QUÆSTIO CXXI
De gula.
Deinde quærendum est de gula, de qua quæremus duo, scilicet de gula per se, et de filiabus ejus.
MEMBRUM I.
De gula secundum se.
De gula secundum se quæremus quatuor.
Primo, Quid sit ?
Secundo, An peccatum sit ?
Tertio, Quantum peccatum sit ?
Et quarto, Utrum peccatum sit in abstinentia sicut est in gula ?
Et quia - ebrietas comitatur gulam, quæremus quinto de ebrietate.
MEMBRI PRIMI
ARTICULUS I.
Quid sit gula ?
Ad primum proceditur sic :
- Dicit Gregorius, quod « gula est immoderatus amor edendi sive sumendi cibum. »
Et hæc definitio non videtur esse conveniens : quia cum quatuor modis contingat peccare in gula, sicut dicit Præpositivus, definitio hæc non tangit nisi unum modum. Quinque autem modi tanguntur in hoc versu :
Præpropere, laute, nimis, ardenter, studiose.
Præpropere peccat, qui ante horam prandii cibum sumere desiderat. Contra quòd in Evangelio Iucæ, xiv, 17, dicitur, quod misit servum suum hora cænæ. Et Augustinus in Regula : « Qui non potest jejunare, non tamen extra horam prandii aliquid alimentorum sumat, nisi cum ægrotat. » Adhuc, Isa. v, 11 : Væ qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam, et potandum usque ad vesperam, ut vino æstuetis. Adhuc, Eccle. x, 16 : Væ tibi, terra, cujus rex puer est, et cujus principes mane comedunt, ad ebrietatem, non ad saturitatem. In hac auctoritate tangitur et quod præpropere et quod nimis : quia nimis est, quod est ad ebrietatem, et ad saturitatem transgreditur.
De hoc quod est laute, dicitur, Amos, vi, 1 et 4 : Væ qui opulenti estis in Sion,... ingredientes præpropere : domum Israel !... Qui comeditis agnum de grege,et vitulum de medio armenti. Et est sensus, quod ita laute comedere quærebant, quod unum agnum vix de grege et unum vitulum de armento invenirent, quem sibi satis delicatum reputabant. »
<--- Page Split --->
De hoc autem quod est nimis, dicitur, I ad Titum, 1, 12 : Cretenses semper mendaces, malæ bestiæ, ventres pigri. Glossa : « Ita onerant ventrem, quod pigritiam inducit et vomitum, nimium cibum sumendo. » Daniel. xiv, 5 : Non videtur tibi esse Bel vivens deus ? An non vides quanta comedat et bibat quotidie ?
MEMBRI PRIMI
ARTICULUS II.
De ardenter, dicitur, Eccli. xxxvii, 32 : Non te effundas super omnem escam. Effundere enim animam, est ardenter sumere cibum.
Utrum gula sit peccatum ? et, Quantum peccatum sit ?
De hoc quod dicitur studiose, vituperatur dives in Evangelio Luce, xvi, 19 : Epulabatur quotidie splendide. Quia studiose fecerat cibos praeparari cum salsamentis et diversis condimentis, quos plus ad delectationem quam ad necessitatem sumebat. Cum ergo definitio non dicat nisi modum in quantitate, videtur insufficiens.
- Adhuc. Cum peccatum sit corruptio modi, speciei, et ordinis, sicut dicit Augustinus : et definitio non dicat nisi corruptionem modi tantum, videtur insufficiens esse.
SECUNDO quæritur, An gula sit peccatum, et quantum peccatum sit ?
Et videtur, quod sit peccatum : quia
- In omni concupiscentia carnis sunt primi motus qui sunt a serpente, loco cujus est sensualitas suggerens et persuadens. Et sunt secundi motus in inferiori parte rationis, quæ est loco mulieris, ut dicit Augustinus in libro XV de Trinitate. Et constat, quod in sensualitate motus est ad illicitum peccatum : illicitum autem est gula, et est in inferiori parte rationis : propter quod etiam serpens et mulier maledicti sunt a principio, ut patet, Genes. iii, 14 et seq. : ergo videtur, quod talis motus in gula semper sit peccatum.
