QUÆSTIO CXIV.
De peccato actuali, et primo de veniali.
Quam quæs Lionem Magister in quinque dividit.
Primum est, quæ sit origo primi peccati ? scilicet utrum res bona vel res mala ?
Secundum, In qua re sit peccatum ?
Tertium, Quid sit peccatum ?
Quartum, De divisionibus peccatorum. Quintum, De differentia eorumdem.
Et dicit Magister, quod res bona. Quod non videtur esse :
Contrarium enim non oritur de contrario, sed potius destruitur : bonum et malum contraria sunt : ergo malum non oritur ex bono.
Adhuc, Matth. vii, 18 : Non potest arbor bona malos fructus facere, neque arbor mala bonos fructus facere. Unaquæque enim arbor ex fructu suo cognoscitur. Ergo videtur, quod malum non oritur ex bono, et e converso.
Quæ sit origo primi peccati, scilicet utrum res bona vel res mala ? Et, In qua re sit peccatum 1 ?
PRIMO ergo quæritur, Quæ sit origo peccati ?
- Adhuc, Matth. xm, 27 et 28 : Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo ? Unde ergo habet zizania ? Respondet Dominus : Inimicus homo hoc fecit. Ergo videtur, quod bonum semen sit a Deo : malum autem quod significatur per zizania, sit ab inimico qu'
<--- Page Split --->
diabolum significat, ut ibidem in Glossa dicitur, sive principem tenebrarum. Ex hoc concluditur, quod malum non oritur ex bono.
Adhuc, Matth. vii, 16: Numquid colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus? Quasi dicat: Non. Videtur ergo, quod malum ex bono non oritur, nec e converso.
Adhuc, Lux non oritur a tenebris, nec e converso. Damascenus et Dionysius in libro de Divinis nominibus 1, dicunt, quod bonum est lumen spirituale, et malum tenebra. Ergo videtur, quod nec bonum oritur ex malo, nec malum ex bono : et sic videtur falsum esse, quod bonum sit origo mali.
contra. CONTRA :
Augustinus in libro Responsionum contra Julianum haereticum, qui dixit: Si ex natura peccatum est, tunc mala natura est. Respondet Augustinus : « Quæso, ut si potest, respondeat. Manifestum est ex voluntate mala tamquam ex arbore fieri omnia mala opera tamquam fructus malos, sed ipsam malam voluntatem unde dicit exortam, nisi ex bono? Si enim ex Angelo, quid est Angelus nisi bonum opus Dei. Si ex homine, quid est ipse homo nisi bona et laudanda natura? Imo quid erant hi duo antequam oriretur in eis mala voluntas, nisi bonum opus Dei, et bona et laudanda natura? » Malum ergo oritur ex bono.
Adhuc, Dionysius in libro de Divinis nominibus dicit, quod « malum non rcpugnat bono in quo est, et ex quo oritur. » Idem ibidem dicit, quod « malum non coalescit nisi in bono. » Ergo malum est ex bono et in bono.
Adhuc, Logice objiciunt quidam, quod privatio non est nisi circa habitum, nec oritur nisi ex habitu privato : malum privatio boni est : ergo circa
bonum est : nec oritur nisi ex bono. 4. Adhuc, Sicut narrat Aristoteles in XIII primæ philosophiæ, Pythagoras dixit, quod locus mali in quo fundatur et est, non est nisi bonum. Ergo cum locus principium sit ortus et generationis ejus quod est in loco, videtur quod malum oritur ex bono, et est in ipso.
UTERIUSquæriturhicdehocquoddi - citMagisterinillocap . Ideoqueinhiscontrariisquæbonaetmalavocantur , illadiaelecticorumreguladeficit , quadicunt , nullireiduosimulinessecon - traria . Etsubdit : « Cumautembonaetmalanullusambigatessecontraria , nonsolumsimulessepossunt , sedmalaom - ninosinebonisetnisiinbonisessenonpossunt . Ethæcduocontrariaitasimulsunt , utsibonumnonessetinquoessetmalum , malumprorsusessenonpos - s e t . » Hocautemvideturfalsum : unumenimdestructivumalterius , nonpotestcumipsosalvari : quiaunumdestruiturexaltero , etsicnonest , etideononsalvaturcumipso .
- Adhuc, Subjectum denominatur a forma quæ e t in ipso, sicut album et nigrum dicitur, in quo est albedo et nigredo. Si ergo malum est in bono, bonum dicetur malum : et qui hoc dicunt, incidunt in maledictionem Propheta Isaiæ, v, 20: Væ qui dicitis malum bonum, et bonum malum : ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras, etc. !
Solutio . Hæc quæstio subtiliter disputata est in principio istius summæ, tractatu de Bono et malo, quæstione, Unde malum 2 ? et ideo breviter hic pertranseundo dicimus, quod sicut Magister ex verbis Augustini probat, malum non oritur nisi ex bono, sicut patet per auctoritates et rationes inductas : sed non oritur ex ipso in quantum bonum est, sed
<--- Page Split --->
in quantum deficiens est a specie, modo, et ordine, quibus determinatur bonum. Bonum enim est, ut dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus, quod « est a bono plantatum in bono et ad bonum 1. » Unde si avertitur a bono a quo est, tunc avertitur a suo principio : et si avertitur a specie boni in qua plantatum est, tunc per aversionem a bono a quo est, caret modo debito quo esse debet bonum : et per aversionem a specie boni in qua est plantatum, caret specie : et per amissionem ordinis ad bonum, caret ordine : et sic caret omnibus his quibus determinatur bonum secundum rationem boni, et non retinet nisi id quod est subjectum boni, quod est ens quoddam a Deo creatum. Et sic oritur ex eo malum et in Angelo et in homine : quia sic procedens in actum, non potest procedere nisi in actum malum, qui peccatum est et malum. Unde Augustinus in Enchiridion : « Peccatum est actus incidens ex defectu boni. » Et sic malum oritur ex bono, hoc est, ex eo quod est bonum non in quantum bonum, sed in quantum deficiens est a ratione boni.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod contraria non oriuntur ex se invicem, sed potius destruunt se : nec malum oritur ex bono in quantum bonum est, sed in quantum deficiens est a bono. Et sic unum contrariorum semper oritur ex altero in omni motu : quia ex continua abjectione albi oritur nigrum : et sic est in omnibus aliis.
