QUÆSTIO CXVII.
De invidia.
Post tractatum de superbia quæ est regina vitiorum, ut dicit Augustinus in libro de Sancta virginitate, tractandum
est de invidia, quæ ejus est pedissequa, ut ibidem dicit.
De invidia autem quæremus duo in
<--- Page Split --->
genere, de invidia secundum se, et de filiabus ejus, quas Gregorius ponit in Glossa super illud Job, xxxix, 25 : Exhortationem ducum, et ululatum exercitus, ubi ponit exercitum diaboli, et dicit esse detractionem, et susurrationem, et quasdam alias quas inferius inducemus.
MEMBRUM I.
De invidia secundum se.
De invidia secundum se quaeremus quatuor.
Primo, Quid sit ?
Secundo, An semper sit mortale peccatum, vel aliquando veniale ?
Tertio, Quomodo sit plectatum capitale ?
Et quarto, Quomodo ex ipsa oriuntur filiae ?
MEMBRI PRIMI
ARTICULUS I.
Quid sit invidia ?
QUÆRITUR ergo primo, Quid sit invidia ?
Joan Damascenus in libro III de Fide orthodoxa dicit, quod « invidia est tristitia de alienis bonis. »
Adhuc, Augustinus super illud Psalmi civ, 25 : Convertit cor eorum, ut odirent populum ejus, diffinit sic : « Invidia est odium felicitatis alienæ. »
Adhuc, Remigius sic diffinit eam : « Invidia est dolor de alieno bono. »
Et OBIICITUR contra istas sic :
Definitio et nomen ad idem referuntur. Invidia autem dicit privationem in usu rationis, quæ est potentia rationalis. Ergo deberet diffiniri vel per habitum vel per actum rationalis potentiae : dolor autem et odium sunt potentiae irascibilis : ergo male diffinitur vel per dolorem vel per odium.
Adhuc, Odium, ut dicit Gregorius, est inveterata ira : hoc autem magis pertinet ad iram, quam ad invidiam : ergo male ponitur in definitione ejus odium.
Adhuc, Aristoteles in II et III Ethicorum dicit, quod nemesis et invidia opponuntur. Nemesis autem est tristitia in malorum prosperitatibus. Invidia vero in prosperitatibus bonorum est tristitia. Deberet ergo definiri per tristitiam, et non per odium.
Adhuc, Seneca ad Lucillum : « Cum ea ingeruntur oculis quæ mens refugit, cum dolore videntur. Cum vero ingeruntur quæ mens appetit, videntur cum gaudio. » Ergo videtur, quod invidia definiatur per tristitiam et gaudium quæ sunt affectiones oppositæ : et hoc est impossibile : quia opposita in uno non conveniunt.
SOLUTIO. Dicendum, quod in invidia duo sunt. Unum per comparationem ad subjectum in quo est. Aliud per comparationem ad objectum de quo est, quod est motivum ejus ad actum : quia, sicut dicit Philosophus, actus sunt prævii potentiis, et objecta actibus secundum rationem. Unde per comparationem ad subjectum in duplici genere ponitur, propter diversa objecta quæ causant diversas affectiones. Bonum enim in invidia, est causa doloris et odii in proximo : malum autem visum in proximo, est causa gaudii et amoris. Invidus enim amat malum proximi. Opposita enim objecta oppositarum affectionum sunt causa. Unde propter odium felicitatis proximi, necesse est, quod per odium definiatur et tristitiam : et propter gau-
<--- Page Split --->
dium adversitatis, necesse est, quod gaudium in definitione ponatur : quia aliter non dicerelur totum quod est in invidia : quia, sicut dicit Aristoteles in Topicis et Ethicis, « Sicut ejusdem moris est amicis benefacere, et inimicis male : ita ejusdem moris est gaudere de bono proximi, et tristari de malo, et gaudere de malis et tristari de bonis. » Et propter hoc etiam vitium vocatur, quia bonum morem vitiat.
de malo proximi, sequitur tristari de bono, et e converso, quia aliter opposita objecta non essent causæ oppositarum affectionum.
MEMBRII PRIMI
ARTICULUS II.
Utrum invidia sit semper mortale peccalum, vel aliquando veniale ?
Dicendum ergo, quod definitiones inductæ a Sanctis bonæ sunt, licet in duplici genere affectionum ponant invidiam, propter causam quæ dicta est.
