QUÆSTIO CXXV.
De mendacio.
Primo ergo quæremus de mendacio quatuor, scilicet primo quid sit ?
Secundo, Utrum generaliter mendacium sit peccatum?
Tertio,De differentiis ejus et quantitate. Et quarto, Utrum perfecto liceat in aliquo casu mentiri mendacio jocoso vel officioso ?
<--- Page Split --->
MEMBRUM I.
Quid sit mendacium ?
DEFINIT autem Augustinus mendacium sic : « Mendacium est falsae vocis significatio cum intentione fallendi. »
Objicitur autem contra istam definitionem sic :
Contingit fallere factis sicut verbis : ergo contingit mentiri factis : non ergo mendacium est tantum falsa vocis significatio, sed etiam factorum falsa significatio.
Adhuc, Bernardus : « Est qui dicit quod non est, et non mentitur : et est qui dicit quod est, et mentitur. » Ergo videtur, quod mendacium non est falsae vocis tantum significatio, sed etiam verae vocis significatio.
Adhuc, Sophistae docent verbis decipere et fallere, et non mentiuntur, sicut legitur in vita beati Augustini, quod sine dolo docebat dolos. Non ergo verum est, quod falsae vocis significatio cum intentione fallendi semper sit mendacium.
Sed contra. CONTRA :
Super illud Psalmi v, 7 : Perdes omnes qui loquuntur mendacium : Cassiodorus in Glossa accipiens illud verbum Augustini in libro de Mendacio, dicit, quod « mendacium nihil aliud est quam falsae vocis significatio cum intentione fallendi. »
bus de cogitatis et affectis nobis invicem innotesceremus. Ex quo patet, quod sermo directe est concessus ad hoc, ut de cogitatis et affectis enuntiet sicut est, et non aliter : et si aliter enuntiet, tunc facit falsa pro veris probari : et hoc vocatur hic cum intentione fallendi, et est in omni mendacio. Unde hic cum dicitur, Falsae vocis significatio, est materialis pars definitionis : et cum intentione fallendi, est formalis complens esse mendacii.
AD PRIMUM ergo dicendum, quod licet aliquis fallatur facto, tamen factum non est ita ordinatum ad intentionem exprimendam sicut sermo : et ideo non ponitur in definitione factum sicut sermo. Nec mendacium æquivoce dicitur de sermone falso et facto, sed per prius et posterius.Et propter hoc dicit Philosophus in principio Perihermenias, quod « ea quæ sunt in voce, earum quæ sunt in anima passionum sunt notæ. »
AD ALIUD dicendum, quod Bernardus non intendit in mendacio nisi formalem partem, quæ est intentio fallendi, et loquitur in casu determinato, scilicet quando aliquid dicit quod credit esse, vel aliquid dicit quod non credit esse : ille enim directe intendit fallere.
AD ULTIMUM dicendum, quod sophistae non intendunt fallere, sed fallacias docent cavere, vel per interemptionem, vel per distinctionem sermonis : et ideo non mentiuntur, sed in doctrina exercitantur.
I0 QUOD in contrarium est, procedit secundum dictum Augustini.
SOLUTIO. Dicendum,sicut dicit Basilius super principium Proverbiorum, et etiam Plato .dixit ante eum, sermonis usum nobis Deus indulsit, ut cogitationes et affectiones nostras nobis invicem panderemus per sermonem. Si autem nuda et infecta anima uteremur, sermo nobis non esset necessarius, sed, sicut Angeli loquuntur ad invicem, ita illuminationi-
MEMBRUM II.
Utrum omne mendacium generaliter sit peccatum ?
SECUNDO quæritur, Utrum omne mendacium generaliter sit peccatum ?
<--- Page Split --->
Et videtur, quod aliquod mendacium potest fieri sine peccato et bene, per locum a minori: quia furtum et homicidium aliquando bene possunt fieri, quae majora sunt: ergo mendacium.
Quod bene possit fieri furtum, dicitur, Proverb. vi, 30 et 31 : Non grandis est culpa cum quis furatus fuerit, furatur enim ut esurientem impleat animam : deprehensus quoque reddet quadruplum. Et reddunt rationem Sancti, qui dicunt, quod tempore necessitatis omnia sunt communia : et si non datur, potest quis accipere. Unde in Itinerario Clementis dixit Petrus Clementi, quod in tali necessitate non est peccatum furantis, sed ejus qui non dedit ei antequam cogeretur furari. Proverb. xxvii,27 : Qui dat pauperi non indigebit : qui despicit deprecantem sustinebit penuriam.
