QUÆSTIO CXX.
De avaritia.
Post tractatum de ira, tractandum est de avaritia quae magis convenit cum spiritualibus vitiis quam gula et luxuria.
De avaritia quaeremus duo in genere, scilicet de ipsa in se, et de filiabus ejus.
Et quarto, De vitiis adjunctis avaritiae, sicut est usura, fraus, furtum, et hujusmodi.
MEMBRII PRIMI
ARTICULUS I.
MEMBRUM 1.
De avaritia in se.
De avaritia in se quaeremus quatuor, scilicet primo quid sit ?
Secundo, Si semper peccatum sit ? Tertio, Quantum peccatum sit?
Quid sit avaritia ?
Quæritur ergo primo, Quid sit avaritia ?
Dici, autem Augustinus super Genesim sic : « Avaritia non tantum est pecuniae, sed altitudinis et scientiae. » Videtur
<--- Page Split --->
ergo, quod avaritia non definitur tantummodo per immoderatum appetitum habendi bona fortunae, sed etiam per immoderatum appetitum habendi altitudinem et scientiam : et sic avaritia non videtur esse speciale vitium, sed generale.
Tullius autem sic definit eam : « Avaritia est immoderatus appetitus habendi plus quam oportet. » Et haec concordat cum Apostolo, I ad Timoth. vi, 10 : Radix omnium malorum est cupiditas. Glossa, « Cupiditas est desiderium plus habendi quam oportet. » Quam quidam appetentes erraverunt a fide, et insererunt se doloribus multis. Ibi Glossa dicit : « Si avaritia habetur, quae proprie est pecuniae amor, omne malum oritur : quia non est genus mali quod non a cupiditate aliquando procedat. »
Secundumistasdefinitionesquæritur , Quareavaritiaponiturcircapecuniamplusquamcircaaliudbonumtemporale , cumdicatur , Eccli . x i v , 9 : Insatiabilisoculuscupidiinparteiniquitatis . S e - cundumhocenimcuminiquitassitcircaomnepeccatum , videturquodava - ritiasitcircaomnepeccatum : etsicsequituridemquodprius , videlicetquodnonestspecialevitium , sedgenerale . Inomnienimpeccatoestcupiditascommu - tabilisbonicumaversioneabincommu - tabilibono .
pecuniæ, sed altitudinis et scientiæ. Et sic accipitur etiam ab Apostolo, qui dicit, quod est radix omnium malorum. Et hoc est quod Glossa ibidem dicit, quod cupiditas est amor plus habendi quam oportet : et quod non est vitium quod aliquando ab ea non oritur. Propter quod dicitur radix omnium malorum : quia sicut ex radice procedunt et germinant plantæ, ita ex tali cupiditate germinant omnia alia peccata. Et hoc est quod dicitur, I ad Timoth. vi, 17 : Divitibus hujus sæculi præcipe non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum. Et supra, ʒ. 9 : Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli, et in desideria multa inutilia et nociva, quæ mergunt homines in interitum et perditionem. Quasi dicat : Ex avaritia oritur superbia : quia divites cupiunt dominari, et sublime sapiunt : et ex ea oriuntur alia peccata, quæ hominem in laqueum mergunt et in interitum.
Dicitur etiam avaritia specialiter amor pecuniae : et hic proprie dicitur philargyr ia, id est, amor argenti. Sicut dicitur super illud Apostoli, ad Ephes. v, 5 : Avarus, quod est idolorum servitus. Glossa : « Avarus cujus Deus nummus est : vel quia res Dei, quas Deus vult servire indigentibus, usurpat sibi et recondit. »
Et per hoc patet solutio ad primam partem quaestionis.
4 contra.
Peccata capitalia distinguuntur a Gregorio secundum ea quæ sunt, sicut superbia circa appetitum sublimitatis in dignitate : invidia circa afflictionem proximi : ira circa appetitum vindictæ : acedia circa tædium boni spiritualis. Ergo avaritia erit circa aliud speciale, quod est immoderatus appetitus habendi.
