QUÆSTIO CXVI.
De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.
Post hæc quaeritur de differentiis capitalium ad invicem, et in speciali.
Et primo de superbia : et postea de aliis per ordinem.
De superbia duo quaeremus. Primo scilicet de superbia in se. Secundo, De filialibus ejus quas ponit Gregorius super illud Job, xxxix, 25 :
<--- Page Split --->
Exhortationem ducum, et ululatum exercitus.
De superbia in se quaeremus quatuor sub uno articulo : quia unum declaratur ex alio, scilicet quid sit, an peccatum sit, quid sit motivum in superbia, et an sit peccatum separatum ab aliis, vel diffusum in omnibus aliis ?
CONTRA :
Anselmus super illud Apostoli, I ad Corinth. iv, 7 : Quid habes quod non accepisti ? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis ? « Quia nihil habet propriam excellentiam sive potestatem sive voluntatem nisi Deus. » Appetere ergo excellentiam ut propriam, est injuriiari Deo. Injuriari autem Deo peccatum est et maximum. Ergo superbia maximum peccatum est.
MEMBRUM I.
Quid sit superbia ? An sit peccatum ? quid sit motivum in superbia ? et, An sit peccatum separatum ab aliis, vel diffusum in omnibus aliis ?
Ad primum proceditur sic :
Augustinus in libro XIV de Civitate Dei : « Superbia est perversæ celsitudinis appetitus 1. »
SOLUTIO. Ad primo quaesitum dicendurn, quod definitiones Augustini satis sunt convenientes. Sed cum dicitur amor propriæ excellentiæ, proprium sonat in vitium : quia nullus habet proprium in bonis nisi solus Deus : sed in malis habemus proprium. Unde in ipsa sua definitione concludit, quia peccatum est : excellentia enim peccatum non est, sed usurpata in injuriam Dei, sicut bene probatum est ex verbis Apostoli et Anselmi.
Adhuc, Augustinus in libro de Innocentia : « Superbia est amor propriæ excellentiæ. »
Et istae definitiones videntur quasi in omnibus convenire : quia qui delectatur in propria celsitudine, amat propriam excellentiam.
Quæst. 2. Et ex his arguitur ad secundo quaesitum, scilicet an sit peccatum ?
Videtur enim non esse peccatum : quia
- Delectari in propria excellentia nullum peccatum est.
Ad m quod objicitur, quod non sit pecAtd quest.1 catum, dicendum quod delectari in excellentia sub Deo, nullum peccatum est : sed delectari in excellentia propria, peccatum est simile primo peccato diaboli, qui in hoc peccavit, quod excellentiam propriæ potestatis ambivit ad similitudinem Dei. Hoc enim intendit secundum expositionem Augustini, quod dicitur, Isa. xiv, 13 et 14 : In cælum conscendam, super astra Dei exaltabo solium meum, sedebo in monte testamenti... Similis ero Altissimo. Existens enim in cælo empyreo, ut dicit Hieronymus, cupivit esse in cælo Trinitatis ad æqualitatem omnimodam Dei : ut scilicet nihil a Deo se habere cognosceret, sed a seipso.
- Adhuc, Deus delectatur in propria excellentia : et homo non peccat in his in quibus imitatur Deum : ergo homo non peccat appetendo propriam voluntattem et excellentiam.
Ad aliud dicendum, quod Deus potest delectari in propria excellentia, quia propriam habet : sed homo non, quia
<--- Page Split --->
nullam habet propriam : et si delectatur, usurpatum est ad injuriam Dei.
bia initium omnis peccati est : et sic est diffusum peccatum in omnibus aliis.
Ad 3. Ad ultimum dicendum, quod excellere secundum se non est peccatum : sed propriam excellentiam appetere est peccatum, ut dictum est : quia in injuriam Dei usurpatur.
- Adhuc, Eccli. x, 15 : Initium omnis peccati est superbia. Ergo videtur, quod sit initium omnis peccati et non separatum ab aliis.
CONTRA :
Sed contra.
Quæst. 3. Et ita tertio quæritur, Quid sit motivum in superbia ?
Superbia unum est de capitalibus peccatis per se : sed alia capitalia divisa sunt ab aliis et singula : ergo et superbia.
Et videtur, quod excellentia in dignitate.
Finis enim omnis desiderii motivum est desiderii, ut vult Aristoteles qui dicit in VIII Physicorum, quod primum movens immobile movet, sicut desideratum movet desiderium. Constat autem, quod omnis superbus in quocumque genere superbia intendit excellere alios et dignior esse aliis : ergo videtur, quod excellentia in dignitate sit motivum in superbia : et sic est primum motivum.