Homicidium etiam aliquando bene fit. Levit. xxiv, 14 : Educ blasphemum extra castra,... et lapidet eum populus universus. Et ibidem, y.16 : Qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur : lapidibus obruet eum omnis populus.
sci contra. CONTRA : Augustinus in libro contra mendacium : « Etsi homicidium et furtum aliquando bene possunt fieri, mendacium numquam. »
Solutio. Dicendum, quod mendacium dicit inordinationem ad finem, qui est veritas, quae precipuus finis est, III Esdræ, iii, 12 : Super omnia vincit veritas, quia omnibus præponitur veritas. Et propter hoc numquam bene potest fieri quod est interemptivum veritatis. Joan. xvii, 17 : Sanctifica eos in veritate. Sermo tuus veritas est. Et, Joan. viii, 31 et 32 : Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis : et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos.
Ad PRIMUM dicendum, quod in prehabitis determinatum est quot modis dicitur peccatum maximum. Unde licet furtum et homicidium peccata majora sint, eo quod majoribus pœnis sunt addicta,
tamen mendacium gravissimum est in quantum est privativum ordinis sermonis ad optimum finem qui est veritas. Et licet furtum et homicidium majoris reatus sint quam aliquod mendacium jocosum et officiosum, tamen numquam potest bene fieri : quia semper privat ordinem sermonis ad finem optimum, ut dictum est.
Quod in contrarium est, conceditur ex ratione inducta.
MEMBRUM III.
De differentiis mendaciorum, et de quantitate peccati secundum quamlibet differentiam.
Tertio, Quæritur de differentiis mendaciorum, et de quantitate peccati secundum quamlibet differentiam.
Sunt enim tres differentiæ mendaciorum, ut dicit Augustinus, scilicet jocosum, officiosum, perniciosum.
Et perniciosum triplex, scilicet dum quis mentitur in doctrina veritatis, et dum quis mentitur ad perditionem castitatis, et dum quis mentitur ad perditionem vitæ alicujus vel ad spoliationem bonorum.
Officiosum etiam ponit triplex, scilicet dum quis mentitur ad conservationem castitatis alicujus, et ad alicujus vitæ conservationem, sicut obstetrices mentiebantur in Ægypto, et dum quis mentitur raptoribus pro conservatione bonorum temporalium.
Sed si quæritur de ordine mendaciorum, facile est respondere. Ordinantur enim secundum quod plus et minus participant de malitia mendacii. Unde inter omnia levius est jocosum, quod nullam habet intentionem fallendi, sed potius jocandi, ut dicit Augustinus. Post hoc levius est officiosum, quod Isidorus vo-
<--- Page Split --->
cat mendacium pietatis, sive benignitatis. Tertium quod dicitur perniciosum, maxime participat malitiam : quia hoc re et sermóne fallere intendit.
Gradus autem in pernicioso ordinantur secundum quod magis participant de malitia. Unde quia pessimum est auferre fidem, mendacium in doctrina veritatis quod aufert fidem, pessimum est et mortalissimum. Post hoc pejus est mentiri ad perditionem castitatis. Post hoc pejus est mentiri ad perditionem vitæ alicujus. In ultimo loco est mentiri ad perditionem" rerum : est tamen et ipsum mortale, ut dicunt Augustinus et Isidorus, et ideo ponitur inter perniciosa: et est mercatorum qui se invicem fraudant per fallaciam et deceptionem.
Quidam tamen dixerunt omne mendacium esse mortale peccatum :
Propter illud Psalmi v, 7 : Perdes omnes qui loquuntur mendacium.
Et, Sapient. 1, 11 : Os quod mentitur occidit animam. Quia nec anima perditur, nec occiditur nisi pro mortali peccato.
Adhuc, Adducunt Augustinum in libro de Conflictu vitiorum et virtutum, quem tamen Augustinus non fecit, sed Gilbertus Porretanus, et idcirco debilis est probatio, sic : Nec officioso mendacio nec simplici verbo oportet quemquam decipere : quia quocumque modo mentitur quis, occidit animam.
Adhuc, Adducunt Glossam Cassiodori super illud Psalmi v, 7 : Perdes omnes qui loquuntur mendacium, sic : « Si quis non vult hominem ad mortem prodere, verum taceat et falsum non dicat, ne pro corpore alterius animam suam occidat. »
Sed contra. CONTRA hoc objiciur :
- De Glossa Augustini super illud Exodi, 1, 17 : Timuerunt obstetrices Deum, sic : « Quorumdam vita longe inferior a perfectione Sanctorum, si ha-
beat ista mendaciorum genera, scilicet jocosa et officiosa, proventu ipso et indole feruntur. »
Adhuc, Gregorius ibidem in Glossa: « Hoc mendacii genus facile creditur relaxari. Nam si quælibet culpa sequenti solet pia operatione purgari, quanto magis facile abstergitur, quam mater boni operis pietas comitatur. »
Adhuc, Glossa super illud, Perdes, etc.: «Hæc duo genera mendacii non sunt sine culpa, sed non cum magna culpa. »
Adhuc, Isidorus in libro Sententiarum : « Interdum quisque incautus ex præcipitatione solet loqui mendacium. » Sed ex præcipitatione loqui est veniale peccatum. Ergo prædicta mendacia sunt venialia, et nullo modo mortalia, sicut auctoritates Sanctorum ultimo inductæ probant.
