QUESTIO CX.
De veritate humanae naturee quae propagata est ab Adam.
Deinde ratione ejus quod dicitur a Magistro in libro II Sententiarum, distinct. XXX, in illo cap. Ad hoc autem quod diximus in Adam fuisse omnes homines 1, quaeritur de veritate humanae naturee quae propagata est ab Adam.
Et quaeruntur tria.
Primum, An tota veritas humanae naturæ quæ propagata est in omnes homines, fuit in Adam secundum corpulentam substantiam?
Secundum est, De modo propagationis ex uno in omnes.
Tertium est, Utrum ex cibis aliqua veritas humanæ naturae fiat in homine ?
MEMBRUM I.
Utrum tota veritas humanæ naturae quæ propagata est in omnes homines, fuit in Adam secundum corpulentam substantiam ?
Ad primum sic proceditur :
- Dicit Augustinus in libro XIII de Civitate Dei : « Omnes fuimus in illo uno quando fuimus ille unus, qui per peccatum lapsus est. » Ergo videtur, quod omnes fuimus ibi secundum corpullentam substantiam : quia constat, quod
non fuimus secundum animam : ergo secundum corpulentam substantiam.
- Adhuc, Anselmus in libro de Conceptu virginali : « Quia tota in primis parentibus erat humana natura, et extra ipsos nihil erat de illa, tota in ipsis infirmata et corrupta est. » Ergo omnes fuimus ibi secundum corpulentam substantiam.
CONTRA hoc objicit Magister,
Et dicit tales esse verborum et non rerum sectatores, qui dicunt : Si omnes homines secundum corpulentam substantiam fuissent in Adam, oportuisset corpus Adæ multo majoris quantitatis fuisse quam fuit : in quo nec tot etiam atomi fuerunt, quot ab eo homines descenderunt.
Adhuc, Generatio (ut dicunt Philosophi) non fit ex eo quod actu est pars hominis, sed ex superfluo nutrimenti quarta digestionis quæ fit in membris : ergo quod descendit ab Adam per generationem, non fuit corpulenta substantia quæ esset pars ipsius, sed nutrimentum ejus : falsum est ergo, quod fuimus ita in Adam sic, quod fuimus idem quod ipse.
Adhuc, Objiciunt quidam : Quod actu pars est, non separatur a toto nisi cum dolore magno : quia Aristoteles dicit in libris de Animalibus, quod est sensus divisionis continui. Unde si in coitu separaretur corpulenta substantia,
<--- Page Split --->
quæ esset actu pars coitus, esset cum magno dolore. Nunc autem est cum delectione vehementi, ita quod Sancti dicunt, quod spiritus descendit ibi sub carnem et suffocatur carnali delectatione, ita quod beatus Gregorius dicit, quod « cum prophete et patriarchæ essent in illo opere, Spiritus sanctus non tetigit corda eorum. » Ergo nihil 'quod sit actu pars sive corpulenta substantia, descinditur a generantibus in coitu : ergo non descendimus ab Adam per corpulentam substantiam, quæ fuit actu pars ejus.
- Adhuc, Instituta sunt patrum sanctorum, prophetarum, et patriarcharum, et etiam sanctorum Novi Testamenti, quod temporibus quando Deo supplicandum est, vacandum est ab amplexibus. Joel, ii, 16 : Egrediatur sponsus de cubili suo, et sponsa de thalamo suo. Et, I ad Corinth. vii, 5 : Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi Ibi Glossa dicit, quod tempore orationis vacandum est ab amplexibus : quod non diceret, nisi coitus esset cum magna delectatione : et hoc non fieret, si separaretur actu pars a corpore : videtur ergo, quod secundum corpulentam substantiam quæ fuit actu pars Adæ, non descendimus ab Adam:
fuerunt in Adam, et secundum legem concupiscentiæ descenderunt ab ipso : et ideo originale traxerunt ex corrupta natura.
