QUÆSTIO INCIDENS.
Quid oporteat timere in periculis et arduis, et quid non ?
JUXTA hoc quæritur, Quid oporteat timere et quid non in periculis et arduis?
Videtur enim, quod mors non sit timenda.
Matth. x, 28 : Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere : sed potius timete eum qui potest et animam et corpus perdere in gehennam 1.
Adhuc, Seneca : « Mors, exsilium, luctus non sunt supplicia, sed tributa viventium. » Quæ tributa sunt, non sunt timenda. Ergo mors et hujusmodi alia supplicia non sunt timenda.
CONTRA :
I Petr. n,18 : Servi,subditi estote ir omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis. Videtur ergo, quod etiam in malis et dyscolis regia potestas timenda est.
Adhuc, Ad Roman. xiii, 1 et 2 : Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit : non est enim potestas nisi a Deo... Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit.
Solutio. SOLUTIO. Hoc solvendum est per distinctionem. Est enim timor naturalis qui nullum peccatum est, quo omnis homo timet in periculis naturaliter. Et est timor malus, scilicet humanus, et mundanus. Et is duplex est, aliquando venialis, aliquando mortalis, sicut in præhabitis determinatum est. Si autem ita timet, quod in se tremit, nihil tamen
horum quæ Dei sunt propter timorem dimittit, veniale peccatum est. Sed si timor avertat eum a Deo ut a mente timorem Dei abjiciat,et non timeat transgredi, certe mortale peccatum est. Timore Dei et timore humano omnis anima subjecta debet esse potestatibus sublimioribus : quia sine tali ordinatione non potest agi vita humana, sicut supra dicitur in epistola ad Romanos in Glossa et in textu.
Ad PRIMUM ergo dicendum de Matthæo, quod hoc intelligitur de timore humano et mundano : in quibus timor Dei abjicitur et illicitum perpetratur.
Ad ALIUD dicendum, quod Seneca loquitur de his quæ naturalia sunt, scilicet de naturalibus condemnatis per peccatum, propter quæ nihil præceptorum divinorum omittendum est. Et hoc est quod dicitur, ad Roman. VIII, 33 et seq. : Quis ergo nos separabit a charitate Christi ? tribulatio ? an angustia ? an fames ? an nuditas ? an periculum ? an persecutio ? an gladius ?.... Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque Angeli, neque principatus, neque virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a charitate Dei, quæ est in Christo Jesu Domino nostro. Augustinus ibidem in Glossa : « Charitas hæc dicta est rectissima animi affectio, quæ nos conjungit Deo. »
<--- Page Split --->
de idolothyto, colorem habet excusationis.
CONTRA :
Sed contra.
ARTICULI TERTII
PARTICULA III.
Quando timor excuset, et quando non excuset ?
TERTIO quaeritur, Quando timor excuset peccatum, et quando non excuset ?
Videtur autem, quod semper excuset timor qui potest cadere in constantem virum, ita quod si aliquid facit ratione illius timoris, non imputatur ei in peccatum a Deo.
Quia haec est lex humanae justitiae, quae exemplata est ad legem divinam, sicut dicit legislator in Digesto veteri, libro quarto, sic : « Quod vi metusve causa fit, ratum non habeo, ait Praetor. » Unde videtur, quod si aliquis vi metusve causa cogitur negare fidem, Deus non debet habere pro negato, nec debet ei imputari pro peccato : et sic videtur, quod excuset.
Adhuc, Augustinus in libro I de Civitate Dei : « Pudicitia est virtus animi, quae non amittitur per corporis oppressionem '. » Et cum vita corporis melior sit quam quodlibet temporale, videtur, quod vigo aliqua cui tyrannus minatur, quod opprimat eam et defloret vel interiiciat, potius debet sustinere deflorationem quam interfectionem : et sic videtur, quod timor aliquando excuset virginem a peccato deflorationis.
Adhuc, In Decreto, causa 1, quaestione prima, cap. Constat, dicitur, quod vim passus et invitus, attractus et repugnans, ab haereticis ordinatus, colorem habet excusationis. Alibi dicitur, quod vim passus et invitus attractus comedens
Hac de causa multi martyres passi sunt, qui celebrantur ab Ecclesia. Legitur enim, quod quaedam mater cum tribus filiabus quae captae ducebantur ad corruptores, cum audirent se esse corrumpendas, submerserunt se in aqua, et celebrantur ab Ecclesia.
Similiter, II Machab. vi, 18 et seq., de Eleazaro qui fuit unus de primoribus scribarum, et compellebatur carnem suillam centra praeceptum Dei manducare. Et subditur ibi, §. 19 : At ille gloriosam mortem magis quam odibilem vitam complectens, voluntarie praebat ad supplicium. Et infra, §. 23 : Respondit cito, dicens, praemitti se velle in infernum. Et pulchram adjunxit rationem, §. 26 : Nam, etsi in praesenti tempore, scilicet comedens carnem contra legem, suppliciis hominum eripiar, sed manus Omnipotentis nec vivus, nec defunctus effugiam.
Idem potest objici de Susanna, Daniel. xiii, 23, quia antequam defloratur a senibus, dixit: Melius est mihi absque opere incidere in manus vestras, quam peccare in conspectu Domini.
