QUÆSTIO CVIII.
De concupiscentia et fomite.
Deinde transeundum est ad ea quae dicuntur a Magistro in libro II Sententiarum, distinct. XXX, cap. Nunc superest videre quid sit ipsum originale peccatum.
Ratione enim hujus quod dicit Magister in eodem cap. Originale peccatum est fomes et concupiscentia : oportet quaerere de concupiscentia et fomite.
Et quaeruntur tria.
Primo, Quid sit fomes sive concupiscentia fomitis? Et, Quare fomes vocetur ?
Secundo, In quo sit, utrum in carne, vel anima, vel in utroque?
Tertio, A quo sit sicut a causa?
rum. » Et hoc accipitur ex epist. I ad Timoth. vi, 10, ubi dicitur : Radix omnium malorum est cupiditas.
Adhuc, Augustinus in libro XIII de Civitate Dei: « Concupiscentia est malum nobiscum congenitum 3. » Et huic concordat quod dicitur in II Ethicorum, ubi dicit Aristoteles, quod oportet nos fugere maxime delectationem sive concupiscentiam contemporaneam vitae : et pati ad eam quod sapientes plebis passi sunt ad Helenam, qui videntes decorem Helenae dixerunt: Fugiamus, fugiamus, ne capiamur decore ejus quam juvenes prosecuti sunt et capti.
Adhuc, Augustinus ad Valerium: « Concupiscentia est vulnus humano generi a diabolo inflictum, ut tamquam de suo genere fructum decerpat. »
MEMBRUM I.
Quid sit concupiscentia sive fomes ?
- Adhuc, Eccli, xvn, 30 et 31 : Fili, post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua avertere. Si præstes animæ tua concupiscentias ejus, faciet te in gaudium inimicis tuis.
Ad primum objicitur sic :
Augustinus ad Valerium : « Concupiscentia est affectio quaedam mala voluntatis sicut languor. »
Adhuc, Augustinus, ibidem, « Concupiscentia est radix omnium malo-
Adhuc, Augustinus in libro XIV de Civitate Dei: « Post peccatum orta est haec libido: post peccatum eam natura non impudens, amissa potestate cui corpus ex omni parte serviebat, sensit 4. » Et ibidem: « Libido eo magis erubescenda
<--- Page Split --->
existit, quo animus in ea, nec sibi efficaciter imperat, ut omnino non libeat: nec omnino corpori, ut pudenda membra voluntas potius quam libido commoveat 1. » Ex omnibus istis auctoritatibus sumitur, quod concupiscentia est in duplici genere, scilicet in genere culpæ, et in genere pœnæ.
Et hoc videtur esse inconveniens : quia sicut dicit Aristoteles in Prædicamentis : « Diversorum generum et non subalternatim positorum diversæ sunt species et differentia. » Nisi enim esset in genere peccati, non diceret Glossa super illud epist. ad Roman. iv, 7 : Beati quorum remissæ, etc. « Concupiscentia ante baptismum peccatum est, post baptismum vero pœna. » Ex his sequitur, quod in generibus duobus sit, quod est inconveniens.
tum Et sunt verba Augustini : « Ex hac tamquam filia peccati, in omnibus qui secundum legem concupiscentiæ descendunt ab Adam propagatione corruptæ naturae, innascitur originale peccatum. Et ideo quidam sancti ponunt eam in genere peccati, quidam in genere pœnæ. » Et sic patet solutio ad omnes auctoritates inductas pro prima parte.
Ad m quod objicitur in contrarium per Aristotelem, dicendum, quod diversorum generum, sicut dicit Aristoteles, dummodo sunt diversa genera ratione et natura, diversæ sunt species. Sed hic non est ita: quia sicut dictum est, concupiscentia non dicitur peccatum, nisi quia ex peccato, et ad peccatum : quia secundum suam essentiam est pœna, et filia peccati dicitur ab Augustino.
Quæst. ULTERIUS quæritur, Quare dicatur fomes ?
Ad Roman. vii, 8, super illud : Occasione accepta, peccatum, etc., dicit Glossa : « Fomes peccati, id est, vitium concupiscentiæ. »
Adhuc, Ambrosius : « Fomes est quidam morbidus affectus, qui commovet ad desiderium illicitum. »
Sed contra.
CONTRA hoc objici potest sic :
Constat, quod concupiscentia est in anima : fomes autem in carne, quia dicitur etiam lex membrorum : ergo videtur, quod male dicitur fomes.