Unde sequendo Sanctorum dicta dicimus, quod tota natura generis humani fuit in Adam tripliciter, scilicet perfecte, materialiter, et integraliter. Dicit enim Philosophus in III Physicorum : « Totum et perfectum idem dico. » Perfectio autem humanæ naturae consistit in corpore et anima : corpore dico organizato, et anima quæ est actus corporis organici. Unde quia Adam habuit corpus organicum perfectissimum, et animam perfectissimam quæ est actus ejus, hac totalitate qua dicitur totum perfectum, habuit totam humanam naturam in se. Materialiter habuit etiam totam in se : quia nihil fuit corpulenta substantiæ humanæ naturae, quod non esset in ipso quando peccavit : ita quod Augustinus dicit expresse, quod omnes fuimus idem ipse : et idcirco peccante eo, omnes peccavimus : et corrupto eo, omnes corupti sumus : quia corpulenta substantia quæ erat in Adam, divisa est in omnes homines. Fuit etiam integraliter tota natura in ipso. Totum enim integrum dicitur, cujus partes uniuntur et ordinantur ad formam totius tam in naturalibus quam in artificialibus. Unde tunc quia omnes fuimus in Adam uniti sub forma ipsius, integraliter fuit in ipso tota natura humana. Et ex hoc sequitur, quod etiam quarto modo, hoc est, formaliter tota natura fuit in ipso : quia aliquando fuit ipse solus homo antequam fabricaretur Heva de latere ejus, et tunc salvabatur tota species hominis in ipso. De qua dicit Boelius, quod « species est totum esse individuorum. » Et Porphyrius : « Participatione speciei plures homines sunt unus homo. » Et sic quadrupliciter tota natura humana fuit in Adam.
Solutio. Dicendum, quod sic propter verba Sanctorum, quorum (sicut dicit Augustinus) major est auctoritas quam sit omnis humani ingenii perspicacitas. Dicit autem Scriptura expresse, ad Roman. 1, 3 : Qui factus est ei ex semine David, secundum carnem. Unde oportet, quod Christus secundum corpulentam substantiam fuerit ex semine David, et per consequens ex semine Adæ. Similiter, ad Hebr. vii, 10, super illud : Adhuc in lumbis patris erat, quando obviavit ei Melchisedech, dicit Glossa, quod Christus secundum corpulentam substantiam fuit in lumbis Abrahæ, et in lumbis Adæ, sed non secundum legem concupiscentiæ descendit. Omnes autem alii secundum totam naturam corpulenta substantiæ
<--- Page Split --->
naturalis, quod chymus qui primam digestionem accipit in stomacho, non trahitur ad hepar nisi per aliquid hepatis : humor enim qui est in hepate et virtutem hepatis habet, per venas mesaraicas immittitur in chymum, sive in massam thisavariam, quæ est in cibo : et humor hepatis vaporabiliter dispergitur per totam substantiam chymi, et obtinet totum sicut coagulum lac, et fermentum pastam : et dat ei virtutem et motum hepatis ex materiali et substantiali humido hepatis, quod transivit in ipsum cum tali virtute. Deinde a gibbo hepatis elevatur ad medium thalamum cordis : et ibi iterum a medio thalamo cordis descendente humido cordis in ipsum, quod humidum corporalis substantiæ est, et est aliquid cordis quo vaporabiliter diffundente se in ipso, accipit virtutem cordis et motum ad membra omnia. Et hæc est tertia digestio : quia prima fuit in stomacho, secunda in hepate, tertia distribuitur singulis membris per motum qui est a virtute cordis. Cor enim, sicut dicit Aristoteles, membrum universale est, ad quod omnes motus membrorum referuntur : et ibi accipit albedinem quæ cambium dicitur : nec ibi influit statum membro per seipsum, sed potius per humidum radicale quod est in membro a membro corporaliter descendente in ipsum, et comprehendente ipsum totum, sicut lac comprehenditur a coagulo, accipit virtutem illius membri et motum, et sic unit se ei, et influit in ipsum. Et hæc est quarta digestio, cujus superfluum est semen generationis, ut dicunt Philosophi. Et patet, quod non est simplex humor nutrimentalis, sed est humor quidam commixtus ex humido nutrimentali, et ex corporali humido hepatis, cordis, et omnium membrorum, quæ virtute comprehendunt ipsum totum et formant. Unde corporaliter in semine sunt humiditates omnium membrorum et virtutes : et sic fit decisio seminis ab ipso. Propter quod dicit Plato, semen esse parvum animal, ut recitat Aristoteles in
libris de Animalibus de ipso. Et licet quælibet humiditas cujuslibet membri parva sit quantitate, tamen virtute comprehendit totum : sicut parva stilla balsami in magnum vas immissa, totum comprehendit virtute sua. Et hoc modo corpulenta substantia Adæ totum semen generationis totius humani generis comprehendit, et fuit in ipso etiam secundum corpulentam substantiam.