SOLUTIO. Ad tertio quaesitum dicenAd quæst. 3. dum, quod superbia duobus modis dicitur, specialiter secundum quod est speciale peccatum. Specialiter superbia est appetitus excellendi in dignitate. Et sic motivum ejus est excellentia in propria dignitate : quia sic speciale peccatum est et æqualitatem Dei concupiscit sicut primus Angelus, qui in hoc Deo æquari voluit, quod esset propriæ dignitatis, et suam dignitatem a nullo alio haberet.
Sed contra.
Non omnis superbus quærit excellere in dignitate, sed forte in laude, vel scientia, vel in aliquo alio tali : videtur ergo, quod excellere in dignitate non sit generaliter motivum in superbia.
Adhuc, Augustinus in libro de Conflictu vitiorum et virtutum, superbiam inducit loquentem contra humilitatem, et sic dicentem : « Quidquid milites in pugnis militiae, clerici disputantes in scholis, monachi jejunantes et orantes in claustris per observantiam religionis agunt, meum est. » Ergo videtur, quod gloria de observantia cujuscumque laudabilis exercitii sit motivum superbiae.
Adst. 4. ULTERIUS quæritur, Utrum peccatum sit separatum ab aliis, vel diffusum in omnibus aliis ?
Et videtur, quod sit diffusum in omnibus aliis.
- Tob. iv, 14 : Superbiam numquam in tuo sensu, aut in tuo verbo, dominari permittas : in ipsa enim initium sumpsit omnis perditio. Sed omnis perditio non est nisi in quolibet peccato. Ergo super-
Alio modo dicitur superbia generaliter, in hoc scilicet, quaerere excellentiam ex hoc, quod non vult subdi Deo et præceptis, sed sequi propriam voluntatem, ut dicit Anselmus : et sic motivum ejus est delectatio propriæ potestatis et voluntatis, quam neque sub Deo, neque sub præceptis ejus vult habere, sed ut propria frui.
Ad PRIMUM ergo quod objicitur per Aristotelem, dicendum, quod hoc procedit : quia finis desiderii semper movet desiderium, et est sicut movens immobile : sed diversum est in superbia specialiter dicta et generaliter dicta.
Ad illa duo quae in contrarium objiAd object. ciuntur, dicendum, quod jam quasi solutum est : quia superbia generaliter dicta habet in quolibet laudabili opere appetitum excellentiae : in illo enim quærit esse propriæ potestatis et propriæ voluntatis, quod iniquissimum est, ut dicit Anselmus. Undequi vult esse propriæ potestatis et propriæ voluntatis, usurpat quod divinum est.
Ad id quod ulterius quæritur, dicenAd quest. 4.
<--- Page Split --->
dum, quod superbia specialiter dicta speciale peccatum est, et unum de septem capitalibus. Generaliter vero dicta initium omnis peccati, et diffusum in omnibus.
Et sic intelliguntur auctoritates Tobiae, iv, 14, et Ecclesiastici, x, 15. Per aversionem enim a Deo et a praeceptis ejus initiatur omne peccatum.
guunt per verba Gregorii dicentis, quod superbia in aliquo semper quaerit æqualitatem Dei : tumor autem mentis, ut ibidem dicit, est obstaculum veritatis.
Quæritur ergo de inani gloria.
Et quæruntur quatuor scilicet an sit peccatum ?
An sit mortale semper, vel aliquando veniale ?
Ad object. Ad in quod contra objicitur, dicendum quod jam patet solutio : quia secundum quod peccatum est speciale, divisum est ab omnibus aliis.
Et, Quod sit motivum ejus proprium ?
Et, In quo differt a superbia ?
MEMBRUM II.
MEMBRU SECUNDI
De filiabus superbiæ et speciebus ejus.
ARTICULUS I.
Utrum inanis gloriæ sit peccatum ?
SECUNDO , Principaliter quaeritur de filiabus superbiæ, quæ, sicut dicit Gregorius super Job, xxxi, 5, in Glossa, sunt quinque, scilicet inanis gloria, arrogantia, jactantia, etc.
Ibi etiam dicit, quod quatuor sunt species superbiæ sive tumoris. Prima est, cum homo a seipso æstimat se habere quod habet. Secunda est, cum æstimat se a suis meritis accepisse. Tertia est, cum æstimat se habere plus omnibus, et singulariter se extollit. Quarta, cum jactat se habere quod non habet. Quæ antiqui comprehenderunt in hoc versu :
Ex se, pro meritis, falso, plus omnibus inflant.
Unde etiam quidam dixerunt, quod essent species tumoris, vel filiæ superbiæ : species enim in intellectu suo continet genus : et dicunt, quod superbia non est in intellectu cujuslibet istorum. Dicunt enim, quod ex sese putare habere bonum quod quis habet, non est superbia, sed veritas, dummodo ex se habeat quod habet : tamen est tumor quidam. Inter tumorem autem et superbiam sic distin-
Ad primum objicitur sic :
Videtur enim non esse peccatum.
