QUÆSTIO CXIX.

De ira.

Post acediam quae vicinitatem habet cum invidia, eo quod utraque est afflictio de bonis, sed invidia est afflictio de bonis proximi, acedia vero de bonis propriis, tractandum est de ira, de qua quaeremus duo, scilicet de ira in se, et de filiabus ejus.

MEMBRUM I.

De ira secundum se.

De ira in se quaeremus duo, scilicet quid sit ira ?

Et secundo, Quantum peccatum sit ? et, Si semper est peccatum, vel aliquando meritorium ?

MEMBRI PRIMI

ARTICULUS I.

Quid sit ira ?

QUÆRITUR ergo primo, Quid sit ira ? Et tam a Sanctis quam a Philo-

sopnis multæ inveniuntur definitiones iræ.

  1. Augustinus enim definiens iram dicit sic : « Ita est tristitia ex impotentia, ulciscendi. »

  2. Super illud Psalmi vi, 2 : Domine, ne in furore tuo arguas me, Cassiodorus definit eam sic : « Ira est motus animi concitatus ad poenam provocans inferendam. »

  3. Rabanus sic super Matthæum, v, 22 : Qui irascitur fratri suo, reus erit judicio : « Ira est omnis motus malus ad nocendum. »

  4. Damascenus in libro II de Fide orthodoxa sic definit : « Ira est accensio ejus qui circa cor est sanguinis ex evaportatione fellis 1. »

  5. Philosophus sic : « Ira est appetitus in vindictam. »

Contra primam autem objicitur sic : Videtur enim, quod ira non sit tristitia : quia tristitia est una de passionibus naturalibus quæ est de præsenti malo : ira autem non est in genere passionis, cum dicat motum appetitus, et motus sit operatio quædam.

Similiter, Objicitur contra secundam : quia si est motus animi concitatus, tunc videtur, quod ira sit in genere motus, et non in genere passionis : et sic secunda non concordat cum prima.

<--- Page Split --->

Similiter, Objicitur contra tertiam :

  1. Ponit enim iram in genere notus, cum ira sit passio quaedam, et passio non est motus, licet sit movens.

  2. Adhuc, Ira convenit Deo. Isa. lxiv, 5 : Ecce tu iratus es, et peccavimus. In ipsis fuimus semper. Nahum, 1, 2 : Ulicscens Dominus, et habens furorem : cum tamen non conveniat Deo moveri, vel pati passione aliqua.

datur de ira secundum ejus esse spirituale secundum quod proprie ponitur in esse moris.

Et ad objectum contra, dicendum quod licet tristitia sit passio et passibilis qualitas, tamen est passio inferens motum in appetitu irascibilis potentiae, ut dicit Aristoteles. Et ideo non est inconveniens, quod ira ponatur et in genere passionis, et in genere motus.

Similiter, objicitur contra quartam : secundum illam enim videtur ira esse corporale vitium, et non spirituale, quod falsum est.

Similiter, Objicitur contra quintam et ultimam : quia appetitus vindictae potest bene fieri, quando quaeritur vindicta de malis. Apocal. vi, 10, Sancti sub altare Dei clamant : Usquequo, Domine (sanctus et verus) non judicas et non vindicas sanguinem nostrum de iis qui habitant in terra? Ira autem cum sit capitale vitium, non potest bene fieri.

Adhuc, Contra omnes sic objicitur : quia unius rei unica erit definitio quae indicat esse ipsius, secundum quod significatur per nomen : hic autem ponuntur multae definitiones de una re et eadem : et hoc est inconveniens.

sio. Solutio. Ad hoc ultimum dicendum, quod licet ira unum sit vitium, tamen multiplex est esse ipsius, quando comparatur ad causas suas. Est enim ira quasi medium inter corporalia et spiritualia vitia: et propter hoc aliquid habet commune cum corporalibus, aliquid cum spiritualibus. Et ideo diffinitur aliquando per esse corporale, et aliquando per esse spirituale. Quia, sicut dicit Aristoteles, sicut motus animae perveniunt ad corpus, ita motus corporis perveniunt ad animam, et utrumque mutatur ex reliquo.

Et per hoc patet solutio ad secundum Ad diffinit. 2. et tertium.

Ad id quod objicitur, quod ita conveAd diffinit. 3. nit Deo, dicendum quod non convenit Ad 7. Deo nisi per prosopopoeiam, quae dicitur humana passio, quando scilicet attribuitur Deo quod humanum est, dum scilicet punit, quod facit homo irascens.

Ad ad diffinit. 4. Ad diffinit. 4. Ad ad diffinit. 4. Ad ad diffinit. 4. Ad ad diffinit.