Ad object. 1. Ad PRIMUM ergo quo dicitur, quod invidia dicit privationem usus in ratione, dicendum quod hoc verum est secundum Bernardum, quod invidia est quasi intus vidia : pervidet hoc quod videt : et hic est actus ejus quasi præambulus ad actum motum. Sicut dicitur tertio capitulo de Anima, de movente quod in omnibus motivis actus cognitivæ faciens signum de motu, præcedit et excitat motum ad actum : et sic ingestum bonum cognitivæ invidorum, causa est doloris et odii in invido.
Ad object. 2. Ad ALIUD dicendum, quod ad utrumque potest pertinere diversis rationibus : ad iram scilicet, secundum quod odium est inveterata ira in proximum et appetitus vindictæ : ad invidiam autem, secundum quod est aversio oculi beneplaciti a bono proximi, et conversio oculi displicentiae ad bonum proximi.
Ad object. 3. Ad ALIUD dicendum, quod diffinitur per odium et tristitiam : quia odium in talibus causa tristitiae est.
Ad object. 4. Ad ULTIMUM dicendum, quod Seneca verum dicit. Et quod dicitur, quod opposita in uno non conveniunt, intelligitur de formaliter oppositis, sicut album et nigrum : sed de affectionibus oppositis non est verum quando causantur ex oppositis objectis : tunc enim in eodem sunt, et ad eumdem motum referuntur secundum doctrinam Philosophorum. Unum enim sequitur ad aliud : quia gaudere
Secundo quæritur, Utrum invidia sit semper mortale peccatum, vel aliquando veniale ?
Et videtur, quod semper sit mortale. 1. Dicitur enim, Matth. xxii, 39 : Diliges proximum tuum sicut teipsum. Et contra hæc directe venit invidia, quæ est odium sive dolor felicitatis proximi. Venire contra præceptum semper est mortale peccatum, et maxime contra istud præceptum de quo dicitur, Matth. xxii, 37 et seq. : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua. Hoc est maximum et primum mandatum. Secundum autem simile est huic : Diliges proximum tuum sicut teipsum. Ergo invidia semper est mortale peccatum.
Adhuc, Apostolus, I ad Corinth. xiii, 4 : Charitas non æmulatur. Glossa, hoc est, non invidet. Ergo invidia venit contra charitatem : venire contra charitatem semper est mortale peccatum : ergo videtur, quod invidia semper sit mortale peccatum.
Adhuc, Proverb. xiv, 30 : Putredo ossium invidia. Glossa : « Vult, quod per ossa significentur virtutes. » Ergo invidia destruit virtutes : quidquid destruit virtutes, mortale peccatum est : ergo invidia semper mortale peccatum est.
<--- Page Split --->
- Adhuc, Sapient. n, 24 et 33: Invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum : imitantur autem illum qui sunt ex parte illius, id est, ex parte invidia. Imitari diabolum, mortale peccatum est. Ergo invidia semper mortale peccatum est.
1 contra. CONTRA :
Augustinus et Damascenus dicunt, quod invidia est tristitia de felicitate proximi : tristitia passio est et poena : ergo invidia passio est vel poena : sed nec passionibus nec poenis meremur nec demeremur, cum involuntaria fiant, et omne peccatum est ita voluntarium, quod si non sit voluntarium, non est peccatum, sicut dicit Augustinus : et ita videtur, quod invidia non sit peccatum, cum ponatur in genere passionis.
Adhuc, Seneca ad Lucillum : « Nequitia quæ est invidia, sui poena est. Quanta enim sunt gaudia felicium, tanti sunt gemitus invidentium. » Et ideo dicit, quod vellet oculos invidorum esse in toto mundo, ut ubique conspectis gaudiis felicium, semper torquerentur. Ad hoc facit illud Horatii :
Invidia Siculi non invenere tyranni Majus tormentum.
Tormentum poena est involuntaria. Sed nullum peccatum involuntarium. Ergo invidia non est peccatum.
Adhuc, Videtur quod non sit semper mortale peccatum, sed aliquando veniale : quia sicut in aliis peccatis sunt primi motus, ita et in invidia, et primi motus non sunt mortalia peccata, quia ex subreptione surgunt.