Solutio. Dicendum, quod cum dicitur, gula est immoderatus appetitus edendi, sive cibum sumendi, modus sumitur pro generali mensura quæ exigitur in quantitate proportionata sufficiente hominis, et in quantitate modi præparationis, et in quantitate delicationis in cibo et temporis sumendi cibum. Et a privatione generalis modi dicitur gula immoderatus appetitus sumendi cibum.
Ad aliud dicendum, quod licet sit corruptio modi, speciei, et ordinis, tamen specialiter est corruptio modi : quia species et ordo comitantur hunc modum.
Adhuc, Augustinus : « Tentatio a carne semper est cum peccato, quamvis ei non consentiatur. » Ergo omnis motus ad gulam peccatum est.
Adhuc, Motus concupiscibilis non tantum est ad nutrimentum, sed etiam ad venerea : et omnis motus ad venerea, peccatum est : ergo videtur, quod omnis motus ad gulam peccatum sit.
Adhuc, In irascibili sic est, quod omnis motus ad furorem peccatum est : ergo in concupiscibili est similiter, quod omnis motus ad illicitum gula peccatum est secundum omnem differentiam gula.
Adhuc, Prima condemnatio hominis fuit in esu vetiti cibi secundum omnes quatuor differentias gula, quae supra determinatae sunt : ergo videtur, quod in omnibus hominibus gula peccatum mortale sit.
<--- Page Split --->
Sed contra. CONTRA :
Nemo peccat in hoc quod vitari non potest : sed in omni homine in quo fit deperditio substantiae, nullo modo vitari potest appetitus restaurationis deperditi. Appetitus restaurationis deperditi est motus ad nutrimentum, qui dicitur esse motus gulae. Videtur ergo, quod motus gulae ad nutrimentum nec veniale sit peccatum, nec mortale.
Hoc solvendum est per duas auctoritates. Dicit enim Gregorius sic : « Eo tempore quo necessitati debitum solvitur (quia per esum necessitati voluptas miscetur) quid necessitatis sit, quid voluptatis ignoratur. »
Item, Augustinus in libro X Confessionum : « Sed dum ad quietem satietatis ex indigentiae molestia transeo, in ipso transitu insidiatur mihi laqueus concupiscentiae. Ipse enim transitus voluptas est, et non est alius qua transeatur, quam quo transire cogit necessitas. Et cum salus sit causa edendi et bibendi, adjungit sese tamquam pedissequa periculosa jucunditas, et plerumque praeire conatur, ut ejus causa fiat, quod salutis causa me facere, vel dico vel volo, nec idem modus utriusque est 1. »
Dicimus ergo, quod motus nutritivae nullum peccatum est, nec veniale, nec mortale : quia ille omnino naturalis est. Sed motus ad voluptatem peccatum est, sed non mortale semper. Si enim voluptas tanta esset, quod voluptas in cibo praeponeretur Deo, tunc esset mortale sicut et in aliis capitalibus. Et in hoc sensu intelligitur illud Apostoli, ad Philip. ut, 18 et 19 : Multi enim ambulant, quos saepe dicebam vobis, nunc autem et flens dico, inimicos crucis Christi : quorum finis interitus, quorum deus venter est : et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt. Et sic etiam intelligitur illud Apostoli, ad Roman. xvi, 17 et 18 : Rogo autem vos, fratres, ut observetis eos
qui dissentiones et offendicula, praeter doctrinam quam vos didicistis, faciunt, et declinate ab eis. Hujusmodi enim Christo Tomino nostro non serviunt, sed suo ventri : et per dulces sermones, et benedictiones, seducunt corda innocentium.
In hac etiam ratione dicitur gula maximum peccatum aliquando, eo quod est simile idololatriae : talis enim colit ventrem sicut Deum. Tales enim dicuntur ab Aristotele in Ethicis, gastrimargi a yzxtiç quod est venter, et mzçyoc, quod est edax, vel mzçytw-ö, quod est insanio, is: quia insanium pro ventre.