Ad id quod objicitur contra ultimam, Ad diffinit. 5 dicendum quod appetitus in vindictam de malis non est appetitus irae simpliciter, sed est appetitus per zelum, quae conjuncta est amori rectitudinis justitiae. Ira enim talis non irascitur personae sive naturae, sed vitio sive peccato. Psal. iv, 5 : Irascimini, et nolite peccare. Et haec est, sicut dicit Augustinus in Glossa super epist. ad Hebraeos, xii, 6, ira patris in filium indisciplinatum. Et, Apocal. iii, 19 : Ego quos amo, arguo et castigo.

<--- Page Split --->

MEMBRI PRIMI

ARTICULUS II.

Quantum peccatum sit ira ? et, Si semper sit peccatum, vel aliquando meritorium ? et, An omnis ira per vitium sit mortale ?

SECUNDO quaeritur, Quantum peccatum sit ira ? et cum hoc si semper sit peccatum ?

Videtur autem, quod ira non sit peccatum secundum se : quia

  1. Quod potest bene vel male fieri, non est peccatum secundum se : ira potest bene et male fieri : ergo non est peccatum secundum se. Et hoc dicit expresse Chrysostomus super illud Psalmi iv, 3 : Irascimini, et nolite peccare, sic : « Quod justum est, concessit : quod malum est, prohibuit. » Irasci ergo aliquando justum est : et sic potest bene fieri et sine peccato. Ergo non semper est peccatum.

  2. Adhuc, Nullus actus qui secundum se peccatum est, attribuitur Deo : ira etiam cum furore attribuitur Deo. Psal. cv, 40 : Iratus est furore Dominus in populum suum. Ergo videtur, quod secundum se non sit peccatum.

  3. Adhuc, Christus numquam peccavit : tamen iratus fuit. Joan. ii, 13 : Cum fecisset quasi flagellum de funiculis, omnes ejecit de templo. Videtur ergo, quod ira secundum se non sit peccatum.

Sed contra.

Contra :

  1. Gregorius in Moralibus, ubi loquitur de capitalibus vitiis, sic dicit : « Venialis est ira quae non ducitur ad effectum : si ducitur ad effectum, malum est. » Sed omnis ira vel ducitur ad effectum, vel non ducitur. Ergo omnis ira vel est

venialis, vel mortalis. Ergo omnis ira malum est.

  1. Adhuc, Jacob. i, 20 : Ira viri justitiam Dei non operatur. Et quod non operatur justitiam, hoc malum est : ergo omnis ira malum est.

  2. Adhuc, Matth. v, 22 : Ego dico vobis, quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio. Omne illud quod facit hominem reum judicio, malum est. Ergo omnis ira malum est.

  3. Adhuc, Ad Ephes. iv, 26 : Irascimini, et nolite peccare : sol non occidat super iracundiam vestram. Ibi Glossa dicit, quod « sol est splendor justitiæ et veritatis et sapientiæ, quem iracundia facit occumbere. » Sed omne quod avertit a lumine spirituali, peccatum est. Ergo omnis ira peccatum est.

  4. Adhuc, Psal. lvii, 9 : Supercecidit ignis, et non viderunt solem. Ubi Glossa dicit, quod « ira impedit ne splendeat sol veritatis et justitiæ. » Omne quod tollit splendorem justitiæ et veritatis, peccatum mortale est. Ergo ira peccatum mortale est.

  5. Adhuc, Ira numeratur inter capitalia peccata, quae mortalia sunt. Ergo ira peccatum mortale est.

  6. Adhuc, Damascenus : « Peccatum est tenebra spiritualis.» Et constat, quod loquitur de peccato mortali : quia veniale non tollit lumen gratiae. Ergo videtur, quod illud peccatum quod maxime tollit lumen gratiae, maximum sit peccatum : ira tollit lumen gratiae : ergo maximum peccatum est, et semper mortale.

SOLUTIO. Dicendum ad primam partem quaestionis, quod non omnis ira malum est, neque peccatum : quia duplex est ira secundum quod a Gregorio distinguitur et ab Isidoro, scilicet ira per zelum, quae bona est et virtus, scilicet quando homo irascitur vitio, et non naturae. Et est ira per vitium, quae est mala, quando scilicet irascitur naturae et non vitio.

Auctoritates igitur ad primum indu-

<--- Page Split --->

ctæ, intelliguntur de ira per zelum, et veræ sunt, et procedunt : quia sol justitiæ non occidit super iracundiam illam, sed potius illuminat sol justitiæ, gratiæ, et rationis. Et hæc est ira quæ cadit in Deum : et non illa quæ est per vitium. Et hoc est quod dicitur, Job, xlui, 7 : Iratus est furor meus in te, et in duos amicos tuos, quia non estis locuti coram me rectum, sicut servus meus Job. Quia non loqui rectum, vitium est in doctrina veritatis et mortale peccatum : et illi irascor, et non vobis. Et hæc vocatur ira per zelum, quæ nullum peccatum est, imo meritum, ut dictum est. Et super hanc iram non occidit sol : quia dicitur, Job, v, 2 : Vere stultum interficit iracundia. Stultus est qui lumen discretionis amisit.

