QUÆSTIO CXXIII.
De omissione, negligentia, et ignorantia.
MEMBRUM I.
Quid sit omissio sive delictum ?
QUÆRITUR ergo primo, Quid sit omissio sive delictum ?
Videtur enim omissio sive delictum esse in omni peccato mortali : quia
In omni peccato mortali derelinquitur summum bonum. Unde Augustinus in libro de Natura boni : « Peccatum non est appetitio rerum malarum (quia nulla res per se mala : quia bonum et ens convertuntur : unde quod est, bonum est) sed desertio est meliorum. Deseritur enim bonum incommutabile '. »Videtur igitur, quod omne peccatum sit delictum sive omissum.
Adhuc, Isa. i, l, generaliter dicitur de peccatoribus : Dereliquerunt Dominum, blasphemaverunt sanctum Israel, abalienati sunt retrorsum. Et Jerem. ii, 13 : Duo mala fecit populus meus : me dereliquerunt fontem aquæ vivæ, et foderunt sibi cisternas, cisternas dissipatas, quæ continere non valent aquas. Ergo videtur, quod omissum non separatur a commisso, sed in uno et eodem illa peccata sunt.
Adhuc, Qui relinquit quod facere
debet et tenetur, hoc non videtur fieri nisi circa aliud occupetur ad quod non tenetur, sicut qui derelinquit castitatem et fornicatur, ex hoc scilicet derelinquit castitatem, quia circa delectabilia fornicationis occupatur. Et ideo videtur, quod in eodem sit delictum et commissum, et hæc duo perficiant unum peccatum.
- Adhuc, Augustinus in libro de Perfectione justitiae : « Duobus modis, ni fallor, constat omne peccatum : si aut fiant quæ prohibentur, aut illa non fiant quæ jubentur. In omni peccato mortali fit quod prohibetur, et non fit quod jubetur. » Ergo videtur, quod commissum et omissum sint in omni peccato mortali, nec ex opposito dividant peccata.
CONTRA :
Duæsuntpartesjustitiæ : declinareamalo , etfacerebonum . Ergoperoppo - situmetiameruntduæpartesinjustitiæ , scilicetdeclinareabono , etfacerema - l u m , quæexoppositodividantomneminjustitiam , idest , omnepeccatum . Ergovidetur , quodcommissumetomissumnonsintinomnipeccato , seddiversæspeciespeccatorum .
Quodsiconcedatur : tuncquæritur , quæquodistorumsitmajuspeccatum ?
Et videtur, quod æquale.
Levitic. vii, 7 : Sicut pro peccato offertur hostia, ita et pro delicto utriusque
<--- Page Split --->
hostiæ lex una erit. Si ergo una expiatio est per hostiam utriusque, videtur quod æqualis sit utriusque et delicti et commissi.
contra.
Contra :
In parte justitiæ (quæ est facere bonum et declinare a malo) multo majus est facere bonum, quam declinare a malo : quia declinare a malo non liberat nisi a pæna, facere bonum confert præmium : ergo in parte injustitiæ multo majus est facere malum, quam omittere bonum : et ita majoris reatus est commissum quam delictum.
solutio.
Solutio. Dicendum, quod delictum in sacra Scriptura a Sanctis tripliciter accipitur.
Super illud Psalmi xvii, 13 et 14 : Delicta quis intelligit ? Ab occultis meis munda me, et ab alienis parce servo tuo : dicit Glossa, quod « delicta sunt propria et occulta : commissa autem quæ in Deum et proximum committuntur. » Et sic occultum peccatum delictum dicitur, et est minoris ponderis quam commissum, quod est manifestum.
Aliquando dicitur delictum communiter, et aliquando stricte. Communiter quando derelinquitur Deus sive summum bonum, sicut est in omni peccato mortali. « In omni enim peccato mortali, ut dicit Augustinus in libro de Doctrina Christiana, derelinquitur summum bonum, et fit conversio ad bonum commutabile contra præceptum divinum. » Stricte dicitur, quando coarctata significatione arctatur ad actum præcepti affirmativi, quod fiat et non fit, ut dare eleemosynam indigenti, quod non fit : honorare parentes, quod non fit, et sic de aliis : quia delictum est contra præceptum affirmativum secundum Augustinum.
Commissum autem est contra præceptum negativum. Et sic commissum et delictum duo sunt peccata divisa, quæ dividunt omne peccatum in delictum et commissum, sicut et præcepta dividun-
tur in affirmativa et negativa. Et contra affirmativa est delictum, et contra negativa commissum. .
Et sic patet solutio ad primam partem quaestionis : quia auctoritates primo inductæ intelliguntur de delicto stricte accepto.
Ad aliud quod quaeritur, Quod istoAd quaest. rum sit majoris reatus ?
Dicendum, quod pro certo commissum majoris reatus sit quam delictum secundum se.
Ad hoc autem quod objicitur, quod eadem est expiatio utriusque, dicendum quod eadem est in communi, sed in speciali nullo modo.
Quod vero in contrarium objicitur, procedit.
MEMBRUM II.
Quid sit negligentia ? et, Utrum sit indifferens peccatum, vel veniale, vel mortale ?
SECUNDO quaeritur, Quid sit negligentia ?