Appetitus enim glorie, est appetitus bone fame. Dicit enim Augustinus super illud Apostoli, I ad Timothy. in, 7 : Oportet illum et testimonium habere bonum ab iis qui foris sunt, quod « bona vita propter nos nobis est necessaria : fama autem propter proximum. » Appetitus autem fame, est appetitus glorie : cum dicat Tullius in fine prime Rhetorice, quod gloria nihil aliud est quam late patens praeconium, vel clara cum laude notitia, vel ore multorum praedicata laudatio. Et quocumque modo horum modorum appetatur gloria, necessaria est propter proximum, et non peccatum. Ergo appetere gloriam non est peccatum.
Adhuc, Ad Roman. xii, 17 : Providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus. Ibi Glossa : « Qui conscientiæ confidens famam negligit, crudelis est. » Appetere ergo famam, quæ nihil aliud est quam
<--- Page Split --->
prædicata laudatio ore multorum, non est malum : ergo appetere gloriam non est peccatum.
I contra.
Matth. v, 16, super illud : Sic luceat lux vestra, Glossa : « Finem boni operis non in laudibus hominum constituatis. » Ergo non debet appeti laus humana : et qui appetit, peccat.
Adhuc, Super illud Matthæi, vi, 5 : Amen dico vobis, receperunt mercedem suam, Glossa : « Non prohibet videri ut Deus laudetur, sed videri ut ipsi laudentur : laus enim hominum appeti non debet. » Ergo peccatum est velle laudari ab hominibus.
Adhuc, Beda super Esdram dicit sic : « Qui jejunat, orat, eleemosynam dat illa intentione ut videatur et laudetur ab hominibus, proles boni operi quasi de immunda genitrice nota est sordide intentionis. » Ergo peccatum est.
Solutio. Hoc et hujusmodi quocumque modo adducantur, uno modo solvendum est, scilicet quod inanis gloria peccatum est : gloria autem vera et gloriam veram appetere non est peccatum. Inanis enim est homo, eo quod vanitat est subjectus, ut dicitur, Eccle. i, 2. Et Sapient. xiii, 1 : Vani sunt omnes homines in quibus non subest scientia Dei. Unde appetere gloriam propter se, ut quis finem in ea ponat, est peccatum : semper autem gloriam appetere ut Deus laudetur in nobis de suis donis ac operibus, vera gloria est : et crudelis est, qui illam negligit : quia nihil habet vanitatis, sed multum veritatis.
Et per hanc distinctionem facile est respondere ad objecta.
41 2. RATIONES autem pro prima parte inductae omnes procedunt de vera gloria, ut scilicet Deus laudetur in nobis, quae nullo modo negligenda est, sed appelenda semper. Et ideo dicitur, Matth. v, 16 : Sic luceat lux vestra coram hominibus.
Et sequitur : Et glorificent Patrem vestrum qui in cœlis est. Laudem enim boni operis, ut dicit Augustinus, non debemus in nobis constituere, sed in Deo. Et talis laus vera gloria est, et propter proximum necessaria. De nobis autem debemus dicere illud quod dicitur, Luc. xvn, 10 : Cum feceritis omnia quæ præcepta sunt vobis, dicite : Servi inutiles sumus : quod debuimus facere, fecimus.
Rationes autem in contrarium adductæ procedunt de gloria, in qua homo seipsum ponit finem, et non Deum : et illa numquam est appetenda : quia homo in se nihil gloriosum habet, sed solus Deus. Et ideo dicitur, Isa. xlviii, 11 : Gloriam meam alteri 'non dabo. Et Apostolus, II ad Corinth. 1, 12 : Gloria nostra hæc est, testimonium conscientiæ nostra, quod in simplicitate et sinceritate Dei, et non in sapientia carnali, sed in gratia Dei, conversati sumus in hoc mundo. I ad Timoth. 1, 17 : Regi sæculorum, immortali, invisibili soli Deo honor et gloria. Et Angelus dividens nobis quod nostrum est, et Deo quod suum est, ut dicit Barnardus, dixit : Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bona voluntatis '
MEMBRI SECUNDI
ARTICULUS II.
Utrum inanis gloria sit semper peccatum mortale, vel aliquando veniale ?
Secundo quæritur. Utrum inanis gloria sit semper mortale peccatum, vel aliquando veniale ?
Et videtur, quod semper sit mortale : usurpare enim quod Dei est, et sibi attri-
<--- Page Split --->
buere, mortale peccatum est : et hoc facit inanis gloria : ergo semper mortale peccatum est.
