut scientia quidem considerata, habet finem ut ipsum ut quid dicunt. Considerata vero ut ars, ad modum refertur aliarum scientiarum . Primum autem horum verius. Est autem problema speculatio ad electionem contendens vel fugam , vel veritatem et scientiam, ad aliud speculandum, de quo neutro modo opinatur : quia neque determinate ad unam partem contradictionis, nec determinate ad alteram : aut de qua contrarie opinantur plurimi sapientibus, aut e contra sapientes plurimis, aut utrique iidem eisdem, hoc est, sapientes sapientibus , et plurimi plurimis.
Et si objiciatur quod sapientes non possunt contrarie opinari sapientibus , quia omnes aequaliter judicant per principia intellectus, Dicendum quod sapientes large dicuntur dispositi et non perfecti secundum sapientiam. Vel melius dicatur, quod non eodem problemate sapientes judicant contrarie sapientibus : quoniam propter difficultatem problematis non potest videri causa : et necesse per signa judicare : et signa apparent ad utramque partem contradictionis : nisi enim essent contrarie judicantes per rationes ad utramque partem facientes, non esset speculatio contendens.
Explanatio divisionis est, quod utile est scire in moralibus vel civilibus vel œconomicis vel mechanicis terminum ad eligendum, hoc est, ut informent judicium electionis : et ideo in talibus facit parum scire, sed ad eligendum vel fugendum quærimus. Ut gratia exempli, cum disputatur ad hoc, utrum voluptas eligenda sit tanquam summum in vita, vel non sit eligenda, sed fugienda tanquam impeditiva ad consecutionem optimi in vita. Quædam autem speculando contendimus ad sciendum, et scire ipsa est contentionis finis, ut utrum mundus sit æternus, vel non : vel ut dicit Plato, utrum mundus sit factus, aut non. Quædam autem de numero per se sive pro se
sunt neutro modo inquisita, et ad neutrum horum ordinata : quia nec ut eligibilia, nec ut fugibilia, nec ut per se scire desiderata : quærimus tamen ut adminiculantia sunt ad aliqua talium , sicut utrum syllogismus constat ex tribus terminis et duabus propositionibus : quod non valet in se, sed ad aliud ut adminiculans ordinatur, quod vel sciendum quæritur, vel eligendum, vel fugiendum : et ideo talia sunt propter alia, ut per hoc aliquid aliud cognoscamus.
Sunt autem quædam problemata de quibus, hoc est, ad quae contrarii sunt syllogismi, hoc est, ad contraria contendentes : dubitationem enim habent utrum sic pro parte affirmativa, vel non sic pro parte negativa se habet veritas : eo quod in utrisque partibus contradictionis rationes sunt æqualiter vel quasi æquivalenter verisimiles : et hoc jam ante ambiguum diximus proprie vocari. Est enim putatio interminatus motus rationis super utramque partem contradictionis . Ambiguitas , quando utramque partem ambit per rationes æquales. Fides autem, quando in unam inclinatur et illi acquiescit. Opinio autem ex his generatus est non stans sed tremens habitus : eo quod rationem non habet sufficientem. Talia etiam sunt problemata, de quibus (hoc est, ad quæ) pro una vel altera parte propter materiae difficultatem non habemus rationem : vel forte quia in talibus exercitati non sumus, cum sint magna materiae altitudine et subtilitate : et ideo sumus arbitrantes difficile esse, sive quod difficile sit in talibus assignare quare, hoc est, causam propter quid : et oportet in talibus ex signis procedere ad disputandum, ut utrum mundus est æternus, vel non : quia oportet scire si est factus, vel non : et in talibus causæ proximæ et essentiales non inveniuntur. Melius exemplum est, utrum intelligentia sit ens secundum, vel non : et utrum intelligentiæ In decem sunt ordinibus, vel non : et utrum intellectus hominis est intelligentia undecimi ordinis, vel non : et talia
<--- Page Split --->
hujusmodi. Problemata ergo et propositiones dialecticae, ut dictum est in hoc et in anteriori capitulo, determinentur.
