QUÆSTIO CXI.
De fomite.
Reliqua hujus distinctionis, scilicet qualiter peccatum per carnem, et non per animam transit in posteros ? et, Qualiter propter concupiscentiam peccatum dicitur esse in carne, et est causa peccati in anima ? et, Utrum fœditas quae est fomes in carne, sit culpa vel pœna ? et, A quo sit, utrum a Deo, vel a quo, et ad quid sit ? et, Utrum concubitus matrimonialis per cujus legem concupiscentialem transfunditur originale in parvulos, sit peccatum vel non ? et, Qualiter a parentibus qui nullum habent peccatum, tamen originaliter transfunditur in parvulos ? Omnia in præhabitis et disputata et determinata sunt : et ideo transeundum est ad distinctionem XXXII, ubi Magister determinat de remissione originalis peccati.
Dicit autem, cap. Duplici ergo ratione originale peccatum dicitur dimitti in baptismo.
Ubi tria sunt quaerenda.
Primo, An contingat fomitem exstingui ?
Secundo, Quid sit fomitem exstingui ?
Tertio, In quibus sanctis exstinctus sit ?
MEMBRUM I.
Utrum contingat fomitem exstingui ?
Primo objicitur sic :
Videtur enim, quod non contingat exstingui.
<--- Page Split --->
I Joan. 1, 8 : Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est. Peccatum non est nisi ex concupiscentia et fomite : quia dicit Augustinus in libro de Nuptiis et concupiscentia, quod ex concupiscentia et fomite tamquam filia peccati innascitur peccatum : ergo videtur, quod in nullo exstinguitur.
Adhuc, Job, xv, 14 : Quid est homo ut immaculatus sit, et ut justus appareat natus de muliere ? Cum ergo peccatum non insit sine concupiscentia et fomite, videtur quod nullus sit sine fomite : ergo in nullo exstinguitur.
Adhuc, Augustinus in libro Retrac tationum : « In hac vita nemo ita servat mandata justitiae, ut non sit ei necessarium orare pro peccatis suis, et dicere : Dimitte nobis debita nostra '. » Ergo videtur, quod nullus in hac vita absolvitur a fomite concupiscentiae : quia debita non sunt nisi propter peccata contracta.
Adhuc, Augustinus in libro de Natura et gratia : « Etiamsi non hic vivatur sine peccato, licet tamen mori sine peccato, dum peccatum venia deletur, quod peccatum ignorantia vel infirmitate committitur. » Sine infirmitate non vivit homo quae proprius effectus est fomitis. Ergo videtur, quod in toto fomes non exstinguitur in aliquo.
Adhuc, Ad Roman. vii, 16 et 17 : Si quod nolo, illud facio, consentio legi, quoniam bona est. Nunc autem jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. Dicit Glossa ibi, quod loquitur in persona hominis damnati. Omnes damnati sunt qui contrahunt originale. Ergo videtur, quod omnes qui contrahunt originale, fomitem habent non exstinctum.
Adhuc, Bernardus super Cantica : « Quantumlibet in hoc corpore manens profeceris, erras si vitia putes emortua, et non magis suppressa. Velis nolis in-
tra fines tuos habitat Jebusæus : subjugari potest, sed non exterminari 2. » Sed habitare Jebusæum, est fomitem et concupiscentiam habitare. Ergo videtur, quod in nullo exstinguitur concupiscentia et fomes.
CONTRA :
Augustinus in libro de Baptismo parvulorum : « Non præstatur in baptismo ut lex peccati quæ est in membris nostris, exstinguatur prorsus, ita ut non sit, nisi forte vinculo creatoris ineffabili. » Ergo ad minus potest exstingui vinculo creatoris miraculose.
Adhuc, Constat, quod in Christo nullus fuit fomes : propinquissimo autem vinculo naturae et gratiae alligata fuit Virgo mater Filio : ergo et in matre fomes in toto fuit exstinctus : ergo in aliquo potest in toto exstingui.
