QUÆSTIO CVII.
De peccato originali.
Deinde tractandum est de his quæ dicuntur a Magistro in libro II Sententiarum, distinct. XXX, quæ incipit ibi, In superioribus insinuatum est.
Ubi quatuor quaerenda sunt.
Primum, An peccatum originale sit ?
Secundum, Quid sit re ?
Tertium, Quid sit definitione ?
Quartum, De causa et traductione ipsius in posteros.
MEMBRUM I.
Utrum peccatum originale sit 1 ?
Paimo ergo quaeritur, An sit ?
- Dixit enim Pelagius nullum esse originale peccatum, objiciens Augustino sic, sicut narrat ipse Augustinus in libris contra Pelagium et Julianum : « Sexus a Deo distinctus est : anima a Deo creata est : corpus a Deo factum et formatum : matrimonium indictum quando dictum fuit : Relinquet homo patrem suum et matrem, et adhærebit uxori suæ 1. Actus indictus et præceptus, quando dixit :
4 Genes. III, 22. 5 Cf. Opp B. Alberti. Comment. in II Sententiarum, Dist. XXX, Art. 4. Tom. XXVII
hujusce nova editionis. 3 Genes. II, 24.
<--- Page Split --->
Crescite, et multiplicamini 1. Per quas rimas dicis ingressum fuisse originale peccatum, o Augustine ? »
Adhuc, Objiciebat sic : « Per baptismum deletur originale peccatum. Ergo ad minus baptizati generantes non transmittunt in prolem originale peccatum : quia non habent originale peccatum, ex quo sunt ab illo mundati per baptismum. »
Adhuc, Peccatum originale si transmittitur in prolem : aut transmittitur ex parte corporis, aut ex parte animæ. Ex parte animæ non : quia illa non est ex traduce. Similiter nec ex parte corporis : quia illud traducitur in semine. Dicit autem Anselmus in libro de Originali peccato, quod « peccatum non plus est in semine quam in sputo. » Ergo videtur, quod nec ex parte corporis, nec ex parte animæ traducatur : et sic nullum est.
Adhuc, Baptismus constat, quod tollit culpam, et sicut communiter dicitur, tollit etiam pœnam suffocantem, licet non promoventem. Promovens enim pœna est, cujus exercitium confert ad meritum per patientiam, et illa remanet in baptizatis. Suffocans est, quæ intercipit vitalem spiritum homini ne procedat ad meritum. Et si talis est aliqua : tunc est concupiscentia carnis. Si ergo tollit baptismus aliquam, illam tollit. Cum ergo non sint plura in originali peccato : quia sicut dicit Anselmus in libro de Originali peccato, qui definit ipsum sic : « Originale peccatum est pronitas ad omne malum cum carentia debita justitia ». Sed pronitas ad malum, est pœna suffocans, et carentia debita justitiae culpa. Ergo videtur, quod per baptismum originale tollitur quantum ad utrumque, et quantum ad pœnam, et quantum ad culpam : et sic non erit in generantibus : ergo non transmittitur per eos in parvulos.
Adhuc, Objiciunt logice ad hoc,
licet parum valeat. Dicit enim Augustinus in libro XII super Genesim ad litteram, quod agens nobilius est patiente et fortius : sed anima nobilior et fortior est omni corpore : ergo per corpus nihil imprimitur in animam : sed quidquid in generatione transfunditur, corporale est : ergo nihil imprimit in animam pueri : ergo nec originale : ergo parvuli non contrahunt originale a parentibus.
Adhuc, Magister Hugo de sancto Victore in Sententiis dicit, quod « peccatum quod fuit primis parentibus actuale, nobis factum est naturale. »
Adhuc, Hoc videtur esse contra ordinem justitiae quem Dominus describit, Ezechiel. xvn, 20, ubi dicit : Anima quae peccaverit, ipsa morietur : filius non portabit iniquitatem patris, et pater non portabit iniquitatem filii. Ergo videtur, quod non fiat traductio peccati originalis : et sic videtur, quod parvulus non debeat puniri propter iniquitatem parentum primorum.