CAPUT III .
De positione.
Positio autem adjuncta est problemati, et est quasi accidentale principium syllogismi dialectici. Problema enim est principium quod est circa conclusiones dialecticas, de quo neutro modo opinamur. Positio autem est de quo opinamur contrarie : et ideo hic post problema determinandum est de positione. Positio vero est opinio extranea alicujus notorum secundum philosophiam. Est vero, ut diximus, speculatio duplex. Determinata scilicet, et quiescens in uno per rationem relatam in illud : et haec vocatur positio. Et est speculatio indeterminata neutri adhaerens parti contradictionis : et hoc est problema proprie. Quod autem dicitur extranea, ideo dicitur quod pluribus contraria est, licet sapientibus ita videatur. Quod dicitur alicujus notorum secundum philosophiam, meo judcio est neutrius generis, hoc est, alicujus rei opinabilis quae secundum philosophiam per rationes est notificata : et hoc accipitur ab Aristotele in duodecimo primae philosophiae, ubi distinguit inter positum et fictum, dicens quod positum secundum philosophiam ponit et suppositum : fictum autem est coactum ad positionem, quia siire ratione physica est positum ad voluntatem, quod est praeter naturam positionis : quia in taliter posito non ponitur neque quiescit anima ponentis.
Multi tamen et communiter omnes dicunt, quod est generis masculini sub hoc sensu, quod positio est opinio extranea alicujus Philosophi, qui notus est et approbatus et secundum philosophiam 1. Et prima expositio est melior, quamvis
et ponens non sit notus secundum philosophiam, neque rationem positionis suae habeat in. philosophia . Hujus autem exemplum est, quod dicit Antisthenes, Heracliti discipulus, quoniam non est contradicere, eo quod contradictio est oppositio ejusdem secundum idem et in eodem tempore : et cum naturaliter omnis res continue mutetur ab uno in aliud, non erit oppositio ejusdem secundum idem : et cum non possit simul assignari et negari in eodem individuali tempore, non occurrent simul affirmatio et negatio. Haec autem in quarto primae philosophiae habent determinari. Est autem sapientibus extranea haec positio. Et aliud exemplum positionis est : quoniam omnia continue moventur secundum Heracliti positionem, qui hoc posuit : quia uno moto secundum locum, proximum illi movetur cedendo illi, vel duo simul erunt in eodem loco : et eadem ratione tertium cedit secundo, et quartum tertio : et sic uno motu moventur omnia et nihil quiescit. Et de hoc in IV Physicorum habet determinari : non enim necesse est quod cedat secundum quod in se poni cedere potest per inspissationem vel compressionem alicujus : aut quoniam unum est ens, quemadmodum dicit Melissus, quod in primo Physicorum et in primo primae philosophiae habet determinari.
Bene autem dico, quod est alicujus notorum secundum philosophiam, et quod positio est ad quam et contra quam disputatur physice. Stultum autem est esse sollicitum aliquem proferre (hoc est, ut proferat) contraria contra disputando opinionibus quolibet modo prolatis, sive sophistica ratione. Aut etiam stultum est aliquem sollicitum esse proferre rationes disputativas opinionibus illis, de quibus habemus planam et aptam in contrarium rationem, ut in positione sophistarum, ut dicitur in Timaeo Platonis : sicut dicimus, quod non omne quod est, vel factum, vel aeternum est, sicut dicunt et
<--- Page Split --->
probant sophistæ instantes sic. Nam musicum esse grammatium (quod per accidens est factum) nec simpliciter est factum, nec est æternum : quia (ut dicunt) quod factum est, ex materia factum est, accidens autem, maxime spirituale accidens quod est in anima, non habet materiam ex qua fiat : ergo non est factum: nec tamen æternum, cum et inceperit et mutabile sit. Solutio autem sophisticis sit, quod licet accidens non habeat materiam ex qua fiat, habet tamen materiam in qua fiat : et sic et in illa factum est et non est æternum. Ad talia igitur sollicitari stultum est : quia hoc quod vera est positio, et non fictio, etsi aliis non videatur (eo quod est extranea opinio) videbitur tamen alicui vel de sapientibus, vel de pluribus, eo quod rationem habeat philosophiæ.