Et talis gulae quae est insania, ponit Gregorius quinque conditiones, quae supra habentur in verbo praepropere, et in Glossa super Genesim, xxv, 30, de Esau dicente : Da mihi de coctione hac rufa : et sunt haec verba : « Sciendum, quod nos quinque modis gulae vitium tentat. Aliquando enim indigentia tempus praevenit. Aliquando tempus non praevenit, sed cibos lautiores quaerit. Aliquando quae sumenda sunt, accuratius praeparari appetit. Aliquando qualitatibus ciborum et tempori congruit, sed in quantitate sumendi mensuram excedit. Aliquando abjectum est quod desiderat, sed tamen ipso aestu desiderii deterius peccat. » Et in hoc casu dicitur, Eccli. xxxvii, 32 : Non te effundas super omnem escam. Et in hoc etiam casu gula dicitur mater omnium vitiorum. Gregorius super illud Matthæi, iv, 2 : Cum jejunasset quadraginta diebus, etc., in Glossa : « Nisi primo gula refranetur, frustra contra alia vitia laboratur.» Adhuc, Hieronymus : « Duo sunt vitia quae maxime homines decipiunt suis voluptatibus, gula scilicet, et luxuria : quae tanto deponere est difficilius, quanto eis uti est dulcius : cum unum eorum oritur ex altero, hoc est, luxuria ex gula. » Unde Gregorius : « Propter goc genitalia subnexa sunt ventri : quia venter mero aestuans facile dispumat in luxuriam.» Et Hieronymus ad Marcellam : « Non Æt-
<--- Page Split --->
nei montes, non vulcanei ignes ita aestuant sicut juveniles medullæ vino et dapibus inflammatæ. » Et in hoc casu, ut dictum est, gula est maximum peccatum : quia causa est libidinis et concupiscentiæ omnium aliorum peccatorum.
AD PRIMUM ergo dicendum, quod primi motus qui sunt a serpente, semper peccata sunt. Et similiter qui sunt in inferiori parte rationis a serpente, hoc est, a concupiscentia sensualitatis. Sed motus qui sunt ab indigentia naturae, naturales sunt et non peccata. Propter hoc indetraetabiles dicuntur a Damasceno in libro IV de Fide orthodoxa. Matth. iv, 2 : Cum jejunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus, postea esurii.
AD ALIUD dicendum eodem modo, quod tentatio a carne cum peccato est : quia est a concupiscentia sive serpente. Sed motus qui est ab indigentia naturae, cum non sit a serpente, sed passio indetractabilis, non est cum peccato.
AD ALIUD dicendum, quod non est simile de motu ad venerea, et de motu ad cibum : quia motus ad cibum est ad necessitatem individui, sine quo individuum subsistere non potest : motus autem ad venerea, ad multiplicationem speciei : et ideo non est necessitatis, sed concupiscentiæ et corruptionis. Et ideo dixit Præpositivus, quod concupiscibilis ad nutrimentum, corrupta est tantum corruptione naturali : concupiscibilis vero ad venerea, corrupta est et infecta et inficiens : quia per illam transfunditur originale peccatum.
AD ALIUD dicendum, quod omnis motus illicitus ad gulam peccatum est : sed motus naturalis non est illicitus, quia est ad supplementum indigentiæ naturalis et omnino sine peccato, quamvis non sine pœna.
AD ULTIMUM dicendum, quod appetitus vetiti cibi semper peccatum est, sed non semper mortale. Quando vero delectationem cibi præponit delectationi in Deo, tunc peccatum mortale est, ut supra ha-
bitum est : quia tunc fruitur cibo et non Deo.
ARGUMENTUM in contrarium, concedenAd object. dum est, et procedit.
Et per hoc patet quando gula sit peccatum, et quantum sit peccatum.
MEMBRI PRIMI
ARTICULUS III.
Utrum peccatum sit in abstinentia sicut in gula?
