QUÆSTIO CXXII.
De luxuria.
Deinde quaerendum est de luxuria, de qua quaeremus duo, scilicet de luxuria in se, et de filiabus ejus.
MEMBRI PRIMI
MEMBRUM I.
ARTICULUS I.
De luxuria in se.
Quid sit luxuria?
De luxuria in se quaeremus quatuor, scilicet primo quid sit ?
Et secundo, Si omnis coitus soluti cum soluta sit peccatum, et quantum peccatum ?
Et tertio, De pollutione immunda.
Et quarto, De tactibus immundis et osculis et amplexibus.
Ad primum proceditur sic :
Beda sic definit luxuriam, dicens : « Luxuria est libidinosæ voluptatis nimius appetitus. »
- Adhuc, Idem sic : « Luxuria est concupiscentia nimia experiendæ voluptatis. »
Et videtur, quod neutra istarum definitionum sufficit.
- Dicitur enim, Matth. v, 28: Omnis qui viderit mulierem ad concupiscendam eam, jam mæchatus est eam in corde
1 Cf. Supra, Tract. XVIII, Quæst. 121, Membr. 1, Art. 4, Part. 1.
<--- Page Split --->
suo. Videtur ergo, quod visu committitur luxuria, et non tantum concupiscendo et experiendo voluptatem.
Adhuc, Chrysostomus super idem verbum dicit sic : « Non simpliciter visum prohibuit Deus ne mulier videretur, sed propter occasionem adjunctam. » Et ideo addit : « Ad concupiscendam eam. » Unde dicit : « Non ad hoc oculos tibi fecit Deus, ut per illos introducas adulterium : sed ut creaturam videns, admireris creatorem. » Ergo visu committitur luxuria, et non experientia voluptatis tantum.
Adhuc, Augustinus in Regula : « Nec enim quando proceditis, feminas videre probibemini, sed appetere : vel ab ipsis appeti velle criminosum est. » Et post pauca addit : « Qui enim in fecminam figit oculum, et illius in seipso diligit fixum, etiam intactis ab immunda violatione corporibus fugit castitas ipsa de moribus. » Sed castitas non fugit de moribus nisi per completam luxuram. Ergo in visu est completa luxuria, et sic non tantum est appetitus experiendae voluptatis.
Adhuc, Job, xxxi, 1: Pepigi fœdus cum oculis meis, ut ne cogitarem quidem de virgine. Et subdit causam, infra, x. 12: Ignis est usque ad consumptionem devorans, et omnia eradicans genimina. Et constat, quod loquitur de calore libidinis : et sic videtur per hoc exerceri libidinis vitium, quod est luxuria : et sic iterum definitiones inductae insufficientes sunt.
Adhuc, Threnorum, iii, 51: Oculus meus depraedatus est animam meam in cunctis filiabus populi mei. Depraedatio animæ non fit nisi per actum mortalis peccati. Ergo videtur, quod per visum exercetur mortale peccatum libidinis, quod depraedatur animam : et sic ut prius.
SOLUTIO. Dicendum, quod luxuriae visolutio. tium tripliciter consideratur, scilicet in actu, in causa, et in occasione. In actu : tunc fœda commixtio cum non sua vel suo dicitur luxuria. In causa : tunc est in appetitu experiendæ voluptatis, qui procedit ex consensu rationis. Et hoc modo definitur primis duabus definitionibus. Et istis duobus modis luxuria dicitur mortale peccatum. In occasione consideratur, quando est in oculis et in aliis signis quinque sensuum. Unde Hieronymus ad Marcellam : « Tactus et joci, risus et sibili, morturae virginitatis solent esse principia. » Et sic loquitur Dominus, Matth. v, 28: Omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, quantum scilicet ad signum procedens in actum. Et hoc patet per Chrysostomum in Originali super idem verbum sic dicentem, quod Dominus prohibet visum : quia datur occasio homini per visum interficiendi seipsum per libidinem : et ideo addit, Ad concupiscendum eam. Et dat exemplum Chrysostomus, sicut quando porrigitur furioso gladius ut seipsum interficiat.
Et sic intelliguntur omnes auctoritates inductae Augustini, Job, et Threnorum de oculo.
Et sic patet solutio ad totum.
MEMBRII PRIMI
ARTICULUS II.
Utrum omnis coitus soluti cum soluta sit peccatum, et quantum peccatum sit1?
Secundo quaeritur, Utrum omnis coitus soluti cum soluta sit peccatum, et quantum peccatum sit?
<--- Page Split --->
Et videtur, quod non sit peccatum.
Chrysostomus : « Utraque, scilicet tam ira quam concupiscentia, sunt nativa naturalia. » Sed nativa naturalia non sunt peccata. Ergo nec ira, nec concupiscentia coitus sunt peccata.
