QUÆSTIO CXII.

Utrum originale peccatum sit unum vel plura 1 2

Deinde ratione ejus quod dicit Magister in libro II Sententiarum, distinct. XXXIII, in illo cap. Quod vero in actuali peccato Adæ plura valeant notari, quaeritur, Utrum peccatum originale sit unum, vel multa ?

Et videtur, quod multa.

  1. Psal. i, 7 : Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea : et constat, quod loquitur de originali peccato : ergo videtur, quod multa sint.

  2. Adhuc, Matth. xvii, 34, super illud : Tradidit eum tortoribus, quoadusque redderet universum debitum : Rabanus sic dicit, quod « homini post baptismum damnato propter peccatum, non solum redeunt peccata commissa actualia, sed etiam originalia quae in baptismo sunt dimissa. » Ergo videtur, quod originalia sint multa et non unum.

  3. Adhuc, Augustinus in libro de Correptione et gratia : « Peccata originalia dicuntur aliena, quia ea singuli trahunt. Dicuntur etiam nostra, quia in illo uno omnes peccaverunt, sicut dicit Apostolus *. » Hic dicit Augustinus in plurali originalia : ergo multa sunt.

  4. Adhuc, Quidam objiciunt sic per rationem : Septem sunt capitalia peccata : et ad quodlibet eorum inclinat fomes originalis peccati : ergo videtur, quod

plures inclinationes faciunt plura originalia.

  1. Adhuc, Objicitur quod anima plures habet potentias, et in qualibet est corrupta, licet in concupiscibili plus, quia illa corrupta est et infecta, ut dicunt Doctores. Plures autem corruptiones plura faciunt originalia. Ergo videtur etiam, quod in uno homine plura sint originalia.

  2. Adhuc, Logice quidam objiciunt, quod si unum oppositorum est multiplex, et reliquum, ut dicit Aristoteles in Topicis. Virtus multiplex est. Ergo videtur, quod suum oppositum multiplex sit, scilicet peccatum originale.

  3. Adhuc, In eodem capitulo objicit Magister ex verbis Augustini in Enchiridion 3, Utrum scilicet solum peccatum Adæ trauseat in posteros, vel peccatum omnium intermediorum avorum, proavorum, subavorum, et atavorum ? Si enim omnia peccata transeunt in posteros : tunc constat, quod originalia sint multa secundum numerum eorum quorum peccata transeunt ad posteros.

SOLUTIO. Dicendum, quod originalia sunt multa in multis secundum quod subjecta sunt multa : quia originale quod est in uno, non est originale quod est in alio. Sunt tamen omnia unum ratione

<--- Page Split --->

reatus, quæ est, quod ex vitiosa natura sunt contracta, in qua est carentia debitæ justitiæ, et ignis sive fæditas feminis, per quem lege concupiscentiæ seminantur. Sed in uno et eodem non est nisi unum originale peccatum, ut dicit Anselmus, ex primo peccante.

opponitur originali peccato, sed actuali : et illud est multiplex sicut et virius : et ratio est, quia oppositorum est esse circa idem : virtus autem et actuale peccatum sunt circa idem, scilicet actum liberi arbitrii, circa quem non est originale.

Ad 1, 2 et 3. Ad PRIMUM ergo dicendum, quod sacra Scriptura de originali loquitur aliquando ut de uno, aliquando ut de pluribus. De uno, propter unam rationem reatus, ut dictum est. Ut de pluribus, propter plures inclinationes ad malum, quas etiam habet in uno et eodem homine : quia, sicut dicit Augustinus, « Unum in radice, multiplicatur in propagine et in ramis. » Et per hoc patet solutio ad dicta Rabani et Augustini quæ consequenter inducuntur.

Ad ALIUD quod per rationem objicitur, dicendum, quod plures inclinationes non faciunt plura originalia secundum numerum, sed unum multiplex in propagine, sive in ramis.

Ad ALIUD dicendum, quod secundum potentias animæ non numerantur peccat3, sed secundum subjectum quod est unum. In potentiis enim non est nisi secundum inclinationem ad hoc vel illud. Et sic etiam una potentia magis dicitur corrupta esse, quam altera, sicut concupiscibilis quæ corrupta et infecta est, ut dictum est.

Ad ALIUD dicendum, quod virtus non

Ad ULTIMUM dicendum sicut in præhabitis dictum est, quod nullum peccatum transit in posteros, nisi peccatum Adæ. Et ideo dictum est, quod omnis homo qualiscumque sit in persona, in natura generante est Adam.

Omnia alia quæ quærit Magister in ista distinctione in diversis capitulis, Utrum scilicet peccatum originale per animam, vel per corpus transeat in posteros ? et, Qua justitia transeat in parvulos? et, Utrum sit necessarium, vel voluntarium ? et, Utrum animæ sint, æquales vel non ex creatione ? et, An peccata omnium antecedentium transeant in parvulos ? in antehabitis satis disputata et determinata sunt : et non est nisi, quod locis propriis hic adaptentur.

Unde transeundum est ad quærendum de propria pœna originalis peccati, de qua Magister determinat in illo cap. Alioquin sibiipsi contradicere ostenderetur, quo determinato, finitus tractatus erit de originali peccato.