Habent igitur se ad invicem positio et problema, sicut inferius et superius : quia omnis positio problema est, sicut omne problema speculationis determinatae est problema : non autem problema positio est, quia non omnis speculatio determinata vel indeterminata, speculatio determinata est : eo quod quaedam problematum talia sunt, de quibus neutro modo opinantur, nec ad partem affirmativam, nec ad partem negativam : et haec non sunt positiones, cum positio sit problema sive speculatio determinata et quiescens in una parte contradictionis. Quoniam autem positio omnis problema sit, palam est : quoniam cum positio sit opinio extranea, et sit quorumdam opinio, et quibusdam extranea, necesse est ex his quae dicta sunt de problemate et positione, aut quod plures contrarie sapientibus circa positiones dubitare, aut utroslibet sapientes sapientibus, aut plures pluribus contrarie dubitare de positione : et cum problema sit quo contrarie opinantur, sequitur quod positio sit problema, eo quod positio sit opinio quaedam quibusdam extranea et quibusdam opinio credita.
Nunc autem in usu Philosophorum
nostri temporis omnia dialectica problemata vocantur positiones, quamvis secundum rationem prædicto modo differant. Sed ad præsentem intentionem nihil differt, quolibet modo dicatur, sive uno sive alio modo. Non enim divisimus ea sive distinximus prædicto modo, ut nomen divisum a problemate positionem faciamus, sed ut non lateant nos quæ eorum (hoc est, problematis et positionis) contingunt esse differentiæ ad invicem. Sicut autem jam ante dictum est, non oportet omne problema nec omnem positionem quocumque modo sine ratione propositam per speculationem contendentem ad aliud considerare, sed oportet illam considerare quam dubitabiliter, hoc est, quam modo dubitationis proponet, qui est de numero eorum qui ratione indigent juvante et confortante ad fidem alterius partis contradictionis : hunc enim considerationibus dialecticis juvabimus, ut de problemate veniat ad positionem, et de ambiguo ad fidem.
Nec oportet considerare problema propositum ab his qui indigent poena in civilibus, vel indigent sensu in naturalibus. Nam in civilibus qui dubitat, utrum oportet Deum vereri et parentes honorare, indiget poena quae hac lege sancita et sacrata : et persuasivam virtutem non habent, sed coactivam, ut dicit Aristoteles x Ethicorum, et ideo indigent poena legali, qui de hoc dubitant, quia non licet de talibus dubitare. Qui vero dubitat et problema proponit, utrum nix sit alba, cum in sensu per se manifestum sit, et sensus in physicis particularibus sit certior ratione, indiget sensu.
Neque vero problema est vel positio eorum quorum propinqua juxta sensum omnibus per ea demonstratio est, quia ista omnibus sunt manifesta. Nec iterum problema est de his quorum demonstratio per causam est valde longe a sensibus elongata, quia illa ignota sunt, et ratio dialectica non habetur ad ista : propinqua enim manifesta sunt, et habent demonstrationem per causam propriam :
<--- Page Split --->
ista vero quæ longe distant, sunt plus elongata a nobis, quam quod ad ista argumentari valeamus secundum exercitativam potestatem, ad quam est dialectica. Hoc tamen notandum quod hic valde stricte sumitur positio et pro probabili opinione inhærente intrinsece hic diffinitur : et ideo dicitur quod de nulla positione possumus neutro modo opinari, quia positio est opinio firmata in uno. In octavo autem in sequentibus hujus scientiae accipietur positio in communi ad probabile et improbabile et neutrum de quo contrarie aliquis potest opinari. Hoc autem in sequentibus et modicum in propriis locis est hujus scientia.
CAPUT IV.
