QUÆSTIO CXVIII.
De acedia.
Inter septem capitalia peccata quatuor sunt spiritualia, scilicet superbia, invidia, ira et acedia : sed quia acedia spiritualior est quam ira, ideo prius de ea tractandum est.
De acedia autem quaeremus duo, scilicet de acedia secundum se, et de filiabus ejus.
MEMBRUM I.
De acedia secundum se.
De acedia secundum se quaeremus duo.
Primo, Quid sit ?
Secundo, An semper sit mortale, vel aliquando veniale ? et, Quomodo dicatur peccatum capitale ?
MEMBRII PRIMI
ARTICULUS I.
Quid sit acedia secundum definitionem et rem ?
QuÆRITUR ergo primo, Quid sit acedia secundum definitio nem et rem ?
Dicit autem Augustinus super illud Psalmi cvi, 18 : Omnem escam abominata est anima eorum : « Acedia est tædium interni boni. »
Adhuc, Damascenus : « Acedia est tristitia aggravans.
Idem, Libro II de Fide orthodoxa, ubi distinguit species tristitiarum dicit, quod « acedia est tristitia vocem auferens. »
Adhuc, Richardus de sancto Victore dat hanc : « Acedia est torpor mentis, bona negligentis inchoare. »
Adhuc, Antiqui Magistri dederunt hanc : « Acedia est diffidentia implendi mandata.
Videtur, quod nulla istarum definitionum conveniat : quia
Acedia vitium est, sive capitale peccatum : cum igitur unum genus sit oppositorum, acedia erit in genere habitus in quo est etiam virtus. Per istas autem omnes definitiones non ponitur in genere habitus. Ergo videtur, quod nulla conveniat ei.
Adhuc, Quam nos dicimus acediam, Gregorius in libro XXXI Moralium vocat tristitiam : et constat, quod tristitia est in genere habitus : ergo videtur, quod male definitur, eo quod omne vitium in genere habitus sit.
Adhuc, Aspasius in libello de Passionibus dicit, quod omnis passio motus est. Et ratio sua est : quia passio non fit nisi secundum illam speciem qualitatis quam vocat Aristoteles passionem vel
<--- Page Split --->
passibilem qualitatem, inferentem vel illatam : et in illa sola, sicut dicitur in VII Physicorum, est motus alterationis. Habitus autem in quo genera sunt vitia et virtutes non est motus, sed potius perfectio potentiae et quies
- Adhuc, Iste definitiones omnes peccant, quod non ponunt acediam in uno genere passionis, sed in diversis valde. Augustinus ponit in genere tædii, Damascenus in genere tristitia, Richardus in genere corporis, qui est pigritia quaedam originalis diffidentiae, quæ opponitur fortitudini secundum Tullium.
Solutio. Ad 1. Solutio. Dicendum, quod acedia est unum de capitalibus peccatis, sicut dicit beatus Gregorius : et secundum quod est peccatum, est in genere habitus : sed quia omnis habitus generatur ex actibus, sive sit vitii, sive virtutis consuetudinalis. Virtus enim medium est passionum : vitium autem extremum, ut dicit Philosophus, sicut fortitudo medium est inter timores et audacias, et temperantia medium in delectationibus innatis inter superfluum et diminutum. Unde passio causa est actus, in quo cognoscitur habitus in omnibus consuetudinalibus et vitiis et virtutibus. Et ideo sancti volentes notificare, aediam, non solum per genus, sed etiam per causam posuerunt eam in genere passionis : eo quod talis notificatio magis certificat essentiam definiti.
tædium in talibus est circa difficile et bonum internum quod est virtus : quia virtus, sicut dicit Philosophus, est circa difficile et bonum. Unde ex difficultate boni incidit in tristitiam, et ex tristitia in tædium, quia tædium habet operandi difficile circa quod est bonum. Damascenus autem ponit eam in genere tristitiae, propter causam quae dicta est. Et dicit, quod est tristitia aggravans : quia ex difficultate boni aggravatur et infirmatur ad bonum. In omnibus autem infirmitas aggravans acuit vocem, sicut patet in omnibus ægris : et ex tali aggravatione derivatur Latine nomen acediae: quia æxos in Græco idem est quod vocem aggravans. Richardus autem ponit eam in genere torporis qui est pigritia circa operanda : in quam homo incidit ex tristitia circa difficultates operabilium.