Ad PRIMA ergo quæ hoc probant, dicendum quod procedunt, et veritatem concludunt.
Ad PRIMUM quod in contrarium est, dicendum secundum Augustinum, quod quodlibet continuum divisibile est in infinitum. Unde nihil prohibet, quod humidum radicale quod fuit in corpore Adæ, quantitate quidem parvum, virtute autem maximum, quantitate corporali divideretur in infinitum in omnes qui nascituri erant de Adam, etsi infiniti sunt, et toti generationi humanæ daret virtutem formativam, et comprehenderet ipsam : nec oportuit propter hoc majus esse corpus Adæ quam fuit : quia corpus parvum divisibile est in infinitum sicut et magnum. Tamen Magistri in Sententiis opinio est, quod factum est hoc per multiplicationem corporis Adæ in seipso, sicut multiplicavit Dominus quinque panes in satietatem quinque milliurn hominum. Sed quia ex hoc sequitur, quod totum opus naturæ quod fit per generationem, esset miraculosum, ideo primum dictum Augustini probabilius est, quod scilicet fiat per divisionem in infinitum corpulentæ substantiæ, quæ fuit in Adam.
Ad ALIUD dicendum, quod superfluum ad quartæ digestionis non est unum humidum simplex, sed ex multis humidis radicialum membrorum mixtum, quorum quodlibet divisibile est in infinitum secundum corpulentam substantiam, quæ est in ipso per actum generationis.
Ad ALIUD dicendum, quod hoc arguAd mentum provenit ex ignorantia philosophiae : quia delectationem in operatione
<--- Page Split --->
non facit, quod sit actu pars vel potentia separata vel conjuncta sive divisa vel unita : sed quod sit operatio secundum proprium et connaturalem habitum non impedita, ut dicit Aristoteles in X Ethicorum. Titillationem autem in coitu facit confricatio seminis ad nervos sensibiles in exitu.
Et ad id quod objicitur de dolore sensus divisionis continui, dicendum quod est divisio violenta, et illius sensus est dolor. Et est divisio communicationis et propagationis, et illius sensus est maxima delectatio : quia, sicut dicunt Philosophi sic : « Coitus est res divina,in quo natura posuit delectationem ut appetatur propter esse divinum et conservationem speciei. »
objeet 4. Ad ultimum dicendum, quod in hoc probatur unitas animae secundum substantiam : quia quando intense est in actu unius potentiae, non potest esse intense in actu alterius : et cum delectatio maxima sit in coitu, et delectatio, ut dicit Plato, est generatio in sensibilem animam, non potest cum hoc esse in intensa delectatione devotionis : et ideo Sancti prohibuerunt amplexus tempore devotionis.
MEMBRUM II.
De modo propagationis ex uno in omnes 1.
SECUNDO, Quæritur de modo propagationis ex uno in omnes.
Et hoc quæritur ratione ejus quod dicit Magister in illo cap. ibi, Quibus responderi potest.Ubi sic dicit, quod « materialiter et causaliter, non formaliter,
dicitur fuisse in primo parente omne quod in humanis corporibus naturaliter est, descenditque a primo parente lege propagationis, et in se auctum et multiplicatum est, nulla exteriori substantia in id transeunte, et ipsum in futuro resurget. Fomentum quidem habet a cibis, sed non convertuntur cibi in humanam substantiam, quæ scilicet per propagationem descendit ab Adam. Transmisit. enim Adam modicum quid de substantia sua in corpora filiorum, quando eos procreavit, id est, aliquid modicum de massa substantiae ejus divisum est, et inde formatum corpus filii, suique multiplicatione sine rei extrinsecæ adjectione auctum est : et de illo ita augmentato aliquid inde separatur, unde formantur posterorum corpora : et ita progreditur. procreationis ordo lege propagationis usque ad finem humani generis. Propter quod constat omne genus humanum secundum corpulentam substantiam in Adam fuisse. » Ex hoc concluditur, quod modus propagationis descendendi ab Adam per multiplicationem seminis, est in seipso sine additione rei extrinsecæ.