Adhuc, Anselmus in libro de Conceptu virginali : « Decebat ut Virgo illa ea puritate niteret, qua major sub Deo nequit intelligi, quam Deus Pater umbra sua virtutis et imagine, Filio suo quem de corde suo genitum tamquam seipsum diligebat, et de qua Filius pellem nostra mortalitatis accepit : et, sicut dicit Gregorius, flamma divinitatis sua impelvit, qua mulier evangelica, sapientia scilicet divina, composuit lucernam, totam domum Ecclesiæ illustravit,et invenit drachmam decimam per peccatum primi parentis perditam, summi Regis imagine insignitam,et in thesaurum summi Regis reponendam et non amplius perdendam, et quam Spiritus omni perfectione sanctitatis sanctificavit ei matrem, de quo ipse secundum divinitatem procedit : ut sic triplici illustratione, Patris scilicet, Filii, et Spiritus sancti, eluxerit in eam claritatem, qua major sub Deo nequit intelligi. » Sed talis sanctitas non potest esse in eo in quo est aliqua umbra peccati : umbra peccati est fomes : ergo in beata Virgine fomes in toto exstinctus fuit : ergo in aliquo potest exstingui.
<--- Page Split --->
Solutio. Dicendum, quod sicut probant ultimae objectiones, fomes in beata Virgine totus exstinctus fuit. Unde Magister in libro III Sententiarum, distinct. III, cap. Quare etiam Mariam Spiritus sanctus in eam praeveniens a peccato prorsus purgavit, et a fomite peccati etiam liberavit. Ex eo patet, quod fomes penitus in ea exstinctus fuit.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod Augustinus de concupiscentia et fomite loquitur prout habet inclinationem ad veniale vel mortale : et etiam auctoritas Joannis vult hoc. Et sic fuit in omnibus qui contrahunt originale, praeterquam in beata Virgine. Unde Augustinus in libro de Natura et gratia tractans idem verbum, sic dicit : « Excepta beata Virgine Maria, de qua propter honorem Domini cum de peccatis agitur, nullam volo quaestionem prorsus haberi. Unde enim scimus, quod ei plus gratiae collatum fuit ad vincendum ex omni parte peccatum, nisi quia concipere et parere meruit Deum, quem nullum constat habuisse peccatum. Hac igitur Virgine excepta, si omnes alios sanctos et sanctas congregare possemus et interrogare, utrum essent sine peccato ? quid putamus eos responsuros, nisi quod una voce clamassent : Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est 1 . » Fomitem enim habentes, inclinationem habebant et ad veniale et mortale.
bus falx martyrii resecat omne peccatum et penam peccati : et ideo immediate evolant ad visionem Dei, cujus carentia pen a est originalis peccati. Ideo dicit eos sine peccato mori, quia moriuntur sine pen a debita originali peccato.
Ad ALIUD dicendum, quod sicut dictum est, ibi loquitur Apostolus in persona hominis damnati. Ille autem damnatus est, qui fomitem habet secundum inclinationem ad veniale et mortale. Unde ibidem Glossa dicit, quod ille ante reparationem gratiae non potest non peccare venialiter : sed ex hoc non sequitur, quin in aliquo possit esse exstinctus, sicut in beata Virgine : quia privilegia paucorum non faciunt legem communem.
Ad ULTIMUM dicendum, quod Bernardus non loquitur ibi de eo in quo fomes est secundum inclinationem ad veniale vel mortale vel utrumque, in quo fomes supprimi potest ne veniat ad consensum, sed exstingui non potest in hac vita. Nihilominus ex hoc non sequitur, quod exstinctus non potest esse secundum privilegium speciale in beata Virgine. In Christo autem non exstinctus fuit, quia numquam in eo fuit. Et hoc est quod dicit beatus Augustinus in libro de Baptismo parvulorum : « Sola illa medicinam præstare potuit nostro corpori, quæ non ex peccati vulnere germen piæ prolis emisit. »
Ad ALIUD dicendum eodem modo, quod in nullo penitus exstinguitur, sed in omnibus est. In parvulis dicitur tantum concupiscibilitas, ut dicit Augustinus, in adultis autem concupiscentia.