Sed contra. CONTRA :
MEMBRI SECUNDI
Aliquando ex subreptione vel ignorantia tangit aliquem appetitus inanis gloriæ : et ille est primus motus. Primus autem motus peccatum veniale est. Ergo inanis gloria aliquando peccatum veniale est, et non semper mortale.
Et hoc concedendum est.
ARTICULUS III.
Quid sit proprium motivum inanis glorie ?
Solutio. Solutio. Dicendum, quod inanis gloria aliquando veniale, et aliquando mortale est. Et tunc est veniale, quando quidem illam quis appetit, sed eam finem non ponit : quia tunc gloriam Dei non excludit : licet tunc hoc in quo gloriari appetit, secundum actum ad Dei gloriam non referat : et ideo etiam veniale est : quia actus peccati venialis ad Dei gloriam referri non potest. Si autem gloriam finem ponit : tunc Dei gloriam excludit : et mortale peccatum est : tunc enim spreto bono incommutabili, adhæret bono commutabili, scilicet glorie.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod non licet usurpare quod Dei est : quia usurpare est ut finem accipere, et ut sibi debitum, non Deo : et hoc prohibetur, Jerem. IX, 23 et 24, ubi dicit Dominus : Non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur dives in divixtii suis : sed in hoc glorietur, qui gloriatur, scire et nosse me : hæc est enim vera gloria quæ in solo Deo est, qui solus gloriosus. I ad Timoth. 1, 17 : Soli Deo honor et gloria, ad quem omnia referenda sunt. I ad Corinth, x, 31 : Sive manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite. Hæc est etiam causa, ut dicit Hieronymus ad Damasum Papam, quod « omnis Psalmus in gloria terminatur. »
Tertio quæritur, Quid sit proprium motivum inanis gloria ?
Licet jam in præcedentibus determinatum sit, quod in omnibus desideratis ultimum desideratum est motivum primum desiderii et appetitus : objiciunt tamen quidam sic, quod
Appetere laudem vel gloriam est necessarium propter proximum : et sic non malum, sed bonum, sicut paulo ante habitum est : bonum autem non potest esse motivum ad malum : et sic appetitus laudis non potest esse motivum inanis glorie.
Fortius objicitur sic : Aristoteles in libro de Laudabilibus bonis dicit, quod virtus est laudabilium bonorum : appetere autem laudari in eo quod secundum se laudabile est, non videtur esse malum, imo bonum : quia tunc attribuitur rei quod debetur ei : et hoc bonum est et justum : et sic videtur motivum non esse ad malum.
Adhuc, Aristoteles in primo Ethicorum dicit, quod honor et laus præmium sunt virtutis moralis et intellectualis. Tunc multo magis sunt præmium virtutis gratuitæ quæ honorabilior et laudabilior est. Quærere autem illud quod ut præmium debetur alicui, nullum malum est, nec motivum ad malum. Ergo velle laudari de virtute, vel de scientia, non videtur esse motivum ad malum : sed inanis gloria malum est : ergo appetere laudem vel gloriam non movet ad inanem gloriam.
<--- Page Split --->
Adhuc, Aristoteles in II Physicorum dicit, quod vanum est, quod est ad aliquem finem quem non includit. Cum ergo, sicut probatum est, utraque virtus et moralis et intellectualis et etiam gratuita sint ad laudem et honorem sicut ad finem, videtur quod vana sunt, nisi includant eum, et consequantur : si ergo consequuntur laudem et gloriam, hoc non est motivum ad vanam gloriam, sed ad veram gloriam.
Adhuc hoc expresse habetur, Eccli. xlvi, 1 et 6 ubi sic dicitur : Laudemus viros gloriosos, et parentes nostros in generatione sua,... homines divites in virtute, pulchritudinis studium habentes. Hoc ergo consequi et appetere non est appetere vanam gloriam, sed veram : et sic motivum non potest esse ad inanem gloriam, sed ad veram.
Solutrio . Dicendum , quodmovensadinanemgloriamestappetitusvanælau - disetvanægloriæ , secundumquodglo - riadefiniturabAugustino , superepisto - lamadRomanosinfine , quodgloriaestclaracumlaudelætitia . SicenimacceptagloriaethonoretlaussoliDeodeben - t u r . IadTimoth . 1 , 1 7 : SoliDeohonoretgloria . Undequandoreferunturadhominem , quiestcreaturavanitatisub - jecta , utdicitur , adRoman . v i i , 2 0 : V a - nitaticreaturasubjectaest : tuncfru - stranturfinedebito , etvanasunt , etmotivaadinanemgloriam .