Ad definitionem Magistrorum dicendum, quod diffidentia ibi dicitur non confidere de propriis viribus ad impletionem boni difficilis circa quod est virtus, quae enervat animos viriles, qui deberent viriliter insurgere ad bona operanda.
MEMBRI PRIMI
ARTICULUS II.
Et per hoc patet solutio ad primum.
Ad aliud dicendum, quod tristitia passio est : sed illa passio causa est habitus : et ita nihil certificatur sicut quod certificatur per causam, ut dictum est.
Utrum acedia sit semper mortale peccatum, vel aliquando veniale? et, Quomodo dicatur peccatum capitale?
Ad aliud dicendum, quod passio motus est : et ideo est causa actuum gencorantium vitium et virtutem consuetudinalem : propter quod etiam diffinitur per ipsam.
SECUNDO quaeritur, An acedia sit semper mortale, vel aliquando veniale? et, Quomodo dicatur peccatum capitale?
Et videtur, quod semper sit mortale.
Ad ultimum dicendum, quod Augustinus ponit aediam in genere tædii : quia
- Eccli. XXXII, 29 : Multam malitiam docuit otiositas. Super hoc dicit.
<--- Page Split --->
Bernardus : « Otiositas mater est vitiorum, et noverca virtutum. » Tale autem vitium quod gignit alia vitia, et persequitur virtutes, maximum est et mortale. Ergo acedia maximum peccatum est et mortale. Major patet : quia illa est auctoritas. Minor probatur ex hoc, quod otiositas est desiderabile movens ad acediam : propter hoc enim gravatur et tristatur in operatione virtutum, quia desiderat otiositatem.
Adhuc, Eccli. xxxviii, 20, super illud : In absconsione' permanet tristitia, Glossa : « Hic incipit, et in futuram penam durabit, propter diffidentiam supernae consolationis. » Sed illud peccatum gravissimum est quod habet gravissimam penam : nulla pсena gravior quam illa quaе hic incipit et in futurum durabit : acedia talis pсena est : ergo videtur, quod sit gravissimum peccatum et mortale semper.
Adhuc, II ad Corinth. vii, 10 : Saculi tristitia mortem operatur. Sed quod operatur mortem, mortale peccatum est, quia de morte aeterna intelligitur. Ergo acedia semper mortale peccatum est.
Adhuc, I Joan. v, 16 : Est peccatum ad mortem, non pro illo dico ut roget quis. Sed jam habitum est, quod acedia sive tristitia est peccatum ad mortem. Ergo pro eo non est orandum : et sic irremediabile est, et peccatum mortale.
CONTRA :
Humanum est tristari de laborioso, sicut de vigiliis, jejuniis, et orationibus, et hujusmodi : et contingit saepe sanctis hominibus tristari de hujusmodi quando superexcrescit labor. Unde Gregorius ad Petrum in dialogo, cum Petrus quaereret : « Cur te mceror plus tenet solito? sic respondit : Mceror, Petre, quem continue patior, et mihi per augmentum novus est, et per assuetudinem vetus. »
Adhuc, Matth. xxvi, 38 : Tristis est anima mea usque ad mortem. Verba sunt Christi : et difficile esset dicere, quod Sancti in tali tristitia peccarent mortaliter.
SOLUTIO. Dicendum, quod acedia non semper mortale peccatum est, nec maximum : quantum tamen sit, ex circumstantiis judicandum est.
Aliquando enim tanta est tristitia circa difficile et bonum, quod dejicit in desperationem : et tunc peccatum mortale est et maximum, quia desperatio peccatum in Spiritum sanctum est, et est cum finali impenitentia, qua? etiam est peccatum in Spiritum sanctum, sicut inferius ostendetur.