Adhuc, Objicit Pelagius : Nullum bonum per se causa mali est : matrimonium in sacramentis bonum per se est, tria habens bona causata ab ipso, fidem, prolem, et sacramentum. Aut ergo proles per se bona est, aut non. Si per se bona est, nullam habet maculam peccati. Si mala est, sequitur, quod matrimonium sit malum : quia causa mali est : malum enim mali est causa.
Adhuc, De justitia Dei est, quod si aliquis potest mihi nocere in malo, possit etiam prodesse in bono, et multo plus prodesse quam nocere. Si ergo justum fuit, quod peccavimus in Adam peccante, quia in lumbis ejus eramus : multo justius est, quod satisfecimus etiam ipso satisfaciente, quia in lumbis ejus eramus.
Contra :
- Timor est pœna : sed omni homini est timere serpentem. Et dicit Tullius, quod homini hoc naturale est. Hæc ergo
<--- Page Split --->
pœna est naturalis : ergo propter aliquod peccatum est : ergo est aliquod peccatum naturale, propter1 quod talis pœna est inducta : aliter enim Deus esset injustus si puniret aliquem sine peccato.
Idem sequitur ex hoc, quod omnis mulier dolet in partu quae pœna est naturalis : et si debet stare justitia, oportet quod propter aliquod peccatum naturale sit inducta : ergo naturale peccatum est, quod vocamus originale peccatum, quod est de natura corrupta contractum.
Adhuc, Sancti per quinque probant peccatum originale.
Primum est per mala quae patiuntur pueri in febribus et adustionibus et hujusmodi, quae injustum esset permittere Deum, si nullum peccatum praecessisset : sed nullum actuale est in eis : ergo originale.
Secundum est per pœnalitates quas patiuntur Sancti etiam in fame et siti et hujusmodi, quae non meruerunt per actuale aliquod. Cum ergo juste infliguntur a Deo talia, oportet quod sit peccatum aliquod, pro quo debentur : actuale non est : ergo originale.
Tertium est per circumcisionem Isaac, qui fuit filius promissionis, ab emortuo natus, et ab emortua, sicut 'dicitur, ad Roman. iv, 19 et 20 : Nec consideravit corpus suum emortuum, cum jam fere esset centum amorum, et emortuam vulvam Sare. In repromissione etiam Dei non hæsitavit diffidentia. Et tamen Isaac licet promissionis filius esset, damnatus esset, si circumcisus non fuisset : quia dixit Dominus, Genes. xvii, 14 : Masculus, cujus præputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo : quia actum meum irritum fecit. Constat autem, quod nemo perit nisi damnatus propter peccatum. Cum ergo Isaac nullum peccatum actuale nec in se nec in parentibus ha-
buisset propter quod periret, oportuit, quod periisset propter originale : ergo originale est.
Quartum est, quod primi parentes fecerunt sibi perizomata', ut velarent inordinatum motum partium pudendarum post peccatum, qui etiam in tota posteritate apparuit : qui motus pœna est, quia contra rationem est : ergo sequela alicujus peccati in posteris : in posteris autem non est actuale : ergo originale : ergo originale peccatum est in posteris.
Quintum est, quod inducunt auctoritates Bibliae, quae expresse dicunt originale esse in parvulis, Ad Ephes. ii, 3 : Eramus natura filii irre. Constat, quod hoc non est propter actuale, sed propter originale.
Adhuc, Psal. 1, 7 : Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea.
Adhuc, Quod etiam Magister inducit in Littera. Ad Roman. v, 12 : Sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors : et ita in omnes homines mors pertransiit. Hoc enim non potest intelligi de actuali : originale ergo est quod in omnes homines transiit, et cujus effectus est necessitas moriendi.
SOLUTIO. Dicendum, quod originale peccatum est, et hæresis est negare illud. Duo enim dixit Pelagius inimicus gratiae, scilicet quod liberum arbitrium sine gratia posset in bonum meritorium, et quod peccatum originale non transfunditur ad parvulos a parentibus. Unde legitur etiam dixisse, quod non invideret Filio Dei : quia ipse quando vellet, posset esse Filius Dei. Sed quia jam prima pars dicti sui improbata est, scilicet quod liberum arbitrium sine gratia possit in bonum meritorium, restat modo respondere ad ea quae objiciuntur de secunda.