ADPRIMUMergodicendum , quodhocprocedit : quiaappeterelaudemadglo - riamDeietproximiædificationemnonestmalum , sedhonum : necestmotivumadinanemgloriam , sedveram . ReferreautemgloriamquæDeiest , adseipsumquivanitatisubjectusest , vanumestetmotivumadinanemgloriam . Ethocac - cipitur , adGalat . 1 , 2 2 etseq . , ubiApo - stolusloquiturdeconversionesuadicenssic : E r a m ' autemignotusfacieEcclesiisJudææ , quæerantinChristo . Tantumautemauditumhabebant ; Quoniamquipersequebaturnosaliquando , nuncevan -
gelizatfidemquamaliquandoexpugna - b a u : etinmeclarificabantDeum . Nondicit , clarificabantme , velseinme , sedDeumquiomnisboniauctorestetcau - s a : illaestenimveragloriaetfinisomnisgloriæ .
ADALIUDdicendum , quodvirtuslau - dabiliumestbonorum : s e d , utdicitAu - gustinus , nonpropterse , sedpropterillumquiestauctorvirtutis , Deumscili - c e t : etilledebetlaudariinvirtute . EtideoantiquaopiniofuitSocratisetPla - tonis , utinlibroMenonisdicitur , quodvirtusintellectualisnonestdiscibilebo - n u m , necmoralisestassuescibilebo - n u m , sedutraquedonumDei .
ADALIUDdicendumeodemmodo , quodhonoretlaussuntpræmiumvirtutis , sedreferendasuntadDeum , quiestauctoromnisboni .
ADALIUDdicendumeodemmodo , quodvirtusintellectualisetmoralisetetiamgratuita , nonsuntlaudandæinse , sedinauctorequiDeusest . UndeAugusti - nusinlibrodeDoctrinaChristianalo - quensdeStoicissicdicit : « Quodsivirtutespersuadentnobis , quodeasperseipsasamemus , etnonproptersum - mumbonum , jamvirtulesincipientnonessevirtutes : quianihilpropterseaman - dumest , nisisummumbonumquodestDeus . »
ADULTIMUMdicendum , quodviriglo - riosinonsuntlaudandiinse , sedDeusineis , sicutpauloanteprobatumestperverbumApostoli , adGalat . 1 , 2 2 . SiclaudatisuntaSanctisetinScriptu - r i s . Ethocestquoddicitur , Proverb . x , 7 : Memoriajusticumlaudibus , e t n o - menimpiorumputrescet . Justusenimest , quipergratiamgratumfacienteminhabitantemhabetinsejustitiæaucto - remDeum : sedimpiisunt , quisuntalieniacultuDei .
<--- Page Split --->
MEMBRI SECUNDI
ARTICULUS IV.
In quo differat inanis gloria a superbia?
Quarto quæritur, In quo differat inanis gloria a superbia ?
Videtur enim idem peccatum esse cum superbia.
Gregorius in Moralibus : « Inanis gloria suggerit se præesse, ut pluribus præsit, non prosit. » Hoc idem suggerit superbia. Ergo inanis gloria et superbia sunt idem.
Adhuc, Augustinus super Joannem: « Ambitio humanæ laudis appetit de se æstimari quod in se non habet, et super alios se efferre. » Hoc idem appetit superbia. Ergo superbia et inanis gloria sunt idem peccatum.
Sed contra.
Contra :
Augustino in libro V de Civitate Dei : « Quisquis sine cupiditate gloriae, qua veretur homo bene judicantibus displicere, dominari atque imperare desiderat, etiam per apertissima scelera quærit plerumque obtinere quod diligit. Proinde qui gloriam concupiscit, aut vera via utitur, aut certe dolis aut fallaciis contendit, volens bonus videri esse, quod non est 1. » Ex hoc accipitur, quod superbia quærit præesse : inanis autem gloria excellere in laude : et hæc duo sunt diversa : ergo superbia et inanis gloria sunt diversa, et non idem peccatum. Quod concedendum est : licet diversa sint, tamen frequenter sunt conjuncta : quia inanis gloria est prima filia superbiae, ut dicit Gregorius in moralibus.
SOLUTIO. Dicendum ad primum, quod Gregorius dicit hoc, non quod inanis gloria suggerat præesse, sed quia superbia præesse suggerit : et hoc nititur per inanem gloriam obtinere : et propter hoc, quod sic conjunctæ sunt, una videtur esse alia, cum tamen diversa sint.
Ad aliud dicendum, quod per dictum Augustini non probatur, quod sint idem, sed quod sunt peccata conjuncta : et unum per aliud nititur obtinere quod desiderat, ut paulo ante diximus.
In quod in contrarium objicitur, concedendum est et procedit. Tamen per dictum illud quod intendit Augustinus dicere, nec probatur quod idem, nec diversa sint, sed quod superbia diversis viis nititur obtinere quod desiderat, sicut dolis et fallaciis et aliis modis.