Aliquando causatur ex infirmitate, ex qua fit quod homo tristatur et acediosus fit circa operationem bonorum, qua? difficilia sunt ad operandum. Et tunc non potest dici, quod sit peccatum mortale, sed veniale ex infirmitate causatum. II ad Corinth. i, 8 : Non volumus ignorare vos, fratres, de tribulatione nostra qua? facta est in Asia, quoniam supra modum gravati sumus supra virtutem, ita ut taederet nos etiam vivere. Et in hoc casu nullum peccatum est nec veniale nec mortale : quia sic fuit in Christo et in sanctis. Unde, Matth. xxvi, 38 : Tristis est anima mea usque ad mortem. Job, x, 1 : Taedet animam meam vita? mea : dimittam adversum me eloquium meum. Et sic non proprie vocatur capitale peccatum, sed tristitia naturalis, qua? ex gravitate naturae incidit in omnem hominem, qui infirma? natura? est et infirmitates carnis patitur : necesse enim est, quod omnis talis tristetur circa operationem bonorum, qua? difficilia sunt. Unde, Psal. vi, 3 et 4 : Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum : sana me. Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea, et anima mea turbata est valde.
<--- Page Split --->
Aliquando causatur ex desiderio saecularis jucunditatis, et libidine peccati, ex quibus incipit tristari circa bonorum operationem. Et sic est mortale peccatum semper grave : sed gravissimum quando conjungitur desperationi, et finali impenitentiae : quia tunc est peccatum ad mortem : quia abstrahit a bonis et immergit hominem in multis malis.
Et in hoc solo casu loquuntur quatuor auctoritates primo inductae : quia sic peccatum ad mortem est, pro quo non est orandum, sicut dicitur, Matth. xii, 32 : Non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro : quia est peccatum in Spiritum sanctum, quod est conjunctum finali impenitentiae, ut dictum est : per solam enim pœenitentiam posset remitti : et illa privatur per impenitentiam finalem, cui conjunctum est. Et ideo dicitur, II ad Corinth. vii, 10 : Sæculi tristitia mortem operatur.
Et per hæc patet solutio ad quatuor primo inducta.
Ad object. Ad duo quae in contrarium objiciuntur, dicendum quod illa procedunt : quia loquuntur de tristilia causata ex naturali infirmitate, quae nullum peccatum est, ut paulo ante diximus. Et hæc fuit in Christo ut propassio, in aliis autem Sanctis ut passio naturalis Propassio enim, ut dicunt sancti Augustinus et Hilarius, vocatur passio afficiens, et non abducens rationem : passio autem est afficiens, et aliquando abducens, secundum quod Aristoteles dicit in VII Ethicorum de continente et incontinente, quod continens est qui moratur in mente, et vi passionis non abducitur incontinens e converso, qui in mente non moratur, et vi passionis abducitur : mollis vero qui sicut enervatus et dissolutus, omni subjacet passioni. Capitale autem peccatum dicitur, quia sicut caput in membra dividitur, ita in multa peccata dividitur, quae dicuntur a Gregorio filiæ ejus, de quibus per ordinem quaerendum est.
MEMBRUM II.
De filiabus accidæ, quot et quæ sint?
Tertio quaeritur de filiabus accidæ, Quot et quæ sint ?
Quas tangit Gregorius in libro XXXI Moralium, sic dicens : « De tristitia malitia, rancor, pusillanimitas, desperatio, torpor circa præcepta, vagatio mentis erga illicita nascitur. »
Isidorus autem ex tristitia dicit nasci quatuor. Dicit enim sic : « Quatuor autem nascentia ex tristitia, sunt timor, pusillanimitas, amaritudo, desperatio. »
Beda vero assignat ista sic dicens : « De acedia oriuntur septem, scilicet otiositas, somnolentia, importunitas mentis, inquietudo, corporis instabilitas, verbositas, curiositas. »
Quæritur ergo de istis. Et primo de numero quem assignat Gregorius, qualiter ista ex tristitia oriuntur sive ex acedia ?