Ad PRIMUM ergo dicendum sicut re-
<--- Page Split --->
spondet Augustinus, quod ille impudicus praedicator concupiscentiae cum singula diceret, tacuit concupiscentiam, quae in concupiscibili corrupta et infecta est, et signum est corruptionis in toto corpore, quae inolevit a primo peccato Adae, et ab ipso transit in omnes posteros, et multiplicatur, sicut vitium quod est in radice, multiplicatur in ramis. Corruptio ergo in corpore Adae est, cujus signum est concupiscentia, per quam infunditur peccatum originale in parvulos. Et vocatur a Dionysio demens concupiscentia. Hoc enim est venenum quod serpens infudit in corpus Adae per inobedientiam. Dicit enim Dionysius in libro de Divinis nominibus 1, quod malum daemonis est furor irrationabilis, demens concupiscentia, et phantasia proterva. Et haec vitia non sunt plantata in natura hominis a Deo creatore, sed infusa per venenum inobedientiae a serpente : et ab illa contrahitur originale peccatum, quod sicut dictum est, nihil aliud est quam carentia debite justitiae cum pronitate ad omne malum. Omne malum vel procedit ex furore irrationabili, vel ex phantasia proterva, vel ex demente concupiscentia : haec enim tria corrumpunt omnem ordinem justitiae : et haec corruptio diffusa in corpore Adae, dilatatur in propagine.
Ad ALIUD dicendum, quod haec est rudis objectio, sicut et ipse rudis fuit. Nullus enim dixit umquam Catholicus, quod idem peccatum quod est in parente, generaretur in parvulo : sed ex corruptione parentis, quam contrahit parvulus sicut et alia naturalia contrahit, contingit quod contrahitur originale a parvulo : quia dicit Anselmus in libro de Originali peccato, quod omnis homo quantumcumque sanctus in persona, in generatione est Adam, et in corruptione praevaricationis Adae generans : et ideo natus ab ipso, hanc eamdem contrahit corruptionem vel majorem, sicut
cancrosus frequenter generat leprosum.
Ad ALIUD dicendum, quod ex parte animae non traducitur : quia anima non est ex traduce, sed (sicut dictum est) propagatur ex corrupta origine, quae per semen transfunditur in parvullum.
Ad dictum Anselmi dicendum, quod originale non est in semine sicut in subjecto plusquam in sputo, sed est in semine sicut in causa corruptionis : eo quod seminatur in fervore libidinis, quae causa est corruptionis naturalis ordinis justitiae, sicut Augustinus dicit. Libido enim nihil aliud est, quam improba voluntas ad illicita : quae in Adam infecit omne quod materialiter fuit in ipso.
Ad ALIUD dicendum, quod licet baptismus tollat culpam et suffocantem pecnam a baptizatis, tamen non tollit corruptionem a natura, quae natura infecta est. Et ideo cum omnis homo generet in natura Adae, sicut jam dictum est, ideo non transmittit sanctitatem personalem in parvulum, sed corruptionem naturalem, quae est ex Adam.
Ad ALIUD dicendum, quod illud argumentum non probat in theologicis, nec est ex propriis theologie. Quando enim dicitur, quod debilius non agit in fortius, intelligitur de actione physica : sed ista actio qua peccatum contrahitur a parvulo, non est physica, sed potius ex reatu praevaricationis habet, quod potest imprimere maculam in animam, et ex virtute sententiae justitiae condemnantis.
Ad ALIUD dicendum, quod Magister Hugo verum dixit. Non enim potuit esse originale in primis parentibus quia non habebant parentes a quibus contraherent : sed oportuit esse actuale in eis.
Ad ID quod objicitur de Ezechiele, XVII, 20, dicendum, quod filius non portat iniquitatem patris, sed propriam
<--- Page Split --->
sive contractam : quia sicut justum fuisset si Adam servasset innocentiam, quod filii successissent ei in rectitudine justitiae naturalis : ita eadem justitia exigente succedunt ei in contractione corruptionis propter praevaricationem.