Ad ALIUD dicendum eodem modo, quod Augustinus loquitur ibi de fomite prout est inclination ad veniale vel mortale quod facit debitum, pro quo orandum est in hac vita, ut dimittatur.
Ad ALIUD dicendum, quod Augustinus loquitur ibi de martyribus, in qui-
MEMBRUM II.
Quid sit fomitem exstingui, utrum scilicet exstinguatur ut omnino tollatur, vel quod aliquo modo remaneat debilitatus ?
SECUNDO quaeritur, Quid sit fomitem exstingui, scilicet utrum exstinguatur, ut
<--- Page Split --->
omnino tollatur, vel quod aliquo modo remaneat debilitatus ?
Circa primum sic proceditur :
Videtur, quod omnino exstinguatur : quia ex opposito se habent scintilla rationis, quæ est synderesis, et scintilla fomitis quæ instigat ad malum. Sed scintilla rationis aliquando exstinguitur, ut dicit Hieronymus super illud Proverbiorum, xviii, 3 : Impius, cum in profundum peccatorum venerit, contemnit : quod in eis præcipitatur conscientia, ita ut malo non remurmuret. Cum ergo gratia potentior sit in quolibet quam peccatum, videtur quod fomes in aliquo in toto exstingui polest.
Adhuc, Omne quod diminuitur, deficere potest in toto : constat autem, quod fomes minuitur in baptizatis per gratiam : ergo videtur, quod in toto potest tolli et exstingui, si crescat gratia et augmentetur.
Adhuc, Exstingui est ejus quod aliquo modo est ignis : sed calor naturalis qui in nobis conservat naturam, in toto exstinguitur, ita quod homo moritur : ergo videtur cum infirmius sit peccatum quam natura, quod etiam ignis fomitis in toto exstingui potest.
Sed contra.
Contra :
Job, xxxi, 12 : Ignis est usque ad perditionem devorans, et omnia eradicans genimina. Ergo videtur, quamdiu est ibi aliquid consumendum, quod non exstinguitur ignis fomitis.
Adhuc, Proverb. xxx, 16 : Ignis numquam dicit : Sufficit. Ergo non exstinguitur ignis fomitis quamdiu est ibi aliquid cremabile.
Adhuc, Gregorius in libro IV Dialogorum scribit, quod quidam sacerdos qui ante sacerdotium habuit uxorem, quam cum sacerdos efficeretur, locavit in claustro cum sacris virginibus : qui devenit in ultimam aetatem, et in infirmitate mortis positus, ita ut jam tentaretur pilis ante os positis si adhuc spiritum haberet, accedente muliere ad lectulum ut plangeret mortuum, collegit spiritum, et
dixit : Recede, mulier, adhuc vivit igniculus, tolle paleam. Si ergo in illo in toto exstinctus non fuit, videtur quod in nullo in toto exstingui potest.
Adhuc, Hieronymus ad Marcellam : « Pallebant ora jejuniis, laxa cutis ossibus adhærebat : et in his omnibus cor miserabilis senis choris puellarum Romæ interfuit. » Ergo videtur, quod in senectute jejuniis et laboribus fatigata adhuc manet igniculus : ergo in nullo in toto exstinguitur.
Adhuc, Augustinus in libro Quinque responsionum : « Non est iste calor bonus, nec genitalis in bonis genitalibus membris, quæ formavit Deus : sed malus auctore diabolo peccato præcedente habet calorem. » Videtur ergo ex quo diabolus semper accendit, quod non exstinguatur in toto.
Ulterius hic quæritur, Si exstinguatur vel debilitatur, per quid exstinguatur vel debilitetur ?