TERTIO quaeritur, Utrum peccatum sit in abstinentia sicut est in gula ?
Et videtur, quod sic : quia
Medietas quæ est temperantia sive sobrietas, est medietas duorum vitiorum, quorum unum est in abundantia, alterum in defectu. Ergo sicut contingit peccare per gulam in abundantia, ita contingit peccare in defectu per nimiam abstinentiam.
Adhuc, Nemo debet sibi injicere majus, et interfector esse suiipsius : et si facit, peccat gravissime per nimiam abstinentiam. Homo injicit sibi manus : subtrahit enim necessarium, quo conservatur vita : ergo in nimia abstinentia grave peccatum est.
CONTRA :
Bernardus in sermone 18 super Cantica : « Quid magni si venter cogatur jejunare usque ad rugitum, qui saepe repletus est usque ad vomitum ? » Sed venter non rugit pisi propter defectum necessarii ad sustentationem vitæ. Ergo in defectu tali non est peccatum, sed meritum.
Adhuc, In vita beati Gregorii scribitur sic : « Gregorius vigiliis confectus et jejuniis, etsi marcebat corpore, ex spe vigebat animæ. »
<--- Page Split --->
Solutio. Solutio. Dicendum, quod medietatem servare in talibus virtutis est : nimis deficere et nimis abundare, vitium et peccatum est. Unde in talibus expedit subtrahere ea quae deserviunt voluptati, sed non ea quae deserviunt necessitati. Unde Augustinus super epistolam ad Romanos : « Fames et sitis infirmitates sunt, contra quas sumenda sunt alimenta quemadmodum medicamenta. » Unde sicut medicamenta plus sumpta nocent, et minus sumpta non prosunt : ita alimenta cibi et potus. In talibus autem medium est, quod sufficit necessitati natura conservandae in vigore et viribus naturalibus. Subtrahere de hoc est vitium, quod Aristoteles vocat insensibilitatem. Et debet proportionari secundum diversitatem personarum : quia quod uni est multum, alii est parum, ut idem dicit in Ethicis. Quia quod victori gynnasiorum est multum, Miloni est parum : natura enim, ut ibidem dicit, petit quantum, non quale. Unde concedendum est, quod in talibus qui sibi subtrahit de necessario, peccat graviter, quia sibiipsi injicit manus.
Et per hoc patet solutio ad duo quae in contrarium objiciuntur.
Ad object.1. Ad id quod Bernardus dicit, dicendum quod rugitus ventris non ostendit defectum necessarii, sed abundantiam superflui.
Ad object.2. Ad aliud dicendum, quod Gregorius confectus vigiliis et jejuniis, non marcebat usque ad corporis interitum, sed usque ad macerationem moderatam, quae sufficit ad corporis dominationem, non ad interitum. Et hoc expresse dicit auctoritas Augustini inducta.
MEMBRI PRIMI
ARTICULUS IV.
De ebrietate.
Quarto, Quæritur de ebrietate. Et quæruntur tria.
Primo, Quid sit ebrietas ?
Secundo, Utrum semper sit peccatum mortale ?
Tertio, Utrum ebrietas sit de prudentia carnis, de qua dicit Apostolus, ad Roman. viii, 6 et 7, quod inimica est Deo 2 ?
ARTICULI QUARTI
PARTICULA I.
Quid sit ebrietas ?
Ad primum proceditur sic :
Dicit Seneca, quod « ebrietas est insania voluntaria. »
Ab Augustino super illud Apostoli, I ad Corinth. xi, 21 : Alius quidem esurit, alius autem ebrius est, datur ista : « Dicitur enim, quod brians dicitur scyphus ad mensuram potus proportionatus : et ebrius est, qui bibit ultra mensuram briantis. »
- Contra primam quae dicit, quod est insania voluntaria, objicitur sic : Nulla insania voluntaria est, cum sit subversio
1 Ad. Roman. viii, 6 et 7 : Nam prudentia carnis mors est : prudentia autem spiritus, vita
et pax. Quoniam sapientia carnis inimica est Deo, etc.