Solutio. Dicendum, quod avaritia dupliciter dicitur : generaliter scilicet, et specialiter. Generaliter accipitur ab Augustino, qui dicit, quod non est tantum
Ad secundam autem partem dicenAd quest, dum, quod avaritia specialiter ponitur circa amorem auri et argenti et pecuniae : quia, sicut dicit Aristoteles in V Ethicorum, aurum et argentum et pecunia sunt mensura omnium commutabilium, quibus homines communicant inter se. Omnia enim ad usum hominis pertimentia valore pecuniae mensurantur. Et ideo dicit Glossa super epistolam ad Ephes. v, 5, quod avarus est, cujus Deus nummus est : quia colit eum sicut Deum. Et Aristoteles ibidem, quod
<--- Page Split --->
nummus diligitur, quia fidejussor est futurae necessitatis in omnibus aliis. Ad Coloss. ii, 3: Avaritia, quae est simulacrorum servitus. Osee, n, 8: Argentum multiplicavi ei, et aurum, quae fecerunt Baal. Et Poeta :
In mundo summus rex est hoc tempore num- [mus.
Unde immoderatus amor circa pecuniam specialiter dicitur avaritia. Eccle. x, 19 : Pecunia obediunt omnia. Et, Eccli. x, 9 et 10 : Avaro nihil scelestius... Nihil est iniquius quam amare pecuniam : hic enim et animam suam venalem habet, quoniam in vita sua projecit intima sua.
MEMBRI PRIMI
ARTICULUS II.
Utrum avaritia sit semper peccatum ? et cum hoc quantum peccatum, utrum semper sit mortale vel aliquando veniale ?
Secundo quaeritur, Utrum avaritia sit semper peccatum, et cum hoc quantum peccatum, utrum semper sit mortale, vel aliquando veniale ?
Videtur autem esse magnum peccatum, et mortale.
- I Joan. ii, 13, super illud : Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt, Augustinus in Glossa marginali : « Bonum nobis est non diligere ea quae in mundo sunt, ne remaneant sacramenta Dei in nobis ad damnationem nostram. » Ergo videtur, quod dilectio eorum quae in mundo sunt, evacuat effectum sacramentorum in nobis : sed non evacuat illum effectum nisi mortale
peccatum : ergo dilectio eorum quae in mundo sunt, est mortale peccatum : et hoc est proprium avaritiae : ergo avaritia est mortale peccatum.
- Adhuc, Augustinus super idem verbum in Originali ubi exponit epistolam Joannis : « Sicut dilectio Dei est omnium virtutum dilectio, ita dilectio nundi est dilectio omnium vitiorum. » Unde, Jacob. iv, 4 : Quicumque voluerit amicus esse saeculi hujus, inimicus Dei constituitur. Ergo sicut dilectio Dei secundum se bonum est, ita dilectio mundi secundum se malum est : et hoc est proprium avaritiae : ergo avaritia peccatum mortale est semper.
CONTRA :
Marc. x, 23, super illud : Quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei introibunt ! Glossa : « Non dicit impossibile : quod enim impossibile est, omnino fieri non potest : quod autem difficile, cum labore fieri potest juvante Dei gratia. » Ergo non est impossibile salvari eum qui pecunias diligit et temporalia : ergo non est peccatum mortale.
Adhuc, Matth. xix, 23, super illud : Dives difficile intrabit regnum caelorum, Glossa : « Non dicit impossibile. » Ergo ut prius.
CONTRA omnia ista esse videtur, quod diligere temporalia sit meritorium.
Aristoteles in I Ethicorum dicit, quod res fortunae sive temporalia organice deserviunt ad felicitatem, sive beatitudinem, sine quibus non potest esse beatus sive felix secundum perfectam rationem felicitatis sive beatitudinis. Quaecumque autem taliter se habent ad felicitatem et beatitudinem, meritorie diliguntur. Ergo bona fortunae et temporalia meritorie diliguntur : ergo nullum peccatum est, neque veniale, neque mortale, diligere temporalia.
Adhuc, Augustinus in libro primo de Doctrina Christiana ponit dilectionem usus, et dilectionem fruitionis : et dicit, quod res hujus mundi diligendae sunt
<--- Page Split --->
dilectione usus, et referendae sunt ad id quo fruendum est, id est, quod per se bonum est diligendum. Quod autem sic diligitur, meritorie diligitur, et sine omni peccato potest esse.
quuntur duæ auctoritates Augustini primo inductæ.
Illæ autem quæ sunt Matthæi, loquuntur de dilectione temporalium ad necessitatem.