Adhuc, In omni peccato mortali est aversio a bono incommutabili, et conversio ad bonum commutabile : in invidia non videtur bonum commutabile ad quod convertatur : ergo videtur, quod invidia nec sit mortale, nec veniale peccatum.
SOLUTIO. Dicendum, quod invidia semper est peccatum, et aliquando veniale, et aliquando mortale, sicut objectum est. Qualiter autem sit in genere passionis vel poena, in praecedenti articulo quastionis satis determinatum est.
Ad hoc autem quod objicitur, quod passionibus vel poenis non meremur, quia involuntaria sunt, dicendum quod hoc est verum in quantum involuntaria sunt. In quantum autem virtus est in rationabili ordine passionum et poenarum, est falsum : quia tunc passionibus et poenis meremur et demeremur in corruptione talis ordinis.
AD PRIMUM ergo dicendum, quod venire contra praeceptum ex deliberatione et consensu, semper est mortale peccatum, sed ex subreptione et ex primo motu non semper : hoc enim non est contra praeceptum, sed praeter praeceptum.
EoDem modo respondendum est ad sequens : quia primo motu non venit aliquis contra charitatem, sed praeter charitatem facit.
AD ALIUD dicendum, quod invidia non semper est putredo ossium, hoc est, virtutum : sed quando est ex deliberato consensu cum actu susrurationis, vel detractionis, vel alterius impedimenti, quo impeditur bonum proximi : tunc enim corrumpit virtutes.
EoDem modo dicendum est ad sequens : quia non imitantur diabolum in quibus est primus motus subreptionis : sed qui ex consensu et voluntarie impediunt bonum proximi, et gaudent de malo, illi imitantur diabolum.
Ad DUO sequentia objecta quaë sunt in contrarium, dicendum quod jam soluta sunt per distinctionem quaë paulo ante ponitur in hujus articuli determinatione.
Ad ID quod objicitur, quod non semper sit mortale, sed aliquando veniale, dicendum quod concedendum est, et procedit, sicut dictum est.
Ad ULTIMUM dicendum sicut dicitur in Ad object. 4. Glossa Gregorii super Job, v, 2: Parvu-
<--- Page Split --->
lum occidit invidia : « Nisi parvulus esset, non timeret æqualem sibi præferri, et minorem sibi parificari. » Unde omnis invidus propter hoc invidus est quia delectatur in sui excellentia : et hoc est commutabile bonum ad quod convertitur, et timet alium sibi præferri vel æquari. Et propter hoc dicit Augustinus, quod individua pedissequa reginæ superbiæ, est invidia.
MEMBRI PRIMI
ARTICULUS III.
Quomodo invidia sit peccatum capitale? et Quomodo ex ipsa oriuntur filiæ ?
Tertio quæritur, Quomodo invidia sit peccatum capitale? et, Quomodo ex ipsa oriuntur filiæ ?
Quod sit capitale, probatur per Gregorium in Job, xxxi, 1 et seq., ubi dicit septem esse capitalia, ex quibus alia oriuntur, inter quæ numeratur invidia : ergo invidia est capitale peccatum.
Adhuc, Super illud Threnorùm, nì, 7 et 9 : Circumædificavit adversum me, ut non egrediar... Conclusit vias meus lapidibus quadris, dicit Paschasius, quod « quatuor sunt primæ affectiones sive passiones animi, scilicet spes, timor, gaudium, et tristitia, quibus diabolus concludit vias hominum ut de peccatis non egrediantur. » Et una illarum est tristitia, ut dictum est, circa quam est invidia, quia est tristitia de bono proximi. Cum ergo sit circa unam de primis affectionibus, videtur esse capitale vitium.
Adhuc, Amor de bonis proximi charitas est, quæ præcipua virtutum et omnis boni mater et caput est. Cum ergo opposita sint circa idem, dolor de bono
proximi erit capitale peccatum, mater et caput vitiorum.
CONTRA : Sed
Dicit Gregorius, quod « ex amore propriæ excellentiæ nascitur invidia felicitatis alienæ, dum timet eam sibi parificari vel præferri. » Ergo videtur, quod invidia sit filia superbiae et non capitale vitium.