Adhuc, Beda super illud Matthæi, xv, 17 : Non intelligitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur ? « Nihil extra hominem introiens in eum est, quod possit ipsum coinquinare : quia ad primum tactum liquidior cibus et potus ad membra diffunditur, quamvis tenuissimus humor et liquens esca cum in venis et artubus cocta fuerit et digesta, per occultos meatus, quos Græci poros vocant, ad inferiora dilabitur, et in secessun emittitur, non cedit in naturam ejus quod alitur. » Est ergo modus propagationis secundum hoc per multiplicationem ejus in seipso quod descendit a primo parente.
Adhuc,Augustinus in libro XXII de
4 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in III Sententiarum, Dist. III, Art. 26. Tom. XXVIII hu-
<--- Page Split --->
Civitate Dei 1 quærit, Si unus comedatur ab alio, in quo resurgat caro comesta? Et solvit dicens, quod resurget in eo in quo prima caro humana esse cœpit, et non in eo qui comedit : quia ab illo in alimentum quasi mutuo est accepta. Et sic patet, quod non convertitur in humanam naturam nutrimentum secundum veritatem humanæ naturae : ergo nihil est de veritate humanæ naturae nisi quod per propagationem descendit ab Adam.
- Adhuc, Augustinus, ibidem *, quærit, In qua quantitate parvuli resurgant ? Et solvit, quod resurgent in quantitate quæ fuit in virtute seminali. Omnis enim illa quantitas quæ per incrementa ætatis apparet in hominibus, primo fuit in virtute seminali, in qua etiam fuerunt dentes in his qui moriuntur sine dentibus, sicut abortivi. Ex quo videtur, quod solum illud sit de veritate humanæ naturæ, quod est in virtute seminali, et quod decisum est a primis parentibus.
Sed contra. CONTRA objiciunt quidam ex his quæ fiunt circa naturam et in natura per simile.
Dicunt enim, quod licet in grano sit virtus augmentandi se, tamen non augmentat se nisi per conversionem alterius in ipsum, sicut per humidum nutrimentale. Cum ergo in omnibus quæ augmentantur, una ratio sit augmenti, ut dicit Philosophus in libro II de Anima : « Omnium natura constantium terminus est et ratio magnitudinis et augmenti : » videtur, quod aliquid extrinsecum convertatur in veritatem naturæ hominis, per quod augmentatur et crescit.
Adhuc, In primo de Generatione et Corruptione, cap. de augmento, determinat Philosophus, quod in augmento et nutrimento additio fit cuilibet parti secundum formam, et non cuilibet secundum materiam : pars autem secun-
dum formam de veritate humanæ naturae est : ergo in augmento et nutrimento additio fit ei quod negatur naturae humanæ : ergo aliquid extrinsecum per augmentum et nutrimentum videtur converti in veritatem humanæ naturae.
Adhuc, Opus multiplicationis rei in seipsa miraculosum opus est, et soli Deo attribuendum, natura enim non potest in illud : propagatio autem opus naturae est : ergo non est ex multiplicatione rei alicujus in seipsa.