Ad m quod ulterius quæritur, Quare adfomes dicatur? leve est solvere: verba enim Ambrosii inducta solvunt hoc. Est enim morbidus affectus fovens illicita, sicut dicitur fomes ignis illud quod fovet ignem ut ardeat. Et dicitur etiam lex membrorum, quia ligat membra ad illicita. Et hac ratione dicitur etiam tyrannus, in quantum cum quadam coactione compellit ad illicita corruptam naturam.
Ad m quod contra objicitur, dicendum quod sicut dicit Glossa super epist. ad Galat. v, 17, super illud : Caro concupiscit adversus spiritum, « Concupiscentia non est in anima tantum, nec in carne tantum, sed in ipso conjuncto : quia nulla delectatio sentitur sine utroque. » Unde cum dicitur : Caro concupiscit adversus spiritum, dicitur caro carnalis affectus, spiritus spiritualis affectus : quæ semper sibi reluctantur. Et homo qui sequitur carnalem affectum, dicitur animalis homo. I ad Corinth. ii, 14, super illud : Animalis homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei, dicit Glossa : « Animalis vita est, quæ dissoluta lascivia fertur in delectabilia quin-
SOLUTIO. Dicendum ad primo quæsitum, scilicet quid sit fomes sive concupiscentia ? quod concupiscentia secundum sui essentiam pro certo est in genere pœnæ, et est una de pœnis quæ causantur de originali peccato, sicut paulo ante habitum est. Dicitur tamen aliquando peccatum, sicut dicit Augustinus in libro de Nuptiis et concupiscentia contra Julianum et Pelagianum : quia est et ex peccato, et inclinat ad pecca-
<--- Page Split --->
que sensuum : quam inter metas suas spiritus rector non continet. » Et hic ab Aristotele in VII Ethicorum, vocatur incontinens, quem scilicet passio concupiscentiae violenter abducit extra metas mentis et rationis.
Roman. vi, 13 : Ne exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato.
Et sic patet solutio, et etiam auctoritates inducte.
MEMBRUM III.
MEMBRUM II.
In quo sit fomes, utrum in corpore, vel in anima, vel in utroque ?
SECUNDO quaeritur, Utrum fomes sit in anima, vel in corpore, vel in utroque?
Et videtur, quod in carne sola. Inter penas enim causatas ex originali peccato ponuntur concupiscentia et ignorantia. Videtur ergo, quod sicut ignorantia refertur ad animam, ita concupiscentia referatur ad carnem.
contra. Contra :
Augustinus in libro de Spiritu et anima dicit : « Concupiscentia quasi generale malum complexus est Dominus cum dixit : Non concupisces 1 : neque enim unum aliquod peccatum est quod non concupiscendo committatur. » Videtur ergo, quod fomes sit in anima : quia concupiscentia est in anima.
Adhuc, Augustinus in libro LXXXIII Quæstionum : « Turpis est affectio, quam animus inferior sectatur, quæ magis proprie dicitur concupiscentia. » Videtur ergo, quod sit in anima : quia concupiscentia est in anima.
Iulio. SOLUTIO. Dicendum, quod in veritate fomes, sive libido, sive concupiscentia, in anima sunt, et propriæ passiones et actiones animæ, sed dicuntur in carne esse, quia delectabilia sunt in carne : et ad membra corporalia se extendunt, quæ habent quasi arma iniquitatis. Ad
TERTIO quaeritur, A quo sit fomes sicut a causa ?
Et videtur, quod a Deo.
Augustinus in libro de Libero arbitrio : « Pena peccati justa est, et supplicium nominatur. » Fomes poena peccati est. Ergo justa est. Omne justum bonum, ut dicunt Augustinus et Boetius : omne justum et bonum a Deo : ergo fomes est a Deo.
Adhuc, Augustinus, ibidem in libro de Libero arbitrio : « Deus fecit concupiscentiam ut ultor peccati. »] Ultio talis a Deo est. Ergo concupiscentia sive fomes a Deo est.
Contra :
Augustinus in libro Quinque responsionum 2 : « Libido non est naturae bonum, sed per peccatum primorum hominum accidens malum atque pudendum, cujus auctor Deus non est, sed diabolus. » Videtur ergo, quod fomes a diabolo est, non a Deo.
Adhuc, Augustinus, ibidem, « Libido est inimica vitæ quæ me currentem, et placere Deo per ducatum gratia volentem, diversorum libitu malorum aculeis impugnat et provocat. » Tale quid non potest esse a Deo, sed a diabolo. Ergo fomes non est a Deo.
Adhuc, Ad Roman. vi, 12, super illud : Non regnet peccatum in vestro mortali corpore, Glossa, id est, fomes peccati : peccatum non est a Deo : ergo nec fomes.
