QUÆSTIO CXXXII.
Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante ?
Deinde quaeritur, Quomodo omne pec- catum sit ex timore male humiliante, vel ex amore male inflammante ?
MEMBRUM I.
De timore male humiliante ?
Et circa primum tria quaeruntur.
Primum est de ipsa divisione, utrum generalis sit, ita scilicet quod omne pec- catum oritur vel ex timore, vel amore, vel non ?
Secundum est de ipso timore, quid sit ?
Tertium est de ipso timore, utrum ipse sit peccatum ex quo oritur peccatum ?
MEMBRI PRIMI
ARTICULUS I.
Utrum ista divisio generalis sit qua di- citur, quod omne peccatum oritur vel ex timore, vel ex amore ?
Ad primum sic proceditur : Supra illud Psalmi lxxix, 17 : Incensa igni et suffossa, dicit Glossa Augustini :
« Incensa igni et suffossa peccata dicit. Sed incensa sunt peccata illa quae facit ardens cupiditas. Suffossa vero quae facit timor male jacens. Et hæc sunt omnia peccata fiunt vel propter cupiditatem, vel propter timorem. Quem non capit cupiditas, vincit timor. Perscrutamini conscientias vestras : interrogate corda veslra, utrum possint esse peccata nisi aut timendo, aut cupiendo. Omnia ergo peccata duæ res faciunt in homine, scili- cet timor, et cupiditas : sicut e converso amor Dei et timor ejus ducunt ad omne bonum. Amas enim ut bene tibi sit, ti- mes ne male tibi sit, hoc age in Deo, non in sæculo. Uterque amor incendit, uterque timor humiliat, sed aliter et ali- ter. » Ex his accipitur, quod omne pec- catum criminale oritur vel ex timore male humiliante, vel ex amore male in- flammante.
CONTRA :
Glossa Beda super illud epist. I Joannis, n, 15: Nolite diligere mun- dum, etc. « Sicut dilectio Dei fons est omnium virtutum et bonorum : ita dile- ctio mundi omnium vitiorum. » Ergo videtur, quod omne peccatum sit ex amo- re, non ex timore : et sic non sunt duæ radices peccatorum, scilicet timor, et amor, sed una.
Adhuc, Augustinus in libro II de Libero arbitrio : « Clarum est in toto malefaciendi genere nihil aliud quam li- bidinem dominari. » Libido autem po- tius timor est, quam amor. Ergo videtur,
<--- Page Split --->
quod omne peccatum oritur ex amore, non ex timore : et sic iterum divisio nulla est.
Adhuc, Bernardus in sermone 15 super Cantica : « Omne malum oritur ex amore mundi superfluo. » Et sic iterum concluditur quod prius.
Adhuc, Augustinus in libro II de Libero arbitrio : « Convenit inter nos omnia mala facta non alia mala esse, nisi quod ex libidine et improbanda cupiditate fiunt. » Et ex hoc sequitur idem quod prius.
Adhuc, Timor videtur oriri ex amore. Unde super illud Matthæi, xiv, 5: Hcrodes timuit populum, Glossa : « Timor hominum differt, sed voluntatem peccandi non aufert. Unde avidiores reddit ad crimen, quos aliquando suspendit a crimine. » Videtur ergo idem quod prius.
SOLUTIO. Dicendum, quod hoc solvere non est difficile. Timor enim et amor duæ radices peccatorum sunt, sicut dicit Glossa inducta. Sed distinguit ipse Augustinus, quod aliquando sunt respectu ejusdem rei, et aliquando respectu diversarum. Quando sunt respectu ejusdem, timor oritur ex amore : quia tunc ex nimio amore boni commutabilis oritur timor perdendi, et fit causa peccati : et, sicut dicit Glossa inducta, avidiores facit ad peccatum, quia differt et non aufert. Et in tali casu idem actus potest esse timoris et amoris secundum diversa : amoris sicut primo moventis, sed timoris malum quod ex hoc sequitur fugientis. Augustinus in libro II de Libero arbitrio: « Quanto quis rem plus amat, tanto plus perdere timet, et proclivior fit ad vitia ne perdat. » ' Quando autem sunt respectu diversarum secundum materiam, ita quod unum amatur, et alterum timetur : tunc neutrum oritur ex altero : et sic dicit Glossa, quod sunt diversæ radices peccatorum.
Unde quinque inducta quæ videntur probare, quod una sit radix, scilicet amor, procedunt secundum quod timor et amor sunt respectu ejusdem : quia timor oritur ex amore, ut dictum est.
Si quæritur, Secundum quam causam detur ista divisio, et in quo differt ab illa, I Joan. n, 16 : Omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitæ.
Leve est respondere. Ista enim datur secundum causam motivam contra malum, vel ad bonum : quia timor nihil aliud est, nisi fuga mali pœenæ, et amor libido boni commutabilis. Illa vero quæ est in Joanne, datur per materiam : quia omne circa quod peccat homo, vel pertinet ad concupiscentiam carnis, sicut gula et luxuria : vel ad concupiscentiam oculorum, sicut avaritia : vel ad superbiam vitæ, sicut inanis gloria, et hujusmodi.