Adhuc, In principio Decreti dicit Gratianus, quod « naturale jus est, quod natura omnia animalia docuit, ut procreatio filiorum, et educatio eorum. » Procreatio filiorum non est sine coitu. Ergo videtur, quod coitus sit de naturali jure. Et bonum naturalis juris, in quo consistit salus humani generis est bonum secundum se : bonum secundum se in naturali jure non potest esse peccatum, et maxime mortale : coitus soluti cum soluta est tale bonum : ergo videtur, quod non possit esse malum secundum se.
Adhuc, In qualibet specie boni unum est primum subjectum boni, quod vocatur in genere bonum, quod vestitum circumstantiis et determinatum forma virtutis, efficitur bonum in specie: et hoc nihil aliud est quam actus rationalis et voluntarius super debitam materiam, sicut in genere eleemosyne, dare indigenti est primus actus, quia indigens propria materia est donationis: qui si vestiatur debitis circumstantiis et determinetur propria forma virtutis, ut fiat quando debet, et ubi debet, et quantum debet, efficitur actus misericordiae virtutis quæ dicitur eleemosyna. Coire actus est humanus rationabilis et voluntarius: ejus propria materia est, quod fiat cum muliere soluta: ergo coitus soluti cum soluta ad minus est bonum in genere: ergo numquam est peccatum.
Sed contra. CONTRA :
Ad Hæbr. xiii, 4: Fornicatores et adulteros judicabit Deus. Judicium damnationis non est nisi pro mortali peccato. Ergo fornication est mortale peccatum.
Adhuc, Aristoteles in VII Ethicorum dicit, quod fornicator est pejor incontinente : eo quod fornicator in
toto corruptus est secundum morem, nihil habens in se non corruptum : incontinens autem sanam habet rationem, etsi vincitur passione. Incontinentia secundum se malum est et peccatum mortale. Ergo multo magis fornicatio.
SOLUTIO. Absque dubio et absque ulla ambiguitate secundum fidem Catholicam tenendum est, quod concubitus soluti cum soluta peccatum mortale est, sicut expresse innuit Apostolus, ad Hebr. xiii, k, in auctoritate superius inducta. Et propter hoc Graeci qui dicebant, quod fornicatio non esset mortale peccatum, in concilio Lugdunensi coacti sunt hoc revocare.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod ira et concupiscentia sunt nativa, sed lege ordinabilia : qui ordo si corrumpatur in eis, peccata sunt. Sicut enim dicit Aristoteles in I Politicorum, homo naturaliter animal civile est : et sicut optimus omnium animalium est, quando lege civili est ordinatus : ita pessimus est omnium agrestis, legibus civilibus non ordinatus. Unde ira per zelum (quæ ordinata est lege) bona est : ira per vitium mala, propter corruptionem legis et ordinis. Similiter concubitus matrimonialis - bonus, propter ordinem legis et disciplinae. Concubitus vero soluti cum soluta malus est, propter eamdem corruptionem. Et hoc est quod dicit Apostolus, ad Philip. iv, 8 et 9 : De cætero, fratres, quaecumque sunt vera, quaecumque pudica, quaecumque justa, quaecumque sancta, quaecumque amabilia, quaecumque bonæ famæ, si qua virtus, si qua laus disciplinæ, hæc cogitate. Quæ et didicistis, et accepistis, et audistis, et vidistis in me, hæc agite : et Deus pacis erit vobiscum. Quasi dicat : Quæcumque his disciplinis non sunt ordinata, mala sunt et ab his abstinendum est.
Ad ALIUD dicendum, quod naturale jus differt secundum differentiam animalium participantium naturam. Unde in his quæ non participant ratione, naturale est
<--- Page Split --->
ad quod moventur secundum impetum naturæ, et non est malum in eis. In homine autem cujus formalis natura est ratio et perfectiva secundum speciem, naturale non potest esse peccatum, sed innaturale. Unde Damascenus in libro II de Fide orthodoxa dicit, quod peccatum est recessus ab eo quod est secundum naturam, in id quod præter naturam est, vel contra naturam 1.
Ad ultimum dicendum, quod mulier soluta non est propria materia coitus : et hujus ratio est, quia sicut dictum est, homo est animal civile naturaliter : et coitus est actus ordinabilis lege et civilitate : et ideo propria materia ejus non potest esse nisi illa quam lex fecit suam, cum qua coitus non est peccatum. Sed actus soluti cum soluta non habet legem, nec ordinem disciplinæ. Ergo peccatum est, et semper mortale.
Dio quæ objiciuntur in contrarium, concedenda sunt et procedunt.