SOLUTIO. Dicendum, quod invidia capitate vitium est ex quo oriuntur alia, sicut dicit Gregorius, detractio, susurratio, æmulation, et etiam zelus quando aliquis zelat malum alterius. Unde super illud Psalmi xxxvi, 1 : Noli æmulari in malignantibus, neque zelaveris facientes iniquitatem : in Glossa, « Æmulari, hoc est, invidere. Et zelare est amare malum proximi. »
Unde objectiones inductæ ad probandum hoc, procedunt.
An in quod contra objicitur, scilicet quod sit filia superbiae, dicendum quod non est «directe filia superbiae, sed pedissequa ejus, ut dicit Augustinus : quia semper sequitur superbiam sicut pedissequa dominam. Sicut enim dictum est, superbia est amor propriæ excellentiae : et invidus propter hoc est invidus et dolet de aliena felicitate, quia requiescit in propria excellentia, timens ne alius sibi in hoc parificetur.
MEMBRUM II.
De filiabus invidiæ ?
Deinde, Quæritur de filiabus invidiæ, quæ sunt, ut dicit Gregorius, detractio, susurratio, æmulation, et zelus.
Et quæritur primo de detractione, primo quid sit ?
Secundo, An sit semper peccatum mortale vel aliquando veniale ?
<--- Page Split --->
Tertio, In quo differt a susurratione?
Quarto, Utrum detractor tenetur ad restitutionem famae ejus cui detraxit ?
Denique, De æmulatione, quid sit, et quomodo differat ab invidia ?
MEMBRI SECUNDI
ARTICULUS I.
Quid sit detractio ?
Primo ergo quaeritur, Quid sit detrac tio ?
Et dicitur, quod detractio est alienae famae denigratio.
Vel sic, Detrahere est absentem proximum dolose mordere.
Neutra harum definitionum videtur convenire.
Contingit enim detrahere peccatori qui non habet famam.
Et contingit detrahere terræ, sicut dicitur, Numer. xiii, 26 et seq., quod exploratores missi a filiis Israel, detraxerunt terræ promissionis : et ideo non intraverunt in eam. Unde non est detrac tio hominum tantum, imo aliarum rerum. Et, Job, vi, 25 : Quare detraxistis sermonibus veritatis ?
Adhuc, Definitio non respondet rei definita : quia detrahere est de summa alicujus aliquid deponere : et hoc multis modis aliis potest fieri sine denigratione famae.
Adhuc, Occultum et apertum non differunt nisi per accidens : sed susurrum est delatio occulta, detractio delatio aperta : ergo videtur, quod non differant nisi secundum accidens per occultum et apertum : et sic non erunt duæ filiæ invidiæ, sed una geminata per accidens.
Adhuc, Omne peccatum contra aliquod præceptum est : quia peccatum est dictum vel factum vel concupitum contra legem Dei, ut dicit Augustinus. Et videtur, quod susurratio et detractio sint contra idem præceptum : et hoc est, Non maledices surdo 4. Absens enim surdus reputatur, eo quod non audit ut contradicat. Et sic susurratio et detractio (cum sint contra idem præceptum) sunt peccatum unum, et non duæ filiæ, quod est contra Gregorium.
Contra :
Ad Roman. 1, 29 et 30, ubi Apostolus enumerat susurrationem et detractionem dicens : Susurrones, detractores, Deo odibiles : ubi pro diversis peccatis numerantur. Ergo non sunt unum peccatum, sed diversa.
Adhuc, Ratione ejus quod dicitur, Levit. xix, 16 et 18 : Non eris criminator, nec susurro in populo... Nec memor eris injuriae civium tuorum, quaeritur, In quo differant ista tria, et utrum detractor sit criminator ?
Et videtur, quod sic : quia nullus potest denigrare famam alterius, nisi imponat ei crimina : et sic videtur, quod detractor sit criminator.
SOLUTIO. Dicendum, quod definitiones bonae sunt ad minus ad describendum detractionem : et tales definitiones sufficientes sunt in moralibus, ubi non requiruntur principia essentialia, sed tantum accidentalia, per quae cognoscuntur mores : et ideo satis dictum est, quod detractio est alienae famae diminutio.
Ad id quod primo objicitur, quod peccator non habet famam, dicendum quod licet non habeat famam generalem virtutis, tamen in omni peccatore est aliquod bonum quod contingit denigrari vel diminui lingua detrahentis.
Ad aliud dicendum, quod detractatio terrae redundat in eum qui terram pro-
<--- Page Split --->
misit, quasi verax non tuerit. Similiter detractio sermonum redundat in eum qui dixit sermones, quasi verax non fuerit.