Et consuevit dici : et Magister dicit in Sententiis, quod per gratiam baptismalem.
Sed secundum hoc videtur, quod cui datur abundantior gratia, in illo amplius deletur, et sic tantum potest cresere gratia, quod in toto deletur : et hoc est contra prædieta verba Augustini, qui dicit quod minuitur, sed non in totum exstinguitur.
Adhuc, Unum uni opponitur uno genere oppositionis, ut dicit Aristoteles : gratia opponitur malo culpæ : ergo non opponitur malo pœnæ eodem genere oppositionis. Fomes sequela originalis peccati est, et sic pœna inflicta pro peccato : ergo gratia non opponitur homiti : ergo non deletur per ipsam.
Solutio. Dicendum, quod fomes dicitur ignis propter convenientiam ad ignem, quæ ponitur, Proverb. xxx, 16, quod sicut ignis numquam dicit : Sufficit, ita nihil sufficit concupiscentiæ quæ est in fomite. Unde concedendum est, quod
<--- Page Split --->
numquam in aliquo in toto exstinguitur praeterquam in beata Virgine, ut in praehabitis dictum est, cui abundantior gratia collata est ad vincendum ex omni parte peccatum. Unde fomes secundum quod est sequela originalis peccati instigans ad veniale vel mortale, in ipsa non fuit. Et hoc intendit Augustinus dicere in auctoritate supra inducta, quod sine vulnere peccati medicinam nobis piaprolis emisit. In aliis autem omnibus, sicut dixerunt antiqui Doctores, secundum triplicem gradum est. In non baptizatis enim et non reparatis per gratiam gratum facientem exæstuans est concupiscentia, ut dicit Augustinus, ita quod non possint resistere, quin peccent mortaliter. In reparatis autem per gratiam gratum facientem frænata est, ita quod rosi stunt ei in quantum est inclinativa ad peccatum mortale, sed non in quantum inclinativa est ad veniale. In aliis omnibus præter beatam Virginem et Christum est in quantum est pæna et vulnus quod est sequela originalis peccati. Et hoc est quod dicunt Sancti, quod non exstinguitur in totum : quia ad minus remanet in quantum est pæna et sequela originalis peccati.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod non est simile de scintilla rationis et fomite : quia, sicut supra dictum est in quaestione de synderesi, scintilla rationis praecipitatur, alio quodam praecipitato, sicut ratione : sicut miles praecipitatur equo cui insidet. Sed fomes non exstinguitur nisi exstinguatur in seipso. Unde si in totum exstingueretur, puritas illius hominis non differret a puritate hominis quae fuit in statu innocentiae : quod est inconveniens : quia illa puritas non est recuperabilis in via.
Ad ALIUD dicendum, quod procedit modo quo dictum est in solutione membri.
Ad QUINQUE auctoritates quae dicunt, Ad cbi.et. quod in totum non potest exstingui, dicendum quod procedunt : quia ad minus remanet secundum quod est pæna et sequela originalis peccati.
Ad ID quod ulterius quæritur, dicendum quod per gratiam baptismalem et gratiam reparantem minuitur et exstinguitur fomes concupiscentiae.
Sed Ad id quod objicitur in contrarium dicendum quod dupliciter augmentatur gratia, in virtutibus scilicet, et donis : et haec numquam in toto exstinguit fomitem : quia non opponitur ei in quantum est pæna. Augetur etiam gratia in privilegiis : et haec in totum exstinguit : quia non decet privilegiatam tanta dignitate aliquod vulnus peccati habere, scilicet beatam Virginem : quia nobis medicinam piae prolis produxit contra peccatum et vulnus peccati.
Ad ULTIMUM dicendum, quod unum uni opponitur uno genere oppositionis, ut dicit Aristoteles : sed fomes non est simpliciter pæna, sed habet inclinationem ad culpam : et ex illa parte opponitur ei gratia, et exstinguit eum.