Solutio. Solutio hujus articuli habetur ex verbis Apostoli, I ad Corinth. vii, 31, ubi dicit : Qui utuntur hoc mundo, tamquam non utantur. Beda, ibidem, « Utamur hoc mundo ad necessitatem, non ad voluptatem. »
Duæ ultimæ vero Aristotelis et Augustini, loquuntur de dilectione temporalium, prout temporalia sunt instrumentum meriti et virtutis : et sic ab ecclesiasticis personis possunt diligi et possideri temporalia.
Unde temporalia possunt tripliciter amari, scilicet ut instrumenta meriti per eleemosynas et opera beneficentiae. Et sic meritorie amantur. Ad Hebr. xii, 16 : Beneficentiae et communionis nolite oblivisci : talibus enim hostiis promeretur Deus. Et addit, ibidem, y. 2 : Et hospitalitatem nolite oblivisci : per hanc enim latuerunt quidam, Angelis hospitio receptis, sicut Abraham et Loth. Et super illud Lucæ, xxiv, 29 : Et coegerunt illum, etc., dicit Gregorius, quod « hospites ad hospitium trahendi et cogendi sunt. » Quod sine sollicitudine temporalium fieri non potest. Diliguntur etiam ad necessitatem hujus vitæ, quæ sine temporalibus agi non potest : et sic etiam diliguntur sine peccato. Tertio modo diliguntur, ut finis in eis ponatur, ut dicit Augustinus in libro de Doctrina Christiana : et sic diliguntur ad concupiscentiam, non ad usum. Concupiscentia numquam saturatur. Proverb. xxx, 16 : Ignis numquam dicit : Sufficit, Glossa : Ignis, id est, avaritia. Eccle. v, 9 : Avarus non implebitur pecunia. Et, Eccli. x, 9 et 10 : Avaro nihil est scelestius... Nihil est iniquius quam amare pecuniam : hic enim et animam suam venalem habet, etc. Et ille est qui finem ponit in pecunia sicut in Deo. Et ideo, ad Ephes. v, 3, et ad Coloss. iii, 3, avaritia dicitur idolorum servitus 1. Et de tali dilectione temporalium lo-
MEMBRI PRIMI
ARTICULUS III.
De vitiis avaritiae adjunctis, et utrum sit peccatum maximum ?
Deinde, Quæritur de vitiis adjunctis avaritiae.
Et quia dicit Augustinus in libro V Quæst. 1. super Genesim ad litteram, quod avaritia non est tantum pecuniae, sed etiam excellentiae et scientiae : propter quod etiam dicit ibidem, quod Adam in avaritia peccavit quando concupivit esse sicut Deus sciendo bonum et malum : videtur, quod ambitio, quæ cupiditas est dignitatum et excellentiae, ad avaritiam pertinet.
SED CONTRA HOC
Sed contra.
Videtur Augustinus dicere in libro de Vera religione sic : « Ambitio sæculi facit superbos, concupiscentia vero curiosos. » Et sic videtur, quod potius reducatur ad superbiam quam ad avaritiam.
Adhuc, Ibidem, in libro II Confessionum : « Jubes, Domine, ut contineam
1 Ad Ephes. v, 3 : Avarus, quod est idolorum servitus. Ad Coloss. iii, 3 : Avaritia, quæ est
simulacrorum servitus.
<--- Page Split --->
a concupiscentia carnis, 'et a concupiscentia oculorum, et ab ambitione saeculi. » Cum ergo tangat tria quae comprehendunt quidquid est in mundo, ut dicitur, I Joan. ii, 16 : Omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitae : et exprimat expresse concupiscentiam carnis, et concupiscentiam oculorum videtur, quod ambitionem saeculi reducat ad superbiam : et sic iterum videtur, quod potius reducitur ad superbiam quam ad avaritiam.
avaritia autem e converso propria anteponit communibus : sic videtur, quod avaritia non sit in retinendo retinenda, et non retinenda, sed potius in hoc, quod propria communibus anteponit.
Ulterius quæritur, Utrum avaritia sit Quæ maximum peccatum inter capitalia vitia ?
Et videtur, quod sic : quia maximo peccato comparatur, ad Ephes. v, 5, et ad Coloss. iii, 5 : Avaritia, quae est simulacrorum servitus. Idolorum enim servitus maximum peccatum est.