Adhuc, Quidam objiciunt ex hoc quod dicit Magister Hugo in Sententiis, sic : « Sane sex sunt opera quibus omnia quæ fiunt, ad effectum producuntur. Primum est, de nihilo aliquid facere : et hoc soli Deo convenit. Secundum est, de aliquo aliqua facere secundum substantiam et quantitatem in majus : et est opus augmentationis. Tertium est, de aliquo aliqua facere et secundum substantiam et quantitatem in minus : et est opus diminutionis. Quartum, de aliquo aliqua facere, non tamen secundum substantiam et quantitatem in majus, sicut est opus multiplicationis, nisi aliquid in seipso parvum multiplicatum magnam in seipso acceperit quantitatem, sicut multiplicatio quinque panum in saturitatem quinque milliurn hominum. Quintum opus est, de aliquibus aliqua facere, non tamen secundum substantiam et quantitatem in minus, sicut est divisio totius in partes. Sextum est, de aliquo nihil facere. Et ex his operibus quatuor soli Deo conveniunt. Duo conveniunt etiam creaturæ. Dividere enim totum in partes in minus, potest creatura : et componere multa in unum in majus, potest etiam creatura. Sed de nihilo aliquid facere non potest creatura. Similiter parvum in magnum secundum substantiam et quantitatem, quod opus est multiplicationis, non potest creatura : quia hoc non fit sine creatione substan-
<--- Page Split --->
tia. Similiter aliquid in nihilum redigere, est opus solius creatoris, non creatura. Similiter incrementum dare rei constituta et parva secundum naturam, opus solius Dei est. Unde, I ad Corinth. III, 7 : Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat : sed qui incrementum dat, Deus. » Ex his patet, quod quatuor opera soli Deo conveniunt, et duo creatura. Videtur ergo, quod opus propagationis per multiplicationem rei in seipsa, non est opus naturae, sed solius Dei.
- Adhuc, Chrysostomus super Joannem, et Anselmus, cursus rerum distinguunt dicentes, quod cursus rerum aut est voluntarius, aut naturalis, aut mirabilis. Propagatio naturae non est de cursu voluntario, nec mirabili : ergo naturali : ergo non fit modo mirabili. Multiplicatio rei in seipsa est de modo et cursu mirabili : ergo propagatio qua est opus naturale tantum, non est multiplicatio rei in seipsa quod de cursu mirabili est : ergo et soli Deo attribuendum.
Creatore, quod dilatet se et multiplicet ad sua forma extensionem et quantitatem : quia aliter ex uno pugillo aqua non fierent decem aeris, ut dicit Philosophus in II de Generatione et Corruptione. Ita dicunt, quod inditum est prima materia elementorum, quod ex modico illius materiae per multiplicationem ejusdem in seipso, potest fieri materia in totam formam illam dilatanda, etiam si totum mundum occuparet : et sic ex modico illius materia prima fieri potest totus aer, qui totum mundum replet, multiplicante se materia ad formam et dilatante. Et similiter est de materia aqua ad aquam, et de materia terrae ad terram, et de materia ignis ad ignem. De hoc duo dant exempla : unum in naturis, et alterum in mathematicis. In naturis de luce, qua multiplicat se in seipsa sine sui diminutione. Unde Ovidius in Arte amandi :
Quid vetat apposito lumen de lumine tolli ? Mille licet sumant, deperit inde nihil.
Sulato.
Solutio. Dicendum, quod in veritate « omnes Doctores sancti, Augustinus, et Beda, Strabus, Hieronymus, Gregorius, et Magister in Sententiis, in hoc conveniunt, quod secundum corpulentam substantiam propagatio hominum facta est ex Adam, ita quod modicum corporis Adae decisum ab ipso, transivit in generationem filiorum suorum : quod multiplicatum in seipso per virtutem divinam, auctum est in totam quantitatem corporum filiorum : et ex illis productum in nepotes, per eamdem virtutem auctum est et multiplicatum in seipso in totius mundi propagationem. Et quia credimus tantos patres hoc per inspirationem dixisse, non licet contradicere eis, praecipue cum nulla auctoritas inveniatur qua contrairum dicat.