MEMBRI SECUNDI
Ad 3. Ad aliud dicendum, quod definitio respondet nomini: quia detractio deponit aliquid de summa famae et laudis ejus cui detrahitur.
ARTICULUS II.
Ad 4. Ad aliud dicendum, quod duae filiae sunt invidiae et diversa peccata. Detractor enim plus nocet, quia in plures infundit venenum suae detractionis : susurro autem minus, quia in pauciores diffundit et occulte : uterque tamen nocet, sed non aequaliter.
Ad 5. Ad aliud dicendum, quod licet contra unum praeceptum sunt, tamen plura peccata sunt, quia diversae malitiae sunt. Dicit enim Augustinus, quod malum dicitur peccatum quia adimit : publica autem fama majus bonum est quae adimitur per detractionem, quam privata quae adimitur per occultam susurrationem. Et hoc est quod dicitur, Eccle. x, 11 : Si mordeat serpens in silentio, nihil eo minus habet qui occulte detrahit. Propter quod etiam serpentes dicuntur : quia per linguam sicut serpens venena diffundunt.
Ad object. Ad illud quod objicitur de epistola ad Romanos, dicendum quod concedendum est : quia diversa peccata sunt, ut dictum est.
Ad quest. Ad id quod ultimo objicitur, dicendum quod detractor non est criminator : quia criminator tantum est impositor criminum : detractor autem quatuor modis detrahit, scilicet malum quod non est aliquando imponendo, et malum quod est in alios diffamando, et bonum quod est vel negando, vel diminuendo : his enim detrahitur fama proximi : et ista distinctio est Hesychii super Leviticum.
Utrum detractio semper sit mortale peccatum, vel aliquando veniale ?
Secundo quaeritur, Utrum detractio semper sit peccatum mortale, vel aliquando veniale ?
Et videtur, quod semper mortale.
Prohibitum enim in sacra Scriptura transgressionem habet mortalem. Sed dicitur, Jacobi, iv, 11 : Nolite detrahere alterutrum, fratres. Ibi Glossa : « Non solum debes vitare detractionem ne ut transgressor a Deo judiceris, sed ideo fortasse, quia in nullo praecellis illos quos vituperas. » Ergo detractio mortale peccatum.
Adhuc, Ibidem, Qui detrahit fratri, detrahit legi. Glossa, « Quae detractionem prohibuit. » Ergo detrahere est legem transgredi : et sic mortale peccatum.
Adhuc, Proverb. xxiv, 9: Abominatio hominum detractor. Quod abominationi est, est mortale peccatum. Ergo detractio est mortale peccatum.
Adhuc, Isa. v, 20: Vae qui dicitis malum bonum et bonum malum! Vae in sacra Scriptura non est nisi comminatio pœenae aeternae. Ergo detractio habet comminationem pœenae : ergo mortale peccatum est.
Adhuc, Ad Roman. i, 29 et 30: Susurrones, detractores, Deo odibiles. Odium Dei non est nisi super mortale peccatum. Ergo detractio est mortale peccatum.
CONTRA :
- Augustinus in libro de Correptione et gratia : « Detractio sub minutis peccatis continetur. »
<--- Page Split --->
- Adhuc, « Adulatio et detractio opposita sunt. » Adulatio aliquando fit veniali peccato, et non mortali. Ergo et detractio.
Solutio. Dicendum, quod detractio aliquando est veniale, aliquando mortale : sed in sacra Scriptura magis accipitur pro mortali quam veniali. Et haec est causa quia, Proverb. xxii, 1, dicitur : Melius est nomen bonum quam divitiae multae. Sed dirupere substantiam proximi per furtum vel rapinam, peccatum mortale est. Ergo multo magis dirupere famam bonam est mortale peccatum. Hoc facit detractor. Ergo detractio est mortale peccatum tantum. Quia post corrupitonem homines proni sunt ad maledicendum de se invicem, et ad prodendum malum quod sciunt de se invicem. Et fama hominis, ut dicit Augustinus, consistit in lingua, quae sita est in lubrico et humido : ideo dicit Augustinus, quod inter minuta peccata est et consueta, hoc est, quae reputantur minuta.
ritum tenere nisi quia loquatur, dilatat malum proximi ex levitate plus quam ex malignitate. Et hoc est. quod dicitur, Proverb. xxiii, 20 : Noli esse in conviviis peccatorum, nec in comessationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt. Glossa ibidem, « Carnes ad vescendum conferre, est mollia et infirma proximorum dente detractionis rodere. » Job, xix, 22 : Quare persequimini me sicut Deus, et carnibus meis saturamini? Et secundum istum modum procedunt argumenta in contrarium adducta : et tunc est veniale peccatum.
