QUÆSTIO CXXVIII.

De maledicto.

Deinde, Quæritur de maledicto.

Et quæruntur duo, scilicet primo quid sit maledictum, et quid maledicere, et an maledicere sit peccatum, et quantum peccatum ?

Et secundo, Utrum maledictum possit inlerninari in creaturam rationalem, sicut hominem, et Angelum, et similiter in irrationalem creaturam ?

MEMBRUM I.

Quid sit maledictum ? et, Quid naledicere ? et, Quantum peccatum sit ?

Ad primum proceditur sic :

Haymo sic definit maledictum : « Maledictum est penea in aliquem imprecatio. »

<--- Page Split --->

Secundum hoc videtur, quod maledicere non semper sit malum : quia

  1. Quod reo optetur pœena, videtur esse justum et conveniens, ut ex pœena corrigatur. CONTRA : Maledictio et benedictio sunt opposita : benedictio est bonum : ergo maledictio est malum.

  2. Adhuc, Jacobi, iii, 10 et 11 : Ex ipso ore procedit benedictio et maledictio. Non oportet, fratres mei, haec ita fieri. Numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam ? Quasi dicat : Inconveniens est, quod de eodem ore procedat benedictio et maledictio. Unde, ibidem, y. 9 : In ipsa, scilicet lingua, benedicimus Deum et Patrem, et in ipsa maledicimus homines, qui ad similitudinem Dei facti sunt. Videtur ergo velle, quod benedictio sit bonum, et maledictio malum.

  3. Adhuc, Proverb. xxvi, 2 : Maledictum frustra prolatum in quempiam superveniet. Glossa, « In retributione pœene. » Ergo maledictum est malum.

  4. Adhuc, I Petri, iii, 9 : Malum pro malo non reddentes, nec maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes 1. Ergo maledictum malum est.

CONTRA :

  1. Quod fit per divinam justitiam, bonum est. Imprecatio pœene saepe fit per divinam justitiam. Act. viii, 20, Petrus dixit ad Simonem magum : Pecunia tua lecum sit in perditionem ! Ergo bonum est.

  2. Adhuc, IV Reg. ii, 23 et 24, pueris clamantibus post Eliseum : Ascende, calve : ascende, calve : Eliseus imprecabatur pueris malum pœene : et egressi sunt duo ursi de silva, et laceraverunt ex eis quadraginta duos pueros. Et non est credendum, quod tantus' Propheta per maledictum peccaverit. Ergo non universaliter est malum.

ULTERIUS quaeritur, Si est malum sicut

probant primae auctoritates, utrum sit peccatum veniale, vel mortale, vel aliquando sic, et aliquando aliter ?

Et videtur, quod semper sit peccatum mortale : quia quod est contra praeceptum Evangelicum, est peccatum mortale. Dicit autem Dominus, Matth. v, 44 et 43 : Orate pro persequentibus et calumniantibus vos : ut sitis filii Patris vestri qui in caelis est. Ergo qui contra hoc facit, mortaliter peccat. Maledicens sive pœenam imprecans, facit sic. Ergo mortaliter peccat.

Quod autem aliquando sit veniale, probatur per Augustinum sic dicentem : « Ad veniale peccatum pertinet maledicere cum facilitate et levitate. » Et est casus qui ponitur in Decretis, ubi de venialibus agitur.

SOLUTIO. Ad primam partem quaestiosolutio. nis dicendum per distinctionem, quod maledictum aut profertur ab eo cujus interest, et habet auctoritatem et potestatem pœenam inferendi : aut ab eo cujus non interest, nec habet auctoritatem. Si primo modo : tunc nullum malum est. Et sic fuit maledictio Petri et Elisei, qui loco Dei fuerunt et pœenas imprecati sunt, quas statim intulit Deus. Si autem fit ab eo cujus non interest, nec habet potestatem : tunc maledictum malum est secundum definitionem Haymonis.

Et sic loquuntur quatuor auctoritates ad hoc inductae.

Similiter ad secundam partem responAd questdendum est per distinctionem : quia maledictio ex parte maledicentis aut fit cum levitate, aut animi malignitate : et pœena imprecata, aut est aeterna, aut temporalis. Si cum levitate fit et ad pœenam temporalem : tunc esset durum dicere, quod esset mortale : et sic intelligitur canon Augustini paulo ante inductus. Si autem fit animi malignitate : tunc est timendum, quod sit mortale, et sic intelliguntur auctoritates hoc probantes.

<--- Page Split --->

Et super hoc dederunt antiqui distinctionem valde utilem, scilicet quod est maledictum quadruplex, scilicet subreptionis, cum quis subito maledicit, non ex animi malignitate, et est veniale peccatum. Et est maledictio lascivae puerilis, sicut pueri ex mala consuetudine maledicunt invicem. Sed talis iterum non est mortale peccatum, sed mala consuetudo est, et prohibenda est. Unde Hieronymus : « Qui negligit oris maledicentis resecare consuetudinem, etsi non corde maledicat, immunditiam tamen labiorum, et inquinamentum oris incurrit. » Est iterum maledictum quod ex odio concepto procedit, et est mortale peccatum, sicut dicunt et bene. Et est quartum maledictum ex charitate et zelo justitiae procedens, et est bonum, sicut fuit maledictum Petri et Elisei quando imprecabantur pecnam temporalem, ut non reservarentur ad aeternam poenam.