<--- Page Split --->
rationis : sed omnis insania involuntaria : ergo definitio mala.
- Contra secundam sic : Quia non potest esse una mensura bibentium : quod enim uni multum est, alii est parum, sicut et de cibo : ergo generaliter non potest definiri per mensuram brianlis.
miscendam ebrietatem : Væ comminatio est pænæ æternæ, quæ non fit nisi pro mortali peccato.
Adhuc, Ad Ephes. v, 18 : Nolite inebriari vino, in quo est luxuria. Hoc præceptum est : sed ire contra præceptum est mortale peccatum.
Adhuc, Proverb. xxxi, 4 : Noli regibus, o Lamuel, noli regibus dare vinum, quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas. Quod secreta turpiter revelat et nocive, peccatum mortale est : ergo ebrietas peccatum mortale est.
Adhuc, Proverb. xxiii, 31 et 32 : Ne intuearis vinum quando flavescit, cum splenduerit in vitro color ejus. Ingreditur blande : sed in novissimo mordebit ut coluber. Sed morsus colubri venenosus est et mortalis. Ergo videtur, quod ebrietas venenosa sit et mortalis.
Adhuc, Proverb. xx, 1 : Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas : quicumque his delectatur non erit sapiens. Quod sapientiam spiritus ab homine tollit, mortale peccatum est. Ergo ebrietas mortale peccatum est.
CONTRA :
Sed contra.
Psal. ciii, 15 : Vinum lætificat cor hominis. Ad lætitiam cordis studendum est. Ergo studere vino ad lætitiam cordis peccatum non est.
Adhuc, Cantic. v, 1 : Comedite, amici, et bibite : et inebriamini, charissimi. Ergo inebriari non universaliter peccatum est : quia aliter non præciperetur amicis et charissimis.
Adhuc, Genes. ix, 20 et seq., dicitur de Noe, qui fuit vir justus et perfectus, et cum Deo ambulabat, quod bibens vinum inebriatus est. Nec est credendum, ut dicit Augustinus ibidem in Glossa, quod si ebrietas peccatum mortale esset, vir sanctus se vino inebriasset : quia aliter non esset vir justus et perfectus.
Adhuc, Genes. xliii, 34, dicitur, quod Joseph inebriatus fuit coram fratribus suis. Quod iterum non credendum esset de tanto viro, si sciret ebrie-
sabatio.
diffin. 1.
Solutio. Dicendum ad primam definitionem, quod ebrietas insania dicitur ab effectu : quia sicut dicit Aristoteles in libro de Somno et vigilia, vaporativum est vinum, et magno modo : quia vapores elevat ad caput, oppilat vias cerebri et rationis, et sic inducit insaniam. Voluntaria autem dicitur a causa : quia sumere vinum est voluntarium, non necessarium : et sic dicitur insania voluntaria, quia voluntarie procuratur.
adfin. 2. Ad secundam dicendum, quod illa bona est. Unde Latine dicitur ebrius, qui extra mensuram bibit : quia 6pia Graece, Latine dicitur mensura : et dicitur mensura quae sufficit naturae, et non subvertit rationem : et qui extra illam mensuram bibit, dicitur ebrius, et diversificatur secundum diversitates hominum.
Et sic patet solutio ad duo quæ in contrarium objiciuntur.
ARTICULI QUARTI
PARTICULA II.
Utrum ebrietas semper sit peccatum mortale ?
Juxta hoc quæritur, Utrum ebrietas semper sit mortale peccatum ?
Et videtur, quod sic.
- Isa. v, 22 : Væ qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad
<--- Page Split --->
tatem peccatum mortale esse, ut dicit Augustinus ibidem in Glossa.