MEMBRI PRIMI
ARTICULUS III.
De pollutione nocturna, utrum scilicet generaliter sit peccatum, vel non 2 ?
Tertio, Quæritur de pollutione noclurna, utrum scilicet generaliter sit peccatum, vel non ?
Et videtur, quod sic.
Dicitur enim, Deuter. XXIII, 10 et 11 : Si fuerit inter vos homo, qui nocturno pollutus sit somnio, egreditur extra castra, et non revertur, priusquam ad vesperam lavetur aqua, et post solis
occasum regreditur ad castra. Glossa Gregorii interlinearis : « Nocturno somnio, hoc est, tenebrosæ cogitationi consentiendo : egreditur extra castra, societati fidelium se indignum esse judicans. Et non revertur, priusquam ad vesperam, superato fervore ardoris, lavetur aqua, scilicet lacrymarum pænitentiæ : post solis occasum, tentatione scilicet defervescente : regreditur in castra, id est consortium fidelium. » Hæc non fiunt nisi pro mortali peccato. Ergo videtur, quod pollutio nocturna sit mortale peccatum.
CONTRA :
Augustinus ibidem in Glossa, Si fuerit inter vos homo, etc. « Multa ponit lex in sacramentis et umbris futurorum. Quædam enim est in semine materialis informitas, quæ formata corpus hominis redditura est : quæ in significationem posita est vitæ informis et ineruditæ, a qua informitate oportet doctrinæ forma et eruditione mundari. Ideo illa purificatio præcepta est post seminis effusionem. Hæc enim in somnis peccatum non est. Aut si quis hoc peccatum putat, non arbitrans accidere nisi hujus desiderio (quod falsum est) numquid et solita menstrua fæminarum, quæ singulis mensibus accidunt, peccata sunt? Quod falsum est. Quas lex præcipit expiari non nisi propter ipsam materialem informitatem, quæ facto conceptu tanquam in ædificationem corporis additur : ac per hoc cum informiter fluit, significari voluit lex animum sine disciplinæ forma indecenter fluidum ac dissolutum, quem formandum significat, cum fluxum purificari imperat. » Ex hac Glossa patet, quod totum ad spiritualia refertur, et quod in somnis non fit peccatum.
ULTERIUS quæritur hic de causis pollutionum, quæ ponuntur in Decreto,
Quæst.
1 S.J. DAMASCENUS, Lib. II de Fide orthodoxa, cap. 12.
tentiarum, Dist. IX, Art. 10. Tom. XXIX novæ editionis nostræ.
<--- Page Split --->
distinctione sexta, cap. Testamentum veteris legis, ex Gregorio in responsione ad Augustinum Cantuariensem, Angliae archiepiscopum : « Sed est in eadem illusione necessaria valde discretio, quae subtiliter pensare debet, ex qua re accidat menti dormientis. Aliquando enim ex crapula : aliquando ex naturae superfluitate vel infirmitate : aliquando ex cogitatione. Et quidem cum ex naturae superfluitate vel infirmitate evenerit, omnino haec illusio non est timenda : quia hanc animus nesciens pertulisse magis dolendus est quam fecisse. Cum vero ultra modum appetitus gulae in sumendis alimentis rapitur, atque idcirco humorum receptacula gravantur, habet quidem animus aliquem reatum, non tamen usque ad prohibitionem sacri mysterii (hoc est, Eucharistiae) percipiendi, vel missarum solemnia celebrandi cum fortasse aut festus dies exigit, aut exhiberi mysterium (pro eo quod alius sacerdos deest) ipsa necessitas compellit : nam si adsint alii qui implere mysterium valeant, illusio per crapulam facta a perceptione sacri mysterii prohibere non debet, sed ab immolatione sacri mysterii, ut arbitror, debet abstinere humiliter. » Et addit Gregorius ulterius distinguens : « Si tamen dormientem turpi imaginatione ipsa illusio non concusserit. Nam sunt quidam in quibus ita plerumque illusio nascitur, ut eorum animus etiam in somno corporis positus, turpibus imaginationibus non fedetur. » Qua in re unum ibi ostenditur quod ipsa mens rea omnino non sit tunc, sed suo judicio penitus libera : cum se et si dormienti corpore nihil meminit vidisse, tamen in vigiliis corporis meminit se in ingluviem cecidisse. Si vero ex turpi cogitatione vigilantis oritur illusio in mente dormientis, palet omnino reatus suus : videt enim ex qua radice inquinatio illa processit : quia quod cogitavit sciens, hoc pertulit nesciens.
Quæritur ergo hic, Cum multæ sint
causæ illusionum sive pollutionum nocturnalium, quæ sit majus peccatum, et quæ minus ?