Et videtur, quod non sit vitium per suum oppositum : quia
Si ipsum est vitium, oppositum suum quod est diligentia, esset virtus : et hoc non est verum, sed est dispositio concomitans omnem actum virtutis : ergo negligentia non est vitium, sed dispositio concomitans actus peccatorum.
Adhuc, Dicit Philosophus in II Ethicorum, quod prohæresis est habitus electivus rectam faciens electionem. Huic autem opponitur negligentia, quando aliquis non recte eligit, nec est diligens circa electionem. Prohæresis vero est dispositio circa actum rectæ electionis. Ergo negligentia est dispositio mala circa actum peccatorum in
<--- Page Split --->
eligendo male, sive omissionis recte electionis : et sic videtur, quod non sit in genere vitii, sed dispositio tantum.
Contra :
Jerem. xlviii, 10 : Maledictus qui facit opus Domini fraudulenter, et maledictus qui prohibet gladium suum a sanguine. In hac sacra Scriptura non interminatur maledictio nisi propter peccatum mortale, quod est actus vitii. Ergo videtur, quod negligentia sit actus vitii et peccatum.
Adhuc, Malach. 1, 14, super illud : Maledictus dolosus, qui habet in grege suo masculum, et votum faciens, immolat debile Domino. Hieronymus : « Qui claudam et quasi sorde maculatam offert hostiam, reus est sacrilegii · quanto magis qui partem sui corporis et illibate animæ puritatem amplexibus summi regis non parat, punietur, si negligens fuerit. » Sed non punitur nisi peccatum. Ergo negligentia est peccatum et actus vitii alicujus.
Sed contra hoc videntur esse auctoritates Jeremiæ et Malachiæ supra inductæ, ex quibus expresse videtur concludi, quod sit mortale peccatum.
Solutio. Attendenda est auctoritas Augustini super illud Jacobi, in, 2 : Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir. Hoc tractans in libro de Natura et gratia sic dicit : « Non hoc dicit Apostolus Jacobus ideo, ut in nos mali dominationem per negligentiam permanere patiamur, sed ut ad domandam linguam divinæ gratiae poscamus auxilium : ut quod nos nostris viribus non valemus, adjutorio Dei suppleamus. » Secundum hoc ergo dicendum est, quod negligentia proprie dicit privationem diligamentæ et diligentæ circumstantiæ actuum nostrorum, scilicet quando, ubi et quomodo oportet facere actus nostros. Et secundum hunc modum non est vitium, sicut nec diligentia virtus.
Et secundum hoc patet solutio ad duo prima : quia sic procedunt.
Ulterius quæritur, Utrum indifferens sit, vel veniale, vel mortale peccatum ?
Et videtur, quod indifferens sit.
Proverb. xii, 4 : Mulier diligens corona est viro suo. Et constat, quod loquitur de diligentia domus, de qua dicitur, Proverb. xxxi, 27 : Consideravit semitas domus suæ, et panem otiosa non comedit. Constat, quod illa diligentia cui opponitur negligentia, non sit actus meritorius virtutis, cum sit circa temporalem custodiam. Ergo opposita negligentia non est actus vitii demeritorii. Et sic videtur, quod sit indifferens secundum Theologum, licet apud civilem aliquid habet reprehensionis.
Contra videtur, quod sit veniale. Eccli. vii, 34 : De negligentia tua purga te cum paucis. In leges sacrificia ordinata sunt magna et multa contra mortalia peccata, pauca et parva contra venialia. Si ergo de negligentia expurgatur homo cum paucis, negligentia erit veniale peccatum, et non indifferens neque mortale.
Ad id quod objicitur de Jeremia et Malachia, dicendum quod pro certo aliquando est veniale, et aliquando est mortale, etiam aliquando indifferens, sicut et otiosum. Quando enim est circa verba communia in quotidianis locutionibus et indifferentibus, indifferens est, sicut dicitur in VIII Ethicorum, quod amici convenientes in collocutionibus talibus conterunt totos dies. Et difficile esset dicere, quod peccarent mortaliter in talibus, vel venialiter : quia de indifferentibus sunt collocutiones amicorum. Et talis negligentia non privat nisi rationem considerationis theoricæ sive intellectus theorici, non considerans quid, et quando, et ubi loquendum sit. Veniale autem peccatum est, quando est circa actus venialium, sicut in cibo, et potu, et aliis hujusmodi, in quibus homo delectatur citra Deum. Quia difficile esset dicere, quod ipsi actus essent peccata venialia, et inconsideratio sive negligentia circa ipsos est mortale peccatum. Mor-
<--- Page Split --->
tale vero peccatum est, quando negligitur circumstantia loci vel temporis cadens in praecepto, sicut quando aliquis negligit dare eleemosynam quando debet, et ubi debet, et cui debet, hoc est, tempore necessitatis : quia tunc perimit charitatem. I Joan. III, 17 : Qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo charitas Dei manet in eo ? Tunc enim est mortale peccatum. Proverb. xxv, 21 : Si esurierit inimicus tuus, ciba illum : si sitierit, da ei aguam bibere. Unde alibi dicitur : « Pasce fame morientem : si non paveris,
occidisti. » Et per hoc patet solutio ad totum.
MEMBRUM III.
Qid sit ignorantia ?
Quod hic posset quæri de ignorantia, expeditum est supra, quæstione de peccato Adæ, quando scilicet sit peccatum, et quando excuset, et quando non excuset, et quot sint species ejus 1.