Et ad hoc quidam antiquorum Magistrorum invenerunt quasdam convenientias satis bonas. Dicunt enim, quod materiae elementali datum est et inditum a
In mathematicis est exemplum de puncto, quod est substantia posita in continuo, ut dicit Aristoteles in primo Posteriorum, cujus imaginabilis cursus in continuo multiplicat ipsum in totam lineam, principium, medium, et finem, sine aliqua adjectione alicujus extrinseci ad ipsum. Ita dicunt, quod cum homo compositus sit ex materia quatuor elementorum, conveniens fuit, ut potentiam. multiplicationis materiae quatuor elementorum haberet sibi inditam, ut scilicet posset se multiplicare ad suam formam. Forma autem est anima, qua est actus corporis organici. Et ideo materia seminalis ex qua fit propagatio, virtute indita sibi multiplicat se ad numerum et ad quantitatem organorum, qua possunt moveri ad tot et tantas potentias quot et quantae sunt in anima. Etiam addunt, quod hoc maxime fuit concedendum corpori Adae : quia illud factum fuit non ut esset corpus hujus
<--- Page Split --->
individui tantum, sed ut esset principium totius humanæ naturae propagandæ ex ipso : quia aliter negasset ei creator id unde posset esse principium, quod est contra Platonem, qui in secunda parte Timeæi sic dicit : "a Creator nulli negavit aliquid eorum quæ faciunt ad esse, vel bene esse ipsius. » Hoc igitur præcipue non debuit negari illi corpori, cujus veram et corpulentam substantiam per propagationem etiam ipse creator assumpturus erat : et sic totam naturam liberaturus a corruptione prime prævaricationis.
Ad object. 1 Sic ergo dicendo, quod propagatio fit ex primo, quod secundum corpulentam substantiam descendit a corpore Adam per multiplicationem sui in seipso, dicendum est ad primum quod objicitur in contrarium, quod non est simile de natura hominis, et de natura aliorum. Alia enim nutriuntur et augmentantur secundum cursum naturae simplicem : homo autem secundum cursum providentiæ divinæ, qui in hoc fecit hominem ad imaginem suam, ut dicit Augustinus, ut esset principium sui generis, quemadmodum Deus principium omnium. Cum enim non possit esse principium per causam efficientem sicut Deus, oportuit quod esset principium per corpulentam substantiam materiæ.
Ad aliud dicendum, quod multiplicaAd et tio rei in seipsa sine aliquo extrinseco ipsum fovente, illa non potest esse sine creatione novæ materiæ, et illa est miraculosa, et non fit nisi per creatorem : sed multiplicatio rei in seipsa cum extrinseco fovente ipsum et alente, est de propagatione corporis humani, quod est principium materiale totius naturae humanæ, illud est naturale et non miraculosum.
Ad aliud dicendum, quod illi sex moAd objec di propagandi sunt, ut dicit Magister Hugo, et quatuor soli Deo conveniunt. Sed iste modus propagationis, quod scilicet aliquid accipit virtutem multiplicandi se in seipso ex aliquo extrinseco fomentum sibi præstante, quo se possit extendere et multiplicare ad quantitatem suæ formæ debitam, non est idem ille quo multiplicatur res in seipsa per creationem sicut quinque panes 1. Sed est ille qui debetur corpori primi hominis, secundum quod est principium materiale totius generis sui.
Ad ultimum dicendum, quod jam soAd objec lutum est : quia ille cursus multiplicationis talis non est mirabilis, sed naturalis illi corpori, quod principium materiale est totius generis sui, ut dictum est.
Ad object. 2. Ad aliud dicendum, quod ut dicit Philosophus, quælibet pars nutriti augetur secundum formam, et non secundum materiam : sed non fit hoc per conversionem nutrimenti in ipsum, ut dicunt Sancti : sed quia per nutrimentum fovet ipsum ad hoc ut multiplicet in seipso. Sicut enim supra dictum est, humiditates sunt in nutrimento et virtutes omnium membrorum, ex quibus accipit virtutem multiplicandi se ad formas omnium membrorum, sicut quælibet materia multiplicat se ad extensionem suæ formæ.
MEMBRUM III.
Utrum aliquid de cibo transeat in veritatem humanæ naturae * ?
Tertio quaeritur, Utrum aliquid de cibo transeat in veritatem humanæ naturae ?
Et hoc quaeritur ratione ejus quod dicit Magister in illo cap. Quod vero nihil extrinsecum in humani corporis naturam transeat.
1 Cf. Joan. vi, 8 et seq. 2 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in IV Sen-
<--- Page Split --->
Videtur autem, quod aliquid extrinsecum transeat in naturam.