EtAdHocdicendum , quodillæquæsuntexparteanimæ , sicutturpesima - ginationes , maximepeccatasunt : quiasignasuntpræcedentispeccaticuihomoconsensitvigilansinadspectummulie - r u m . SicutenimdiciturinlibroThesau - riocculti , quieditusestaPaschaliRo - manoapudConstantinopolim , annoChristi 7 4 , etidemdicitAristotelesinlibrodeSomnoetvigilia , formæsensi - bilesacceptæinvigiliis , reservanturinthesauroimaginativævirtutis : eteademviquamoveruntvigilantes , redeuntesadorganasensuummoventdormientes , etincitantveladlibidines , veladterro - r e s .
Propter quod etiam quidam antiqui Magistrorum dicunt, Præpositinus et sui sequaces, quod tales imaginationes non sunt peccata, sed signa præcedentium peccatorum. Et addiderunt, quod ex consensu sequente somnium tale efficitur majus vel minus peccatum. Si enim consentit et vult in vigilia tale quid accidisse unde tale somnium accidit, sic accidit ex peccato mortali, adulterio scilicet vel fornicatione, et consensus sequens illud est peccatum mortale. Et isti dicunt quod pollutio non sit peccatum nisi ex consensu qui post somnum impletur in vigilando, et secundum quantitatem illius consensus accipit quantitatem peccati. Dicunt etiam, quod talis pollutio initium habet in somnis, et complementum ex consensu in vigilando. Ex adhibent rationem, quia memoria præcedentium malorum non debent fieri in delectatione, sed in mærore et tristitia. Isa. XXXVIII, 13 : Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animæ meæ.
Hæc solutio confirmatur per dictum Isidori in primo libro Sententiarum, qui sic dicit : « Non est peccatum quando nolentes nocturnis imaginibus illudimur
<--- Page Split --->
luxuriæ : sed tunc est peccatum, si antequam illudamur, cogitationis affectionibus prævenimur. Luxuriæ quippe imagines quas in vigilia gessimus, sæpe dormientibus in animo apparent, sed innoxiæ sunt si non concupiscendo occurrunt.
Adhuc, Idem, ibidem, « Qui nocturna illusione polluitur, quamvis extra memoriam turpium cogitationum sese præsentiat inquinatum, tamen hoc ut tentetur, culpæ suæ tribuat, suamque immunditiam statim fletibus tergat. »
MEMBRI PRIMI
ARTICULUS IV.
De tacitibus inmundis, osculis, et amplexibus, si sint peccata? Et, De differentia eorum quæ sunt fornicatio, adulterium, stuprum, meretricium sive scortum, sacrilegium, incestus, et sodomia.
Quarto, Quæritur de tactibus immundis, et osculis, et amplexibus, quæ quidam dicunt non esse peccatum : qui se dicunt esse de novo spiritu. Et est novella hæresis ex antiqua Pelagii hæresi orta.
Quod autem peccatum sit, probatur :
Ad Ephes. v, 3 et 4, ubi Apostolus sic dicit : Fornicatio autem, et omnis immunditia, aut avaritia, nec nominetur in vobis, sicut decet Sanctos : aut turpitudo, Glossa, « In osculis et amplexibus : aut stultiloquium, Glossa, « Ut blanda verba : » aut scurrilitas, quæ ad rem non pertinet, Glossa, « Quæ a stultis curialitas dicitur, » sed magis gratiarum actio.
Adhuc, Proverb. vi, 27 et seq. :
Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo, ut vestimenta illius non ardeant? aut ambulare super prunas, ut non comburantur plantæ ejus? Sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui, non erit mundus cum tetigerit eam.
- Adhuc, Eccli. ix, 12 et 13 : Cum aliena muliere ne sedeas omnino, nec accumbas cum ea super cubitum : et non alterceris cum illa in vino, etc.
Constat ergo, quod illa prohibita sunt tam in Veteri quam in Novo Testamento : nec potest assignari causa, quare prohibita sunt, nisi quia sunt ad libidinem incitamenta et turpia. Ista autem peccata non possunt ad aliud peccatum reduci nisi ad luxuriam. Sunt ergo signa et quædam incitamenta luxuriæ. Ergo sunt peccata.
Adhuc, Rhetor arguit sufficienter ab adjunctis sic : Iste est errabundus de nocte : ergo est adulter, vel fur. Cum ergo ista proximius sint adjuncta luxuriæ, ex his potest argui, quod hæc talia faciens luxuriosus sit : ergo sunt peccata.
Adhuc I ad Thessal. v, 22 : Ab omni specie mala abstinete vos. Nec potest negari, quin ista sint species mali. Ergo abstinendum est ab eis : ergo sine peccato non fient, cum auctoritate Apostolica prohibita sint.