QUEST. 2. ULTERIUS, Quæritur de vitiis circumstantibus avaritiam secundum moralem Philosophum.
CONTRA : Superbia est maximum delised coctum. Patet super illud Psalmi xviii, 14 : Emundabor a delicto maximo : Glossa, id est, a superbia.
Dicit enim Aristoteles in II et in IV Ethicorum, quod vitia circumstantia liberalitatem virtutem, sunt prodigalitas, et avariia. Et cum prodigalitas sit quæ dat danda et non danda, et avaritia sit quæ retinet retinenda et non retinenda : videtur, quod avaritia non secundum totum sit vitium : in eo enim quod retinet retinenda, nihil peccat. Similiter in eo quod retinet non retinenda, dummodo ab indigno retineat, nihil peccat, utin IV Ethicorum dicitur, ubi vituperantur banausi, quia in histriones expendunt substantias. Ergo e contrario laudandi sunt avari qui retinent : et sic avaritia secundum aliquem actum u um laudabilium bonorum est, et non vitium.
Adhuc, Opposita sunt in eodem genere : cum ergo avaritia et prodigalitas opponantur, si avaritia capitale vitium est, tunc etiam prodigalitas est capitale vitium : et sic capitalia vitia non erunt tantum septem, sed octo : quod est contra Gregorium, qui dicit tantum esse septem 1.
Adhuc, Augustinus super illud Apostoli, I ad Corinth. xni, 5 : Charitas non quærit quæ sua sunt, dicit, quod hoc ideo dictum est, quia communia propriis, non propria communibus anteponit :
SOLUTIO. Dicendum ad primam partem Ad quod questionis, quod ambitio et reducitur ad superbiam, et reducitur ad avaritiam secundum diversas rationes. Sunt enim quidam qui appetunt dominari propter ipsum dominari, ut scilicet in statu et gloria sint : et sic reducitur ad superbiam. Et illi appetunt præesse propter præesse, ut dicit Gregorius : et illa est ambitio diaboli, qui concupivit esse super alios æqualiter Deo. Alii autem in civilibus appetunt dominari propter lucrum quod accipiunt a subditis, quorum, ut dicitur in VIII Ethicorum, regnum vergit in tyrannidem : quia quos regere debent, opprimunt. Et de his, Isaia, xix, 4 : Tradam Egyptum in manu dominorum crudelium, et rex fortis dominabitur eorum. Et hi sunt, de quibus dicitur, Amos, vi, 14 : Numquid non in fortitudine nostra accepimus nobis cornua ? Et illa reducitur ad avaritiam, et interdictur in divinis.
Et per hoc patet solutio ad auctoritates Augustini pro prima parte inductas.
Ad id quod ulterius quæritur de prodigalitate, dicendum quod aliud intendit Theologus, et aliud Ethicus. Ethicus
<--- Page Split --->
enim intendit felicitatem civilem, ad quam deserviunt organice bona fortunae, quae oportet aliquando acquirere, et aliquando retinere: et ideo non condemnnat omnem acquisitionem nec retentionem. Et ideo etiam in legibus et civilibus usurae non condemnantur, sed ordinantur. Theologus autem intendit felicitatem aeternam, quae eleemosynis et supererogationibus in pauperes comparatur. Et ideo condemnat retentionem privatam, quae subtrahit communibus: quia propria communibus anteponit, et est contra charitatem quae communia propriis anteponit. I Joan. ut, 17: Qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo charitas Dei manet in eo? Quasi dicat: Non est.
Ad in quod objicitur, quod opposita sunt in eodem genere, dicendum quod quaedam opponuntur ut extrema in moribus : et haec sunt in eodem genere : et sic opponuntur prodigalitas et avaritia, quamvis non opponantur secundum eamdem rationem, quia diversae species vilii sunt. Et ideo sequitur, si avaritia sit vitium capitale, quod etiam prodigalitas sit vitium capitale. Quaedam autem opponuntur sicut extrema medio, et illa numquam sunt in eodem genere proximo : quia medium est virtus, et extremum sive per defectum sive per superabundantiam est vitium.
Ad in quod objicitur de Augustino, quod charitas communia propriis anteponit et avaritia e converso, dicendum quod in hoc opponuntur : quia avaritia est privatus amor et sui : charitas vero communis amor Dei et proximi. Sed avaritia opponitur prodigalitati quantum ad actus.