De speciebus ratiocinationis dialecticae.
Habitis autem jam principiis incomplexis et complexis integralibus ratiocinationnis dialecticae, nunc determinandum est de partibus ejus subjectivis, in quas ut in species dividitur ratiocination dialectica. Determinatis enim his quæ ut complexa et incomplexa integrando constituunt ratiocinationem dialecticam, oportet determinare quot et quæ dialecticarum ratiocinationum sunt species. Quæ non ideo dicuntur species, quod ex æquo dividant ratiocinationem dialecticam : quia syllogismus per prius participat nomen ratiocinationis dialecticae, et inductio per posterius : sed ideo dicuntur species, quia sunt modi ejusdem ratiocinationis communitate analogiæ dictæ de ipsis. Est autem hæc una quædam species ratiocinationis dialecticae inductio, illa vero syllogismus. Et quidam volunt exemplum contineri sub inductione, enthymema vero sub syllogismo : sed non oportet cum non accipiantur hic species ratiocinationinis similiter sicut in secundo Priorum, sed tantum species ratiocinationis dialecticæ et completæ : et prius quidem in ante habitis dictum est quid syllogismus est dialecticus.
Inductio autem est a singularibus in universalia progressio. Quia vero induction non nominat orationem, vel orationum collectionem sicut syllogismus, ideo oratio non ponitur in sua diffinitione in genere orationis sicut in syllogismo, sed nomine suo nominat motum ductionis : et ideo dicitur progressio, hoc est, ab inferiore ad superius egressio. Motus autem iste incipit a singularibus, non uno, sed omnibus divisim acceptis, vel per se, vel ut dicatur, et sic de singulis. Terminus vero ad quem est universalia, quæ ideo pluraliter dicuntur a singularibus ad universalia progredi, et non dicitur ad universale : quia multiplex est universale : est enim universale rei et vocis per signum distributivum, et est universale intellectus, quod secundum se a singularibus collectum accipitur : et in omni sive in qualibet inductione est progressio in inductione ad universalia et non ad unum universale, hoc est, uno modo acceptum. Progressio autem dicitur inductionis quam alius motus : quia sicut in progressivo motu primo additur secundum, et secundo tertium, ut patet in passibus, et sic inductur terminus et finis : ita inductione singulare singulari additur, usque dum in summo singulalarium universale includitur. Exemplum autem hujus est, ut si sit gubernator optimus, et velimus ostendere quod qui eruditus est in arte nautica est optimus auriga : et rector civitatis qui est eruditus in regimine civitatis est optimus : et faber eruditus in fabrilibus est optimus, et sic de aliis : ergo similiter gubernator eruditus in navalibus est optimus. Et nota quod insimul concernit inductionem et exemplum. Unde Boetius tale ponit exemplum : Rector civitatis optimus non eligitur sorte, sed arte, et similiter rector architectonicae, et sic de aliis : ergo nec rector navis eligitur sorte, sed arte.