Ad 8. Ad aliud dicendum, quod matrimonium bonum est, et tria bona habet, scilicet fidem, prolem, et sacramentum : et proles secundum quod est bonum matrimonii, bona est, et nihil mali habens : sed quia generans in matrimonio, per corpulentam substantiam fuit in Adam per legem concupiscentiae, ideo non generat ut homo distinctus, sed generat ut Adam in natura, sicut prius dictum est. Ideo etiam pater non potest transfundere nisi corruptum et lege concupiscentiae infectum : et exinde transfunditur originale in parvulum.
Ad 9. Ad aliud dicendum, quod non est simile de peccato, et satisfactione : quia gratia justificationis a solo Deo est, et non a parentibus : peccatum vero ex corruptione naturae est in malo : et ideo succedit posteritas in malo, et non in bono satisfactionis.
Ad object. Ad argumenta ultima quae objiciuntur in contrarium, dicendum quod procedunt secundum veritatem Catholicam.
MEMBRUM II.
Quid sit peccatum originale ?
Secundo quaeritur, Quid sit originale peccatum re ?
Et hoc quaeritur ratione ejus quod dicitur in illo cap. Quod diligenter investigandum est quid sit. De hoc enim sancti Doctores sub obscuritate locuti
sunt, atque scholastici Doctores varia senserunt.
Ex his enim qua e ibi dicuntur, videtur originale peccatum esse poena, et non culpa.
Dicit enim : « Quidam enim putant originale peccatum reatum esse poena pro peccato primi hominis, id est, debitum vel obnoxietatem, qua obnoxii et addicti sumus poena temporali et aeternae pro primi hominis actuali peccato 2. » Isti ergo dicunt originale peccatum esse poenam, et non culpam. Et sumebant rationem a simili legis humanae ad legem divinam. In lege enim humana est, quod in crimine laesa majestatis pro peccato parentum filii mittuntur in exsilium et condemnantur usque ad mortem. Et ita dicunt, cum peccatum Ada fuerit quasi crimen laesa majestatis, quia voluit sibi usurpare similitudinem divina majestatis in scientia : et ideo dicunt, quod peccatum originale in posteris nihil aliud est nisi reatus vel obligatio poena exsilii et damnationis, nisi gratia Christi subveniat. In Adam tamen dicunt, quod fuit actuale peccatum.
Adhuc, Augustinus ad Valerium : « Nullum peccatum parvuli in sua vita commiserunt proprium. » Ergo originale peccatum, per quod sub diaboli potestate captivi sunt, nisi lavacro regenerationis et Christi sanguine redimantur, non est peccatum parvuli, sed primorum parentum tantum, et poena parvulorum : ergo in parvulis poena est et non culpa.
Adhuc, Augustinus ad Valerium : « Per unius homini voluntatem malam omnes in eo peccaverunt, quando omnes illi unus fuerunt. » Ex hoc videtur, quod originale peccatum quod traxit ab Adam, poena est, et non peccatum. Si enim originale peccatum non est nisi obligatio quam incurrimus ex parte Ada, poena est in parvulis, non culpa.
<--- Page Split --->
.ontra. S.LD CONTRA istud disputat,
Magister in Sententiis, in illo cap. Sed quod originale peccatum culpa sit. Et primum inducit Gregorium super Exodum, xiii, 3, super illud : Primogenitum asini mutabis ove, sic : « Omnes in peccatis nati sumus, et ex carnis delectatione concepti, culpam originalem nobiscum traximus. » Ergo originale est culpa.
Adhuc, Augustinus in libro de Natura et gratia: Omnes, ut ait A1ostolus ad Romanos, iii, 23, peccaverunt, utique vel in seipsis, vel in Adam : quia sine peccato non sunt, vel quod ex primis parentibus contraxerunt, vel quod malis moribus adddiderunt. Peccatum enim primi hominis non solum ipsum, sed omne necavit genus humanum : quia ex eo damnationem et culpam simul suscepimus 2. »
Adhuc, Augustinus super Psalmum L, 7, dicit sic tractans illud : Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum. « Quod de corpore mortuo seminatur, cum vinculo originalis peccati nascitur et mortis. » Ergo originale peccatum est etiam culpa et poena.
