QUÆSTIO CXXXI.

Quomodo peccatum sit poena peccati ?

Circa primum quaeremus tria, scilicet utrum omne peccatum essentialiter sit poena cum hoc quod peccatum est ?

Secundum est, Utrum poenam esse,

essentialiter conjunctum sit ei quod est esse peccatum ?

Tertium est, Utrum unum peccatum sit poena alterius peccati ?

4 II Sententiarum, Dist. XXXVI.

concupiscentia carnis est, et concupiscentia ocu'orum, et superbia vita.

<--- Page Split --->

MEMBRUM I.

Utrum omne peccatum essentialiter sit pæna cum hoc quod est peccatum 1 ?

Ad primum proceditur sic : et est argumentum Magistri in Littera in cap. 1. Et ideo merito quaeritur.

  1. Et objicit, quod non omne peccatum essentialiter sit pœna peccati per Augustinum in libro Retractationum 2 et in libro III de Libero arbitrio 3, qui sic dicit : « Omnis pœna peccati justa est, et supplicium nominatur, et de justitia Dei venit. » Ex hoc sic concludit : Si ergo peccatum in quantum peccatum, pœna est, videtur omne peccatum in quantum est, justum esse, et a Deo provenire : quod sanæ doctrinæ contrarium est : quia peccatum non est a Deo.

  2. Adhuc, Pœna est effectus peccati secundum justitiam Dei : effectus et causa numquam sunt essentialiter idem : crgo peccatum et pœna numquam sunt essentialiter idem.

  3. Adhuc, Quæcumque sic se habent ad invicem, quod unum prius est tempore quam aliud, numquam essentialiter sunt idem : peccatum et pœna sic se habent, quod peccatum semper præcedit pœnam tempore : ergo numquam essentialiter sunt idem.

Sæd contra.

  1. Augustinus in libro Confessionum : « Jussisti, Domine, et sic est, ut pœna sit sibi omnis inordinatus actus. » Sed actus inordinatus est peccatum. Ergo omne peccatum est sibi pœna.

  2. Adhuc, Ad hoc facit, quod Magister adducit Augustinum in Littera super

illud Psalmi lvii, 9 : Supereccidit ignis et non viderunt solem, ubi sic ait : « Ignis superbiæ et concupiscentiæ et iræ intelligitur. Istas pœnas pauci vident, ideo eas maxime commemorat Apostolus, ad Roman. 1, 26 : Tradidit illos Deus in passiones ignominiæ, ut faciant quæ non conveniunt. » Ubi multa ponit quæ simul sunt peccata et pœnæ. Et addit dictum Augustini ibidem in Glossa : « Inter primum peccatum apostasiæ et ultimam pœnam ignis inferni, media quæ sunt, et peccata sunt et pœna peccati. »

  1. Adhuc adducit Gregorium super Ezechielem, Homilia 11 : « Contemnenti qui non vult redire per pœnientiam ponit Deus offendiculum, ut scilicet gravius impingat. Peccatum enim quod per pœnientiam citius non deletur, aut peccatum est et causa peccati, aut peccatum est et pœna peccati, aut peccatum simul et causa et pœna peccati. »

SOLUTIO. Dicendum, quod duplex est pœna, scilicet pœna damni, et pœna sensus. Pœna damni omne peccatum pœna est, eo ipso quod peccatum est : quia est corruptio modi, et speciei, et ordinis : quod damnum maximum est. Pœna sensus est causa tantum pœnæ : relinquit enim pronitatem in anima, suo pondere inclinantem animam ad simile peccatum, sicut dicit auctoritas Gregorii paulo ante inducta. Unde auctoritas ad hoc inducta, scilicet peccata eo ipso quod peccata sunt, pœna sunt, ut dictum est.

Ad PRIMUM dicendum, quod nihil prohibet unum et idem secundum diversas rationes quas habet, et a justitia Dei procedere, et non procedere : cujus tamen causa Deus non est impertiendo malitiam, sed subtrahendo gratiam. Justum enim est ut qui avertit se a gratia, ei subtrahatur gratia. Sicut dicitur, Matth. xxv, 28 de servo pigro quod ablatum

<--- Page Split --->

est ab eo talentum, et alii datum qui in usum posuit. Omni enim habenti dabitur, et abundabit, sicut dicitur, Luc. XIX, 26.

Ad aliud dicendum, quod effectus et causa non sunt essentialiter idem, ita quod sint eadem essentia : sed bene sic sunt idem, quod sunt in eadem essentia secundum rationes diversas : et hoc sufficit ad hoc quod essentialiter dicantur idem.

Ad ultimum dicendum, quod peccatum et poena damni simul tempore sunt : et quam cito peccatum fit, tam cito corrumpit modum, speciem, et ordinem : et sic est poena ex justitia Dei inflicta, non impertiendo malitiam, sed subtrahendo gratiam, ut dictum est.

MEMBRUM II.

Utrum esse poenam, essentialiter conjunctum sit ei quod est esse peccatum 1 ?

SECUNDO quaeritur, Utrum esse poenam, essentialiter conjunctum sit ei quod est esse peccatum ?

Et videtur, quod sic : quia

  1. Regulariter verum est, quod posita causa secundum actum causante, ponitur effectus. Causa autem secundum actum causans poenam, culpa est : quia cum Deus justus sit, neminem punit nisi ex culpa.