1 Exod. xx, 17.
2 Lib. IV Hypog. (Nota edit. Lugd.)
<--- Page Split --->
Adhuc, Ad Roman. vi, 6, super illud : Vetus homo noster simul crucifxus est, Glossa, id est, fomes, qui nobis non est a Deo.
Adhuc, Augustinus in libro Quinque responsionum : « Credite malum esse a diabolo, non bonum. » Sed libido est quoddam malum, quam Apostolus legem carnis, id est, malam consuetudinem nominat. Ergo libido non est a Deo : ergo nec fomes.
Adhuc, Fulgentius : « Sapiens non facit unde opus suum fiat deterius. » Ex libidine opus Dei deterius fit. Ergo libidinem sapiens Deus in opere suo non laci : ergo libido sive fomes a Deo non est.
Adhuc, Omnes pœenas indetractabiles, ut dicit Damascenus, quas Deus plantavit in nobis, Christus suscipiendo nostram naturam suscepit. Libidinem sive fomitem in nostra natura non suscepit. Ergo in nostra natura non plantavit : ergo fomes non est a Deo.
Adhuc, Secundum Philosophum in Moralibus, passiones vel habitus bona vel mala differunt operatione. Nulla operatio libidinis bona est : quia dicit Augustinus, quod universorum malorum est causa, et secundum Aristotelem in Ethicis, maxime fugienda est his qui volunt esse boni secundum virtutem. Ergo libido non est bona : ergo non a Deo est : quia dicit Dionysius, quod bonum est, quod est a Deo bono.
Quæst. 1. ULTERIUS quæritur ad intellectum dictorum, Ad quid sit concupiscentia in nobis?
Et videtur, quod ad nihil nisi ad malum.
Augustinus in libro de Libero arbitrio : « Clarum est, nihil aliud quam libidinem esse causam omnium malorum. »
Adhuc, Super illud epist. ad Roman, vii, 24 : Ego carnalis sum, ve-
numdatus sub peccalo, Glossa : « Hic peccati nomine concupiscentiam appellat, unde oriuntur omnia peccata : quidquid enim peccatorum est in dictis et in factis et in cogitationibus, non oritur nisi ex mala concupiscentia quæ ex peccato est. »
CONTRA : Ss* 1. Super illud epist. ad Galat. v, 19 : Manifesta sunt opera carnis, Glossa : « Credere omnia mala accidere ex carne, error est : non enim omnia vitæ inquæ vitia tribuenda sunt carni, ne forte ab his omnibus mundemus diabolum qui carnem non habet. » Ergo concupiscentia non est causa omnium malorum.
- Adhuc, Peccatum est in diabolo : et constat non esse ex fomite, quia carnem non habet, et fomes non habetur nisi in carne : ergo non omne peccatum est ex fomite.
ULTERIUS quæritur ad perfectam inQuætellingetiam prædictorum, Utrum fomes æqualiter sit in eis in quibus est?
Et videtur, quod sic : quia
Quod ex uno æquali est, in omnibus est æquale : fomes est ex uno, scilicet ex originali peccato et æquali : ergo æqualis est in omnibus secundum legem concupiscentiæ ab Adam descendentibus.
Adhuc, Fomes est pronitas ad quodcumque peccatum : sed ultra quodcumque non potest se extendi, quia illud omnia comprehendit : ergo videtur, quod æqualiter sit in omnibus in quibus est.
CONTRA :
Unus pronior est ad peccandum quam alius : et non nisi ex fomite, qui magis intenditur in uno quam in alio.
Adhuc, Augustinus ad Valerium : « Concupiscentia quotidie minuitur in proficientibus et continentibus, maxime accedente senectute 1. »
Adhuc, Augustinus in libro de
4 S. AUGUSTINUS, Lib. I de Nuptiis et concu-
<--- Page Split --->
Lapsu mundi : « Concupiscentia cum qua nati sumus, finiri non potest quamdiu vivimus : minui potest, sed finiri non potest. »
sive vituperabilem, quam Deus nec in natura plantavit, nec cum natura suscepit.
Ad 1D quod ulterius quæritur, Ad Ad quest. 1 quid sit ?
Solutio. Ad primo quæsitum, scilicet a quo sit fomes sicut a causa ?