Adhuc, Ad hoc facit auctoritas Hieronymi ad Marcellam superius inducta : « Tactus et joci, et risus et sibili, moriturae virginitatis solent esse principia. » Et quod moriturae virginitatis principium est, videtur esse peccatum etiam mortale. Ergo videtur, quod ista sint etiam peccata mortalia.
Adhuc, Eccli. xxvi, 12 : Fornicatio mulieris in extollentia oculorum, et in palpebris illius agnoscetur. Si ergo propter extollentiam oculorum reputatur mulier fornicaria et fornicationem concupiscens, a proximioribus signis quam sit extollentia oculorum multo magis reputatur fornicaria. Proximiora autem signa sunt amplexus et tactus impudici,
<--- Page Split --->
quam extollentia oculorum : ergo ab his arguitur fornicaria vel fornicator. Ergo sunt peccata, et ad mortale peccatum quod est luxuria, inducentia.
Quæst. ULTERIUS quæritur de differentiis quæ assignantur a Sanctis de ipso peccato quæ sunt fornicatio, adulterium, stuprum, meretricium sive scortum, sacrilegium, incestus, sodomia.
Et quæritur, Quæ sit differentia in his, ex quo omnia ad luxuriam reducuntur?
Solutio. Solutio. Ad primum dicendum, quod in omnibus signis quæ inducta sunt, peccatum est : et puto, quod signum mortalis peccati. Et hoc accipitur ex alia auctoritate superius inducta, Matth. v, 28 : Omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam mæchatus est eam in corde suo : cum tamen visus sit signum remotum : multo magis reputatur jam mæchatus in corde a signo propinquo. Talia autem signa propinquissima sunt, ut jam dictum est, maxime propter dictum Augustini in Regula : « Cum sibi invicem conspectu mutuo corda nuntiant impudica, etiam intactis ab immunda violatione corporibus fugit castitas ipsa de moribus. » Constat autem, quod peremptivum castitatis in moribus peccatum mortale est : ergo talia sunt peccata mortalia. Et inducit Augustinus illud Proverbiorum, xv, 26 : Abominatio Domini cogitationes malæ.
Unde omnia adducta procedunt sicut adducta sunt.
Et per hoc patet solutio ad primam partem quaestionis.
Ad quæst. Ad secundum quæsitum dicendum, quod differentia est inter ea, hæc scilicet secundum dicta Sanctorum, quod fornicatio est quando solutus cognoscit solutam abusu naturali. Adulterium quo conjugalis thorus violatur. Unde dicitur adulterium ad alienum thorum accessus. Stuprum autem est, ut dicit Hieronymus, quando virginalis integritas per concu-
bitum dissipatur. Meretricium vero, ut idem dicit, quando aliqua vel aliquis e locatione corporis turpe lucrum insequitur. Et propter hoc etiam dicitur scortum : quia turpissimum est, cum dicat Aristoteles, quod meretrix melior est quam fornicatrix : quia fornicatrix nihil boni habet, nec in ratione, nec in corde : meretrix autem ad aliquid boni intendit, pretium scilicet. Unde Dominus, Ezechiel, xvi, 34, dicit improperando : Factum est in te contra consuetudinem mulierum in fornicationibus suis, et post te non erit fornicatio : in eo enim quod dedisti mercedes, et non accepisti, factum est in te contrarium. Fornicatrix enim ob hoc dicta est, quod antiquitus non habebant privatam familiam, sicut dicitur in II Ethicorum : et propter hoc ne abuterentur se peccato contra naturam per mollitiem tangentes seipsos : cum, sicut dicitur in III Physicorum, propter confricationem continue equitantes in equis maxime titillant ad libidinem, permittebatur ab antiquis, quod occurrerent eis puellæ vagæ, quæ sub fornicibus, id est, arcubus triumphalibus supponebant se eis : et propter hoc fornicatio a fornice dicta est. Sacrilegium autem licet communiter dicatur læsio communis sacræ rei, tamen in specie luxuriæ dicitur coitus cum moniali et clerico vel alia consecrata persona, quæ voto castitatis est obligata. Incestus vero est violatio personæ vel sanguine vel affinitate conjunctæ. Sodomia est peccatum contra naturam, masculi cum masculo, vel fœminæ cum fœmina. De quo dicitur, ad Roman. 1, 26 et 27 : Tradidit illos Deus in passionem ignominiæ, scilicet ut faciant quæ non conveniunt. Nam fœminæ eorum mutaverunt naturalem usum, in eum usum qui est contra naturam. Similiter autem et masculi, relicto naturali usu fœminæ, exarserunt in desideriis suis in invicem, masculi in masculos turpitudinem operantes, et mercedem quam oportuit erroris sui in semetipsis recipientes.