MEMBRI PRIMI
ARTICULUS II.
Quid sit timor 1 ?
Secundo quæritur de timore, Quid sit ?
Ad hoc proceditur sic :
Dicit Augustinus in libro de Civitate Dei : « Timor est perturbatio animi in exspectatione mali. »
Et Joannes Damascenus : « Timor est præter naturam irrationalis systole, id est, contractio. »
- CONTRA PRIMAM sic objicitur : quia perturbatio animi pæna est : timor au-
1 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in III Sententiarum, Dist. XXIV, Art. 6. Tom. XXVIII
luujusce novæ editionis.
<--- Page Split --->
tem secundum quod hic agitur de eo, culpa est : ergo per pœnam male definitur timor.
CONTRA SECUNDAM objicitur : Systole enim et diastole sunt motus cordis causati ex passionibus naturalibus, quæ sunt quatuor, ut dicit Boetius, spes, timor, tristitia, et gaudium. Ergo systole non est aliquid timoris, sed de effectu ejus : et sic male definitur per systolem.
Adhuc, Joan. x, 12, super illud : Mercenarius autem, et qui non est pastor, Glossa : « Timor est fuga mali ne perdat quod amat. » Et si hæc est definitio : tunc definitur oppositum per oppositum : quod esse non potest, quia oppositum essentialiter non potest esse opposito.
Ulterius quæritur, Penes quid accipiuntur tot definitiones, cum unius rei unica sit definitio ?
SOLUTIO. Dicendum, quod inductæ assignationes quædam sunt, non veræ definitiones. Et prima, Augustini scilicet, describit timorem prout est quædam passio et per proprium ejus effectum qui est perturbatio, et causam perurbationis, quæ est malum pœnæ. Secunda autem datur secundum proprium ejus effectum. Objectum enim timoris malum est : quod dum cor fugit, in seipsum trahitur secundum systolem. Tertia vero datur per proprium motivum timoris. Sicut enim in præhabitis dictum est, amor est motivum timoris : nisi enim amaret quod habet, non timeret perdere. Et sic patet, quod sit timor secundum dicta Sanctorum.
Ad id ergo quod primo objicitur, dicendum quod timor secundum quod est actus voluntatis et rationalis animæ, peccatum est : in se vero passio est, et sic ibi definitur.
Ad aliud dicendum, quod verum est, quod timor ibi definitur per proprium ejus effectum, cujus ipse est causa per se. Causa enim innotescit per effectum saepe.
Ad tertium dicendum, quod ibi non
definitur per oppositum motivum quod est amor, sicut habitum est.
Quod autem quæritur, Penes quid accipiuntur tot definitiones ? jam patet supra.
MEMBRII PRIMI
ARTICULUS III.
Utrum timor sit peccatum ex quo oritur peccatum ?
Tertio quæritur de timore, Utrum sit peccatum ex quo oritur peccatum ?
Et quæruntur tria.
Primum, Si est peccatum, utrum semper sit mortale, vel aliquando veniale, et aliquando mortale ?
Secundum, De differentiis timoris.
Tertium, Quando timor excuset vel non excuset peccatum ?
ARTICULI TERTII
PARTICULA 1.
An timor sit peccatum ? et, Utrum semper sit mortale, vel aliquando veniale, et aliquando mortale ?
Ad primum proceditur sic :
Videtur enim, quod non sit peccatum. Pœna enim et culpa malum dividunt ex opposito : quod ergo est in genere pœnæ, non est in genere culpæ : timor est hujusmodi : ergo nullum peccatum est.
Ulterius quæritur, Si semper sit mortale, vel aliquando veniale ?
<--- Page Split --->
Videtur, quod semper sit mortale. Sapient. XVII, 10 : Cum sit enim timida nequitia, dat testimonium condemnationis : semper enim præsumit sæva, perturbata conscientia. Sed quod datur in omnium condemnationem, mortale peccatum est. Ergo videtur, quod talis timor sit mortale peccatum semper.
CONTRA hoc videtur esse,
Quod dicitur, Deuter. xx,8 : Quis est homo formidolosus, et corde pavido ? vadat, et revertatur in domum suam. Ibi Glossa : « Docet non posse quemquam professionem contemplationis vel malitiae spiritualis arripere, qui adhuc nudari pertimescit terrenis opibus. » Sed talis timor non revocat a præcepto Domini, sed a perfectione. Quidquid autem revocat a perfectione, veniale peccatum est.
Adhuc, Judicum, VII, 3 super illud : Qui formidolosus et timidus est, revertatur. Glossa : « Pavidus est, qui primo adspectu ad congressum trepidat : non tamen toto corde terretur, sed animari et reparari potest. » Sed peccatum mortale totum cor occupat. Ergo hujusmodi timor non est mortale peccatum.