Ad id quod primo objicitur, dicendum quod ibi contrahitur mendacium dictum in doctrina veritatis. Et hoc ibidem dicitur in Glossa Cassiodori, et maximum peccatum est, sicut in antehabitis dictum est.
Ad aliud dicendum, quod liber Sapientiae ibi loquitur de mendacio detractorum, qui interimunt virtutem in aliis. Unde sic jacet littera : Custodite ergo vos a murmuratione quaenihil prodest, et a detractione parcite linguae: quoniam sermo obscurus in vacuum non ibit, os autem quod mentitur occidit animam 1. Per quod patet, quod loquitur de mendacio detractorum, qui perdunt virtutem in aliis : et est mortale peccatum et perniciosum.
Ad aliud dicendum, quod per talia mendacia, officiosa scilicet et simplicia, homo non occidit animam : sed cum sint venialia, disponunt ad mortale quod animam occidit, maxime propter interemptionem veritatis in sermone. Quia veritas est vita animae : et quia fides innititur veritati, dicitur, Habacuc, ii, 4 : Justus
<--- Page Split --->
in fide sua vivit. Unde Augustinus super epistolam ad Romanos dicit, quod nomen fides, componitur a fio, fis, fit: et dico, dicis : quia fiunt dicta per veritatem sicut dicuntur.
Ad ultimum dicendum, quod consilium Cassiodori bonum est in hoc quod dicit quod verum taceat: sed si falsum dicit, in hoc casu non occidit animam, sed disponit ad occisionem propter interemptionem veritatis in sermone.
MEMBRUM IV.
Utrum perfecto liceat in aliquo casu mentiri, vel semper sit sibi mortale peccatum 1 ?
Quarto quæritur, Utrum perfecto liceat in aliquo casu mentiri, vel semper sit sibi mortale peccatum ?
Et videtur, quod non liceat.
Et est ratio communis : quia veritas quae perditur in mendacio, non potest recompensari alio bono. Unde Augustinus in libro de Mendacio, loquens in illo casu, quo quis diligit proximum sicut seipsum, et ideo mentitur, ut retineat ei vitam temporalem, dicit, quod per hoc perdit vitam æternam. Non autem perditur æterna vita nisi per mortale peccatum. Ergo mentiri taliter est mortale peccatum.
Adhuc, Augustinus super Exodum: « Qui ita vivunt ut eorum conversatio, sicut dicit Apostolus, in cœlis sit, non eos existimo linguæ suæ modum, quan-
tum ad veritatem promendam attinet falsitatemque vitandam, exemplo illo obstetricum debere formare 2. »
Adhuc, Gregorius in libro XVIII in Job : « Sanctus vir ut perfecte adhæreat veritati, nec studio se perhibet nec præcipitatione mentiri. Summopere enim cavendum est omne mendacium, quamvis nonnumquam aliquod mendacii genus sit culpæ levioris, si quisquam vitam præstando mentitur. Sed quia scriptum est: Os quod mentitur occidit animan 3 : et, Perdes omnes qui loquuntur mendacium 1, hoc quoque mendacii genus perfecti viri summopere fugiunt, ut nec vita cujuslibet per eorum fallaciam defendatur, ne suæ animæ noceant, dum præstare vitam carni nituntur alienæ 5. »
Adhuc, Augustinus in libro contra mendacium, super illud Proverbiorum, xxix, 27: Verbum custodiens filius, extra perditionem erit, quia nihil falsi ex ore ejus procedit. Ibi Augustinus causam ponit subdens : « Tam clausum deputat talis (scilicet filius) si ad subveniendum homini per mendacium, quam si per stuprum transire cogatur 6. »
Adhuc, Augustinus, ibidem 7 : « Filii supernæ civitatis, filii sunt utique veritatis, de quibus scriptum est: In ore eorum non est inventum mendacium 8. Cujus civitatis filius est de quo scriptum est : Nihil falsi ex ore ejus procedit 9. »
Ex omnibus his videtur, quod perfectis non liceat in aliquo casu mentiri : et si mentiuntur, mortaliter peccant.