1.Augustinus in libro de Vera religione inquit : « Aliquid de cibo sive alimento quod est feculentissimum, redditur terrea ad alias formas assumendas : illud convertitur in fimum terrae, qui fecundat terram ad plantas producendas et stirpes. Aliud per totum corpus exhalat per fumositates et sudores. Aliquid in totius animalis corpore latentes numeros, hoc est, proportiones accipit, et inchoat, sive transit in prolem. » Patet ergo, quod aliquid de cibis assumptis transit in veritatem humanae naturae quae ex semine nascitur.
Adhuc, Gimundus in libro II de Corpore Domini contra Berengarium : « Aliquid de cibis nostris corruptibilibus Philosophi et medici docent, dicentes partem ciborum nostrorum et potuum, eam scilicet quae corpulentior et corruptior est, per secessum emitti : partem autem subtiliorem et utiliorem vi nature per diversas partes corporis distrahi, et in carnis naturam et sanguinis versam iri vel vertendam esse : partem vero aliam subtilem quidem, sed minus utilem corpulentam, vel quidem per fluxum narium, vel sputa, vel quolibet alio modo jactari. » Ex his patet, quod aliquid de cibo convertitur in naturam veram et humanam per nutrimentum et augmentum : et sic non est verum quod dicit Magister, quod nihil de cibo transeat in veritatem naturae humanae.
Adhuc, Objiciunt quidam, quod si hoc solum est de veritate humanae naturae, quod decisum est a primis parentibus et multiplicatum in seipso : cum hoc quod est de veritate humanae naturae, ut dicit Augustinus in libro XXII de Civitate Dei, resurgat in eo in quo primo ccepit esse vera natura humana, sequitur ex hoc, quod tota veritas humanae naturae resurget in Adam : et sic nullus resurget nisi Adam : quod haere-
sis est, cum dicat Apostolus, I ad Corinth. xv, 31 : Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur. Et, Job, xix, 26 : Rursum circumdabor pelle mea.
Adhuc, Act. ix, 19 : Cum accepisset cibum, confortatus est. Cibus non confortat nisi additus substantiae. Ergo videtur, quod cibus additur substantiae : et substantia de veritate humanae naturae est : ergo cibus convertitur in veritatem humanae naturae.
Adhuc, Augustinus in libro XXII de Civitate Dei 1, quaerit, Quid fiat de parvulis in minima quantitate mortuis ? Utrumne resurgant in quantitate debita secundum longitudinem, spissitudinem, et latitudinem, praecipue cum nihil de cibo convertitur in veritatem humanae naturae unde accipiatur materia, cum dicat Apostolus, I ad Corinth. xv, 32, quod mortui resurgent incorrupti. Incorruptus enim est, qui in nullo a quantitate debita diminuitur : et hoc non potest haberi ab illo quod decisum est a corpore Adae : oportet ergo, quod de cibo sumatur qui transeat in veritatem humanae naturae : quia nihil resurget quod non est de veritate humanae naturae, et quod accepit ab anima radicem immortalitatis. Dicit enim Damascenus in libro IV de Fide orthodoxa, cap. de resurrectione, quod ideo sola anima in resurrectione sine corpore resurgente non praemiabitur : quia non sola sine corpore dum homo viveret athletice pugnavit contra diabolum et vitia, sed cum corpore : propter quod necesse est, quod corpus resurgat secundum ordinem justitiae divinae : quia aliter non praemiaretur.
Adhuc, Augustinus loquens contra Tertullianum in libro VI super Genesim ad litteram dicit, quod « nihil potest inspissari in parte una, nisi attenuetur in parte altera, nisi aliquid addatur ei. » Si ergo primum decisum de corpore
<--- Page Split --->
Adæ per multiplicationem dividitur in multa, oportet, quod deficiat in ipso et annihiletur, nisi per additionem recuperet substantiam : et sic necesse est, quod cibus addat ei substantiam per conversionem in ipsum.
Sed contra. CONTRA :
Si hoc concedatur, objicit Magister in contrarium de Evangelio Matthæi, xv, 17, quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur. Et Glossam Bedæ inducit quæ supra inducta est.