Et ad hoc dicendum, quod sicut in praehabitis dictum est, acedia addit super. tristitiam : quia acedia est tristitia aggravans, et vocem auferens : tristitia autem passio est ex præsenti laborioso. Unde in quantum adimit bonum virtutis quod est difficile et laboriosum, dicitur ex ea nasci malitia. Dicit enim Augustinus, quod malitia est, quæ adimit bonum. In quantum autem conturbat animum, et facit odiosum bonum, sic nascitur ex ea rancor : quia sic facit furerè contra bonum. Rancor enim nihil aliud est, nisi furor iræ contra bonum : et est una malitiarum diaboli, sicut dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus : ubi dicit, quod « malum dæmonis est contra deiformem intellectum esse. Et
<--- Page Split --->
est triplex, scilicet furor irrationabilis, demens concupiscentia, phantasia proterva1. » Pusillanimitas vero nascitur ex tristitia, in quantum ab arduo quod est circa bonum et praecepta, in seipso destituitur, ad quod tamen quilibet deberet esse animosus ad aggrediendum. In hoc enim dicitur magnus vir bonus, eo quod magnum habet animum talia aggrediendi : et cadens a tali magnitudine efficitur pusillanimis. Desperatio autem oritur ex eadem tristitia : quia spes est certa exspectatio futuri boni, ut dicit Augustinus, quae tutat et firmat animum, ut audeat aggredi ardua virtutis et praecepti, propter quod sperat bona aeterna : tristitia autem dejicit a tali spe et audacia, et sic dejicit in desperationem. Torpor autem circa praecepta oritur ex tristitia : quia cum tristitia dejicit a spe aggrediendi magna et exspectandi bona, torpere incipit et marcescere in seipso, quasi non habens vigorem operandi ea quae praecipiuntur.
Et omnes istae filiae oriuntur ex parte aversionis a bono, quod est in omni peccato. Ex parte autem conversionis ad bonum commutabile, quod etiam est in peccato, oritur vagatio mentis erga illicita. Non enim habens in se bonum spirituale in quo gaudeat in bono incommutabili, remedium quaerit in rebus temporalibus, et sic incipit evagari circa illicita.
Ea vero quae enumerat Isidorus, sic accipiuntur, quod timor oritur ex tristitia quam habet ad magnum et arduum, quod timet aggredi. Et ex eodem oritur pusillanimitas, sicut paulo ante dictum est, quod ex tali timore cadit a magnitudine in pusillanimitatem. Et sic per consequens cadit in amaritudinem : amaricatur enim in seipso ex timore et pusillanimitate, nihil in seipso sentiens dulcedinis veri boni, quod solum dulco-
rat animum. Propter quod dicitur in Psalmo xxxvi, 4 : Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui. Et sic ulterius praecipitatur in desperationem, sicut prius dictum est : quia non habens in se bonum meriti, desperat. Et hoc patet per definitionem spei quam ponit Magister in libro III Sententiarum, ex verbis Augustini sic dicens : « Spes est certa exspectatio futura beatitudinis, ex meritis et gratia proveniens. « Tristis enim avertitur a meritis et gratia, ex quibus deberet sperare futura.
Ex istis jam facile patet quomodo sumitur divisio Bede. Ex hoc enim, quod tristitia avertit a bono meriti et virtutis, circa quod solum debet esse otiositas hominis, cadit in otiositatem. Et ex hoc torpens in seipso, cadit in somnolentiam. Et quia mens non potest otiosa esse quin aliquid operetur, efficitur importuna, se ingerens illicitis. Unde versus poetae :
Quæritur Egistus quare sit factus adulter ? In promptu causa est, desidiosus erat.
Ex hoc autem nascitur inquietudo : quia non habens quietem in seipso, vagatur circa illicita. Et ex hoc iterum oritur corporis instabilitas, sicut dicitur, Proverb. vii, 10 et sqq. : Et ecce occurrit illi mulier... garrula et vaga, quietis impatiens, nec valens in domo consistere pedibus suis : nunc foris, nunc in plateis, nunc juxta angulos insidians. Et ex hoc causatur verbositas et curiositas : quia dum non habet ubi quiescat in propriis bonis, verbose et curiose ingerit se aliis. Contra quod dicitur, Sapient. vult, 16 : Intrans in domum meam, conquiescam cum illa, scilicet sapientia : non enim habet amaritudinem conversatio illius, nec tandem convictus illius, sed latitia et gaudium.
<--- Page Split --->