SOLUTIO. Dicendum, quod solvendum est per distinctionem. Timor enim potest accipi ut in genere passionis tantum, vel prout est actus voluntatis ordinata vel inordinatae. Si primo modo : tunc nullum peccatum est, sed pœna tantum. Et sic procedit prima objectio. Si secundo modo : sic est timor aliquando meritum, aliquando peccatum. Timor enim Dei meritum et initium sapientiae. Timor autem naturalis passio est et nullum peccatum. Sed timor humanus, quando aliquis timet pelli suæ : et timor mundanus, quando aliquis timet bonis suis temporalibus : uterque peccatum est, aliquando veniale, aliquando mortale. Si enim ita timeat, quod Dei præceptum propter timorem contemnat, et temporale
bonum quod amittere timet, æterno præponat, procul dubio timor peccatum mortale est. Et talis timor contrariatur fortitudini, quæ est donum Spiritus sancti. Talis etiam timor in civilibus contrariatur fortitudini virtuti, quæ est virtus cardinalis. Et de tali dicitur in III Ethicorum, quod taliter timens, turpiter projicit arma, et fugit ut salvet vitam cum ignominia : cum mors forti tali salute sit eligentior. Et talis timor in theologicis et civilibus quando est contra præceptum Dei, mortale peccatum est. Et hoc est quod dicitur, Apocal. XXI, 8 : Timidis autem, et incredulis, et exsecratis, et homicidis, et fornicatoribus, et venefcis, et idololatis, et omnibus mendacibus, pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure : quod est mors secunda. Glossa super illud : Timidis, etc. « Timidi sunt illi, qui timore pœnarum fidem accipere fugiunt, vel acceptam relinquunt : et hoc est mortale peccatum. » Quando autem ita timet, quod Dei præceptum non contemnit, nec Deum a mente abjicit, nec fortitudini quæ virtus est, contrariatur : tunc peccatum veniale est : quia talis potest reparari et animari ad bellum, ut paulo ante in Glossa dictum est.
Et sic patet quando sit peccatum simpliciter, et quando non sit mortale, et quando veniale.
Et secundum hoc procedunt objectiones omnes inductæ.
ARTICULI TERTII
PARTICULA II.
De differentia timoris 1 ?
Deinde, Quæritur de differentiis mali timoris.
1 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in III Sententiarum, Dist. XXIV, Art. 7. Tom. XXVIII
hujusce novæ editionis
<--- Page Split --->
Dicitur autem timor respectu mali, et respectu magni. Et sic duæ divisiones inveniuntur de timore.
Una est Bedæ, quæ est respectu mali. Est enim malum corporis, et malum rerum, quod damnum dicitur. Respectu mali corporis dicitur timor humanus, qui timet pelli suæ. Respectu rerum dicitur timor mundamus, qui timet damnum rerum : et propter hoc perpetrat illicitum ne damnum subeat.
Respectu magni, Damascenus timorem sic dividit in secundo libro de Fide orthodoxa, dicens : « Dividitur autem timor in sex, in segnitiem, in erubescentiam, in verecundiam, in admirationem, in stuporem, in agoniam. » Et definit singula istorum, sic dicens : « Segnities igitur est timor futuræ operationis. Erubescentia est timor in exspectatione convitii, et est optima passio. Verecundia vero est timor in turpi actu, nec est passio desperabilis ad salutem. Istæ enim duæ passiones signa sunt emendationis vitæ. Et ideo dicit Philosophus in III Ethicorum, quod duæ passiones medietatem habent virtutis, quamvis non accidant nisi malis et de malo. Fuga enim convitii bona est : quia facit recedere a malo ne convitium sustineat. Similiter fuga a turpi actu bona est : quia facit recedere a turpi, et inclinat ad honestum. Admiratio est timor ex magna phantasia sive imaginatione. Stupor vero est timor ex inassueta imaginatione. Quando enim aliquid inassuetum apparet et insolitum, tunc stupemus nosipsos, sicut in miracu-
lis. Unde, Act. iii, 10, dicitur quod impleti sunt stupore et exstasi, ex eo quod Petrus miraculose sanavit claudum ad portam templi, quæ dicitur Speciosa. Agonia vero est timor per casum et infortunium. Timentes enim infortunari actione, agoniamur. »
Causa divisionis secundum Damascenum est hæc : quia definit timorem secundum quod est fuga cordis secundum systolem. Unde omne illud quod facit cor resilire in suam propriam parvitatem, vocat timorem. Et si hæc est magna operatio et difficilis, vocatur segnities. Si autem est in turpi illato ab alio, sicut est convitium, vocatur erubescentia : quia tunc demonstrat verecundiam signo exteriori per ruborem. Si vero est de turpi perpetrato a seipso, vocatur verecundia. Et istæ duæ quia faciunt fugere turpe, disponunt ad bonum, et faciunt medietatem virtutis. Sed si est ex magnitudine, ita quod cor quasi stet et in seipso insensibile fiat, tunc vocatur stupor. Si vero est ex suspensione ad causam quæ nimis elevata est super nos, vocatur admiratio. Si autem fit, quod imaginamur maximum infortunium vel vitæ vel rerum, in quo necesse est nos quasi in agone constitui et luctari utrum vincere possumus vel non, vocatur agonia.
Et per hoc patet, penes quid accipiuntur species timoris, et secundum divisionem Bedæ, et secundum divisionem Damasceni.
<--- Page Split --->