Ad 10 quod de adulatione objicitur, ' « object. 2 dicendum quod non est simile : quia adulatio plus se tenet in bono, detractio plus in malo : et ideo gravius est peccatum detractio, quam adulatio.
MEMBRI SECUNDI
Et ideo antiqui Magistri distinxerunt sic, quod ille qui detrahit, potest detrahere animo nocendi ex malignitate : et tunc peccat mortaliter : quia intendit auferre famam : quia tunc est illud quod dicitur in Psalmo xlix, 20 : Sedens adversus fratrem tuum loquebaris, et adversum filium matris tuae ponebas scandalum, etc. Aliquando fit ex levitate, et non ex malignitate, nec animo nocendi, sed ex lubrico linguæ : et tunc est veniale peccatum.
ARTICULUS III.
In quo differat detractio a susurratione ?
Tertio quaeritur, In quo differat detrac tio a susurratione ?
Et videtur, quod in nullo : quia dicunt etiam Sancti, quod detractio est quando per verba occulta denigratur alicujus fama : et idem videtur esse susurratio.
Etperhæcpatetsolutioadargu - menta . Primoenimadductaproceduntsecundumquodfitexmalignitateetani - monocendi . Tuncveromortalepecca - tumest . EtsicloquiturdedetractionesacraScriptura : quiasicfiliainvidiæest .
Ad object. Argumenta vero in contrarium adducta, loquuntur secundum quod fit ex levitate et loquacitate quadam, quae filia gulae est, ut dicit Gregorius : et non fit animo nocendi : sed quia non potest spi-
CONTRA :
Super illud Apostoli, ad Roman. i, 29 et 30 : Susurrones, detractores, Deo odibiles. Glossa : « Detractores sunt, qui aliorum bona negant vel invertunt : susurrones inter amicos discordiam seminantes. » Ergo differunt susurratio et detractio.
Adhuc, Sapient. i, 11 : Custodite vos a murmuratione quae nihil prodest, et a detractione parcite linguæ : quoniam sermo obscurus in vacuum non ibit. Ibi
<--- Page Split --->
enumerantur tamquam duo. Ergo differunt.
Adhuc, Gregorius super illud Job, xxxix, 25: Exhortationem ducum, sic dicit: « Ab invidia oriuntur odia, detractiones, susurrationes. » Ibi iterum enumerat tamquam diversa. Ergo diversa sunt.
Adhuc, Eccli. v, 16 et 17: Non appelleris susurro, et lingua tua ne capiaris et confundaris: super furem enim confusio et pœnitentia, et denotatio pessima super bilinguem: susurratori autem odium, et inimicitia, et contumelia. Ergo videtur, quod differunt: quia ut diversa enumerantur et in textu et in Glossa. Dicit enim Glossa, quod « bilinguis est, qui aliud loquitur de præsente, et aliud de absente. »
Solutio. Solutio. Dicendum, quod differunt susurratio et detractio, ut dicit Glossa, ad Roman. 1, 29 et 30, quæ inducta est. Detractio enim diminuit famam aliorum bona negando vel invertendo : susurro autem qui inter amicos seminat discordias, uni de alio mala suggerendo. Propter quod etiam, Proverb. xxiv, 21, dicitur : Cum detractoribus non commiscearis. Dicit Glossa : « Hoc speciali vitio periclitatur pene totum genus humanum.» Et Hieronymus : « Hoc malum ideo celebre est, quia in multis regnat hoc vitium. » Et adhuc Hieronymus : « Tanta hujus mali libido mentes hominum invasit, ut qui procul ab aliis peccatis recesserunt, in istud quasi in ultimum laqueum diaboli incidant : quia pene ab omnibus libenter auditur. »
Cuest . Juxtahocquæritur , Utrumhocpecca - tumfitcontraprælatostantum , velcom - munitercontraomnes ?
