QUÆSTIO CXXX.
De personarum acceptione.
Deinde, Quæritur de personarum acceptione, primo quid sit ?
Secundo, Quot modis fiat, et quantum peccatum sit, utrum scilicet semper sit peccatum mortale, vel aliquando veniale ?
Et tertio, Quare specialiter dicatur in sacra Scriptura, quod personarum acceptio non est apud Deum ?
MEMBRUM 1.
Quid sit personarum acceptio ?
Primo ergo quæritur, Quid sit personarum acceptio ?
Consuevit autem sic definiri a Præpositivo : « Personarum acceptio est unius personæ præ alia acceptio sive præhonoratio, non ex virtute et gratia, cui debetur honor, sed ex prosperitate sæculari vel nobilitate, sicut sunt divitiæ, et nobilitas, et hujusmodi. »
redditi o sit secundum ordinem justitiæ. Quia dicit Plato, et sumit hoc a Pythagora, quod justitia est virtus reddens uniciuque quod suum est, servata uniuscujusque propria dignitate. Et secundum hoc videtur, quod si persona pauperis præhonoratur diviti ex misericordia in judicio, est personarum acceptio, et est peccatum. Quod probatur, Levit. xix, 15 : Non consideres personam pauperis, nec honores vultum potentis. Juste judica proximo tuo. Et, Exod. xxiii, 6 : Non declinabis in judicium pauperis. Et intendit quod unicuique reddatur quod suum est in judicio sine omni acceptione personarum.
Sed contra hoc videtur esse quod dised contra, citur, Eccli. iv, 10 : In judicando esto pupillis misericors ut patet. Et, Isa. i, 17 : Quærite judicium, subvenite oppresso, judicate pupillo, defendite viduam. Videtur ergo, quod tales miserendæ personæ præponendæ sint aliis : et sic contingit aliquando personam accipere in judicio propter id quod in persona est.
Et objicitur contra hanc definitionem : quia dicit Aristoteles in I Ethicorum, quod honor proprie est præmium virtutis : quia nulli debetur nisi honesto secundum virtutem et excellenti. Sicut etiam Apostolus, ad Roman. xm, 7, dicit : Reddite ergo omnibus debita : cui tributum, tributum : cui vectigal, vectigai : cui timorem, timorem : cui honorem, honorem. Videtur ergo, quod ista
ULTERIUS quærit Præpositivus, Si in Quæst. ecclesiasticis beneficiis et dignitatibus conferendis unus potest præferri alteri ? Et ponit talem casum. Sint duo, quorum unus sit nobilis, potens, et dives, qui potest defendere Ecclesiam : alter sit litteratus, et virtuosus, qui scit verbo et exemplo regere Ecclesiam. Et quærit, Si in hoc casu dives et potens possit litterato et virtuoso præferri sine peccato ?
<--- Page Split --->
Et dicit rationem, quod sic : quia prælatus ponitur ad defensionem Ecclesie, ad quod exigitur potentia sæcularis et nobilitas. Inducit etiam quamdam Decretalem, quod propter hoc potentibus et nobilibus et litteratis conceditur habere plura beneficia. Et sic videtur, quod in tali casu potens et nobilis sine peccato potest præferri litterato et virtuoso ignobili.
d contra. Quod si concedatur, in contrarium est illud Ecclesiastæ, x, 7 : Vidi servos in equis, et principes ambulantes super terram. Et illud Isaie, xxxii, 3 : Non vocabitur ultra is qui insipiens est, princeps, neque fraudulentus appellabitur major.
Solutio. Dicendum primo, quod definitio bona est, nec emendari posset : quia acceptio ibi est quando unus præfertur alteri, propter quod non esset præferendus.
Ad m quod objicitur in contrarium, dicendum quod honor cui debetur præmium virtutis, est exhibitio reverentiae in honorem virtutis et non gradus dignitatis. Unde acceptio personarum non est circa hoc : sed talem reverentiam accipit, quicumque ex virtute dignitatem habet. Et honor talis a Sanctis dicitur dulla. Ad Roman. xii, 10 et 11 : Honore invicem prævenientes : sollicitudine non pigri : spiritu ferventes : Domino servientes.
Ad idque t. Ad id quod objicitur de Ecclesiastico, dicendum quod in nullo est isti contrarium : quia humiles et pupilli opprimuntur in judicio : et præcipit Dominus ut subveniatur illis : tamen ordine justitiae quo redditur unicuique quod suum est, nec pauper diviti, nec dives pauperi præponitur.