Ad ALIUD dicendum, quod verba Domini intelliguntur per se : quia arbor mala in quantum mala, non potest fructus bonos facere, nec e converso : sed arbor quae est mala, per defectum boni, licet bona sit in quantum est, quia omne quod est, bonum est in quantum est, potest facere malos fructus.
Ad ALIUD dicendum, quod semen bonum non est nisi a Deo : semen autem malum in quantum malum, est ab ini-
nico. In quantum vero est, sic bonum est, et a Deo est.
Ad ALIUD dicendum eodem modo, quod spinae in quantum spinae, hoc e t, in quantum deficiunt a bono vitis, non proferunt uvas : tamen in quantum sunt, sunt natura bona quaedam, sed deficiens a bono vitis.
Ad ALIUD dicendum, quod lux non oritur ex tenebris, nec e converso per se : sed ab occasu lucis oritur tenebra, cum tenebra nihil sit nisi defectus lucis, ut dicit Augustinus, et malum nihil aliud sit nisi defectus boni.
Ad ILLA quae inducuntur in contraAd rium, dicendum quod concedenda sunt, et procedunt secundum dicta Sanctorum et secundum fidem Catholicam.
Ad ID quod ulterius quaeritur de regula dialecticorum, dicendum quod regula dialecticorum non fallit si recte intelligatur : quia quando dicitur, quod duo contraria non possunt simul esse in eodem, intelligitur secundum idem et per se : et sic numquam fallit. Quando autem malum dicitur esse in bono, et e converso, hoc non est secundum idem, sed malum inest secundum defectum eorum quibus determinatur bonum, modo scilicet, specie, et ordine : bonum autem secundum id quod est natura quaedam et substantia a Deo creata.
Ad ULTIMUM dicendum, quod verum est, quod subjectum denominatur a forma quae est in ipso : sed nihil prohibet duas formas contrarias esse in eodem, non secundum idem, et ab utraque denominari secundum quid, non simpliciter.
Et quaè inducuntur de maledictione Propheta solvit ipse Augustinus dicens, quod Propheta intelligit de bonis per se, et malis per se, sicut sunt virtutes et vitia : sicut qui diceret castitatem esse malum, et adulterium bonum, ille incideret in maledictionem Propheta : sed
<--- Page Split --->
non ille qui dicit, quod id quod est bonum per naturam et substantiam, est malum per defectum eorum quibus determinatur bonum.
Quod secundo quaeritur, In qua re s't peccatum sicut in subiecto? jam patet solutio per id quod jam disputatum est supra.
radiso : « Peccatum est prævaricatio legis divinæ, et cælestium inobedientia mandatorum 5. »
Adhuc, Augustinus in libro de Vera religione : « Peccatum est appetere quæ Christus contempsit, vel fugere quæ sustinuit. »
Adhuc, Augustinus, « Peccatum est carentia debite justitie ex propria voluntate procedens. »
MEMBRUM III.
Quid sit peccatum 1 ?
Tertio quaeritur, Quid sit peccata? Quam quaestionem Magister disputat in libro II Sententiarum, in distinct. XXXV, ibi, Post hæc videndum est quid sit peccatum. In distinctione XXXIII, in qua quaerendum fuit, in qua re sit peccatum, determinat cum illa quaestione quae est de origine peccati.
Hic vero quaerendum est, Quid sit peccatum ?
- Et ponit Magister duas definitiones, utramque Augustini.
Prima est : « Peccatum est omne dictum vel factum vel concupitum quod fit contra legem Dei 2. »
Secunda est ex libro de Duabus animabus : « Peccatum est voluntas retinendi vel consequendi quod justitia vetat 3. »
Inveniuntur etiam aliae et ab aliis sanctis date.
Augustinus in libro de Libero arbitrio : « Peccatum est spretò incommutabili bono rebus mutabilibus adhærere 4. »
- Adhuc, Ambrosius in libro de Pa-
OBJICITUR autem contra primam : quia illa tantum videtur dari de actuali mortali, sicut et ibidem dicit Magister : et sic videtur, quod definitio in plus sit quam nomen, quod inconveniens reputatur in VII Topicorum. Veniale autem peccatum est aliquod dictum vel factum contra legem Dei : et tamen non est mortale : compatitur enim secum gratiam : ergo definitio est male assignata.
CONTRA SECUNDAM objicitur, quod non videtur dari de peccato ut peccatum est, sed potius de peccato ut est iniquitas. Et hoc probatur per Augustinum, qui tractans illud epist. I Joannis, III, 4 : Omnis qui facit peccatum, et iniquitatem facit. Et peccatum est iniquitas, sicut dicit in Glossa, v6μoç Græce, Latine lex. Inde anoma, iniquitas, quæ contra legem Dei fit, quasi sine lege. Et ideo dicit : « Peccatum est iniquitas : quidquid enim peccamus, contra legem Dei facimus. Unde, Psal. cxvii, 119, dicitur : Prævaricantes reputavi omnes peccatores terræ : quia non custodierunt legem : non solum, qui legem scriptam contemnunt, sed etiam qui innocentiam legis naturalis corrumpunt. » Videtur ergo, quod peccatum hic non definitur ut peccatum, sed ut iniquitas, et ut inobedientia quædam est : et ita videtur ista definitio dari de hoc quod accidit
<--- Page Split --->
peccato, et non de eo quod essentialiter convenit peccato : accidit enim peccato contra legem Dei esse : et sic definitio est male data, quia non per essentialia, sed per accidentalia datur.
SIMILITER obiicitur contra tertiam :
Secundum enim illam videtur, quod omne peccatum actuale procedit ex contemptu : quod omnino falsum est : multa enim sunt peccata ex infirmitate, et multa ex ignorantia.
Adhuc, Contra ordinem partium positarum in definitione obiicitur : quia peccatum actuale distinguitur penes conversionem ad mutabile bonum, sicut gula, luxuria, et hujusmodi. Si ergo hoc est principale in definitione, primo deberet poni, et non ultimo.