<--- Page Split --->
Si quæratur, Quod istorum sit majus peccatum ?
Dicendum, quod deformitas omnium peccatorum mensuratur tribus, scilicet gratia, ratione, et natura. Et illud quod est contra gratiam, rationem et naturam, maximum est, sicut est sodomia. Quod autem est contra gratiam et rationem, post hoc majus est, sicut adulterium : quod sicut dicit Hieronymus, secundum locum tenet in pœnis. In aliis autem quantitas peccati est secundum quantitatem boni quod privat. Unde stuprum majus est quam fornicatio, et sacrilegium et adulterium : minimum autem meretricium et fornicatio : nullum autem peccatum concubitus matrimonialis. Sapient. III, 13 : Felix est sterilis, et incoinquinata, quæ nescivit thorum in delicto, habebit fructum in respectione animarum sanclarum.
MEMBRUM II.
De filiabus luxuriae.
DEINDE, Quæritur de filiabus luxuriae, quæ secundum Gregorium octo sunt, hæ scilicet, cæcitas mentis, inconsideratio, inconstantia, præcipitatio, amor sui, odium Dei, affectus præsentis sæculi, desperatio futuri.
Secundum Isidorum autem sunt quatuor, scilicet turpiloquia, scurrilia, ludicra, stultiloquia.
Numerus autem Gregorii sic accipitur: Luxuria enim ligamentum quoddam mentis sive spiritus est. Plato autem in tria dividit mentem, ut dicit Aristoteles in libro de Laudabilibus bonis, scilicet in rationalem, irascibilem, et concupiscibilem. Si ergo impedimentum est rationis : tunc est cæcitas mentis. Et pro-
pter hoc ab antiquis idolum libidinis cæcum pingebatur. Unde versus :
Omnis amor cæcus, non est amor arbitet [æquus. In deforme pecus congerit omne decus.
Et dicitur in Ovidio, quod regina amabat quemdam cui inerat grande malum stillantis ocelli. Et sic cæcitas mentis est in ratione secundum privationem veri habitus, qui illuminare deberet rationem ad recte videndum quid amaret vel quid non amaret. Unde per oppositum dicitur, Eccli. xxiv, 24, de sapientia : Ego mater pulchræ dilectionis. Pulchra enim dilectio est, quæ scit quid amet, et propter quid amat. Si autem est in ratione secundum actum rationis qui est considerare : tunc est inconsideratio, a privatione talis actus dicta. Amor enim ita ligat mentem, quod non considerat quid vel qualiter amet. Et hoc est quod dicitur, Osee, iv, 11 : Formicatio, et vinum, et ebrietas auferunt cor. Et ibidem paulo post, §. 12 : Spiritus enim fornicationum decepit eos. Si autem est in concupiscibili secundum quod regitur a ratione : tunc est inconstantia : quia tunc privatur regimine rationis : et efficitur concupiscibilis diffluens circa concupiscibilia et inconstans.Proverb.vn,6 et seq.: De fenestra enim domus meæ per cancellos prospexi : et video parvulos, et considero vecordem juvenem, qui transit per plateas juxta angulum, et prope viam domus illius, hoc est, mulieris garrulæ, graditur : in obscuro, advesperante die, hoc est, quando obscuratur lumen rationis, in noctis tenebris et caligine. Et ecce occurrit illi mulier ornatu meretricio, præparata ad capiendas animas : garrula et vaga, quietis impatiens, nec valens in domo consistere pedibus suis, id est, infra metas mentis : quod proprium est incontinentiis, ut dicitur in septimo Ethicorum. Incontinens enim est, ut ibidem dicitur, qui omni passione extruditur extra metas mentis. Et addit
<--- Page Split --->
Salomon, y y . 12 et seq. : Nunc foris, nunc in plateis, nunc juxta angulos insidians. Apprehensumque deosculatur juvenem, et procaci vultu blanditur, dicens : Victimas pro salute devovi, hodie reddidi vota mea : idcirco egressa sum in occursum tuum, et reperi. Intexui funibus lectulum meum, stravi tapeitibus pictis ex Ægypto : aspersi cubile meum myrrha, et aloe, et cinnamomo. Veni, inebriemur uberibus, et fruamur cupitis amplexibus donec illucescat dies. Si autem est in irascibili secundum defectum regiminis rationis : tunc est praecipitatio in verbis et in factis. Et si est tam in concupiscibili quam in irascibili secundum ordinem ad inferiora : tunc est amor sui. Et si est secundum aversionem a superiori, quae semper sequitur indebitam conversionem ad inferiora : tunc est odium Dei. Si vero est secundum indebitam conversionem ad exteriora : tunc est amor saeculi praesentis. Et quia amor saeculi praesentis avertit a spe futuri, propter hoc ultima filia est desperatio futuri, quae nascitur ex libidinosa concupiscentia praesentium. Et propter haec et alia pericula quae a luxuria oriuntur, dicit Apostolus, I ad Corinth. vi, 18 : Fugite fornicationem. Omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est : qui autem fornicatur, in corpus suum peccat, id est, in commaculationem proprii corporis.