  2. Adhuc, Gregorius : « Nulla nocebit adversitas, si nulla dominetur iniquitas.» Ergo si nocet adversitas, necesse est, quod dominetur iniquitas, et sic poena semper conjuncta est culpa.

  3. Adhuc, Super illud Psalmi cu, 3 : Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas :

dicit Augustinus, quod hoc non diceret nisi ex infirmitate iniquitas esset.

  1. Adhuc, Hieronymus : « Quidquid patimur, peccata nostra meruerunt. » Poena ergo semper conjuncta est culpa.

CONTRA quod consuevit poni instantia sed contra. in Job et in Christo. Job, XVII, 2 : Non peccavi, et in amaritudinibus moratur oculus meus. In Christo, I Petr. II, 22 : Qui peccatum non fecit, nec inven tus est dolus in ore ejus : qui tamen multa passus est.

SOLUTIO. Dicendum, quod ex ordine Justitiae poena semper comitatur culpam. Et est quadruplex. Prima est amissio Dei sive incommutabilis boni. Secunda, spoliatio gratuitorum, per quae Deus habitat in homine. Tertia, vulneratio naturalium. Quarta, inordinatio in regno animae : quia ex peccato fiunt superiores vires ancillantes, sicut intellectus et ratio : et inferiores dominantes, sicut sensualitas et inferior portio rationis : et sic totus homo pervertitur.

Unde primae rationes tenent et procedunt.

Ad 19 ergo quod in contrarium objiciAd object. tur de Job et Christo, dicendum quod nihil valet : quia poena non sic se habet ad culpam sicut culpa ad poenam. Culpa enim est causa poena, et poena expiativa culpa : ideo poena tam membris quam capiti saepe infligitur sine culpa, sicut dicitur, Isa. LIII, 8 : Propter scelus populi mei percussi eum. Et ibidem, 1. 12 : Ipse peccata multorum tulit, et pro transgressoribus rogavit, scilicet ut non perirent. Unde poena se habet ad culpam ut medicina expiativa : et ideo infligitur innocentibus, ut satisfaciant pro aliis : cum tamen non infligatur nisi pro peccatis propriis vel alienis.

<--- Page Split --->

sint tormenta, sed et vitiorum incrementa. »

MEMBRUM III.

Utrum unum peccatum sit poena alterius peccati' ?

TERTIO quaeritur, Utrum unum peccatum sit poena alterius, sicut expresse dicitur in illo cap. Et licet ex hoc sensu.

Videtur, quod non.

  1. Si enim"poena est, tunc juste inflicta est: apud autem nullum judicem ita est, quod qui punitur, puniatur quod iterum peccet: ergo sequens peccatum non debet esse poena praecedentis.

  2. Adhuc. Si sic : tunc fieret accumulatio peccatorum, quae summe cavenda est : ergo videtur, quod unum peccatum addere alteri peccato non sit aliqua pena juste ab aliquo inflicta.

Sed contra.

CONTRA :

Gregorius in Moralibus dicit, quod « peccatum quod per pœnitentiam non dcletur, suo pondere mox ad aliud trahit. » Et addit Magister : « Unde fit ut non solum peccatum sit, sed et causa peccati. Ex illa quippe culpa subsequens oritur. Peccatum vero quod ex peccato oritur, non solum peccatum est, sed et poena peccati : quia justo judicio Deus cor peccantis obnubilat, ut praecedentis peccati merito etiam in alia cadat. Quem enim liberare noluit, deserendo percussit. » Unde Augustinus in libro V contra Julianum: « Praecedentis est haec peccati poena, et tamen etiam ipsa peccatum est. Judicio enim justissimi Dei traditi sunt, ut ait Apostolus 2 de quibusdam, sive deferendo, sive alio modo explicabili, sive inexplicabili, in passiones ignominiae, ut crimina criminibus vindicarentur, et supplicia peccantium non tantum

SOLUTIO. Dicendum, quod unum peccatum est poena alterius peccati tribus modis, sicut dicunt auctoritates Sanctorum inductae. Primus modus est ex parte spoliationis gratuitorum. Secundus est ex parte boni increati amissi. Tertius est ex parte corruptionis bonae naturae. Per haec enim tria, scilicet bona gratuita, bonum incommutabile, et integritatem naturalium continetur homo in virtute ne cadat in sequens peccatum, et destitutus ab his facile cadit, sicut infirmos spoliatus et vulneratus, sicut dicit beatus Gregorius. His modis additur quartus, quando scilicet peccatum commissum dispositionem et habitum relinquit in anima, ex quibus pronior fit ad peccandum. Additur etiam, quando unum peccatum administrat incentivum et fomitem alteri, sicut gula luxuriae, et ebrietas homicidio, quod postea perpetratur. Et dicit Aristoteles in II Ethicorum, quod duplices maledictiones ebrius meretur, in hoc scilicet, quod se inebriat, et alium occidit.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod est poena quae est tormentum peccantis et inducta : et de hac procedit illa objectio. Et est poena damni, scilicet subtractio gratiae et boni incommutabilis, et vulneratio naturalium bonorum : et de illa nihil valet : quia has poenas incurrit homo justo judicio Dei. Apocal. XXII, 7 : Qui in sordibus est, sordescat adhuc: et qui justus est, justificetur adhuc.

Ad ALIUD dicendum eodem modo, quod accumulatio peccatorum non fit nisi Deo deferente, per quam desertionem homo gravis efficitur et quotidie cadit. Job, VII, 20 : Quare posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis.

<--- Page Split --->