Objicit etiam per rationem sic dicens : Quod etiam ratione ostendi potest hoc modo : Puer qui statim post ortum moritur, in illa statura resurget quam habiturus erat, si viveret usque ad ætatem triginta annorum nullo vitio impeditus. Unde ergo illa substantia quæ adeo parva fuit in ortu, in resurrectione tam magna erit, nisi sui in se multiplicatione ? Unde apparet, quod etiamsi viveret, non aliunde sed in se augmentaretur illa substantia : sicut costa de qua facta est prima mulier, et sicut panes evangelici 1.
membrum : quod quidem primo separatum fuit a membris Adæ, secundo conceptum in membris filiorum, et sic transfusum ulterius in posteros, et sic in infinitum dicitur dare generationem : quia illud humidum vaporaliter diffusum, divisibile est in infinitum : quod semper sequitur virtus formativa cibum convertens in seipsum. Et illi concedunt, quod de cibo aliquid transit in veritatem humanæ naturae, modo quo dictum est : et quod hoc modo secundum corpulentam substantiam originaliter fuimus omnes in Adam, et non secundum aliquid substantialiter et materialiter distinctum quantitate determinata. Et hæc opinio videtur habere originem a Platone, qui dixit semen esse parvum animal, propter virtutes omnes in ipso congregatas, ut ante dictum est.
Dicunt etiam isti, quod aliquid de corpulenta substantia Adæ divisum spiritualiter in omnes, est in quolibet : et propter hoc dixisse sanctos, quod omnis homo secundum corpulentam substantiam fuit in Adam : quia aliquid divisum ab illo in quolibet est. Sed non dicunt, quod illud multiplicatum in seipso, accipiat quantitatem debitam et perfectionem, sed potius ex cibo alitum, cui ut ad se possit converti, illud spirituale humidum immissum dat virtutem et motum.
Et hi ad argumenta Magistri inducla pro se sic respondent.
Solutio. Solutio. Dicendum, quod propter istas rationes quidam dixerunt, quod in veritate ex superfluo nutrimenti quod convertitur in veram naturam hominis secundum omnia similia, ex quorum nutrimento et augmento nutriuntur et augentur membra dissimilia, ut dicunt physici, fit generatio. Et illi tenent viam superius positam, quod scilicet nutrimentum primo accipit virtutem hepatis, secundo cordis, tertio virtutes omnium membrorum, et maxime cerebri, a quo fit decisio seminis principaliter. Et modum acceptionis ponunt sicut superius positus est, quod scilicet membrum de humore suo radicali immittit aliquid in humorem cibi, qui diffusus in ipso principaliter totum comprehendit et format, et virtutem dat ei convertendi se in
Ad hoc quod de Evangelio inducitur, Ad objecidicunt, quod licet Dominus dicat, Omne quod in os intrat, non dicit totum : et est accommoda distributio, hoc est, de quolibet aliquid.
Per omnem eumdem modum respondent ad auctoritatem Bedæ.
Ad in quod objicitur per rationem de Ad objeciparvulis qui resurgent in ætate triginta annorum. Respondent per Augustinum, ibidem, in libro XXII de Civitate Dei, qui non assignat causam, quod multi-
<--- Page Split --->
plicetur in seipso, sed dicit, unde deesset creatori materia qui de nihilo cuncta creavit ? Et significat, quod de materia creata perficiat quantitatem resurgentium : et ideo non sequitur quod infert Magister, quod si parvulus ille vixisset, quantitatem debitam ex multiplicatione primi in seipso accepisset. Hoc autem quod inducit de costa Hevæ, supra disputatum et solutum est in quaestione de formatione Hevæ.
Et quod inducit de panibus, jam ante solutum est 1 : quia non fuit sine creationè novæ materiæ illa multiplicatio : ideo miraculosa est.
Ad auctoritates Augustini et Gimnadi, 2,3 et 4. di primo inductas, et etiam Actuum, ix, 19, dicendum, quod secundum istam opinionem concedendae sunt et procedunt.
Ad in quod objicitur, Si tota veritas humanæ naturae fuit in Adam secundum corpulentam substantiam, tunc deberet in Adam resurgere, et non in aliis : dicendum quod id quod est de substantia individui quod est Adam, resurget in eo : id autem quod est separatum ab eo, in substantiam alterius, resurget in eo in quem separatum est : quia illud est de veritate illius naturae et non Adæ.