Numerus autem earum quas ponit Isidorus, accipitur a signis, quae aut sunt in verbis, aut in factis. Si in verbis : tunc est turpiloquium : quia luxuriosi libenter de turpibus loquuntur. Si autem in factis : tunc est scurrilitas, quando ad modum scurrarum turpiter se sibi invicem exhibent amantes. II Regum, vi, 20, dixit Michol ad David : Quam gloriosus fuit hodie rex Israel, discooperiens se ante ancillas servorum suorum, et nudatus est quasi si nudetur unus de scurris!
Si autem est in ludis quibus præcipue occupantur luxuriosi et molles : tunc est ludicra. Unde in VII Ethicorum dicitur quod lusivus est mollior et pejor incontinente. Adhuc si est in verbis inconstantibus : tunc est stultiloquium. Isa. xxxii, 6 : Stultus fatua loquetur : quia non frænatur fræno sapientiae.
Summa septem vitiorum capitalium secundum Gregorium.
Sed quia hæc summa fit pro fratribus legentibus et disputantibus, qui non semper habent copiam originalium, placuit verba Gregorii 1 interponere de septem vitiis. Dicit enim sic : « Exhortationes ducum, et ululatum exercitus 2 . Tentantia quippe vitia, quæ invisibili prælio contra nos regnanti super se superbiæ militant : alia more ducum præeunt, alia more exercitus subsequuntur. Neque enim culpæ omnes pari accessu occupant. Sed dum majores et paucæ neglectam mentem præveniunt, minores et innumeræ ad illam se catervatim fundunt.
« Ipsa namque vitiorum regina superbia, cum devictum plene cor ceperit, mox illud septem principalibus vitiis quasi quibusdam suis ducibus devastatum tradit. Quos videlicet duces exercitus sequitur : quia procul dubio ab eis importunæ vitiorum multitudines oriuntur. Quod melius ostendemus, si ipsos duces atque exercitum specialiter, ut possumus, enumerando proferamus. Radix quippe cuncti mali superbia est, de qua Scriptura testante dicitur : Initium omnis peccati superbia est 3 . Primæ autem ejus soboles, septem nimirum principalia vitia4, de hac virulenta radice proferuntur, scilicet inanis gloria, invidia, ira, tristitia, avaritia, ventris ingluviæ, lu-
<--- Page Split --->
xuria. Nam quia his septem superbiae vitiis nos captos doluit, idcirco Redemptor noster ad spirituale liberationis prelium spiritu septiformis gratiae plemus venit.
« Sed habent contra nos haec singula exercitum suum. De inani gloria inobedientia, jactantia, hypocrisis, contentiones, pertinaciae, discordiae, et novitatum praesumptiones oriuntur. De invidia odium, susurratio, detractio, exsultatio in adversis proximi, afflictio aulem in prosperis nascitur. De ira rixae, tumor mentis, contumeliae, clamor, indignatio, blasphemiae proferuntur. De tristitia malitia, rancor, pusillanimitas, desperatio, torpor circa praecepta, vagatio mentis erga illicita nascitur. De avaritia proditio, fraus, fallacia, perjuria, inquietudo, violentiae, et contra misericordiam obdurationes cordis oriuntur. De ventris ingluvie inepta laetitia, scurrilitas, immunditia, multiloquium, hebetudo sensus circa intelligentiam propagantur. De luxuria caecitas mentis, inconsideratio, inconstantia, praecipitatio, amor sui, odium Dei, affectus praesentis seculi, horror autem vel desperatio futuri generatur.