Et per hoc patet solutio ad totum quaesitum pro hac parte.

MEMBRUM II.

De filiabus irae.

DEINDE, Quæritur de filiabus iræ quas Gregorius dicit esse sex, sic : « De ira rixæ, tumor mentis, contumeliæ, clamor, indignatio, blasphemiæ proferuntur. » Et hæc simul in una auctoritate dicuntur ab Apostolo, ad Ephes. iv, 31 : Ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis.

est. Ad n quod quæritur, Utrum omnis ira per vitium sit mortale peccatum ?

Dicendum quod non, sed aliquando est veniale, aliquando mortale. Et hoc æstimandum est et cogitandum ex quantitate læsionis quam intendit inferre irascens. Et hoc accipitur ex verbis Augustini in Regula, ubi sic dicit : « Si quis vestrum criminis objectu et convicio aliquem læserit, non pigeat ex ipso ore proferre medicamenta, unde facta sunt vulnera : et quamcitius curare quod fecit, ne ira crescat in odium, et trabem faciat de festuca, et animam faciat homicidam. » Hoc enim ideo dicit, quia primi motus iræ qui non sunt ad magna nocumenta, veniales sunt. Servata autem ira, quæ odium est secundum Gregorium, et ad magnum nocumentum, peccatum mortale est. Eccli. xxviii, 3 : Homo homini reservat iram, èt a Deo quærit medelam. Quasi dicat : Non inveniet. Et ideo addit Augustinus : « Ne ira crescat in odium, et trabem faciat de festuca, etc. » Sic enim legitis, I Joan. ui, 15 : Omnis qui odit fratrem suum, homicida est.

Numerus autem harum filiarum sic accipitur : Ira enim est appetitus in vindictam, ut dictum est. Aut igitur est in signo, aut in re. Si in signo : non est nisi subtractio benevolentiæ quæ debetur proximo : et hæc sunt in signo et aversione vultus : quod fit cum indignatione, quod scilicet non dignatur ei debitam et consuetam benevolentiam exhibere. Si in re : aut est in verbo, aut in facto. Si est in verbo, aut est in Deum, qui non permittit vindictam fieri, aut in proximum in quem intendit vindicare. Si est in Deum : tunc est blasphemia, quia blasphemia est impositio falsi criminis in Deum, et hoc procedit ex ira, quando culpat Deum, quod non vindicat in eum cui irascitur. Et est contra hoc verbum Apostoli, ad Roman. xii, 19 : Scriptum est enim : Mihi vindicta, ego retribuam, dicit Dominus 1. Si in proximum : tunc est maledictum, quod Isidorus ponit filiam : et est contra hoc verbum Apostoli, ad Roman. xii, 17 : Nulli malum pro malo reddentes. Et supra, y. 14 : Benedictic, et nolite maledicere. Si autem est in re : tunc aut est in corde, aut in opere. Si in corde : tunc

<--- Page Split --->

est tumor mentis, quando scilicet elata mens indignum reputat, quod talia sustinet sine vindicta. Si est in opere : tunc est riza. Unde Augustinus super illud Apostoli, ad Galat. v, 13 : Quod invicem mordetis, et comeditis, etc. « Rixa est, quando ex ira invicem se percutiunt. » Et ratio dicti est, quia propric corrixari aprorum est, quando dentibus se invicem secant, sicut etiam irati se invicem secant verbo et facto. Contumelia autem oritur ex ira, quando mens exasperata et vindictam appetens, per maledictum contumeliam protert in proximum criminis objectu. Clamor vero ex ira oritur, quando per iracundiam subsannando maledictum profertur in proximum cum clamore et subsannatione.

Objicitur autem : quia ab Isidoro odium ponitur filia irae, quam Gregorius non ponit : et sic videtur insufficiens esse.

Sed ad hoc dicendum, quod odium non addit differentiam specificam super iram, sed accidentalem tantum : quia odium est inveterata ira, ut dicit Augustinus : et in Regula ejusdem dicitur : « Ne ira crescat in odium, etc., » sicut superius notatum est. Secundum Gregorium autem filiae alicujus vitii dicuntur, quae specifica differentia inter se differunt, sed per aliquam occasionem ex capitali vitio oriuntur.

Et hæc dicta de filiabus iræ sufficiant.