QUÆSTIO CXXVI.
Utrum multiloquium sit peccatum ? et, Utrum tacere de Deo aliquis possit sine peccato ?
Deinde, Quærendum est de multiloquio, contentione, et maledicto.
Videtur enim multiloquium esse peccalum.
Proverb. x, 19 : In multiloquio non o'erit peccatum.
Adhuc, Job, xi, 2 : Numquid qui multa loquitur, non et audiet ? aut vir verbosus justificabitur ?
Adhuc, Qui moderatur labia sua, ut dicitur, Proverb. x, 19, prudentissimus est.
Ex omnibus concluditur, quod multiloquium sit peccatum.
SOMTRA. CONTRA :
Augustinus in fine librorum de Trinitate : « Scio, Domine, scriptum esse, quod in multiloquio non deerit peccatum : sed de te, quantumlibet homo loquatur, numquam est satis. » Ergo videtur, quod multum loqui de Deo non sit malum, sed etiam bonum. Ergo generaliter multiloquium non est peccatum.
Adhuc, Augustinus, ibidem, « Væ tacentibus de te : quia loquaces multi sunt. »
Adhuc, Ptolemaeus in proverbis quæ ponuntur in principio Almagesti : « Sapiens est qui refrænat linguam suam, nisi cum de Deo loquitur. »
Adhuc, De uno loqui, non est de multis loqui : Deus unus est in omnibus sacramentis, et in omnibus figuris Scripturarum : de Deo ergo loqui, quantumlibet quis loquatur, non est multiloquium : quia de uno loquitur.
Adhuc, Aristoteles in VIII Ethicorum, ubi loquitur de amicitia, dicit, quod « proprium amicorum est simul esse, et de amicitia conterere totos dies. » Cum ergo aliquis habet charitatem ad Deum, signum est, quod multum loquatur de Deo orando, prædicando. Isa. LXII, 6 et 7 : Super muros tuos, Jerusalem, constitui custodes : tota die et tota nocte in perpetuum non tacebunt, scilicet non cessabunt laudare nomen Domini. Qui reminiscimini Domini, ne taceatis, et ne detis silentium ei, etc. Ergo multum loqui de Deo non est peccatum, imo meritorium.
ULTERIUS quæritur, Utrum tacere de Deo aliquis possit sine peccato ?
Et videtur, quod sic.
Eccle. iii, 7 : Tempus tacendi, et tempus loquendi. Ergo videtur, quod aliquando tacere bonum est.
CONTRA :
- Job, xvi, 7 : Si locutus fuero, non
1 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in III Sententiarum, Dist. XXXVIII. Tom. XXVIII novæ
editionis nostrae.
<--- Page Split --->
quiescet dolor meus, et si tacuero, non recedat a me. Glossa : « Hoc ipsum amplius quod tacet, gemit : quia se tacente perversorum culpas excrescere conspicit. »
Adhuc, Ezechiel. XXXIII, 6 : Si speculator viderit gladium venientem, et non insonuerit buccina, praedicatione scilicet, veneritque gladius, et tulerit de eis animam : ille quidem in iniquitate sua captus est, sanguinem autem ejus de manu speculatoris requiram. Ergo videtur, quod taciturnitas in eo qui debet praemonere populum, peccatum mortale sit.
Adhuc, II ad Timoth. iv, 1 et 2 : Testificor coram Deo et Jesu Christo, qui judicaturus est vivos et mortuos, per adventum ipsius et regnum ejus, praedica verbum : insta opportune, importune.
CONTRA hoc videtur esse, quod numquam importune instandum est.
Eccle. VIII, 6 : Omni negotio tempus est, et opportunitas. Ergo videtur, quod non sit instandum importune.