SOLUTIO. Dicendum est, quod communs opinio est, quod quodlibet bonum corporale, sicut est integritas corporis in virgine, damno sit supponendum pro vita retinenda. Sed quodlibet spirituale bonum, cum melius sit quam quodlibet corporale bonum, praeponendum est bono corporali, quod est vita corporis, sicut martyres leguntur fecisse, Et ita dictum Augustini intelligunt. Dicunt enim, quod virgo non consentiens mente oppressori, si paliatur se opprimi metu mortis, nihil peccat.
Ad in autem quod dicitur de tribus Ad object. 1. puellis dicunt, quod illae inconsiderate defecerunt sibiipsis mortem inferentes,
<--- Page Split --->
Et quod dicitur, quod celebrantur ab Ecclesia, dicunt quod non est propter hoc quod sibi mortem intulerunt, sed quia tantum fuit dilectio castitatis in eis, quod plus elegerunt mori quam turpiter incestari. Et ita etiam intelligunt dictum Hieronymi qui dicit, quod « nemo debet sibi mortem inferre, nisi in castitatis periculo.»
Ad object. Ad id quod de Eleazaro objicitur, dicunt quod secus est : quia ibi fuit spirituale bonum, obedientia scilicet legis divinae, quam praeposuit vitae humanae.
Similiter dicunt de Susanna, quod ibi etiam fuit spirituale bonum, scilicet fides thori quam debuit in marito : et hanc praeposuit humanae vitae.
Et sic patet quando timor excuset, vel non excuset.
MEMBRUM II.
De amore male inflammante ?
quisque vero tentatur a concupiscentia sua, abstractus et illectus. Glossa interlinearis : « Abstractus a recto, et illectus ad malum. » Deinde concupiscentia cum conceperit (Glossa interlinearis, delectando vel consentiendo) parit peccatum (Glossa, perducit in actum facinus quod in corde est conceptum) : peccatum vero cum consummatum fuerit, generat mortem. Glossa, « Vel cum caro suavia sibi quaerit, vel cum diabolus vitiorum incendia immittit. » Ergo videtur, quod amor sui et mundi sit amor inflammans, et causa vitiorum et peccatorum.
CONTRA :
Contingit, quod aliquis amat se ad Deum, et bene facit : quia dicit Augustinus, quod quaecumque amantur, ad Deum sunt referenda, ut in Deo et propter Deum amentur. In libro de Doctrina Christiana : « Hoc est uti et se et hoc mundo, et solo Deo frui : quia sic dilectionis finis in solo Deo ponitur, et omnia alia ad Deum referuntur. » Ergo dilectio sui non est amor semper male inflammans.
DEINDE, Quæritur de amore male inflammante.
Et quæruntur quatuor, Quid sit? et, Utrum semper mortale sit, vel aliquando veniale et aliquando mortale, vel aliquando nullum peccatum ? et, Utrum sit causa omnis peccati ?
Ad primum proceditur sic, quod amor male inflammans sit amor sui, vel in seipso, vel in aliquo bono commutabili quod præponitur summo bono.
Dicit enim Beraardus in sermone 16 super Cantuca, quod omnis peccati causa, est amor mundi, et superfluus sui : talis autem amor est male inflammans : talis ergo amor radix est malorum, qui dicitur male inflammans.
Adhuc, Jacob. 1, 13 et seq. : Nemo cum tentatur, dicat quoniam a Deo tentatur : Deus enim intentator malorum est, ipse autem neminem tentat. Unus-
SOLUTIO. Dicendum, quod amor male inflammans, est amor concupiscentiae carnalis et mundanae, sicut dicit Jacobus, illiciens hominem ad malum, et abstrahens a summo bono. Et iste est causa omnis mali in homine, sicut idem dicit : quia cum concupiscentia conceperit, parit peccatum.
Ad in ergo quod in contrarium objicitur, dicendum quod hic non est amor sui, sed Dei, quando amatum ad Deum refert, et nihil diligit in eo nisi Deum. Et tamen antiqui dixerunt, quod triplex est amor sui, scilicet naturalis, gratuitus, et viliosus. Naturalis est, quo quisque naturaliter se diligit : qui actus licet non sit formatus gratia, formalis tamen est, et nullum peccatum : nec est amor ille ad malum inflammans. Gratuitus est, qui formatus est charitate et ordinatus ad Deum : et ideo ille inflammat ad bonum, et non ad malum. Vitio-
<--- Page Split --->
sus vero est, qui est amor concupiscentiae carnalis vel mundanae, carnali concupiscentia infectus : et ideo ad malum inflammans dupliciter : quia id quod amat, se scilicet, et mundum ut finem ponit dilectionis : et sic amat supra Deum, et peccat mortaliter : quia tunc fruitur creatura, non creatore secundum Augustinum in libro de Doctrina Christiana : « Omnis perversitas est uti fruendis, et frui utendis. » Si autem non ponit finem dilectionis in se, et in eo quod mundane diligit, sed aliquantulum delectatur citra Deum : tunc est veniale peccatum : quia non abstrahitur a Deo,
licet aliquo modo alliciatur dilectione carnali.
Et de his sufficienter in prima parte Summae Theologiae, tractatu de frui et uti, disputatum et determinatum est.
Et sic etiam patet solutio illorum qua se cundo et tertio quaesita sunt, scilicet si semper sit mortale peccatum, vel aliquando veniale, vel aliquando nullum peccatum.
Ad id quod quarto quaeritur, dicendum quod jam determinatum est in primo articulo istius quaestionis, ubi quaerebatur de duabus radicibus, scilicet timoris et amoris.