Adhuc, Augustinus in libro de Ecclesiasticis dogmatibus : « Firmissime tene, et nullatenus dubites, omnem hominem, qui per concubitum viri et mulieris concipitur, cum originali peccato nasci, impietati subditum, mortique subjectum, et ob hoc natura irae nasci filium : a qua nullus liberatur, nisi per fidem Mediatoris Dei et hominum 3. » Ergo originale peccatum est et poena et culpa etiam in parvulis : et sic concluditur, quod non est poena tantum.
Adhuc, Augustinus in libro V Responsionum contra Pelagium et Celestinum, qui dixerunt, quod peccatum non transit in parvulos, nisi fuerunt
imitatores parentum in peccato. Dicit ergo Augustinus : « Secundum quem modum pertransivit sententia in illos, per quos non transivit culpa? Nisi forte in nos injustus sit Deus, qui expertes culpae illorum, passus est nos poenae vinculo obligari. »
Adhuc, Glossa super illud Psalmi LXXXIV, 1 : Benedixisti, Domine, terram tuam, super illum locum, y. 6 : Aut extendes iram tuam in generatione et generationem? dicit : « Omnes contraximus ab Adam poenam et culpam. » Sed quod contraximus ab Adam, originale est. Ergo originale est culpa et poena.
Adhuc, Ambrosius, « Vitium naturam laedit, culpa Deum offendit. » Sed originale peccatum Deum offendit : quia punitur carenia visionis divinae. Ergo est culpa. Naturam laedit : quia vitiat mentem per ignorantiam, corpus per concupiscentiam, ut dicit Magister Hugo de sancto Victore. Ergo originale peccatum est poena et culpa tam animae quam corporis.
Adhuc, Augustinus super Genesim ad litteram : « Inter primam apostasiam et ultimam poenam, omne peccatum quod fit, simul est culpa et poena. » Constat autem, quod peccatum quod contrahitur a parvulis, est medium inter primam apostasiam et ultimam poenam. Ergo simul est poena et culpa.
Adhuc, Gregorius : « Quilibet traxit saccum et meritum sacci. » Saceus dicitur mortalitas, ut idem dicit : meritum sacci culpa. Ergo originale est culpa et poena.
Adhuc super illud Psalmi L, 7 : In iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea, Glossa : « Nemo nascitur nisi trahens poenam et meritum poene, nisi tu qui conceptus es de Spiritu sancto. » Ergo cum originale trahatur, originale erit culpa et poena.
<--- Page Split --->
Quent.
ULTERIUS quaeritur,
Ratione ejus quod dicit Augustinus in libro de Vera religione, quod « peccatum adeo est voluntarium, quod si non sit voluntarium, non est peccatum. » Originale peccatum est. Ergo est voluntarium. Aut ergo est voluntarium voluntate primi parentis, aut voluntate parvuli contrahentis. Non parvuli : quia liberam voluntatem non habet, et velit nolit contrahit originale peccatum. Ergo voluntate primi parentis.
Adhuc, Ad Roman. v, 19, super illud: Sicut per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, Glossa : « Ex voluntate est originale peccatum primi hominis seminatum, ut in illo esset, et in omnes transiret. » Ergo non est voluntarium nisi voluntate primorum parentum.
Adhuc, Peccatum dicitur voluntarium voluntate Adæ, cujus inobedientia voluntaria fuit.
Sed contra. CONTRA :
Augustinus in libro Retractationum dicit, quod illud peccatum dicitur esse voluntarium quod tantum peccatum cogitandum est : originale peccatum est culpa et pœna : ergo de hoc non tenet.
Adhuc, Quando dicitur in II Ethicorum, quod voluntarium est, cujus principium est in ipso consciente singularia, intelligitur de voluntate ejus in quo est peccatum : in parvulo est peccatum : ergo voluntate parvuli debet esse voluntarium, vel non voluntarium.
Solutio.
SOLUTIO. Dicendum, quod originale peccatum et culpa est, et pœna.
Et auctoritates ad hoc inductæ concedenda sunt, et firmiter tenenda securdum fidem Catholicam.
Ad 1.