Adhuc, In omni peccato est aversio a bono incommutabili ad bonum commutabile, ut dicit Augustinus tractans illud Jeremiae, n, 13 : Duo mala fecit populus meus : me dereliquerunt fontem aquae vivae, et foderunt sibi cisternas, cisternas dissipatas, quae continere non valent aquas. Per illa ergo duo deberet definiri, et non per contemptum et adhasionem.
SIMILITER obiicitur contra quartam : praevaricatio enim est formale in peccato et commune, et per hoc non specificatur in actuale peccatum : definitio autem debet dicere esse actualis peccati secundum quod est actuale : cum ergo non distinguatur per hoc a peccato cordis et a peccato oris, videtur quod definitio mala sit.
SIMILITER obiicitur contra quintam : quia circa multa est peccatum quae Christus nec contempti nec sustinuit : et sic definitio insufficiens est.
SIMILITER obiicitur contra sextam et ultimam :
Carentia enim debita justitiae est in actuali et originali : ergo videtur, quod illa definitio non sit convertibilis cum actuali.
Adhuc quod dicit, Ex propria voluntate procedens, videtur inconvenienter esse dictum : quia per hoc quod dicit, Carentia debita justitiae, peccatum est malum : et nullum malum potest esse volitum : quia dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus 1, malum est innaturale, incausa le, involuntarium, infecundum et pigrum : et penitus nihil appetit, nec appetere potest : quia appeteret suam destructionem, quod esse non potest : male ergo dicit, Ex propria voluntate procedens.
ADHUC, Cum in omni peccato sit aversio ab incommutabili bono, et conversio ad bonum commutable, quaeritur, Utrum in peccato sint sicut duo ?
Videtur, quod sicut duo, propter aucloritatem supra inductam, Jerem. ii, 13 : Duo mala fecit populus meus.
CONTRA : In omni motu unus est recessus a termino a quo, et accessus ad terminum ad quem : et haec duo faciunt unum motum. Cum ergo in omnibus definitionibus supra inductis haec duo ponantur ut duo et non ut unum, videtur quod omnes male sint assignatae.
ADHUC, Cum unius rei unica sit definitio, quaeritur, Penes quid accipiuntur tot definitiones ?
SOLUTIO. Dicendum ad id quod contra primam objicitur, quod veniale peccatum, peccatum quidem est quod in dicto vel facto vel concupito consislit : sed directe non est contra legem Dei, sed magis praeter legem Dei. Unde in hoc quod dicit, Contra legem Dei, coarctatur definitio ad mortale : et sic nomen et definitio sunt aequalis ambitus in communitate.
<--- Page Split --->
qiiin. 2. Ad in quod objicitur contra secundam, dicendum quod peccatum non est peccatum nisi quia vetatur a justitia divina : quia illi non congruit, cui si congrueret, peccatum non esset. Et ideo non accidit peccato iniquitatem esse, sed per se convenit ei, sicut patet in Glossa ibidem ab Augustino posita. Unde definitur ex his quae per se et essentialiter conveniunt peccato et non per accidens.
diiin. 3 Ad in quod contra tertiam obiicitur, dicendum quod cum dicitur, Spretò, intelligitur de contemptu reali, qui est in omni peccato actuali, sive sit ex infirmitate, sive ex ignorantia sive ex malitia. In omnibus enim illis praeponitur bonum commutabile bono incommutabili, et sic spernitur.
Ad in quod objicitur de ordine partium, dicendum quod naturalis est : quia spernere bonum incommutabile, formale est in peccato, per quod peccatum ponitur in esse peccati et mali. Per converti autem ad bonum commutabile, non distinguitur nisi in esse mali per materiam circa quam est. Unde conversio ad bonum commutabile, nihil haberet peccati, nihil mali, nisi esset aversio quae adjuncta est tali conversioni.
Ad 3. Er quod dicitur : Duo mala fecit populus meus, etc. Dicendum est, quod in uno peccato est duplex ratio peccati : quod enim dercliquerunt fontem aqua vivæ, est aversio : et quod foderunt sibi cisternas, hoc est conversio ad bonum commutabile : in quo tamen non sunt aquæ satiantes sitim concupiscentiæ : quia temporalia bona non satiant, eo quod simpliciter non sunt, sed secundum quid, ut hic scilicet et nunc : bonum enim simpliciter et ubique et semper est bonum.
Idiin . 4 . Adinquodobjiciturcontraquar - t a m , dicendumquodilladefinitiobonaestetvaldeconveniensomnipeccatomortali , sivesitindictis , siveinfactis . Actualeenimdiciturabactugenerali , sivesitactuscordis , siveactusoris , siveactusoperispræsumptuscontra
obedientiam cœlestium mandatorum. In quodlibet enim illorum est prævaricatio legis divinæ, quæ lex regula est tam oris, quam cordis, et etiam operis : omnia enim regulantur ad ipsam. Et propter hoc dicitur in Psalmo xxxvi, 31 : Lex Dei in corde ipsius, et non supplantabuntur gressus ejus.
Ad in quod objicitur contra quintam, Addifin . 5 . similiter respondendum est sicut supra, quod intelligitur de peccato actuali. Christus enim omnia contempsit quæ non approbavit : et omnia sustinuit quæ invitus toleravit, sicut omnia peccata in se vel in alio sustinuit : et sic generalis efficitur definitio.
Ad in quod objicitur contra sextam et Addifin . 6 . ultimam, dicendum quod carentia debitæ justitiæ aliter est in originali, et aliter in actuali. In originali est carentia debitæ justitiæ, quæ debetur naturae innocenti si sine peccato perstitisset. In actuali autem carentia debitæ justitiæ personalis, quæ rectificat cor, et os, et opera.
Er quod dicitur, Ex propria voluntate procedens, dicendum quod hoc additur tamquam causa efficiens : quia dicit Augustinus, quod peccatum est adeo voluntarium, quod si non sit voluntarium, non sit peccatum.
Et ad hoc quod inducitur de Dionysio, dicendum quod malum non potest esse volitum sicut bene probat objectio : sed id quod est malum in actu, in verbis, in cogitatis, potest esse volitum. Proverbiorum n, 14 : Lætantur cum male fecerint, et exsultant in rebus pessimis.