Et sic etiam intelligitur auctoritas Isaie.
dines charitatis. Unus secundum naturam hominis habentis charitatem, qui est ordo naturalis, in quo pater præponitur cognatis, et quilibet propinquus remotiori. Alius est ordo ipsius charitatis, in quo magis bonus præponitur minus bono. Primum perverterunt Pharisæi, Matth. xv, 3 et seq. : Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram ? Nam Deus dixit : Honora patrem et matrem : et : Qui maledixerit patri vel matri, morte moriatur. Vos autem dicitis : Quicumque dixerit patri vel matri : Munus quodcumque ex me est, tibi proderit.
De secundo ordine dicitur, Eccli. xii, 3 : Da bono, et non receperis peccatorem. Et illo ordine melius præferendum est minus bono in spiritualibus bonis. In patrimonialibus autem bonis præponendus est magis conjunctus sanguine minus conjuncto : et hoc non est personarum acceptio, sed justitiae ordo.
De casu quem ponit Præpositivus, dicendum pro certo, quod licet Ecclesia melius defendatur per nobilem et potentem in exterioribus, tamen quia Prælatus non tenetur ad talem defensionem quæ fit gladio materiali, sed spirituali, scilicet verbo et exemplo, in promotione ad gradum dignitatis spiritualis nequaquam potens et nobilis præponendus est pauperi virtuoso et litterato. Et si secus fiat, grave peccatum est acceptio talis personarum. Nec est contrarium illud Ecclesiastæ, x, 7, quia servi dicuntur ibi serviles ex defectu virtutis qui sunt in equis, id est, in gradibus dignitatis secundum inordinationem hujus sæculi : et principes ibi dicuntur gloriosi in virtute, qui secundum eamdem inordinationem detruduntur. Ibidem, yy. 5 et 6 : Est malum quod vidi sub sole,... positum stultum in dignitate sublimi.
<--- Page Split --->
MEMBRUM II.
Quot modis fiat personarum acceptio ? et, Utrum quolibet modorum sit semper peccatum mortale, vel aliquando veniale ?
SECUNDO quæritur, Quot modis fit personarum acceptio ?
Item, Utrum quolibet illorum modorum sit semper peccatum mortale, vel aliquando veniale ?
Tres autem modi sunt.
Prinus scilicet in judicio. Isa. v, 23 : Væ qui justificatis impium pro muneribus, et justitiam justi aufertis ab eo.
Adhuc, Deuter. xvi, 19 : Non accipies personam, nec munera, scilicet ut a veritate devies : quia munera excecant oculos sapientum, et mutant verba justorum.
Secundus modus est, quando aliquis propter divitias et nobilitatem promovetur ad dignitates ecclesiasticas contempto paupere litteratiore et sanctiore.
His duobus modis acceptio personarum mortale peccatum est, ut vult Augustinus : quia est in praejudicium alterius.
De judicio dicitur, Deuter. 1, 17 : Ita parvum audietis ut magnum,... quia Dei judicium est. Et contra hoc praeceptum facere, peccatum est mortale. Sapient. vi, 2 et seq. : Audite ergo, reges, et intelligite : discite, judices finium terræ. Præbete aures, vos qui continetis multitudines, et placetis vobis in turbis nationum. Quoniam data est a Domino potestas vobis, et virtus ab Altissimo, qui interrogabit opera vestra, et cogitationes scrutabitur : quoniam cum essetis ministri regni illius, non recte judicastis, nec custodistis legem justitize, neque secundum voluntatem Dei ambulastis.
Glossa : « Apud quem non est acceptio munerum, nec persona. » Horrende et cito apparebit vobis, quoniam judicium durissimum his qui præsunt fiet. Exiguo enim conceditur misericordia : potentes autem potenter tormenta patientur. Et quod in ministris sit judicium propter personarum acceptionem, statim subdit : Non enim subtrahet personam cujusquam Deus, qui est omnium dominator : nec verebitur magnitudinem cujusquam, quoniam pusillum et magnum ipse fecit, et æqualiter cura est illi de omnibus. Fortioribus autem fortior instat cruciatio.