AD PRIMUM ergo quod contra objicitur, dicendum quod non est simile de lege temporali, et lege æterna. In lege enim temporali pœnae temporales infliguntur et corporales et non æterna, in quibus filius succedit patri, et nepos avo : et idcirco sicut succedunt in culpis, ita suc-
cedunt in pœnis. In lege autem æterna punitur homo secundum animam et pœna æterna, in cujus culpa nec filius succedit, sed unusquisque in sua culpa damnatur, sicut dicitur, Ezechiel. XVIII, 19 et 20.
Ad ALIUD dicendum, quod sicut dicit Augustinus in libro Retractationum, non nulli homini, sed nulli naturae dixi peccata nocere nisi sua. Et hoc verum est : quia peccatum parvuli est originale secundum naturam contractam et vitiatam: et suum pro quo punitur, licet non sit suum personaliter, tamen suum est naturaliter.
Ad ULTIMUM dicendum, sicut jam dictum est, quod peccatum originale non est tantum pœna et obligatio, sed etiam culpa ex carentia debita justitiae. In primis tamen parentibus fuit actuale : in parvulis per naturam contractum, et ideo originale.
Et juxta dictum Ambrosii dicendum, quod originale peccatum est culpa et pœna, sicut jam dictum est : sed cum dicitur, quod sit vitium corporis, materialis est prædication : quia tunc fomes concupiscentiae prædicator de originali peccato, qui, sicut dicit Augustinus, in parvulis est concupiscibilitas, in adultis concupiscentia, quae etiam dicitur lex carnis et tyrannus naturae. Quando autem peccatum originale dicitur culpa et carentia debita justitiae : tunc est formalis prædication : quia id cui ratio convenit peccati, tunc prædicatur de ipso : et tunc est pœna et culpa secundum utramque prædicationem.
Et sic patet solutio omnium quae inducta sunt ad primam partem quaestionis.
Ad 10 quod ulterius quaeritur, dicendum quod originale peccatum voluntarium est voluntate primi parentis, in quo fuit tota natura humana per corpulentam substantiam et legem concupiscentiae, præter Christum, qui solum fuit per corpulentam substantiam, et ideo non
<--- Page Split --->
traxit originale peccatum. Et hoc est quod dixit Joannes Baptista, Joan. ut, 31: Qui de celo venit, super omnes est. Dicit ibi Glossa Augustini: « De cælo, hoc est, de altitudine humanæ naturae, prout erat in prima conditione antequam esset vitiata per peccatum. Et bene concedendum est, quod non est voluntærium voluntate parvuli, nisi voluntas referatur ad naturam, quæ tota erat in primo parente quando peccavit.
Dictum autem Augustini quo dicit, quod omne peccatum est adeo voluntarium, etc., aut intelligitur de peccato actuali, ut quidam dicunt, quamvis hoc non sit de intentione Augustini. Aut intelligitur simul de peccato personali et naturali, hoc modo, quod voluntas Adæ voluntas fuit totius naturae quæ in ipso fuit: quia non potest esse, quod aliquis velit antecedens, quin etiam velit consequens, quod de necessitate sequitur ad illud. Unde quando voluit peccatum transgressionis præcepti Dominici, tunc de necessitate voluit corruptelam, quæ est per originale secuta in totam naturam, præter Christum, ut dictum est: eo quod tunc tota natura fuerat in ipso, non nisi per legem concupiscentiæ ab ipso traducenda, præter Christum solum qui non fuit in ipso per legem concupiscentiæ, sed per corpulentam substantiam solum, ut dictum est.
rationis. Nec ad considerationem Philosophi pertinet voluntarium, secundum quod voluntaria est transfusio per legem coucupiscentiæ in totam naturam.
NOTANDUM , quod hic cavendi sunt errores Origenis, ut dicunt Sancti, InItpixpyenimit dicit Origenes, quod anim a e fuerunt ante corpora, et meruerunt sic vel sic incorporari. Unde quando incorporantur, datur eis eligere, utrum velint incorporari, vel non: et quæ elegerit incorporari, incorporatur, et per hanc electionem voluntariam efficitur etiam corruptio voluntaria, quæ est originalis peccati. Hoc enim dixit Origenes secutus Socratem Philosophum. Et condemnatur per hoc verbum Apostoli quod dicitur, ad Roman. ix, 11: Cum enim nondum nati fuissent, aut aliquid boni egissent aut mali. Per quod accipitur, quod animæ non fuerunt ante. Sed de hoc satis disputatum est supra in tractatu de Anima, quaestione, Utrum animæ omnes simul creatæ fuerint ante corpora?