Et videtur, quod contra prælatostantum.
Exod. xxii, 28 : Diis non detrahes, et principi populi tui non maledices. Glossa, hoc est, Doctoribus vel sacerdotibus. Ergo videtur, quod fiat contra prælatos tantum.
Adhuc, Eccle. x, 20 : In cogitatione tua regi ne detrahas, et in secreto cubiliculi tui ne maledixeris diviti. Glossa : « Simpliciter monet ne ira vel levitate majoribus maledicamus. »
Solutio. Dicendum, quod utrumque, scilicet detractio et susurratio fit contra omnes, frequentius tamen contra prælatos et majores, de quibus dicit Augustinus, quod « sunt positi quasi signum ad sagittam. » Et ideo dicit Hieronymus, quod est commune peccatum : lex tamen, et in Ecclesiastico prohibet Salomon ne fiat contra prælatos, quia contra illos frequenter fit.
Et per hoc patet solutio ad totum objectum. Uterque tamen bilinguis, sc licet detractor et susurro : quia aliud loquitur de præsente, et aliud de absente.
MEMBRI SECUNDI
ARTICULUS IV.
Utrum detractor teneatur ad restitutionem famæ ejus cui detrahit ?
Quarto quæritur, Utrum detractor tenetur ad restitutionem famæ ejus cui detrahit ?
Et videtur, quod sic.
Proverb. xxii, 1 : Melius est nomen bonum quam divitiae multæ : super argentum et aurum gratia bona. Sed auferens aurum et argentum, tenetur ad restitutionem. Ergo multo magis auferens famam bonam, quod facit detractor.
Adhuc, Gregorius : « Multum distant damna morum a damnis rerum corporalium : cum ista extra nos sint, illa autem in nobis. » Sed qui aufert exteriora bona, tenetur ad restitutionem.
<--- Page Split --->
Ergo multo magis qui aufert interiora bona.
contra. CONTRA :
Nemo tenetur ad impossibile: sed potest esse, quod ille qui detraxit, non potest auferre malam opinionem a cordibus eorum qui detractionem audiverunt: ergo videtur, quod in illo casu non tenetur.
Adhuc, Malum auditum de uno in alium multiplicabile est in infinitum : infinita non contingit pertransire,ut dicit Aristoteles : ergo non potest reparare : quia impossibile est isti pertransire omnes ad quos devenit mala fama quam seminavit.
Solutio. Dicendum, quod ille qui ex malignitate et deliberatione animoque nocendi detraxit, pro certo tenetur ad reparationem apud eos apud quos detraxit : quia aliter non impleret verbum Domini, ad Roman. vi, 19 : Sicut exhibuistis membra vestra servire immunditiae et iniquitati, ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire justitiae, in sanctificationem.
Et in hoc casu loquuntur duae auctoritates primo inductae, scilicet Proverbiorum, xxii, 1, et Gregorii.
Aject. I. AD PRIMUM ergo quod in contrarium objicitur, dicendum, quod non est impossibile, quod apud illos reparet famam apud quos detraxit.
Aject. 2. AD ALIUD dicendum, quod licet malum multiplicabile sit in infinitum per auditum, eo quod quilibet ipsum libenter audit, ut dicit Hieronymus : quia proni sunt sensus hominis ad malum, ut dicitur, Genes. vni, 21 : tamen etiam per eumdem modum reparatio famae multiplicabilis est in infinitum : et sic potest vulnus detractionis reparari, de quo dicitur, Jerem. ix, 3 : Sagitta vulnerans lingua eorum, dolum locuta est. Et Augustinus in Regula : « Si autem in tantum processerit malum, ut convitio vel criminis objectu aliquem laeserit, non pigeat ex ipso ore proferre medicamenta unde facta sunt vulnera. »
MEMBRI SECUNDI
ARTICULUS V.
Quid sit æmulation et in quo differat ab invidia ? et si sit mater omnium ma- lorum sicut videntur sancti dicere ?
Quinto, Quæritur de æmulatione, quæ etiam conjuncta est invidiae sicut filia, de qua duo quæruntur, scilicet quid sit æmulation, et in quo differt ab invidia ?
Quæritur ergo primo, Quid sit æmulatio ?