MEMBRUM II.

Utrum maledictum possit interminari in creaturam rationalem, et similiter irrationalem ?

DEINDE quaeritur, Utrum maledictum possit interminari in creaturam rationalem, et similiter irrationalem ?

Et videtur, quod sic.

  1. II Reg. u, 21 et seq., David maledixit montibus Gelboe, ubi ceciderunt fortes Israel, qui tamen irrationales erant.

  2. Adhuc, Jerem. xx, 14 : Maledicta dies, in qua natus sum ! Similiter, Job, 11, 3 : Pereat dies in qua natus sum, et nox in qua dictum est : Conceptus est homo ! Videtur ergo, quod exemplo justorum maledici possit creatura irrationalis.

  3. Adhuc, Videtur etiam rationalis creatura posse maledici : quia dicitur,

Genes. ix, 25 : Maledictus Chanaan, servus servorum erit fratribus suis.

CONTRA :

Creatura irrationalis nullum peccatum potest committere : et in se bona est sicut omnis Dei creatura. Ergo videtur, quod non debeat maledici. Similiter creatura rationalis : quia tenemur diligere inimicos, et benefacere his qui nos oderunt, cum dicat Apostolus, ad Roman. xii, 17 : Nulli malum pro malo redentes.

ULTERIUS quaeritur, Si Angelus malus possit maledici ?

Et videtur, quod non.

  1. Eecli. xxi, 30 : Dum maledicit impius diabolum, maledicit ipse animam suam. Sed nullus debet maledicere animam suam. Ergo nec Angelum malum. 2. Adhuc, Judasin canonica sua, y. 9 : Cum Michael Archangelus disputans altercaretur cum diabolo de Mojsi corpore, non est ausus judicium inferre blasphemiae, sed dixit : Imperet tibi Dominus. Si ergo Angelo bono non licuit inferre maledictum malo, nec homini licet.

SOLUTIO. Dicendum ad primam partem soluti questionis, quod creatura irrationalis non potest maledici, nec debet, nisi eo modo quo ordinatur ad hominis utilitatem. Unde Gregorius : « Montes Gelboe maledicuntur, ut dum arcscnte terra fructus non oriuntur, possessores terra sterilitatis damno feriantur, quatenus ipsi maledictionis sententiam acciperent, qui apud se mortem regis iniquitate sua exigente meruissent. » Et hoc expresse significatur, Genes. iii, 17 : Maledicta terra, non simpliciter, sed in opere tuo. Et quod haec maledictio redundet in hominem, ex hoc patet quod sequitur, dicens Deus ad Cain : Cum operatus fueris eam, scilicet terram, non dabit tibi fructus suos. Et supra, iii, 18, dixit Dominus ad Adam : Spinas et tribulos germinabit tibi.

Ad hoc ergo quod objicitur de Job et 1418 Jeremia, qui maledixerunt diem et no-

<--- Page Split --->

ctem, dicendum quod dies in quantum dies ibi non maledicitur, sed natus in die, propter hoc quod cum peccato originali nascitur. Et sic iterum maledictio redundat in hominem, non in diem.

Ad id quod objicitur de Ecclesiastico, dicendum quod cum maledicit impius diabolum, non directe maledicit animam, sed maledicendam dicit propter similitudinem peccati.

Ad aliud quod objicitur, quod rationalis creatura possit maledici, dicendum quod verum est : quia a Deo et ab homine habente potestatem potest maledici, sicut in antehabitis probatum est.

Ad id quod contra objicitur de irrationali, jam solutum est : quia ex eo quod in se bona est, non maledicitur, sed in quantum subjacet operi hominis quod malum est.

Ad ultimum dicendum, quod non omne maledictum est blasphemia : quia blasphemia est falsi criminis impositio in Deum, et non fit nisi quando creatura maledicitur in quantum est Dei creatura : quia sic maledictum creatura redundat in creatorem. Et ita non fuit ausus Michael inferre maledictum diabolo, in quantum est creatura Dei.

Ad hoc quod contra objicitur de rationali, scilicet quod tenemur diligere inimicos, dicendum quod hoc non probat, nisi quod ex odio et cum malignitate non possumus maledicere : sed qui habet auctoritatem, zelo justitiæ potest maledicere, id est, malum pœnae interminare, sicut in antehabitis probatum est.

Ad id quod ulterius quæritur, Si Angelo malo sit maledicendum ?

Dicendum, quod sic zelo justitiæ, sed non odio et malignitate : quia sic concordat voluntas hominis cum voluntate Dei.

Ex dictis patet solutio ejus quod quidam dicunt, Si maledici possit, cui maledixit Deus, propter verbum Balaam, Numer. xxii, 8 : Quomodo maledicam, cui non maledixit Deus ?

Patet igitur, quod sic : dummodo probatum sit ei, ut homini judici, et constet ei de causa maledictionis. Qua probatione non indiget Deus : quia novit corda hominum.

Patet etiam, quomodo maledictum sit blasphemia et maximum peccatum : quod etiam lapidatione secundum leges punitur.

<--- Page Split --->