Et nota hic, quod in omnibus singularibus quæ inducuntur inductive, debet esse similis relatio subjecti ad prædicatum inductione, et sunt singularia, et si-
<--- Page Split --->
militudo. Et quoad singularia quæ sensibus offeruntur, dicitur quod inductio quoad nos est verisimilior quam syllogismus, et non dicitur verior. Ratione autem similitudinis quæ est inter singularia partiendo prædicatum, dicitur planior, quia in æque se habent quoad prædicatum singularia, et nullum alteri supereminet. Sicut diffiniens planum dixit Plato, quod planum est cujus partes partibus in æque se habent. In syllogismo autem una propositio est ut major, et altera ut minor sub majori stans, et non æque, sed coarctans eam. Secundo autem quia sensibus percipiuntur et objiciuntur singularia, dicitur inductio secundum sensum notior : propter quod etiam inductione ex singularibus collatis ad universale infertur universale, et sic principium sunt, et universale illatum vel principiatum. Quia autem plures sequuntur judicium sensus, ideo inductio in pluribus communis est, syllogismus autem sapientibus. Syllogismus autem e converso procedens a toto ad partem, violentior est inferendo et probando : quia pars ex toto infertur quæ virtute est in toto, et totum habet influentiam entitatis super partem, et non e converso : et ad contradictiones in obviationibus sive contradictorias conclusiones per syllogismum ad impossibile ducentem, efficacior quam inductio : et ideo ratione ostensivi syllogismi dicitur violentior : quia obligatione principiorum concludit, et ratione syllogismi ad impossibile dicitur ad contradicendum efficacior. Via igitur in ratione dialectica : aut est ex prioribus quoad nos, aut ex prioribus secundum naturam. Primo quidem modo aut est completa, aut incompleta . Si completa, sic est a singularibus ad universalia universaliter accepta, et est inductio. Si autem est incompleta, tunc est de parte ad partem, sive de singulari ad singulare, et est exemplum quod sub inductione continetur. Si autem sit ex prioribus secundum naturam, aut completa, aut incompleta in medio et principiis. Si
completa, est syllogismus. Si incompleta, est enthymema quod sub syllogismo continetur.
Vel sic : omnis processus vel est a parte ad totum, vel a toto ad partem. Si est a parte ad totum : aut est processus ad terminum, vel ad medium. Primo modo est inductio, secundo modo exemplum. Similiter processus a toto ad partem : aut cum determinatione et contradictione totius ad determinatam partem, et sic est syllogismus in quo minor contrahit et determinat majorem, ut patet cum dicitur : omne animal currit : omnis homo est animal : ergo omnis homo currit. In quo animal determinatur in minori ad hominem, et sic de homine concluditur. Aut est sine determinatione totius, et sic est enthymema. Non est autem processus a toto ad totum : quia inter totum et totum non est aliud continuans : processus autem omnis in aliquo continuante motum vult esse processus, non de toto ad partem : est enim forma totius continens partem. Processus autem de partibus ad totum, est iterum in forma totius collecta ex partibus, et processus de parte ad partem in forma totius secundum unum modum sparsa in partibus. In forma autem partis non est alius processus, quia forma partis non est commune continens, sed singulare distinctum et segregatum.
Genera vero ratiocinationum, propositionum, et problematum, et positionum, de quibus (hoc est, ad quæ) fiunt disputationes, et ex quibus sunt, complexis, ut propositionibus : incomplexis, ut diffinitione, genere, proprio, et accidente, quemadmodum de singulis horum est prædictum in hoc eodem libro, determinetur. Hic enim non oportet ostendere qualiter una via ratiocinationis reducatur ad aliam, sicut quod inductio reducatur ad syllogismum. Non tamen inductio dialectica reducitur ad syllogismum dialecticum. Cujus causa est, quia probabile non semper est quod videtur sapientibus : et ideo inductio re-
<--- Page Split --->
ducitur ad syllogismum simpliciter, non ad dialecticum syllogismum : et inductio talis jam in superiori scientia qui ista subalternatur, ostensa est, et supponitur ab ista, sicut etiam supponitur quid terminus, quid propositio, et quid syllogismus, et quae forma ipsius. Oportet hic specialiter de singulis speciebus ratiocinationis completæ et incompletæ tractare: quia hæc omnia supponuntur a libro Priorum.
Quærunt tamen quidam, cujus virtute inferat inductio, utrum virtute sensus, an virtute intellectus? Et videtur, quod
nec virtute sensus, nec intellectus : quia sensus non accipit universale quod infertur, nec intellectus accipit singularia ex quibus infertur. Sed ad hoc planum est respondere, cum omnis illatio sit ex collatione inferentis ad illatum, oportet quod illatio sit per virtutem illationis, quæ (ut dicit Isaac) est virtus collativa faciens currere causam in causatum : quia in inductione reflectitur ad sensum, quando accipitur sensibile prout stat sub universali, hoc est, sicut problema in primo Physicorum in sensibili mixtum et confusum est.
Solutio.
<--- Page Split --->