Ad in quod ulterius quæritur, Utrum Ad quæst. 1. aversio et conversio sunt in peccato ut unum, vel ut duo ?
Dicendum, quod ut duo constituentia unum peccatum, in quo aversio est ut forma, conversio ut materia, sicut supra dictum est.
Ad id quod contra objicitur de motu, dicendum quod bene simile est, et bene
<--- Page Split --->
aptatum : terminus enim a quo semper est in abjectione, terminus ad quem semper in assumptione, ut in motu actualis peccati in commutabile bonum continue abjicitur, commutabile semper assumitur per delectationem, sicut dicitur, Jacobi, 1, 14 : Unusquisque tentatur a concupiscentia sua, abstractus et illectus. Glossa : « Abstractus a bono incommutabili, illectus a bono commutabili. » Et dicendum, quod in omnibus definitionibus haec duo ponuntur ut constituentia peccatum, ut dictum est : et ideo omnes bene datae sunt.
Ad quaest. 2. Ad id quod ultimo quaeritur, dicendum quod licet unius rei unicum sit esse et unica definitio essentialis : tamen illud esse diversos habet respectus et comparationes ad diversas causas, materialem, formalem, et finalem. Et ad materiam comparatur tripliciter : quia triplex est materia peccati, scilicet in qua, ex qua, et circa quam datur peccatum.
Unde prima datur per materiam in qua est peccatum, quod est dictum, vel factum, vel concupitum : et per defectum forma regulantis ad virtutem, quae notatur in hoc quod dicitur, contra legem Dei.
Secunda datur per causam efficientem quae est voluntas : et per defectum forma regulantis, quae est justitia generalis secundum quod definitur ab Anselmo, quod « justitia est rectitudo voluntatis. »
Tertia datur per duo quae sunt essentialia omni actuali peccato : unum formale, et alterum materiale : quae sunt aversio et conversio, sicut saepe dictum est.
Quarta datur per defectum forme regulantis in actibus ad finem debitum.
Quinta datur per materiam in qua est peccatum, scilicet in his quae Christus contemptis et sustinuit, eo modo quo supra expositum est : et per causam efficientem quae est appetitus.
Sexta et ultima datur per id quod est formale in peccato, quod est carentia debita justitiae, et per causam efficientem quae est propria voluntas.
MEMBRUM IV.
De divisionibus peccatorum.
QUARTO, Quaeritur de divisionibus peccatorum.
Inveniuntur autem sex divisiones a Sanctis tradita.
Prima est penes reatum peccati, et illa est, quod peccatum aliud est veniale, aliud mortale.
Secunda datur penes instrumenta peccati, quibus peccatum perficitur, et illa est haec : Peccatum aliud cordis, aliud oris, aliud operis : sicut etiam supra dictum est, quod peccatum est dictum, vel factum, vel concupitum contra legem Dei.
Tertia datur penes materiam in qua est peccatum, et est haec : Peccatum aliud superbia, aliud invidia, aliud acedia, aliud ira, aliud luxuria, aliud gula.
Quarta datur penes causas ex quibus oritur peccatum, et est haec : Peccatum aliud est ex infirmitate, aliud ex ignorantia, aliud ex industria sive ex certa malitia.
Quinta datur penes inclinantia ad peccatum, et est Augustini haec : Peccatorum aliud est ex timore male humiliante, aliud ex amore male inflammante. Et est in Glossa super illud Psalmi LXXIX, 17 : Incensa igni et suffossa.
Sexta datur penes fines peccatorum, et haec est : Peccatum aliud est ex concupiscentia carnis, aliud ex concupiscentia oculorum, aliud ex superbia vitae. Et est in Glossa super illud epist. I Joannis, 11, 16 : Omne quod est in
<--- Page Split --->
mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia oi.
Pæter has sex inveniuntur adhuc due a sanctis traditæ. Una est penes eum in quem peccatur, et est hæc : Peccatum aliud in Deum, aliud in proximum, aliud in seipsum, secundum quod etiam supra dictum est, quod peccatum est spretò bono incommutabili mutabilibus rebus adhærere. Peccatum enim in Deum spernit incommutabile bonum. In seipsum vel in proximum adhæret mutabili bono, quod ipse est, vel proximus est.
Alia datur penes formale in peccato, et est hæc : Peccatorum aliud delictum, aliud commissum, secundum quod etiam supra dictum est, quod peccatum est actus incidens ex defectu boni.
Quæritur ergo de omnibus istis divisionibus, et primo de prima, quæ est, quod peccatum aliud veniale, aliud mortale.
Incipiendum est ergo de veniali, ut de infimo ad superiora progrediamur.
De veniali quæremus in genere duo, scilicet de veniali in se quid sit, et in comparatione ad gratiam quærendo quam oppositionem habet ad gratiam.
In se de veniali quæremus quinque.
Primum est, An sit macula in anima? et, Si macula est, in quo differt a macula mortalis peccati?
Secundum est, Utrum sit malum voluntarium, et quare dicatur veniale ?
Tertium, Quid sit veniale, et in quo differat a mortali ?
Quartum est, Quam proportionem habet ad mortale, et quæ sit radix ejus, et in quo sit sicut in subjecto? et, Utrum in hac vita aliquis possit esse sine veniali? et, Utrum veniale possit fieri mortale, vel non?
Quintum est, Utrum omne veniale venia dignùm sit, vel aliquod puniatur æternaliter in peccante ?
MEMBRI QUARTI
ARTICULUS I.
Utrum veniale peccatum sit macula in anima? et, Si macula est, in quo differt a macula mortalis peccati, et in quo conveniat ?
Ad primum proceditur sic :
Videtur, quod veniale sit macula in anima. Gregorius in Moralibus distinguens inter crimen et culpam dicit sic : « Culpa polluit, crimen exstinguit '. » Veniale peccatum culpa est, quod per se patet. Ergo polluit. Videtur ergo quod polluit imaginem Dei et maculam relinquit.
Adhuc, Augustinus in libro XII de Trinitate : « Ratio cum ad inferiora et superiora percipienda, quæ non privatim, sed communiter ab omnibus qui talia diligunt, sine ulla angustia vel invidia casto possidentur amplexu, vel sibi vel aliis consulit : et fallatur in aliquo per ignorantiam temporalium, quia et hoc temporaliter gerit, et modum agendi non teneat quem debebat, humana est tentatio 2. » Sed humana tentatio veniale peccatum est. Ergo macula venialis erit in inferiori parte rationis : et sic veniale macula est in anima.