SOLUTIO. Ab omnibus antiquis consuesolutio. vit solvi ista quaestio per distinctionem perfectionis. Dicunt enim, quod tripliciter dicitur perfectus. Ex signo habitus,
1 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in III Sententiarum, Dist. XXXVIII, Art. 4. Tom. XXVIII hujusce novæ editionis. 2 S. AUGUSTINUS, Super Exodum, Quæst. 1. 3 Sapient. 1, 11. 4 Psal. v, 7. 5 S. GREGORIUS MAGNUS, Lib. XVIII in Job,
cap. 2. 6 S. AUGUSTINUS, Lib. contra mendacium, cap. 20. 7 IDEM, Ibidem, cap. 16. 8 Apocal. XIV, 5. 9 Judith, v, 5: Non egredietur falsum ex ore meo.
<--- Page Split --->
sicut religiosus. Ex statu, sicut prælatus. Ex perfectione charitatis : et ille solus simpliciter dicitur perfectus, de quo dicitur, I Joannis, iv, 18 : Timor non est in charitate : sed perfecta charitas foras mittit timorem. Unde ille nihil timet propter quod a veritate disedat.
Dicunt etiam, quod qui ex signo habitus perfectus est, ad nihil tenetur ad quae alius non teneatur, nisi ad ea ad quae obligaverit se ex professione. Et quia veritati summae per charitatem perfectam non est adstrictus, ideo per mendacium jocosum et officiosum non peccat mortaliter.
Similiter qui ex statu perfectus est, non tenetur nisi ad ea ad quae obligatus est ex officio. Sicut etiam Aristoteles dicit de sapiente in Elenchis, quod « sapientis est non mentiri de quibus novit, et mentientem manifestare posse. » Ita etiam Prælati est omnia prælationis suæ disponere secundum ordinem sapientie : et si quid contrarium invenerit, manifestare per correctionem.
Tertio est perfectus, qui perfecta charitate adhaeret summae veritati et indeflexibiliter, et illius est numquam aliquo mendacio mentiri : quia quolibet mendacio deflectitur a summa veritate. Et ideo dicunt, quod in quolibet peccat mortaliter. Tamen Augustinus etiam de illis dicit ibidem, tractans illud verbum : Custodiens filius 1, etc., quia custodiens illud custoditur ab ipso : et veritas nihil falsi dimittit procedere. Et subdit de his sic : « His filiis supernae Jerusalem si aliquando ut hominibus obrepit qualecumque mendacium, poscant veniam humiliter, ut ex venia veritatis recipiant gloriam 2. »
Distinguunt etiam mendacium, quod mendacium dicitur tripliciter, sicut in parte supra dictum est. Dicitur enim falsitas vocis, in quo nihil aliud intendi-
tur nisi ut falsum pro vero dicatur, et in nullo alio fallitur homo. Dicitur etiam mendacium libido mentiendi, ex qua homo asuescit mentiri, de quo dicitur, Eccli. vii, 14 : Noli velle mentiri omne mendacium : assiduitas enim illius non est bona. Et dicitur mendacium, falsae vocis significatio cum intentione fallendi in re. Et hoc mendacium non prædicatione univoca generis, sed per prius et posterius dicitur de mendacio jocoso et officioso et pernicioso.
Dicutn ergo isti, quod perfectis qui charitate perfecti sunt propter status sublimitatem, omne mendacium est peccatum mortale, ut dictum est : sicut primo Angelo deflexus a veritate summa, et primo homini : propter eorum status perfectionem. Sed in hoc est. differentia, quod primus Angelus veniam consequi non potuit : primus autem homo potuit per alium, Christum scilicet. Et isti per gratiam et pœnitentiam veniam possunt consequi de istis sicut de aliis peccatis.
In confirmationem hujus solutionis inducunt quaestionem et determinationem Augustini in eodem libro de Mendacio, qui talem ponit positionem. Ponatur, quod aliquis per mendacium jocosum vel officiosum possit induci ad baptismum, qui alias non induceretur, utrum tam magnum bonum relinquendum sit propter tam parvum malum ? Et solvit dicens, quod non est mendacium dicendum, sed implorandum divinum auxilium, ut per aliam viam talis possit induci ad baptismi gratiam.
AUCTORITATES inductæ q u æ probarevidentur , q u o d perfectisomnemenda - ciumestpeccatummortale , intelliguun - turdemendaciolibidinosovelpernicio - s o , quæsimpliciteravertuntaveritate . Ethocidemegosentioverumesse .
Et hæc de mendacio dicta sufficiant.
<--- Page Split --->
Et quod relinquitur dicendum de mus : quia ibi Magister ex intentione mendacio et perjurio, in libro III Sentractat de illis 1. tentiarum, distinctione XXXVIII, dixi-