MEMBRI SECUNDI
ARTICULUS V.
Utrum inanis gloria sit generale peccatum mixtum omnibus aliis peccatis sicut superbia, vel non ?
Juxta hoc quæritur, Utrum inanis gloria sit generale peccatum mixtum omnibus aliis peccatis sicut superbia ?
Et videtur, quod sic.
- Chrysostomus super Joannem, Homilia 40 super illud Joannis, v, 44 : Quomodo vos potestis credere, qui gloriam ab invicem accipitis? sic dicit : « Si avaritiam Paulus vocat idololatriam 2, hujus matrem et radicem fontem omnium malorum dicit. » Ergo videtur, quod inanis gloria sit idololatria, et infidelitas : sed peccatum mixtum omnibus aliis.
<--- Page Split --->
peccatis est mater omnium malorum, et non filia superbiae, sed initium peccati sicut superbia.
Adhuc, Per eamdem auctoritatem videtur, quod inanis gloria sit idololatria et infidelitas. Videtur enim secundum dictum Domini esse casus a fide, qui dicit : Quomodo vos potestis credere? Et sic videtur, quod inanis gloria non sit filia superbiae, sed generalis quaedam idololatria, qua colitur commutabile bonum spreto incommutabili bono.
Adhuc, Bernardus : « Velle scire ut scias, studiosa occupatio est : velle scire ut sciaris, vanitas est : velle scire ut alium doceas ignorantem, charitas est. » Ergo videtur, quod aliquando contingit delectari in laude ex studio, aliquando ex charitate, et sic non semper peccatum.
Adhuc, Tullius in fine primae Rethorice dicit, quod gloria de per se expetibilibus est. Per se autem expetibile est honestum, ut ibidem dicitur. Honestum vero quod sua vi nos trahit, et sua dignitate nos allicit : et hoc numquam vanum est : quia rationem vano contrariam habet : vanum enim non est de expetibilibus, sed de abominabilibus : quia vanum est quod est ad aliquem finem quem non includit. Et hoc nemo expetit : omne enim expetibile, ut dicit Augustinus, vel expetitur ad utilitatem, vel ad fruitionem : et neutro modo expetitur vanum. Ergo non debet dici vana gloria : quia gloria vana esse non potest si de per se expetibilibus est, gloria.
Adhuc quaeritur, Quare vana gloria maxime ponitur in laude, cum laus sit praemium virtutis, quod vanum esse non potest ?
SOLUTIO. Ad primo quaesitum dicendum quod vana gloria dicitur duobus modis. Uno modo secundum quod dicit delectationem in quocumque vano, spreto
bono incommutabili : et sic generale peccatum est, ut dicit Chrysostomus, diffusum in omnibus peccatis mortalibus, sicut superbia, et non est filia superbiae hoc modo : omne enim peccatum est, spreto bono incommutabili rebus mutabilibus adhaerere : omne autem commutabile vanum est : et sic delectari in hoc et quaerere laudem in hoc, generalis vana gloria est et mater omnium malorum. Et sic Chrysostomus loquitur de vana gloria. Secundo, dicitur vana gloria specialiter quaerere excellentiam in vanissima re, quae est laus hominum, secundum quod dicit Tullius, quod gloria est multorum ore praedicata laudatio, quae vanissima est, ut dicit Hieronymus sic : « Si te laudi hominum commitis, necesse est ut aliquando parvus, aliquando magnus, aliquando nullus sis. » Ad Galat. 1, 10 : Si adhuc hominibus placerem, id est, placere quaererem, Christi servus non essem. Et in Psalmo 111, 6 : Confusi sunt qui hominibus placent, id est, placere quaerunt : quoniam Deus sprevit eos.
Ad ALIUD dicendum, quod inanis gloria potest dicere casum a fide formata, vel a fide informi. Primo modo vana gloria est casus a fide et impedimentum fidei, sicut omne mortale peccatum : quia colitur ibi commutabile bonum spreto incommutabili. Et sic intelligitur illud Joannis, v, 44 : Quomodo vos potestis credere? Si autem dicat casum a fide informi, quae compatitur etiam secum mortale peccatum, et dicitur fides mortua', et fides daemonum, etc. : tunc non est casus a fide, sicut nec alia peccata mortalia.
Ad ALIUD dicendum, quod velle scire ut scias, studiosa occupatio est et nulla vanitas. Sed velle scire ut sciaris, est excellentiam quaerere in laude humana, quae non refertur ad laudem divinam, et est stultissima vanitas. Velle autem scire ut prosis lectione et praedicatione, charitas est : quia refertur ad laudem Dei, et
<--- Page Split --->
utilitatem proximi : et hæc est vera gloria, non vana, ut in præhabitis determinatum est.
se, ut dicit Tullius, sicut et nobilitas : gloriari ergo in illa non est inaniter gloriari, sed vere.