Adhuc, Videtur etiam, quod sit in superiori parte rationis : superior enim pars est, ut dicit Augustinus in libro XII de Trinitate 3, qua convertimur ad
<--- Page Split --->
Deum : et sicut idem dicit in libro de Conflictu vitiorum et virtutum, in tali conversione saepe per subreptionem veniunt cogitationes blasphemiae et mala quae maculant mentem et orantes : et non possunt dici mortalia peccata : ergo videtur, quod veniale polluit et maculat etiam^superiorem partem rationis.
Secundo quaeritur, In quo differat a macula mortalis, et in quo conveniat ?
Et videtur, quod in nullo differat.
Dicit enim Augustinus in libro de Doctrina Christiana et in libro LXXXIII Quæstionum, quod « omnis humana perversitas est, vel uti fruendis, vel frui utendis : » haec in utroque est tam veniali quam mortali : ergo videtur, quod in maculando animam non differat.
Adhuc, Si differret, hoc esset vel in conversione, vel in aversione : sed in utroque aversio est ab incommutabili bono, et conversio ad bonum commutabile : ergo videtur, quod maculae quibus maculant animam, non differant.
Adhuc, Si differunt, tunc differunt vel ratione principii, vel ratione finis, vel ratione modi qui dicit formam. Ratione principii non differunt : quia in utroque est principium mala voluntas. Ratione finis non differunt : quia in utroque est finis conversio ad mutabile bonum, in quo quaerit delectari peccator. Ratione modi sive formæ non differunt : quia in utroque qui peccat, peccat abstructus et illectus.
Solutio. Solutio. Ad primo quaesitum dicendum, quod utrumque maculat animam, sed diversa macula. Dicit enim Gregorius, quod « veniale obscurat, mortale obtenebrat : eo quod mortale non sccum lucem cofmpatitur et pulchritudinem gratiae, quam secum compatitur veniale. »
culam, sed unum obscurantem, alterum obtenebrantem : et hoc tam in inferiori parte rationis, quam in superiori, sicut est objectum.
Ad 11 quod ulterius quaeritur, dicendum quod jam fere patet solutio : maculae enim utrique conveniunt in hoc quod maculae sunt, sed differunt secundum qualitatem et quantitatem peccatorum, ex quibus sunt.
Ad PRIMUM ergo quod contra objicitur, dicendum quod licet in utroque sit uti fruendis, et frui utendis : tamen valde inaequate est et dissimile : quia qui fruitur utendis mortaliter, ille creaturam ponit finem dilectionis : et haec est completa perversitas : quia autem venialiter, non ponit finem dilectionis in creaturis, sed adhaeret eis plus quam debet.
Ad ALIUD dicendum, quod licet in utroque sit aversio et conversio, tamen valde inaequaliter : quia aversio mortalis omnino abstractio est et habitualis : quia non remanet in eo gratia per quam habitualiter conjungatur. In veniali autem non est sic : non enim avertitur nisi secundum actum, quia scilicet tunc non convertitur secundum actum in summum bonum.
Ad ULTIMUM dicendum, quod differunt ratione omnium illorum trium. Voluntas enim non est aequaliter mala in veniali et in mortali. Nec mutabile bonum est aequaliter finis, ut pauló ante dictum est. Nec modus est aequalis quia mortaliter peccans omnino abstrahitur et omnino allicitur a bono commutabili : et hoc non est in peccante venialiter, quia non abstrahitur nec allicitur, nisi secundum actum ut tunc : simpliciter autem potest esse non abstructus et non illectus propter gratiam gratum facientem quam secum compatitur veniale.
<--- Page Split --->
nem, vel per oblivionem, vel per fragilitatem carnis sive volentes sive inviti peccamus. » Sed justus non cadit nisi venialiter. Ergo aliquod veniale fit invite : ergo sine voluntate : non ergo veniale est malum voluntarium.
MEMBRI QUARTI
ARTICULUS II.
Utrum peccatum veniale sit malum voluntarium ? et, Quare dicatur veniale ?
- Adhuc, Ad Roman. vn, 20 : Si quod nolo, illud facio. Glossa ibidem dicit, quod loquitur de veniali peccato, quod facimus etiam nolentes : non ergo omne veniale est malum voluntarium.
Secundo quaeritur, Utrum veniale sit malum voluntarium, et quare dicitur veniale?
Videtur enim malum esse voluntarium.
Augustinus in libro de Vera religione : « Peccatum adeo voluntarium est, quod si non sit voluntarium, non est peccatum 4. » Constat autem, quod veniale est peccatum et malum. Ergo est malum voluntarium.
Adhuc, Omne peccatum est in libero arbitrio in quo homo differt a brutis, quae aguntur et non agunt : liberum arbitrium est facultas rationis et voluntatis : ergo omne peccatum est voluntarium : peccatum veniale est peccatum et malum : ergo malum voluntarium.
Adhuc, Peccatum est de his quae sunt in nobis : aliter non esset peccatum. In nobis sunt quae sunt de libera electione et voluntate : quia dicit Aristoteles in 11 Ethicorum, quod voluntarium est, cujus principium est in ipso consciente singularia. Tale est veniale peccatum, et est malum. Ergo malum voluntarium.
contra. CONTRA :
- Proverb. xxiv, 16, super illud : Septies cadet justus, et resurget : impii autem corruent in malum, Glossa : « Sæpe per ignorantiam, vel subreptio-
ULTERIUS quaeritur hic, Quare veniale dicitur veniale peccatum ?
Videtur enim, quod non deberet dici : quia
Cuilibet malo debetur poena : ergo nullum est venia dignum : nullum ergo est veniale peccatum : videtur enim esse oppositio in adjecto.
Adhuc, Species quae contra se dividuntur, oppositas debent habere differentias : veniale et mortale species peccati sunt contra se divisæ : ergo oppositas debent habere differentias : mortale morte æterna dignum est : ergo veniale est, quod poena dignum est non æterna : quia sic habent oppositionem in differentiis, et non in genere : non ergo simpliciter debet dici veniale.