« Quia ergo septem principalia vitia tantam de se vitiorum multitudinem proferunt, cum ad cor veniunt quasi subsequentis exercitus catervas trahunt. Ex quibus videlicet septem, quinque spiritualia, duo carnalia sunt. Sed unumquodque eorum tanta sibi cognatione jungitur, ut non nisi unum de altero proferatur. Prima namque superbiae soboles inanis est gloria, quae dum oppressam mentem corruperit, mox invidiam gignit : quia nimirum dum vani nominis potentiam appetit, ne quis hanc alius adipisci valeat, tabescit. Invidia quoque iram generat : quia quanto interno livoris vulnere animus sauciatur, tanto etiam mansuetudo tranquillitatis amittitur : et quia quasi dolens membrum tangitur, idcirco oppositae actionis manus velut gravius pressa sentitur. Ex ira quoque tristitia
oritur : quia turbata mens quo se inordinate concutit, eo addicendo confundit : et cum dulcedinem tranquillitatis amiserit, nihil hanc nisi ex perturbatione subsequens mceror pascit. Tristitia quoque ad avaritiam derivatur : quia dum confusum cor bonum laetitiae in semetipso intus amiserit, unde consolari debeat foris, quaerit, et tanto magis bona exteriora adipisci desiderat, quando gaudium non habet ad quod intrinsecus recurrat. Post haec vero duo carnalia vitia, id est, ventris ingluvies et luxuria supersunt. Sed cunctis liquet, quod de ventris ingluvie luxuria nascitur,dum in ipsa distributione membrorum ventri genitalia subnixa videantur. Unde dum unum inordinate reficitur, aliud procul dubio ad contumelias excitatur.
« Bene autem duces exhortari dicti sunt, exercitus ululare : quia prima vitia deceptae menti quasi sub quadam ratione se inserunt, sed innumera quae sequuntur, dum hanc ad omnem insaniam protrahunt, quasi bestiali more confundunt. Inanis namque gloria devictum cor quasi ex ratione solet exhortari, cum dicit : Debes majora appetere, ut quo potestate valeas multos excedere, eo etiam valeas et pluribus prodesse. Invidia quoque devictum cor quasi ex ratione solet exhortari, cum dicit : In quo illo vel illo minor es ? Cur ergo eis vel aequalis vel superior non es ? Quanta vales quae ipsi non valent ? Non ergo tibi aut superiores esse, aut etiam aequales esse debent. Ira etiam devictum cor quasi ex ratione solet exhortari, cum dicit : Quae erga te aguntur, aequanimiter ferri non possunt : imo haec patienter tolerare peccatum est : quia etsi non eis cum magna exasperatione resistitur, contra te deinceps sine mensura cumulantur. Tristitia devictum cor quasi ex ratione solet exhortari, cum dicit : Quid habes unde gaudeas, cum tanta mala de proximis portas ? Perpende cum quo mcerore omnes intuendi sunt, qui in tanto circa te amaritudinis felle vertuntur. Avaritia
<--- Page Split --->
quoque devictum animum quasi ex ratione solet exhortari, cum dicit : Valde sine culpa est, quod quaedam habenda concupiscis, quia non multiplicari appetis, sed egere pertimescis : et quod male alius retinet, ipse melius expendis. Ventris quoque ingluvies devictum cor quasi ex ratione exhortari solet, cum dicit : Ad esum Deus omnia munda condidit : et qui satiari cibo respuit, quid aliud quam muneri concesso contradicit ? Luxuria vero devictum cor solet exhortari quasi ex ratione, cum dicit : Cur te in voluptate tua non dilatas, cum quid te sequatur ignoras ? Acceptum tempus in desideriis perdere non debes : quia quam citius pertranseat nescis. Si enim misceri Deus hominem in voluptate coitus nollet, in ipso humani generis exordio masculum et fœminam non fecisset.
« Hæc est ducum exhortatio, quæ dum incaute ad secretum cordis admittitur, familiarius iniqua persuadet. Quam videlicet exercitus ululans sequitur : quia infelix anima semel principalibus vitiis capta, de multiplicatis iniquitatibus in insaniam vertitur, ferali jam immanitate vastatur. Sed miles Dei qui solerter prævidere vitiorum certamina nititur, bellum procul odoratur : quia
mala præsentia quid menti persuadere valeant,cogitatione sollicita respicit. Exhortationem ducum naris sagacitate deprehendit : et quia longe præsciendo subsequentium iniquitatum confusionem conspicit, quasi ululatum exercitus odorando cognoscit.
« Igitur quia prædicatorem Dei vel quemlibet spiritualis certaminis militem descriptum equi narratione cognovimus, nunc eumdem iterum in avis significatione videamus. » Et sequitur aliud.
Sed est hic attendendum, quod videtur beatus Gregorius dicere, quod quodlibet vitium capitale potest oriri ex alio. Ex quo quidam volunt arguere et male, quod quodlibet vitium est mater alterius, et quodlibet filia. Quia mater non dicitur quodlibet vitium, ex quo quocumque modo oritur aliud, sed ex quo secundum formam matris oritur aliud. Forma autem hæc est, quod mater et filia conformes sunt in forma sicut et in natura sunt : et sic de superbia orta sunt spirituales filiæ superbiæ : et quæ ex invidia, sunt filiæ invidiæ, et sic de aliis. Et qualiter hoc sit, satis ostensum est in præhabitis.
<--- Page Split --->