Ad in quod ulterius quaeritur, Utrum avaritia sit maximum peccatum ?
Dicendum, quod antiqui posuerunt distinctionem super hoc utilem valde, scilicet quod decem modis diversis dicitur maximum peccatum.
Primus modus est, quod propter ablationem fundamenti omnis boni aliquod dicitur maximum, sicut infidelitas quae tollit fidem quae est fundamentum omnis boni.
Secundo modo dicitur peccatum maximum : quia nullam habet devotionem ad pcnientiam, per quam confertur omne bonum : et sic peccatum in Spiritum sanctum, quantum ad finalem impcnitentiam dicitur maximum peccatum.
Tertio modo dicitur maximum peccatum : quia magis proprie et directe solvit vinculum et unitatem Ecclesiae, in qua per Spiritum confertur omne bonum : et hoc modo schisma dicitur maximum peccatum. Proverb. vi, 16 et 19 : Sex sunt quae odit Dominus, septimum detestatur anima ejus :... eum qui seminat inter fratres discordias.
Quarto modo dicitur peccatum maximum : quia privat finem summi boni ad quem ordinatur omnis homo : et sic odium fraternae dilectionis dicitur maximum peccatum, sicut charitas et converso dicitur maxima virtus.
Quinto modo dicitur peccatum maximum : quia est initium et origo omnis mali : et sic secundum Augustinum superbia dicitur maximum peccatum. Tob. iv, 14 : Superbiam numquam in tuo sensu, aut in tuo verbo, dominari permittas : in ipsa enim initium sumpsit omnis perditio.
Sexto modo dicitur maximum : quia rei commutabili maxime adhæsivum et ab incommutabili maxime aversivum : et sic cupiditas sive avaritia dicitur maximum peccatum. I ad Timothy. vi, 10 : Radix omnium malorum est cupiditas. Et sic dicitur, quod est quaedam similitudo idololatriæ : quia venatur commutabile bonum pro incommutabili. Et sic intelliguntur auctoritates Apostoli, ad Ephes. v, 5, et ad Coloss. ii, 5, supra inductæ.
Septimo modo peccatum dicitur maximum : quia ordinationi in bona vita maxime contrarium est : et sic inobe-
<--- Page Split --->
dientia dicitur maximum peccatum : quia contrariatur praeceptis quibus ordinatur omnis bona vita. I Reg. xv, 23 : Quasi peccatum ariolandi est, repugnare : et quasi scelus idololatriæ, nolle acquiescere.
MEMBRUM II.
Octavo modo dicitur peccatum maximum : quia usurpat id quod solius Dei proprium est : et sic inanis gloria dicitur maximum peccatum, quia usurpat id quod Dei est proprium, scilicet gloriam. Job, xxxi, 27 : Si osculatus sum manum meam ore meo. Ubi dicit Glossa Gregorii, quod osculari manum, est sibi attribuere bona quæ Dei sunt, et gloriari in ipsis. Et sequitur in textu, y. 28 : Quæ est iniquitas maxima, et negatio contra Deum altissimum.
Nono modo dicitur peccatum maximum : quia creaturæ tribuit quæ solius Dei sunt. Et sic idololatria dicitur maximum peccatum : quia cultum qui Græce dicitur λατρελ, sive latria, et est cultus soli Deo debitus sive exhibitus attribuit creaturæ. Ad Roman. 1, 22 et 23 : Dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt, scilicet quia coluerunt et servierunt potius creaturæ quæ creatori. Et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium. Sicut faciunt illi qui colunt idola. Et ad similitudinem istius dicitur avaritia maximum peccatum, sicut in præhabitis dictum est.
Decimo modo dicitur maximum peccatum : quia aufert honorem Deo et crimen attribuit, sicut est blasphemia, quæ est impositio falsi criminis in Deum, cum dicatur, I ad Timoth. 1, 17 : Soli Deo honor et gloria.
De filiabus avaritiae.
DEINDE, Quærendum est de filiabus avaritiae.