Et videtur, quod sit idem quod indidignatio : quia super illud Psalmi xxxvi, 1 : Noli æmulari in malignantibus, Glossa, « Inter tales æmulari est indignari. »
Contra :
Chrysostomus super Joannem, Homilia 34, æmulationem ponit loco invidiæ, et e converso. Ergo videtur, quod sint idem.
Adhuc, Invidus indignatur ei cui invidet : si ergo æmulation indignatio est, videtur æmulation idem esse cum invidia.
Adhuc, I Regum, 1, 6, de Anna dicitur et de Phenenna, uxoribus Elcanae : Affigebat quoque eam æmula ejus, et vehementer angebat, in tantum, ut exprobraret quod Dominus conclusisset vulvam ejus. Et constat, quod Phenenna non æmulabatur Annam, nisi quia invidebat ei de majori dilectione mariti. Ergo videtur, quod æmulation et invidia sint idem.
Adhuc, Contra istud Apostoli, ad Galat. v, 19 et 22 : Manifesta sunt opera carnis, quae sunt... contentiones, æmulationes,... invidiae. Apostolus æmulationem ibi et invidiam tamquam diversa enumerat. Ergo diversa sunt.
<--- Page Split --->
Quest.
ULTERIUS quaeritur hic, Utrum invidia sit mater omnium malorum, sicut videntur sancti dicere.
Chrysostomus super Joannem, Homilia quae prius inducta est : « Fera venenosa invidia est, fera immunda et morbus voluntatis, omni venia et excusatione indigna, omnium causa et mater malorum 1. » Ergo videtur, quod invidia sit causa et mater omnium malorum.
Adhuc, Sapient. ii, 24 et 23 : Invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum : imitantur autem illum qui sunt ex parte illius. Ergo videtur, quod invidia sit causa et mater omnium malorum : quia hoc quod per invidiam diaboli intravit in mundum, omne malum est.
Adhuc, Genes. xxxvii, 33 : Fera pessima comedit eum, bestia devoravit Joseph. Glossa : « Fera pessima, id est, invidia, devoravit Joseph, id est, Christum tam in se quam in membris. »
Solutio.
SOLUTIO. Ad primam partem quaestionis dicendum, quod æmulation diversimode accipitur a Sanctis, et æquivoce.
Aliquando enim accipitur pro amore. II ad Corinth. xi, 2 : Æmutor enim vos Dei æmulatione. Glossa, hoc est, amore. Ad Galat iv, 17 et 18 : Æmulantur vos non bene : sed excludere vos volunt, ut illos æmulemini. Bonum autem æmulamini in bono semper. Et sic nihil habet invidia, sed est virtus.
Aliquando accipitur pro contentione, quando scilicet duo vel plures contendunt ad idem obtinendum : et tunc habet aliquid invidia, indignationem scilicet : quia
non potest esse quando duo ita contendunt, quin unus indignetur alteri, quasi volenti sibi præripere illud, sicut Phenenna indignabatur Annae, quasi volenti sibi præripere dilectionem mariti. Et sic dixerunt antiqui, quod invidia est in actu interiori, scilicet quando aliquis videt felicitatem proximi, et livet, et tabescit intrinsecus. Æmulation autem in actu exteriori, quando per actum exteriorem cum indignatione contendit ad ipsum habendum pro quo alium æmulatur.
Et ita patet solutio ad omnia quae inducta sunt pro hac parte : quia non sunt nisi auctoritates Sanctorum de æmulatione diversimode loquentium.
Ad ULTERIUS QUÆSITUM dicendum, quod vera causa et mater malorum superbia est, sicut in antehabitis determinatum est : sed quia talis reginae, superbiæ scilicet, pedissequa est semper invidia, idco hoc etiam attribuitur invidia. Superbia enim diaboli causa est omnis mali, tam in se quam in homine : sed per invidiam malum procuravit in homine, non autem in seipso, quia nemo invidet sibiipsi.
Et si'c patet solutio ad argumenta.
Et ad auctoritatem Chrysostomi dicendum, quod fera pessima est invidia, et omnium mater : quia sicut dicit Gregorius in libro XXXVIII Moralium, inter septem vitia capitalia nullum est quin aliquando unum oriatur ex altero, sicut ex invidia superbia, et de superbia ira, et sic de aliis. Et hoc modo loquitur Chrysostomus de invidia.
1 S J. CHRYSOSTOMUS, Homilia 34 super Joan-
<--- Page Split --->