Adhuc, Proverb. xxv, 11 : Mala aurea in lectis argenteis, qui loquitur verbum in tempore suo. Glossa : « Qui verbum Dei opportune novit juxta capacitatem audientium praedicare, modo exempla juxta litteram replicat, modo suaviores spiritualium sensuum flores pandit. »
Solutio. Solutio. Ad primam partem quaestionis dicendum est, quod aliud est multiloquium, et aliud vaniloquium, et aliud turpiloquium, quod scurrilitas vocatur. Multiloquium non potest esse loquentium de Deo, sicut patet per auctoritates paulo ante inductas : quia numquam est multum quod numquam est satis. Psal. XXXII, 2 : Semper laus ejus in ore meo. Ideo in talibus numquam est multiloquium. Unde omnes auctoritates hoc probantes procedunt. In vaniloquio sem-
per multum est : quia binarius actuum etiam inducit multitudinem. Et sunt de quibus dicitur in Psalmo xi, 3 : Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum. Vaniloquium autem est, quia, sicut dicitur in II Physicorum, « Vanum est quod est ad aliquem finem quem non includit. » Sermo vero est ad finem instructionis et aedificationis. Sapient. XIII, 1 : Vani sunt omnes homines in quibus non subest scientia Dei. Et ideo omnis homo qui utitur sermone non ad aedificationem, vaniloquus est et peccat : non tamen dico, quod mortaliter. Sed turpiloquium, quod scurrarum est, pessimum est : qui loquuntur de turpibus venereorum, et carnali amore, et fingunt cantilenas, et inficiunt aures audientium, de quibus dicitur in Psalmo v, 11 : Sepulcrum patens est guttur eorum. Et timendum est, quod hoc pro consuetudine sit mortale peccatum.
Et secundum hoc procedunt auctoritates primo inductae, probantes quod multilopiuim sit peccatum.
Ad seculdam partem de taciturnitate Ad m dicendum, quod taciturnitas de Deo est mala, et maxime in illo qui ex officio tenetur praedicare, sicut prælatus. Ille enim si tempore opportuno non prædicat subditis et docet, pabulum subtrahit, et subditos mori fame facit. Thren. iv, 4 : Parvuli petierunt panem, et non erat qui frangeret eis. Et ibidem, y. 9 : Melius fuit occisis gladio, quam interfectis fame, quoniam isti extabuerunt. Et adhuc ibidem, ii, 12 : Matribus suis dixerunt : Ubi est triticum et vinum ? cum deficerent quasi vulnerati in plateis civitatis, cum exhalarent animas suas in sinumatrum suarum. Et tales absque dubio tempore necessitatis et opportuno subtrahentes pabulum verbi Dei, peccant mortaliter. Unde dictum est Petro ter : Pasce oves meas 1. Pasce verbo, pasce exemplo, pasce temporali subsidio. Si
<--- Page Split --->
vero subditi sunt incorrigibiles, et verbi Dei irrisores : tunc pro certo tacendum est, ut patet, Matth. vii, 6 : Nolite dare sanctum canibus, neque militatis margaritas vestras ante porcos. Irrisoribus enim non est prædicandum. Tamen dicit Augustinus super illud Apostoli, II ad Timoth. iv, 2 : Prædica verbum, insta opportune, etc. « Sonet verbum tuum volentibus opportune, importune nolentibus : inveniat locum ubi requiescat, sicut terra dat locum semini. Nec requiescat bonus arator nisi faciat terram germinare, quæ tamen aliquando petrosa est, sicut dicitur, Matth. xii, 5 et 6, aliquando spinosa. Quod si forte statim non facit fructum in memoria manens, aliquando facit fructum posterius. »
Adhuc, Notandum est quod dicitur, Eccli. xx, 7 : Homo sapiens tacebit usque in tempus. Ubi dicit Glossa : « Videns vir ecclesiasticus incorrigibiles esse
subditos, subtrahet correptionem, nevideatur sanctum dare canibus. » Objiciunt tamen quidam de Petro, qui prædicavit Simoni mago, quem scivit esse incorrigibilem.
Ad omnia ista quæ ad secundam partem inducuntur, solvendum est per distinctionem, quod ille qui tenetur ex officio, opportune et importune debet prædicare, dum corrigibiles videat esse subditos aliquo modo. Si autem viderit incorrigigiles, potest subtrahere ad tempus, ne ad deteriora provocentur. Unde super illud Levitici,xv, 2 : Vir, qui patitur fluxum seminis, Glossa : « Quid est semen, nisi verbum, quod dum opportune proponitur, mens auditoris fæcundatur. Si autem importune, mens auditoris polluitur, et virtus generativa amittitur. »
His autem consideratis, patet solutio ad totum.