Sunt autem filiæ avaritiae secundum Gregorium septem, quæ sunt proditio, fraus, fallacia, perjuria, inquietudo mentis, violentia, objurgatio cordis : quarum ratio sic accipitur : Avaritia nimius amor est habendi pecuniam sive acquirendi. Illud autem fit vel retinendo, vel acquirendo. Si in acquirendo : aut est in machinatione cordis, aut in machinatione oris. Si cordis. est dolus sive proditio. Si oris, est fraus, quæ est in mendacio et perjurio, quibus homo fraudat proximum et decipit. Si in retinendo injuste : aut est in corde, aut in ore, aut in facto. Si est in corde : tunc est inquietudo mentis : quia tunc ex se generat omnem modum evagationis mentis, quo potest habere illicitam acquisitionem sive retentionem. Sapient. xv, 12 : Æstimaverunt... conversationem vitæ compositam ad lucrum, et oportere undecumque etiam ex malo acquirere. Et sic etiam in acquirendo et retinendo generat violentiam in furtis et rapinis. Quia, sicut dicit Labeo, fur est qui in furno, hoc est, in nigro contrectat rem alienam invito domino. Latro autem qui violenter aliena rapit. Si per deceptionem acquirere intendit, si est in corde, est fallacia : si est in ore, est mendacium et perjurium. Mendacium est falsæ vocis significatio cum intentione fallendi, ut dicit Augustinus in libro de Mendacio. Perjurium autem divinæ voluntatis invocatio super mendacium. Adhuc, si est in retinendo illicite : aut est in ore, aut in corde. Si in ore : tunc est objurgatio : quia tunc negat pauperi cum objurga-
<--- Page Split --->
tione contra opera misericordiæ. Si est in corde: tunc est obduratio a clamore pauperis: et ipse clamabit, et non exauditur.
Isidorus autem filias avaritiae ponit novem, quae sunt mendacium, fraus, furtum, perjurium, turpis lucri appetitus, falsa testimonia, violentia, inhumanitas, rapacitas. Quarum primae quatuor sunt in avaritia prout est in acquirendo. Similiter aliae quinque sunt in acquirendo cum violentia vel sine violentia. Sola autem inhumanitas est in retinendo et in corde: nihil enim habet de pietate humanitatis qui obturat aurem a clamore pauperis: cum tamen dicat Dominus, Lucae, vi, 30: Omni petenti te, tribue: et qui aufert quae tua sunt, ne repetas. Et ibidem, 25: Mutuum date, nihil inde sperantes. Per quod et excluditur usura, de qua dicit Chrysostomus super Joannem 1, quod usurarius in hoc pejor est fure: quia fur intrans in domum alienam accipit quod sibi sufficit et exit: usurarius autem per modicum mutuum et continuam excrescentiam usurarum exhaurit totam substantiam domus. Abdiae, 3: Si fures introissent ad te, si latrones per noctem, quomodo conticuiisses? Nonne furati essent sufficientia sibi? Quasi dicat: Sic. Usurarius autem implet quod sequitur, 6 et 7: Quomodo scrutati sunt Esau? Investigaverunt abscondita ejus? Usque ad terminos emiserunt te.
Hæc dicta de filiabus avaritiae sufficiant : non enim aliquid dignum quaestione est hic : nisi hoc solum, Quomodo posita sit inquietudo mentis filiæ avaritiæ, cum tamen a Gregorio posita sit filia acedia ?
Ad hoc dicendum, quod secundum diversas rationes et filia dicitur acedia et filia avaritiae. Secundum enim quod nascitur ex tædio interiori spiritualium et evagatur in exterioribus circa illicita, nascitur ex acedia. Secundum autem quod ex nimio amore lucrandi et habendi discurrit circa illicitos modos acquirendi et habendi, sic nascitur ex avaritia.
Quærunt etiam quidam, Quare usura Quest. 2. non ponitur filia avaritiae, sicut furtum, et sicut rapina ?
Sed ad hoc dicendum, quod furtum et rapina sunt tam contra leges humanas, quam contra leges divinas. Usura tantum contra leges divinas est, et non humanas : quia leges humanæ confirmant pacta : et in usura pactum voluntarium est, per quod transfertur dominium usuræ in usurarium secundum leges civiles, sed non secundum leges divinas.
Et si objicitur, quod competit solventi usuras repetitio ab usurario, dicendum quod vim repetitionis confert ei lex divina, et non pactum : et illa lege divina utitur judex Ecclesiasticus.
<--- Page Split --->