QUÆSTIO CXXVII.

De contentione.

Deinde, Quæritur de contentione, quæ etiam est peccatum oris. Et quæruntur tria, scilicet primo quid sit ? Secundo, Quantum peccatum sit ? Et tertio, Utrum in disputatione sacræ Scripturæ liceat contendere ?

MEMBRUM I.

Quid sit contentio ?

Ad primum proceditur sic : Ad Roman. i, 30, super illud : Contentiosos 1, superbos, Glossa Fulgentii dicit : « Contentio est impugnatio veritatis cum confidentia clamoris. »

<--- Page Split --->

Sed videtur, quod ista definitio non sit satis generalis : quia

  1. Possunt aliqui contendere sine clamore, cum contendere sit in diversa tendere contraria vel contradictoria per disputationem.

MEMBRUM II.

  1. Adhuc, Super illud Jacobi, n, 16 : Ubi zelus et contentio, dicit Glossa, quod « zelus est in corde sicut invidia, contentio in sermone. » Et non facit mentionem de clamore. Ergo videtur, quod male ponitur in definitione, cum confidentia clamoris.

  2. Adhuc, II ad Timoth. II, 14, super illud : Noli contendere verbis : ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium, dicit Glossa : « Solent in contentione talia opponi aestimato malevolentiae argumento, ut moveant animos insipientium fratrum. » Et non facit ibi mentionem de clamore. Ergo videtur, quod contentio possit esse sine clamore.

Solutio. Solutio. Ad hoc dicendum, quod contentio duobus modis potest definiri, secundum nomen scilicet, et secundum perfectum esse ipsius, quod esse habet ex circumstantia plus quam a re. Si secundum nomen definiatur : tunc contentio nihil aliud est quam in diversa tentio cum malevolentiae argumento, cum scilicet non consentit in id quod dicit, sed malevolentia tendit in aliud, sicut dicitur in Glossa super epistolam ad Timotheum inducta. Si autem definiatur secundum perfectum esse quod habet cum adversarius disputat in contrarium, qui pravus socius est, ut dicit Aristoteles in VIII Topicorum, et impedit commune opus, id est, inquisitionem veritatis : tunc cum ille non confidat in vi argumenti, impugnat veritatem cum confidentia clamoris. Ei sic definit eam Fulgentius in Glossa super epistolam ad Romanos, 1, 30. Et tunc est in ratione vitii : quia tunc non habet se ut socius ad inquirendam veritatem, sed ut hostis ad impugnandam.

Quantum peccatum sit contentio, utrum semper sit peccatum, vel aliquando bonum sive indifferens ?

SÉCUNDO quæritur, Utrum contentio sit semper peccatum, vel aliquando bonum, sive indifferens ?

Et videtur, quod aliquando bonum, vel indifferens ad minus.

  1. Ad Philip. 1, 17 et 18 : Quidam ex contentione Christum annuntiant non sincere, existimantes pressuram se suscitare vinculis meis. Quid enim ? Dum omni modo, sive per occasionem, sive per veritatem, Christus annuntietur : et in hoc gaudeo, sed et gaudeo. Sed non gaudet nisi de bono vel de indifferenti ad minus : ergo contentiones aliquando sunt bonum, vel indifferens ad minus.

  2. Adhuc, Quod oportet esse ad utilitatem Ecclesiæ, illud bonum est. Apostolus sic dicit, I ad Corinth. xi, 19 : Oportet et hæreses esse, ut et qui probati sunt, manifesti fiant in vobis. Hæreses omnes sunt ex contentione. Ergo videtur, quod bonum est esse contentiones : et sic nullum est peccatum.

CONTRA :

  1. Jacobi, iii, 16 : Ubi zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum. Ergo videtur, quod peccatum mortale sit semper.

  2. Adhuc, Ad Roman. 1, 29, inter peccata mortalia enumeratur ab Apostolo, ubi sic dicit : Plenos invidia, homicidio, contentione, dolo, malignitate. Ergo videtur, quod sit peccatum mortale semper.

  3. Adhuc, Proverb. xvii, 11 : Semper jurgia quærit malus : Angelus autem crudelis mittetur contra eum. Glossa : « Ut post mortem ad æternum rapiat,

<--- Page Split --->

interitum. » Non autem rapitur ad æternum interitum, nisi pro peccato mortali. Ergo jurqium sive contentio est peccatum mortale.

SED CONTRA hoc quidam objiciunt illud Job, XXXIX, 32 : Numquid qui contendit cum Deo, tam facile conquiescit ? Ex hoc arguunt, quod Job contendit cum Deo : quod non potuit esse cum peccato mortali : ergo contentio generaliter non est peccatum mortale.

et virtutem : et illa est vere mortale peccatum.

