QUÆSTIO CXXIV.
Quomodo coalescit malum in istis quæ a privatione actus denominantur, sicut ignorantia, negligentia, et omissio.
Deinde, Quæritur ratione ejus quod dicit Magister in illo capitulo, Quidam autem diligenter attendentes verba Augustini, quod non coalescit malum nisi in bono, quæritur, Quomodo coalescit malum in istis quæ a privatione actus denominantur, sicut ignorantia, negligentia, et omissio?
Et ad hoc objiciur sic :
In peccatis quæ a privatione actus denominantur, actus esse non potest : ergo malum non coalescit in talibus in actu : nec potest aliquid assignari in quo coalescit : ergo malum non est in eis. Quod expresse falsum est : cum dicat Augustinus, quod omne malum fit ideo, vel quia fiunt ea quæ prohibentur, vel non fiunt ea quæ jubentur.
SOLUTIO. Ad hoc facile est respondere solutio. etiam secundum Grammaticum : quia in omni peccato tam commissionis quam etiam omissionis, est actus interior voluntatis, in quo malum coalescit. Cum enim dicitur, nolo, non vis, per totum condedlinium voluntas manet affirmata, et volitum negatum, ut nolo comedere, id est, volo non comedere : et illa voluntas et a Deo est et bóna, in quantum est. Apud Philosophos enim, sicut Avicenna probat in Metaphysica sua, primum principium esse, hoc est, ejus quod est esse, est, quod est causa in omni eo quod est. Et ideo dicit Anselmus, quod temerarium est dicere, quod aliquid sit quod non sit ab ente primo. Et ideo dicit Dionysius in libro de Divinis nomi-
<--- Page Split --->
nibus, quod « malum nihil est, nec aliquid existentium, nec potest esse nisi in bono, sicut privatio non potest esse nisi in subjecto habitus, sicut cæcitas in oculo, ubi visus esse deberet 1. » Et Aristoteles in XII prime philosophiæ dicit, quod « locus mali non potest esse nisi bonum. » Sic ergo in istis peccatis quæ a privatione actus denominantur, est actus interior voluntatis, quæ est voluntas non faciendi quod jubetur, in quo coalescit malum : et ideo inter peccata computantur, et sunt peccata aliquando venialia, aliquando mortalia, sicut in antehabitis dictum est.
vero, quando homo in seipso marcet et torpet sicut somnolentus, et ideo suspenditur a bono opere virtutis. Piger autem dicitur, quem quodlibet exterius terret ab opere. Proverb. xx, 4: Propter frigus piger arare noluit : mendicabit ergo æstate, et non dabitur illi. Et, ibidem, xix, 24: Abscondit piger manus sub ascella. Unde pigritia est quæ privat opus exterius per aliquam occasionem non sufficientem.
SI QUÆRITUR, utrum ista sint capitalia, vel reducantur ad capitale aliquod ?
Quæst. ULTERIUS quæritur, Quia multa sunt peccata convenientiam cum negligentia habentia, sicut est ignavia, torpor, desidia, pigritia, quæ sit differentia in his ?
Solutio. Et ad hoc dicendum, quod negligentia dicitur, quando aliquis negligit electionem voluntatis, et maxime in circumstantia temporis, ut dictum est. Desidia autem a desinendo dicta, quando aliquis desinit a continuatione boni operis quod continuandum esset. Ignavia autem dicitur ignorantia propriarum virium, quando aliquis ex ignorantia propriarum virium, opus virile non aggreditur. Torpor
Dicendum, quod non sunt capitalia : sed si reducuntur ad aliquod, tunc reducuntur ad acediam. Et hoc videtur dicere Gregorius super illud Job, ix, 28 : Verebar omnia opera mea, sic : « Desidia vel negligentia per torporem nascitur, fraus per privatam dilectionem. Illam minor amor Dei exaggerat, hanc proprius amor sui excitat. »
Hæc de peccatis quæ a privatione denominantur dicta sufficiant : de radicibus enim peccatorum, et de peccatis quæ in verbis consistunt, inferius erit locus quærendi.
1 S. DIONYSIUS, Lib. de Divinis nominibus,
сап. 4.
<--- Page Split --->