Adhuc, Damascenus in libro II de Fide orthodoxa, et Gregorius Nyssenus in libro de Homine, et Aristoteles in II Ethicorum dicunt, quod solum peccatum quod est involuntarium per ignorantiam vel per violentiam, meretur ignoscentiam et misericordiam et non poenam. Non igitur generaliter debet dici peccatum veniale, sed quoddam tantum, scilicet quod fit per ignorantiam vel per violentiam.
SOLUTIO. Ad primo quaesitum dicensolutio. dum, quod peccatum veniale est malum voluntarium.
<--- Page Split --->
Unde tria inducta quae hoc probant, concedenda sunt et procedunt.
Ad cbject. 1. Ad id quod in contrarium objicitur, est dicendum, quod illa Glossa ponit inclinantia ad peccatum, et instigantia, quae licet aliquando sint invita, actus tamen peccati semper est voluntarius : nec esset peccatum si non esset voluntarium.
Ad object. 2. Ad aliud dicendum eodem modo, quod Glossa loquitur in persona damnati hominis, qui licet ex damnatione necessitatem habeat peccandi etiam aliquando invitus, actus tamen peccati semper est voluntarius. Ante reparationem enim gratiae non potest non peccare mortaliter : post reparationem vero non potest non peccare venialiter, ut in antehabitis determinatum est.
Ad quest. Ad id quod quaeritur ulterius, Quare dicatur veniale ?
Dicendum, quod veniale tripliciter dicitur, scilicet ex genere, sicut illud quod secundum totam generalitatem suam venia dignum est, sicut otiosum verbum. Et ab eventu dicitur veniale, sicut quando mortale per eventum pœenitentiae factum est venia dignum. Et ex circumstantia dicitur veniale, sicut peccatum in Patrem quod fit ex infirmitate, dicitur remissibile et venia dignum : et similiter peccatum in Filium, quod fit ex ignorantia : peccatum vero in Spiritum sanctum irremissibile dicitur, et in hoc saeculo, et in futuro 1, quia fit ex certa malitia, et non habet circumstantiarn quae faciat ipsum dignum remissione. Et licet sic tripliciter dicatur veniale, tamen hic non quaerimus nisi de veniali quod est veniale ex genere, quod dicitur veniale, quia ex seipso parva malitia est et venia dignum.
compatitur gratiam gratum facientem, illa pœena quasi non reputatur pœena : et est pœena illa, sicut dicitur in Ecclesiasticis dogmatibus, sicut quod dicimus quotidie : Dimitte nobis debita nostra 2, et tonsio pectoris, et aspersio aquae benedictae, et benedictio pontificalis, et caetera remedia quae habet Ecclesia contra veniale. De quibus dicitur, Matth. xi, 29 et 30 : Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum et humilis corde... Jugum enim meum suave est, et onus meum leve. Et, Joel, ii, 13 : Convertimini ad Dominum Deum vestrum, quia benignus et misericors est, et praestabilis super malitia. Unde tales pœene non reputantur pœene, sed potius venia. Nec est oppositio in adjecto : quia tale peccatum licet peccatum sit et malum, tamen ex seipso habet, quod tali venia dignum est : quia non simpliciter est peccatum, sed potius dispositio et inclinatio ad peccatum.
Ad aliud dicendum, quod oppositas habent differentias veniale et mortale : quia mortale morte aeterna dignum est, quae simpliciter est pœena : veniale autem pœena dignum est, quae jam habet admixtam veniam. Nec genus quod est peccatum actuale, praedicatur univoce de veniali et mortali, sed per prius et posterius : et ideo etiam non oportet, quod differentiae constitutivae perfectam habeant oppositionem.
Ad ultimum dicendum, quod tale peccatum quod est involuntarium per ignorantiam et per violentiam, non est veniale ex genere, sed ex circumstantia. Et ideo illa objectio non habet hic locum : quia hic loquimur de veniali quod est veniale ex genere, sicut paulo antedictum est.
<--- Page Split --->
ad minus sint proportionalia veniale et mortale.
Contra :
Sed contra.
MEMBRI QUARTI
ARTICULUS III.
Quid sit peccatum veniale ? et, In quo differat a mortali ?
TERTIO quaeritur, Quid sit peccatum veniale, et in quo differat a mortali ?
Et videtur, quod peccatum veniale sit, quod est venia dignum ex parvitate reatus : quia hoc dicitur per nomen.
Adhuc, Venia et ignoscentia convertuntur, et idem dicere videntur. Sed facile Deus ignoscit omne peccatum. Ezechiel. xviii, 21 et 22 : Si impius egerit pænitetiam ab omnibus, peccatis suis,... omnium iniquitatum ejus, quas operatus est, non recordabor. Ergo omne peccatum videtur esse veniale, quia facile ignoscitur : et non videtur differre a mortali, quod falsum est.
Adhuc, Isa. lv, 7 : Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas, et revertatur ad Dominum, et miserebitur ejus : et ad Deum nostrum, quoniam multus est ad ignoscendum. Non distinguit inter peccata venialia et mortalia, sed in omnibus dicit facilem ad ignoscendum. Ergo videtur, quod in hoc veniale non differt a mortali.
Adhuc, Joel, ii, 12 : Convertimini ad me in toto corde vestro. Et ex hoc idem arguitur quod prius.
ULTERIUS quaeritur, In quo veniale differt a mortali ?
Et videtur, quod proportionalia sunt : quia in utroque est delectatio in commutabili bono et finito : finiti enim ad finitum proportio est : ergo videtur, quod
Venialiter peccans delectatur in commutabili bono citra Deum : mortaliter peccans delectatur in commutabili bono ultra Deum : et hæc duo distant in infinitum. Infiniti ad finitum et finiti ad infinitum nulla est proportio.
Adhuc, Peccato mortali debetur reatus æternus et pæna æterna : veniali peccalo reatus pænæ temporalis : æternum et temporale nullam habent proportionem : ergo veniale et mortale nullam habent proportionem.