Dicendum quod dupliciter consideratur fomes, scilicet secundum ordinem ad peccatum originale, ex quo est ut propria sequela ipsius et pœna. Consideratur etiam secundum ordinem ad peccatum sequens, ad quod instigat et inflammat : et sic causa mali est. Et in istis duabus considerationibus a Deo esse non potest : quia Deus causa mali non est : tamen ordinator mali est et ordinat malum. Unde ordinationi homis hoc modo a Deo est, quod scilicet sit in pœnam peccati præteriti, et in exercitium sanctorum in pugna contra futurum peccatum : quia si non esset fomes, non esset pugna contra incontinentiam. Et propter hoc Sancti loquuntur diversimode de fomite. Quidam enim dicunt, quod non sit a Deo : quidam, quod sit a Deo : quia ordinatio ejus a Deo est : et sic justa pœna est ordinatione divina inflicta.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod dictum Augustini respicit ordinationem et justitiam, et sic a Deo est : secundum se tamen a Deo non est.
Ad aliud dicendum, quod solutio patet per idem : talis enim ultio respicit justitiam divinam : et illa a Deo est, licet fomes prout est concupiscentia inordinata, a Deo non sit.
Ad octo quæ inducuntur in contrarium, dicendum quod omnia considerant fomitem in quantum est libido inordinata ad malum instigans, et a malo causata. Et sic dicit Augustinus in libro de Nuptii et concupiscentia, quod est filia peccati, ex qua traducitur originale in omnes, qui secundum legem concupiscentiae descendunt ab Adam. Et sic dicit Philosophus eam esse fugiendam : quia operationes ejus malæ sunt. Et sic dicit Damascenus passionem detractabilem
Dicendum quod secundum se non est nisi ad malum : quia causa malorum est, et radix omnium quæ ex concupiscentia oriuntur. Et sic etiam est improba voluntas et improbus appetitus, ardens in malum et inflammans.
Ad DUO objecta sequentia dicendum, Ad 1 et 2. quod concedenda sunt et procedunt : quia hoc idem probant. Sicut enim dicit Gregorius, venumdatos sub peccato non tenet nos nisi concupiscentia a diabolo : qui, sicut dicit, parentibus primis minimum deceptionis obtulit, et ab omnibus posteris continue peccati et mortis debitum exposcit, tamquam a servis pretio primæ deceptionis in servitutem emptis.
Ad 1D quod contra objicitur, dicenAd object. 1 dum quod concupiscentia dupliciter sumitur : generaliter et specialiter. Generaliter enim sumpta nihil aliud est, quam improba voluntas inclinans ad malum quodlibet, ut dictum est. Et sic est in diabolo et in homine. Et sic dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus, quod triplex est malum daemonis, scilicet furor irrationabilis, demens concupiscentia, et phantasia proterva. Et sic causa omnium malorum est. Dicitur etiam specialiter in venereis et delectabilibus carnis : et sic proprie dicitur fomes. Et ita loquitur Glossa super epist. ad Galat. v, 19.
Ad aliud dicendum, quod jam soluAd object. 2. tum est. In diabolo enim peccatum est ex concupiscentia large dicta, quæ demens concupiscentia dicitur, et non ex fomite prout est concupiscentia in carne.
Ad 1D quod ulterius quæritur, Utrum Ad quest. 2. fomes æqualiter sit in omnibus ?
Dicendum quod non. Unus enim pronior est ad peccandum quam alius. Licet enim ex una et æquali causa sit in
<--- Page Split --->
omnibus, tamen diversae sunt dispositiones subjecti in quo est, scilicet ex aetate, et consuetudine et complexione, ex quibus plus intenditur in uno quam in alio : et in eodem plus in uno tempore, quam in alio. Juvenes enim plus ardent quam senes. Propter quod dicit Philosophus in II Ethicorum, quod peccata incontinentiae ad puerilia peccata ferimus, nisi sint senes dierum malorum, de quibus dicitur, Daniel. xiii, 52. De quibus dicit Augustinus ad Valerium sic : « Qui concupiscentiae nequiter serviunt, tantas in eis vires accipit, ut plurimi qui jam aetate deficientibus membris, eisdemque partibus corporis ad illud opus admoveri minus valentibus, turpius et procacius insanire non desinant. »
Ad 2. Ad aliud dicendum, quod licet ad
omnia se habeat, et extra nihil sit, tamen ex dispositionibus diversis subjecti intenditur et remittitur, ut dictum est, et in eodem et in diversis : sed non finitur, ut dicit Augustinus. Et hujus causa est, quia corruptio quae ex originali peccato est in homine, non finitur dum est. Excipitur tamen beata Virgo ab Augustino, propter honorem Domini nostri Jesu Christi, quam in vase corrupto non decuit concipi, nec formari, nec nasci. Et propter hoc, ut dicit Damascenus, praevenit in eam Spiritus sanctificans et emundans ab omni vitiosa corruptione homitis.
Ad TRIA quae in contrarium objiciuntur, dicendum quod jam patet solutio : quia jam dictum est, quod minuitur ex dispositione subjecti et augetur, et tamen non finitur, ut dictum est.