Ad 4. Ad aliud dicendum, quod dictum Tullii intelligitur de vera gloria, quae in solo Deo est. Unde dicit Augustinus, quod « nihil est honestum, nec per se expetibile, nisi bonum increatum : » alia enim omnia referuntur ad illud : et (ut ipse dicit) ut utilia diliguntur, ad illud relata, ut ipsum per illa obtineatur.
Similiter gloriari in auctoritate videtur potius esse ambitionis quam inanis gloriæ.
Adhuc, Glorìari in potestate super alios potius videtur esse superbiæ quam inanis gloriæ.
Adhuc, Glorìari in prælatione directe videtur esse superbiæ et tumoris : videtur ergo, quod non sit species inanis gloriæ.
Ad quæst. Ad id quod ultimo quæritur, Quare vana gloria maxime in laude ponatur?
Dicendum, quod propter hoc : quia inter omnia vana laus hominum vanior est : quod patet per Hieronymum supra inductum. Laus autem quæ est præmium virtutis, et secundum Stoicos et secundum Sanctos est laus Dei, qui est auctor et dator virtutis in nobis, sine quo nihil possumus facere. Joan, xv, 5 : Sine me nihil potestis facere. Et, Isaìæ, xvi, 12 : Omnia opera nostra operatus es nobis, Domine.
SOLUTIO. Dicendum, quod species inanis gloriæ dupliciter distinguuntur, formaliter, et materialiter. Formaliter non accipiuntur, nisi secundum diversitatem laudis inanis in linguis adulantium et placentia loquentium : quia talis laus penitus inanis est : et qui gloriatur in ea, vaniter gloriatur. Materialiter autem distinguuntur species ejus secundum diversitatem eorum in quibus quis vane quærit gloriari : et sic sunt quatuor quæ inductæ sunt : unde materiales ejus species sunt, non formales.
MEMBRI SECUNDI
ARTICULUS VI.
De speciebus inanis gloriæ, et de opposito ejus.
Ulterius, Quæritur de speciebus inanis gloriæ quas quidam ponunt.
Et dicunt eas esse quatuor, scilicet affectationem libertatis, auctoritatis, potestatis, et prælationis. Hæc enim solent appetere inaniter gloriantes. Unde quidam etiam dicunt, quod hæ sunt filiæ inanis gloriæ et netpes superbiæ.
Et contra hoc obiicitur sic :
- Libertas est de expetibilibus per
ULTERIUS, Quæritur de opposito inanis gloriæ, propter verbum Augustini in libro de Conflictu vitiorum et virtutum, ubi sic dicit : « Timor opponitur inani gloriæ, sicut humilitas superbiæ. ».
Et hoc videtur falsum esse ; quia videtur, quod inanis gloria quae falsa gloria est, opponatur veræ gloriæ, quæ est in conscientia, de qua dicitur, II ad Corinth. i, 12 : Gloria nostra hæc est, testimonium conscientiæ nostræ. Et, Jerem, ix, 24 : In hoc glorietur, qui gloriatur, scire et nosse me.
SOLUTIO. Ad hæc et hujusmodi facile est respondere : ea enim quæ opponuntur, dupliciter opponuntur. Quædam enim ut formæ contrariæ et sicut species : et sic inani gloriæ opponitur vera gloria, quæ est in conscientia et in Deo. Quædam opponuntur ut dispositiones ad
<--- Page Split --->
contraria inclinantes : et sic timor opponitur inani gloriae. Ad Roman. xi, 20 : Noli altum sapere, sed time. Et Eccli. ii, 1 : Sta in justitia et timore, et praepara animam tuam ad tentationem. Et Bernardus super Cantica : « Experimento didici, quod nihil tantum valet ad gratiam Dei acquirendam et retinendam et recuperandam, quantum numquam altum sapere, sed timere semper. Scriptum est enim, Jacobi, iv, 6 : Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Et, Judith, ix, 16 : Nec superbi ab initio tibi placuerunt : sed humilium et mansuetorum semper tibi placuit deprecatio. »
Et hæc dicta de superbia et inani gloria sufficiant.
MEMBRII SECUNDI
ARTICULUS VII.
De reliquis filiabus superbiæ, quæ sunt præsumptio, arrogantia, et jactantia.
Post hæc de aliis filiabus superbiæ quæ sunt præsumptio, arrogantia, jatantia, sub uno quæstionis articulo inquiremus : quia plura de talibus quærere magis est curiosum, quam fructuosum.
Prima est præsumptio, quando aliquis præsumit aliquid habere ex se, quod non habet nisi ex Deo.
Secunda est arrogantia, quando adscribit propriis meritis quod non habet nisi ex gratia Dei.