Solutio. Solutio. Ad hoc dicendum per illud Ecclesiastici, xxxi, 33 : Vinum in jucunditatem creatum est, et non in ebrietatem. Unde dicendum, quod ebrietas vitiosa est et peccatum, non tamen semper peccatum mortale. Si enim aliquis ignoret qualitatem vini sicut Noe, et inebrietur, tunc non peccat mortaliter. Et sic excusatur Noe ibidem in Glossa, sicut et filiae Lot quae patri vinum dederunt' : quia a parte audiorant judicium esse futurum per ignem sicut fuerat per aquam : et videntes Pentalpom jam exustam, et matrem suam conversam in effigiem salis, intraverunt ad patrem causa posteritatis servandae et non causa libidinis. Si quis autem bibens vinum, finem delectationis in eo ponat, peccat mortaliter : quia fruitur creatura, non referens delectationem in Deum : quod est perversitas humana, ut dicit Augustinus in libro de Doctrina Christiana.
Et sic loquuntur quinque auctoritates primo inductae, quod sit mortale peccatum.
Ad object. 1. Ad 10 quod objicitur de Psalmo, cum, 13, dicendum, quod vinum ad jucunditatem potest bibi, non ad ebrietatem, sicut dicitur, Proverb. xxxi, 6 et 7 : Date siceram meerentibus, et vinum his qui amaro sunt animo. Bibant, et obliviscantur egestatis suae, etc.
Ad object. 2. Ad 10 quod objicitur de Canticis, dicendum quod est æquivocatio : quia loquitur de ebrietate spirituali quæ fit in amore charitatis. Cantic. 11, 4 : Intruduxit me rex in cellam vinariam : et ordinavit in me charitatem.
Ad object. 3. In quod objicitur de Noe, solutum est supra.
Ad object. 4. Ad 10 quod ultimo objicitur de Joseph, Glossa Augustini ibidem solv it dicens, quod ebrietas ibi satietas jucunditatis dicitur.
ARTICULI QUARTI
PARTICULA III.
De prudentia carnis et spiritus.
Juxta hoc quaeritur de prudentia carnis, de qua dicitur, ad Roman. viii, 6 et 7 : Prudentia carnis mors est : prudentia autem spiritus, vita et pax. Quoniam sapientia carnis inimica est Deo : legi enim Dei non est subjecta, nec enim potest. Prudentia autem carnis, sicut ibidem dicit Glossa, est quae procurat sollicite quae carnis sunt, sicut in gula et luxuria. Et Glossa habet simile, quod legi Dei non est subjecta, dicens : « Sicut claudicatio non potest subjici rectae ambulationi : ita prudentia carnis non potest subjici prudentiae spiritus, quae est vita et pax. » Ergo videtur, quod prudentia carnis mortale peccatum est. Quia ibidem dicitur, y. 8 : Qui in carne sunt, Deo placere non possunt. Quod non fit nisi per mortale peccatum. Veniale enim peccatum non excludit gratiam : et quicumque in gratia est, Deo placet.
Contra :
Boetius : Scientia mali bono deesse non potest : scire enim malum bonum est : quia non vitatur malum nisi cognitum, sicut idem dicit. Ergo prudentia carnis bona est et nullum peccatum, ut videtur.
Solutio. Hoc ibidem solvitur in Glossa super epistolam ad Roman. viii, 6 et 7, quoniam prudentia carnis tripliciter dicitur. Dicitur enim prudentia quae solum cognitiva est. Et haec nullum est pecca-
<--- Page Split --->
tum : quia bonum est cognoscere mala ut vitentur. Et ista non opponitur prudentia spiritus : quia in talibus oppositorum una est disciplina, ut dicit Aristoteles. Est etiam prudentia practica, qua procurat cum effectu ad carnalem vitam pertinentia : et haec est cum pronitate et affectu carnalium. Et ista opponitur prudentiae spiritus, qua habt affectum inclinantem ad spiritualia, qua sollicite procurat. Et haec est qua legi Dei subjecta esse non potest : claudicat enim ad vitia carnalia. Et dicitur tertio modo prudentia carnis, qua de Deo sentire non potest nisi secundum carnem. Unde Glossa, ibidem : « Qui sapit secundum carnem, inimicus est Dei : quem sibi finem non constituit, vel quia putat Deum nihil posse praeterquam quod in naturis rerum videtur ». Et haec prudentia carnis pertinet ad infelicitatem, sive ad haeresim.