SOLUTIO. Ad id quod primo objicitur, dicendum, quod proprie peccatum veniale est, quod non est dignum pæna æterna, et compatitur secum gratiam gratum facientem, quæ semper impetrat veniam, et levi remissivo remittitur, sicut tonsione pectoris, et aspersione aquæ benedictæ, etc., ut supra diximus.
AD PRIMUM ergo dicendum, sicut dicit objectio, quod veniale est, quod ex se venia dignum est.
AD ALIUD dicendum, quod non omne peccatum facile remittitur ex se, sed ex gratia compunctionis et bonitate remittentis : sicut etiam remittitur mortale quod non est veniale nisi ab eventu, sicut in antehabitis dictum est.
AD AUCTORITATEM Isaiæ et Joel, dicenAd 3 et 4. dum eodem modo, quod loquuntur de peccato quod est remissibile ex bonitate remittentis, et gratia compunctionis.
Ad 10 quod ulterius quaeritur, dicenAd quest. dum quod peccatum mortale et veniale. dupliciter possunt considerari, scilicet secundum delectationem ex qua oriuntur, et secundum reatum quo obligant ad pœnam. Et primo modo adhuc dupliciter considerantur, scilicet secundum ipsam delectationem in seipsa consideratam, et secundum delectationem comparatam ad bonum in quo delectatur. Si primo modo : tunc utraque finita est, et
<--- Page Split --->
sunt proportionabilia : et sic procedit argumentum primum. Si secundo modo : tunc delectatio venialis est in bono commutabili citra Deum, et delectatio mortalis supra Deum et contra Deum : quae distant in infinitum, et sic non sunt proportionalia : et sic procedit objectio secunda. Similiter si considerantur in reatu obligationis ad pœenam æternam et temporalem, distant in infinitum, et sic non sunt proportionalia : et sic procedit objectio tertia.
Unde omnes objectiones procedunt, et per distinctionem soluta est quaestio.
MEMBRU QUARTI
ARTICULUS IV.
Quæ sit radix peccati venialis, et in quo sit sicut in subjecto ? et, Utrum in hac vita aliquis esse possit sine eo ? et, Utrum veniale possit fieri mortale, vel non ?
Quarto quaeritur, Quæ sit radix venialis?
Et, In quo sit sicut in subjecto ?
Et, Utrum in hac vita aliquis possit esse sine eo ?
Et, Utrum veniale possit fieri mortale, vel non ?
est. » Peccatum veniale male libet. Ergo libido est vel ex libidine est.
ULTERIUS quaeritur, In quo est sicut in subjecto ?
Et videtur, quod in inferiori parte rationis, vel in sensualitate : quia, sicut in praehabitis ostensum est, peccatum consummatur in nobis sicut in primis parentibus, ita quod sensualitas suadet, inferior pars rationis decipitur sicut mulier, superior pars rationis avertitur a bono incommutabili : ergo videtur, quod in superiori parte rationis non sit veniale : ergo est vel in inferiori parte, vel in sensualitate.
CONTRA :
Proverb. xxiv, 16, super illud : Septies in die cadet justus, et resurget, Glossa : « De levibus peccatis agit, sine quibus hæc vita non ducitur. » Per ignorantiam vel oblivionem vel subreptionem vel per necessitatem carnis singulis diebus inviti vel nolentes peccamus. Ignorantia et subreptio cadunt in inferiorem partem rationis. Ergo et veniale peccatum.
ULTERIUS quaeritur, Si aliquis possit Ques esse sine veniali in hac vita ?
Videtur, quod non.
- Proverb. xx, 9 : Quis potest dicere : Mundum est cor meum : purus sum a peccato ? Quasi dicat : Nullus. Et constat, quod non loquitur de mortali, sine quo multi sunt : ergo videtur, quod loquitur de veniali : ergo nullus in hac vita potest esse sine veniali peccato.
Quaest. 1.
QUÆRITUR ergo, Quæ sit radix ejus? Et videtur, quod libido.
Augustinus in libro de Libero arbitrio dicit, quod libido est improba voluntas ex qua procedit peccatum in eo quo male libet : veniale peccatum est, et male libet : ergo procedit ex libidine sicut ex radice.
Adhuc, Augustinus in Hypognosticon : « Omne quod male libet, libido
Adhuc, Augustinus super illud: epist. I Joannis, 1, 8 : Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, etc. : « Impossibile est sanctum aliquem aliquando in terrenis non cadere peccatis. »
Adhuc, Idem in libro Retractationum : « Sicut non impediunt a vita æterna justum peccata venialia, sine quibus vita ista non ducitur : sic ad salutem æternam nihil prosunt impio ali-
<--- Page Split --->
qua bona opera, sine quibus vita cujuslibet pessimi difficiliter invenitur. » Ergo nullus est sine peccato veniali.
- Adhuc, Idem, ibidem in eodem libro : « Nemo utens liberæ voluntatis arbitrio, hic vivere potest sine peccato. » Et constat, quod hoc non intelligit de mortali. Ergo de veniali : et sic nullus sine veniali in hac vita potest esse.
est 4. ULTERIUS quaeritur, Utrum veniale possit fieri mortale ?
Et videtur, quod sic.
Augustinus : « Nihil est adeo veniale quod non possit fieri mortale, dum placet. » Ergo peccatum veniale potest fieri mortale.
Adhuc, Idem super illud Psalmi xxxix, 13 : Multiplicata sunt super capillos capitis mei. « Si vitasti grandia, cave ne obruaris arena. » Sed non obruitur homo nisi per mortalia. Ergo venialia possunt fieri mortalia.
specialiter : et sic est radix venialis et mortalis.
Ad sEcUNDO quaesitum dicendum, quod Ad quaest. 2. in uno genere peccati intelligitur quod dicit Augustinus, quod perficitur ad modum peccati primorum parentum. In diversis autem generibus peccatorum non est ita. Unde cum veniale peccatum ex multis occasionibus oriatur, sicut in praeinducta Glossa de Proverbiis dicitur, dicimus quod aliquando potest esse veniale in superiori parte rationis, sicut in antehabitis dictum et probatum est : frequentius'tamen est in inferiori parte rationis, et secundum primum motum in sensualitate. Unde concedendum est, quod aliquando est in superiori parte rationis, sed frequentius in inferiori, ut dictum est.