EODEM modo dicendum est ad aliud : Ad object.2. quia sic Apostolus enumerat contentionem inter mortalia peccata : quia illa est haereticorum contra veritatem et virtutem.

Er SIMILITER dicendum est ad sequens : Ad c bject 3. quia Angelus Domini crudelis mittetur contra talem contentiosum, qui impugnat veritatem et virtutem in Ecclesia Dei.

Solutio. Dicendum, quod contentio semper in vitio est, sed non semper mortale peccatum. Contentio enim semper impedit commune opus inquirendæ veritatis : et ideo semper vitium est, etiam apud Philosophos. Et propter hoc dicit etiam Apostolus, I ad Corinth. xi, 16 : Si quis videtur contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus, neque Ecclesia Dei. Unde semper in vitio est, licet non sit semper mortale peccatum.

1.1 Ad PRIMUM ergo dicendum, quod Apostolus non dicit se ibi gaudere de occasione sive contentione, sed de annuntiatione.

  1. Ad ALIUD dicendum, quod haereses esse non est bonum, nisi per occasionem, sed simpliciter malum. Et illa occasio ponitur ibidem in Glossa Augustini, Quia cum haeretici sunt, excitant sacros Doctores ad sacram Scripturam et ad vigilantiam studii, ex quibus multa bona proveniunt Ecclesiae. Et est simile ei quod dicit Aristoteles in II Metaphysicorum, quod non oportet tantum grates referre his qui veritatem dixerunt in philosophia, sed etiam his qui erraverunt in ea. Et dat exemplum de Timotheo et Hierasio musicis philosophis : quia si in musica non errasset Timotheus, excitatus non fuisset et Hierasius, et careremus multum de dispositione musicorum.

2.1 Ad ID quod in contrarium objicitur, dicendum quod ibi loquitur Apostolus de contentione quae est contra veritatem

Ad ID quod in contrarium hujus objicitur de Job, dicendum quod est aliquando contentio bona, quando homo contendit exercere virtutem naturae ad difficultatem virtutis et meriti, ut possit pugnare contra vitia. Et illa præcipitur, Luc. XIII, 24 : Contendite intrare per angustam portam : quia, ut dicitur, Matth. VII, 14 : Quam angusta porta, et arcta via est, quae ducit ad vitam ! et pauci sunt qui inveniunt eam.

MEMBRUM III.

Utrum in sacra Scriptura liceat disputare contentione ?

TERTIO quaeritur, Utrum in sacra Scriptura liceat disputare contentione ?

Et videtur, quod non.

  1. Glossa super illud Apostoli, ad Timoth. II, 14 : Noli contendere verbis, dicit : « Collatio debet esse inter servos Dei, non altercatio. » Doctores sacra Scripturae sunt servi Dei. Ergo altercando non debent disputare.

2, Adhuc, Isaie, vnI, 6 : Pro eo quod abjeci populus iste aquas Siloe, quae vadunt cum silentio. Glossa : « Aqua est doctrina Christi, quae sine clamore et strepitu leniter fluit. » Ergo sine contentione et leniter debet proponi.

  1. Adhuc, Matth. xii, 19 : Non con-

<--- Page Split --->

tendet, neque clamabit, neque audiet aliquis in plateis vocem ejus. Sumitur de Isaia, xlii, 2.

  1. Adhuc, Augustinus in libro de Duodecim abusionibus : « Christianus nemo dicitur recte, nisi qui Christi moribus coæquatur. Tu ergo si morum Christi similitudinem tenere cupis, ne contendas, ne in Ecclesia abusive Christianus existas. »

Sed contra. CONTRA :

Ecclesiasticis viris licet disputare ad utramque partem, ut melius enucleetur veritas. Et hoc non potest esse sine contentione. Ergo aliqua contentione possunt contendere.

Solutio.

Solutio. Dicendum, quod nomen conteitionis aliquando importat vitium, quando contra veritatem est, ut paulo ante dictum est. Et sic prohibetur viris ecclesiasticis. Aliquando importat colla-

tionem ad contraria vel contradictoria ad enucleandam veritatem : et sic non vocatur contentio secundum Augustinum in libris de Trinitate, qui sic dicit, quod « in sacra Scriptura desiderat liberum correctorem, et pium interpretem. » Et ponit simile : quia ille osculo columbino corripit, sed non dente canino rodit, Et sunt verba sua ista : « Gratanter quippe recipit osculum columbinum benignissima charitas, dentem autem caninum vel retundit solidissima veritas, vel evitat cautissima humilitas. » Et hoc non est contendere, neque clamare, nec audire vocem in plateis, et aquas Siloe fluere cum silentio : et tamen falsitati non credere, sicut nec Christus cessit veritati.

Et sic patet solutio ad ea quae inducuntur.

Et hæc de contentione dicta sufficiant.