Et videtur prima non esse peccatum, nec filia superbiæ : quia quod homo habet ex se, si adscribit sibi, non videtur esse peccatum, sed potius debitum : nec videtur esse superbia, sed veritas.
Similiter, Secunda non videtur esse peccatum : multa enim merentur homines et sibi et aliis : et si adscribunt illa meritis, non videntur peccare, nec superbire in aliquo.
CONTRA :
I ad Corinth. iv, 7 : Quid habes quod non accepisti? si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis ? Ergo cum nihil habet a se, peccat si aliquid sibi adscribit.
Similiter, Objicitur contra secundam, quod sit peccatum. I ad Corinth. xv, 10 : Non ego autem, sed gratia Dei mecum. Et ibidem, Gratia Dei in me vacua non fuit. Qui ergo sibi adscribit quod gratiae Dei est, peccat, et superbit contra Deum.
Adhuc, II ad Corinth. iii, 5 : Non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est. Qui ergo aliquid adscribit propriis meritis, peccat et superbit contra Deum : usurpat enim sibi quod Dei est.
Adhuc, Job, xxxi, 27 : Si osculatus sum manum meam ore meo. Ibi Gregorius in Glossa : « Osculari manum, est bona quæ habet homo, vel quæ facit, sibi vel propriis meritis adscribere : et hæc est iniquitas maxima, ut ibidem dicit textus1, et negatio contra Deum altissimum. Videtur, quod hoc non tantum sit peccatum superbiæ, sed etiam infidelitatis.
Adhuc, Joan. xv, 5 : Sine me nihil potestis facere. Glossa : « Nihil, hoc est, peccatum, illud potestis facere sine me, et nihil boni. » Joan. i, 3 : Sine ipso factum est nihil.
SIMILITER, Objicitur de jactan ia, scilicet quando aliquis jactat quod non habet, et in hoc superbit : hoc enim videtur potius esse filia mendacii quam superbiæ.
<--- Page Split --->
Quest.
JUXTA hoc hic queritur de extollentia quae plus omnibus jactat se : haec enim videtur non esse peccatum, cum dicat Apostolus, I ad Corinth. xv, 10 : Abun- dantius illis omnibus laboravi.
Sed contra. CONTRA :
Hoc est Antichristi proprium : ergo est peccatum. II ad Thessal. ii, 4 : Extol- litur supra omne quod dicitur Deus, aut quod colitur.
Adhuc, Eccli. xxvi, 12 : Formicatio mulieris in extollentia oculorum : Glos- sa, hoc est, fornicatricis animæ. Job, xli, 25 : Omne sublime videt : ipse est rex super universos filios superbiæ. Et pro- pter hoc superbia dicitur maximum pec- catum. Psal. xviii, 14 : Et emundabor a delicto maximo, Glossa, id est, a super- bia.
Solutio.
SOLUTIO. Dicendum, quod omnes ille filiæ sunt superbiae.
Et quod objicitur de prima, dicendum quod homo nihil habet ex se, ut saepe di- ctum est, et probatum per auctoritatem Apostoli, I ad Corinth. iv, 7 : Quid ha- bes, etc. Et ideo magna præsumptio est, adscribere sibi donum quod non suum est, sed Dei. Unde, I Paralip. xxix, 14 : Quæ de manu tua accepimus, dedimus tibi. Quasi diceret Propheta : Nihil a no- bis habemus.
Ad aliud dicendum, quod duplex est
meritum : ex congruo, et ex condigno., Ex congruo potest aliquis aliquid facere, unde magis congruat sibi dari gratiam, quam alii, sed ex condigno nihil. Et hoc notatur in auctoritate praeinducta quæ est: De manu tua accepimus. Et in Psalmo, cxliv, 16 : Aperis tu manum tuam, et imples omne animal benedictione. Et de hoc antiqui fecerunt versum, Præpositi- vus scilicet,
Quidquid habes meriti præventrix gratia donat, Nil Deus in nobis præter sua dona coronat.
Unde homo nihil potest facere ex con- digno, unde Deus efficiatur sibi debitor: et si adscribit sibi, arrogantia est et su- perbia.
Ad aliud dicendum, quod jactantia mendacium est in actu, sed radix incli- nans ad hoc superbia est : et ideo super- bia mater est jactantiae.
Ad id quod ultimo objicitur de ex- tollentia, dicendum quod peccatum est imitatio pri.mi peccati dæmonis, qui vo- luit esse sicut Deus, et extolli super alios Angelos. Et quod dicit Apostolus 1, non est contrarium. In labore enim semper debemus crescere, et non in extollentia animi : sed dicere illud Lucæ, xvii, 10 : Servi inutiles sumus : quod debuimus facere, fecimus.