QUÆSTIO CIX.

Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum 1 ?

Deinde ratione hujus quod dicit Magister in libro II Sententiarum, distinct. XXX, in illo cap. Unde Augustinus Juliano hæretco 2, ubi dicit, quod quaerit Julianus per quid peccatum invenitur in parvulo, ita inquiens : « Non peccat iste qui nascitur : non peccat ille qui genuit : non peccat ille qui condidit. Per quas igitur rimas in tot præsidia innocentiae peccatum fingis ingresssum ? »

Gratia hujus oportet quaerere, Utrum

actus concubitus in matrimonio sit peccatum ?

Videtur, quod actus ille sit peccatum.

  1. Augustinus in libro XIV de Civitate Dei : « Genitales corporis partes ita libido suo juri quodammodo mancipavit, ut moveri non valeant si ipsa defuerit, et nisi ipsa vel ultro vel excitata surrexerit 3. » Ergo videtur, quod actus concubitus non est sine libidine : libido peccatum est : ergo actus ille sine peccato non est.

4 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in IV Sententiarum, Dist. XXVI, Art. 13. Tom. XXX hujusce novæ editionis.

2 II Sententiarum, Dist. XXX, cap. L. Tom.

XXVII editionis nostrae Opp. B. Alberti, pag. 503. 3 S. AUGUSTINUS, Lib. XIV de Civitate Dei cap. 19.

<--- Page Split --->

  1. Adhuc, Augustinus ad Valerium : « Ipse licitus honestusque concubitus non est sine ardore libidinis, ut peragi possit quod rationis est, non libidinis : qui certe ardor sive sequatur sive præveniat voluntatem, non tamen nisi quodam suo imperio moveat membra quæ aliter non possunt moveri, non perficitur concubitus ad generationem. » Ex quo accipitur, quod concubitus non est sine libidine : ergo non sine peccato.

CONTRA :

  1. Super illud Apostoli, I ad Corinth. vi, 16 : Erunt duo in carne una, Glossa : « In carnali opere, quod inter conjuges sine peccato fit. » Ergo actus concubitus inter conjuges peccatum non est.

  2. Adhuc, Augustinus in libro de Bono conjugali : « Bona quædam nobis data sunt a Deo, quæ propter se sunt appetenda, sicut sapientia, salus, et amicitia sunt. Et alia quæ ad vitam sunt necessaria, ut doctrina, cibus, conjugium. Quicumque his quæ propter aliud sunt appetenda, utitur ad ea ad quæ sunt constituta, non peccat : qui vero non ad ea utitur eisdem, peccat alias venialiter, alias criminaliter. » Unde qui utitur his, bene facit, qui abstinet melius facit : ergo actus concubitus potest fieri sine peccato.

  3. Adhuc, Augustinus in libro de Baptismo parvulorum : « Bene utitur bono, continentiam dedicans Deo : male utitur bono, continentiam vovens idolo : male utitur malo, concupiscentiam rela-

xans adulterio : bene utitur malo, concupiscentiam restringens connubio. » Hoc enim dicit Apostolus, I ad Corinth. vii, 9 : Melius est nubere quam uri. Et ibidem, Si non continent, nubant. Ergo concubitus sine peccato fit.

SOLUTIO. Dicendum, quod sine dubio secundum fidem Catholicam concubitus conjugalis sine peccato fit, et redditur in eo debitum, propter quod justus est, et bonus est. Unde Apostolus, I ad Corinth. vii, 5 : Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi. Et ibidem, 3. 4 : Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir : similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier. Unde Manichæi et Tatiani damnantur, qui contradicunt nuptiis.

Ad PRIMA ergo duo dicendum, quod libido in veritate, quæ est in concubitu conjugali, non dicitur malum, quia peccatum sit conjugibus ipsis : sed per eam transfunditur peccatum in parvulos. Et ideo dicit Augustinus super eadem verba Apostoli, quod concupiscentia quæ alias rueret in præceps, honestate excipitur nuptiarum ut turpis non sit. Et hæc honestas est in tribus bonis conjugii, fide scilicet thori, bono prolis, et bono sacramenti. De his tamen subtilius dicetur in quarto Sententiarum, tractatu de conjugio.

Ad TRIA quæ in contrarium objiciuntur : dicendum quod procedunt et veritatem concludunt.

solutio.

Ad 1 et 2.

<--- Page Split --->