Ad m quod contra objicitur, dicenAd object. dum quod procedit : et propter hoc aliquando est in superiori parte rationis.
solutio. Solutio. Ad primo quaesitum dicenquest. 1. dum, quod libido tripliciter dicitur. Primo modo dicitur improba voluntas pascens in quocumque bono commutabili. Et sic omne peccatum oritur ex libidine tam veniale quam mortale. Secundo modo, dicitur libido improba voluntas pascens se contra Deum in bono commutabili. Et sic solum peccatum mortale oritur ex libidine. Tertio modo, dicitur libido antonomastice, libido scilicet venereorum in coitu, de qua dicitur, quod concupiscibilis in generativa est corrupta et infecta, ex qua oritur peccatum originale in parentibus, ut dicit Augustinus in libro de Nuptiis et concupiscentia, quod « peccatum originale non transmittit in posteros propago, sed libido. »
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod libido in dicto Augustini accipitur primo modo : quia sic bene est origo et radix venialis peccati.
Ad aliud dicendum, quod ibi Augustinus accipit libidinem generaliter non
Ad tertio quaesitum dicendum, quod Ad quest. 3. meo judicio in hac vita corrupta vix vel non potest homo esse sine veniali peccato, nisi forte ad horam quando fecit confessionem, sicut in praehabitis, in distinct. XXVI, de gratia operante et cooperante probatum est. Ibi enim dictum est, quod ante reparationem non potest homo non peccare venialiter, ut probant quatuor objecta quae ad hoc inducta sunt.
Ad QUARTO et ultimo quaesitum dicenAd quest 4. dum, quod veniale acceptum in actu isto vel illo numquam fit mortale, quando est veniale ex genere : sed placentia adjuncta et contemptus possunt esse mortalia, quando scilicet bonum incommutabile contemnitur propter bonum commutabile, vel placentia boni commutabilis-excrescit ad exclusionem boni incommutabilis.
Et per hoc etiam patet solutio ad sequens de Glossa : quia eodem modo loquitur : quia arena (per quam intelligi-
<--- Page Split --->
tur multitudo venialium) non obruit nisi per placentiam excrescentem vel contemptum, sicut dictum est.
MEMBRI QUARTI
ARTICULUS V.
Utrum omne peccatum veniale venia dignum sit, vel aliquod æternaliter puniatur in peccante 1 ?
Quinto quæritur, Utrum omne veniale dignum sit venia, vel aliquod æternaliter puniatur in peccante ?
Videtur enim, quod aliquod puniatur æternaliter.
Ponamus enim, quod aliquis decedat in mortali peccato uno vel pluribus, et multis venialibus. Cum ergo sit locus remissionis post hanc vitam, ut dicunt Sancti, sed potius receptionis eorum quae quis gessit in corpore, secundum quod dicitur, II ad Corinth. v, 10 : Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum. Illa venialia post mortem non remittuntur. Ergo videtur, quod cum mortalibus æternaliter puniuntur : et sic reatus venialis peccati videtur esse reatus pœna æterna : quod in antehabitis improbatum est : male ergo dicitur veniale.
JUXTA hoc quæritur hic gratia ejusdem, Utrum in aliquo qui evolat ad regnum cœlorum, sit aliquod veniale peccatum? Et videtur, quod sic.
Ponamus enim, quod aliquis justus et in gratia existens, qui tamen sive veniali esse non potest, sicut in antehabitis
dictum est : quia non potest homo etiam post reparationem non peccare venialiter, ut dicit Augustinus super illud epist. I Joannis, i, 8 : Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, etc., decedat cum veniali de quo non est contritus actu. Constat, quod illud veniale non est remissum in hac vita : et post mortem non est locus remissionis. Ergo nec post hanc vitam remittitur : ergo remanet in eo in beatitudine æterna.
Et hoc quidam nituntur probare per talem rationem : quia gratia et gloria proportionem habent : et decedens in gratia habebit gloriam : et veniale peccatum non repugnat gratia : ergo nec gloria : et ita potest esse cum gloria.
CONTRA :
Apocal. xiv, 5 : Sine macula sunt ante thronum Dei. Sed macula est macula venialis peccati. Ergo nullus cum macula venialis peccati est ante thronum Dei.
Adhuc, Daniel. I, 3 et seq., Princeps Babylonis præcepti principi eunuchorum suorum, ut introduceret pueros nobiles decoros forma, cautos scien'ia, doctos disciplina, in quibus nulla esset macula. Si hoc est de magnificentia regis terreni, quod sine macula sint qui assistunt ei, multo magis est de magnificentia regis cœlestis, quod penitus sine macula sint qui assistunt ei in gloria : ergo sine macula venialis peccati sunt sancti in gloria.
SOLUTIO. Dicendum ad primam quastionem, quod satis bene videntur ad hoc respondere Praepositivus et Gulielmus Altisiodorensis. Dixerunt enim, quod veniale est, quod ex se non habet reatum pœna æterna, sed est venia dignum.
Ad id quod objicitur de illo qui decedit cum mortalibus et venialibus, dixerunt, quod in tali non punitur veniale æternaliter ex se, sed ex concomitari-
<--- Page Split --->
cum mortali, hoc est, per accidens : quia scilicet decedenti cum peccato mortali nulla potest fieri peccati remissio deinceps. Et hoc est quod celebrat Ecclesia in vigilia defunctorum dicens, quod « in inferno nulla est redemptio. »
MEMBRUM V.
quest. Ad secundo quaesitum dixerunt et bene, quod si insit decedenti justo veniale, remittitur per gratiam finalem in qua decedit justus. Hanc enim gratiam in hoc dicunt potentiorem esse alia gratia : quia, ut dicit Augustinus, haec sola gratia habet, quod addit donum perseverantiae, quod potissimum est remittendo. Matth. x, 22 : Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Et ideo sunt ante thronum Dei sine macula : transeunt enim sine macula.
De differentiis peccatorum.
De differentiis venialis peccati secundum primum motum, et levem delectationem, et morosam, supra in tractatu de tentationibus daemonum multum disputatum est 1, quando scilicet sit veniale, et quando gravius, et quando sit mortale peccatum in distinctione XXIV libri II Sententiarum dictum est 2 : et ideo de his non oportet hic dicere.