De secundo autem modo dicta prudentia carnis et prudentia spiritus qua e opponuntur, subdit Apostolus in eodem capitulo, y. 12 et 13, sic dicens: Ergo, fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus. Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini: si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis.
Et per hoc patet solutio ad totum : quia primo modo prudentia bona est et nullum peccatum : secundis autem duobus modis peccatum mortale est et inimica Deo, ut paulo ante dictum est.
MEMBRUM II.
De filiabus gulae.
Deinde, Quaerendum est de filiabus gulae, quae secundum Gregorium ponuntur quinque, hae scilicet, inepta laetitia, scurrilitas, immunditia, multiloquium, hebetudo mentis circa intellectum. Isido-
rus adjungit duas, scilicet immunditiam et corporis gravitatem, et adhuc somnolentiam et pigritiam.
Hæ autem filiæ quas ponit Gregorius, sic accipiuntur ex effectu gula: qui proprie est opprimere et oppilare : et hoc est aut in corporalibus, aut in spiritualibus. Si in spiritualibus, aut est in intellectu, aut in effectu. Si in intellectu mentis : sic est hebetudo mentis, quæ fit quando cibus vel potus oppilat vias quibus spiritus debent deferre formas ad cellam logisticam, in qua viget operatio, ut dicit Constabenluce in libro de Differentia spiritus et animæ. Si est in effectu : aut tunc est in verbis, aut in operibus. Si in verbis : aut in verbis peccantibus secundum turpitudinem, aut multitudinem. Si secundum turpitudinem : tunc est scurrilitas, quando scilicet homo loquitur sicut scurræ, qui turpia pronuntiare consueverunt : et prohibetur ab Apostolo, ad Ephes. v, 4 et 5 : Omnis immunditia, aut avaritia, nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos : aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas, quæ ad rem non pertinet. Si est in multiduine : tunc est multiloquium. Proverb. x, 19 : In multiloquio non deerit peccatum. Ptolemaeus in Proverbiis : « Sapiens est qui refrænat linguam suam ne multum loquatur, nisi cum de Deo loquitur. » Augustinus in libro X de Trinitate : « Scio, Domine, scriptum esse, quod in multiloquio non deerit peccatum : sed de te loqui quantumlibet homo loquatur, propterea non est multum, quia numquam est satis. » Si autem est in effectu et in opere : tunc est inepta laetitia. Et adhuc si est in opere secundum quantitatem cibi vel potus sumpta : tunc est immunditia, illa scilicet quæ est ex vomitu. Isa. xxviii, 7 et 8 : Absorpti sunt a vino, erraverunt in ebrietate, nescierunt videntem, ignoraverunt judicium. Omnes enim mensæ repletæ sunt vomitu sordiumque, ita ut non esset ultra locus. Proverb. xxiii, 29 et 30 : Cui væ? Cujus patri væ ? Cui rixæ?
<--- Page Split --->
Cui foveæ? Cui sine causa vulnera? Cui suffusio oculorum? Nonne his qui commorantur in vino, et student calicibus epotandis?
Illa quæ ponit Isidorus, sic accipiantur : Dicit enim, quod gula est in comessationibus et ebrietatibus : et constat, quod comessatio est in cibis qui ex multitudine inducunt pigritiam. Ad Titum, 1, 12: Cretenses semper mendaces, male bestiae, ventres pigri. Cibus enim ex
qualitate pigritiam inducit et somnolentiam. Propter quod, I Petr. v, 8, Petrus ad vigilias exhortans fratres, praemisit sobrietatem; dicens : Sobrii estote et vigilate. Quasi diceret : Si non estis sobrii, vigilare contra diabolum non potestis. Corporis autem gravitas respicit pigritiam. In praehabitis autem dictum est de qua immunditia intelligitur : quia de corporali et spirituali, ut supra in articulo de ebrietate dictum est1.