Tertius modus est in exhibitione honoris exterioris, de quo et etiam de modo secundo dicitur, Jacobi, ii, 1 et seq. : Fratres mei, nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Jesu Christi gloriae. Etenim si introierit in conventum vestrum vir annulum aureum habens, in veste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu, et intendatis in eum qui indutus est veste præclara, et dixeritis ei : Tu sede hic bene : pauperi autem dicatis : Tu sta illic, aut sede sub scabello pedum meorum : nonne judicatis apud vosmetipsos, et facti estis judices cogitationum iniquarum ? Ibi Augustinus in Glossa marginali : « Si hanc distantiam sedendi vel standi ad ordines ecclesiasticos referamus, non est putandum esse leve peccatum in personarum acceptione habere fidem Domini gloriae. Quis enim ferat eligi divitem ad sedem honoris Ecclesiae, contempto paupere instructiore et sanctiore ? Si autem de quotidianis consessibus loquimur, quis non hic peccat ? Non tamen peccat, nisi cum apud semetipsum intus ita judicat, ut ei tanto melior, quanto ditior ille videatur. » Hoc enim videtur significasse subdendo : Nonne judicatis apud vosmetipsos, et facti estis judices cogitationum iniquarum ?
Isto autem tertio modo, scilicet in exhibitione honoris exterioris, non semper
<--- Page Split --->
peccat mortaliter: peccat tamen quando, divitem pro divitiis judicat esse honorandum. Et propter hoc Augustinus dicit in Regula : « Non debent velle omnes quod paucos vident amplius, non quia honorantur, sed quia tolerantur accipere. » Ubi innuit expresse, quod tales exhibitiones necesse est fieri dividibus: quia aliter tolerari non possunt. Tamen, Esther, ut, 3, Mardochæus Judæus laudatur, quia Aman divitem iniquum adorare noluit, ne honorem Dei sui transferret ad hominem. Sed super hoc distinguunt antiqui Magistri, quod Aman iniquus voluit adorari adoratione latriæ, quæ soli Deo debetur. Unde, ibidem, xut, 11 et seq., in oratione Mardochæi : Domine, cuncta nosti, et scis quia non pro superbia, et contumelia, et aliqua gloriæ cupiditate, fecerim hoc, ut non adorarem Aman superbissimum : libenter enim pro salute Israel etiam vestigia pedum ejus deosculari paratus essem : sed timui ne honorem Dei mei transferrem ad hominem, et ne quemquam adorarem, excepto Deo meo. Dicit enim Damascenus in libro II de Fide orthodoxa, quod solus Deus adorandus est prostratione corporis, ut significemus, quod de nihilo in aliquid nos erexit. Dulia autem est reverentia quæ debetur homini ratione gradus dignitatis. Et hyperdulia quæ debetur majoribus.
His visis, patet quot modis fiat personarum acceptio, et quantum peccatum sit, quod similiter fuit quaerendum.
MEMBRUM III.
Quare specialiter dicatur in sacra Scriptura, quod personarum acceptio non est apud Deum ?
TERTIO quaeritur, Quare specialiter dicatur, quod personarum acceplio non est apud Deum ?
Dicitur enim, ad Roman. ut, 11: Non est acceptio personarum apud Deum : et loquitur ibi de Judæo et Græco. Similiter, ad Coloss. ut, 23: Non est personarum acceptio apud Deum. Et loquitur ibi de Domino et servo. I Petr. 1, 17: Sine personarum acceptione judicat. Act. x, 34 et 33, dixit Petrus: In veritate comperi, quia non est personarum acceptor Deus : sed in omni gente qui timet eum, et operatur justitiam, acceptus est illi. Ad hoc facit auctoritas Sapientiae, vi, 2 et seq., paulo ante inducta 1.
TAMEN videtur contrarium :
Deuter. vit, 6 : Te elegit Dominus Deus tuus, ut sis ei populus de cunctis populis qui sunt super terram. Luc. vi, 13 : Vocavit discipulos suos, et elegit duodecim ex ipsis, quos et Apostolos nominavit.
SOLUTIO. Ad hoc dicendum, quod in veritate personarum acceptio non est apud Deum : quia in omni eo quem elegit, causam non habet n' si liberam indulgentiae et bonitatis suae largitatem : et non respicit personam hominis, nec merita, nec munera. Ad Titum, ut, 4 et 5 : Cum apparuit benignitas et humanitas Salvatoris nostri Dei, non ex operibus justitiae quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit. Ideo dicitur etiam praeventrix
<--- Page Split --->
gratia, quia prævenit nos libera sua voluntate. Unde versus :
Quidquid habes meriti præventrix gratia donat. Nil Deus in nobis præter sua dona coronat.
Aucloritates vero in contrarium adductae, non intelliguntur de personarum acceptione : quia propter propria peccata
abjicit quos abjicit, et propter propriam bonitatem eligit quos eligit, ut dictum est.
Sed quia satis dictum est de diversitate actuum peccatorum, in quibus coalescit malum, transeundum est ad distinctionem XXXVI libri II Sententiarum.
<--- Page Split --->