MEMBRUM III.
In quibus sanctis exstinctus sit fomes, utrum in aliis quam in beata Virgine ?
Ad ALIUD dicendum, quod hoc verum est de his quae diminuuntur essentialiter : sed de his quae diminuuntur virtute, non est verum, secundum quod virtus aliquo modo est infinita secundum quod est ad infinita : unde restringi potest, sed in totum tolli non potest.
TERTIO quaeritur, In quibus sanctis exstinctus sit fomes, utrum in aliis quam in beata Virgine ?
Et videtur, quod etiam in Apostolis.
- Ad Roman. VIII, 38 et 39 : Certus sum, quia neque mors, neque vita,...
<--- Page Split --->
neque instantia, neque futura..., neque alia creatura poterit nos separare a charitate Dei, quæ est in Christo Jesu Domino nostro. Certus non esset nisi fomes non esset, qui incitat ad malum et separat a charitate. Ergo videtur, quod in Apostolis exstinctus esset in totum fomes.
Adhuc, Luc. xxiv, 49 : Sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto. Sed simul non possunt esse in eodem virtus Spiritus sancti et fecunditas homitis. Videtur ergo, quod ex quo induti fuerunt virtute Spiritus sancti, quod exstinctus fuit in eis fomes quantum ad omnem fœditatem suam.
Adhuc, Joan. xvn, 17 : Sanctifica eos, scilicet, quos dedisti mihi, in veritate. Sermo tuus veritas est. Sed dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus, quod « sanctitas est ab omni inquinamento libera et perfecta munditia 4. » Et haec non compatitur secum aliquam immunditiam vel fœditatem : aliter non esset libera et perfecta. Ergo videtur cum Apostoli sanctificati fuerunt hoc modo, quod nihil remansit in eis de fœditate homitis, et sic in toto exstinctus fuit.
Sæd contra. CONTRA :
Sicut habitum est in praehabitis, I Joan. 1, 6 : Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, etc. Quod tractans Augustinus in libro de Natura et gratia, sic inquit : « Si omnes sancti et sanctæ convenirent et interrogarentur, si peccatum non haberent ? quid dicerent, nisi quod una voce clamarent : Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est. « Sed inclinativum ad peccatum est fomes. Ergo videtur, quod non fuit exstinctus in eis fomes in toto.
SOLUTIO. Dicendum, quod sicut ante habitum est, inter omnes qui fomitem habuerunt, in sola beata Virgine fomes in totum exstinctus est, propter privilegium speciale : quia sicut dicit Augustinus in libro de Correptione et gratia ' « Medecinam primæ corruptionis proferre non potuit, nisi quæ corruptionis nullum vulnus habuit : et sic curationem piæ prolis exhibuit. » Et hoc notatur, Luc. n, 28 : Ave, gratia plena. Plena non esset si secundum aliquid in ea gratia vacua fuisset. In his tamen notanda est distinctio antiquorum quæ supra inducta est, quod fomes tria habet in se, scilicet instigationem ad mortale, et instigationem ad veniale, et poenam quæ est fœditas carni adhærens. Unde in Apostolis exstinctus fuit fomes quantum ad instigationem ad mortale, sed non quantum ad instigationem ad veniale.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod fomes exstinctus fuit in Apostolis quantum ad instigationem ad mortale, sed non quantum ad instigationem ad veniale. Et ideo dicit : Quis nos separabit a charitate Christi 2 ? quia veniale non separat a charitate.
Ad ALIUD dicendum, quod simul possunt esse fœditas quæ instigat ad veniale, et virtus quæ est ex alto, quæ tamen cum mortali esse non potest.
Ad ULTIMUM respondendum est eodem modo : quia libera et perfecta munditia non compatitur secum mortale, quod simpliciter est immunditia : sed secum bene compatitur veniale quod non est simpliciter immunditia, sed ad immunditiam dispositio, ut dicunt Sancti.
<--- Page Split --->