Et sic patet quid sit peccatum originale re.
MEMBRUM III.
Quid sit peccatum originale definitione?
Ad DICTUM Glossæ dicendum, quod peccatum originale voluntarium fuit voluntate primorum parentum, ut dictum est, et probat Glossa.
Et quod sequitur, concedendum : quia inobedientia Adæ voluntaria fuit.
Ad DICTUM Augustini dicendum, quod loquitur ibi de actuali peccato, et de voluntate personæ et non naturae : et hoc tantum peccatum est, et non pœna.
Ad ULTIMUM dicendum, quod definitio Philosophi intelligitur de voluntario quod est principium morum in persona : quia hoc tantum pertinet ad considerationem ethici Philosophi. Hoc vero in parvulis non est : quia non habent usum
TERTIO quæritur, Quid sit originale peccatum definitione ? eo quod diversæ definitiones inveniuntur a Sanctis datæ.
Quarum una est Anselmi, scilicet, « Originale peccatum est carentia et nuditas debita j ustitiae, sive impotentia ad habendam justitiam, per inobedientiam Adæ contracta.»
Secunda hæc est: « Peccatum originale est vitium ex corruptione seminis innatum homini. »
Tertia hæc : « Peccatum originale est vitium et concupiscentia ex vitiosa conditione nostrae originis contracta. »
<--- Page Split --->
Objicitur autem contra primam sic :
Carentia debita justitiae non videtur esse in parvulo : quia sibi non debetur justitia : ergo non caret debita justitia. Et si justitia caret, adhuc nuditas justitiae debita non videtur esse per eamdem rationem.
Præterea, Impotentia ad habendam justitiam non est in parvulo : quia cum adultus fuerit, habebit justitiam si merebitur eam.
Adhuc, quod dicit, Per inobedientiam Adæ contracta, videtur esse insufficiens : quia sicut per inobedientiam Adæ contracta est impotentia ad justitiam, ita impotentia ad temperantiam et ad cæteras virtutes : insufficienter ergo dicit, Impotentia ad habendam justitiam.
Similiter objicitur contra secundam :
Anselmus enim dicit, quod vitium non plus est in semine quam in sputo. Ergo vitium originalis peccati non nascitur ex corruptione seminis.
Adhuc, Nihil agens in alterum, imprimit in ipsum formam quam ipsum non habet : sed semen non habet originale peccatum : ergo corruptio seminis non imprimit vitium originalis peccatiin animam pueri : et sic definitio nulla est.
Similiter objicitur contra tertiam :
Quod enim dicit, quod originale peccatum est vitium, cum vitium sit piena tantum, et similiter concupiscentia, non dicit nisi materialia in peccato originali : cum per formalia deberet definiri : culpa enim formalis est in originali peccato.
Et quod dicit, Ex vitiosa conditione nostrae originis contracta, videtur inconvenienter dictum : vitiosa enim origo non fuit nisi in Adam et Heva : unusquisque enim ex suis parentibus propriis contrahit originale, sicut dicitur in Psalmo L, 7 : Ecce enim in iniquitatibus, etc.
ADHUC, Nulla definitionum istarum dicit id quod substantiale est in peccato.
Dicit enim Augustinus, quod in peccato est aversio a bono incommutabili, et conversio ad bonum commutabile. Et hoc etiam innuitur in canonica Jacobi, 1, 13 et 14: Nemo cum tentatur, dicat quoniam a Deo tentatur... Unusquisque enim tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus : abstractus a bono in commutabili, et illectus a bono commutabili. De hoc nulla definitio facit mentionem. Ergo videtur, quod omnes imperfectae sunt.
Adhuc, Cum originale peccatum sit culpa et pœna, ut supra habitum est : et sit quœdam pœna in intellectu, sicut ignorantia : quœdam in affectu, sicut concupiscentia. Et utrique respondet pœna originalis : quia sicut in originali decedens privatur dulcedine bonitatis divinae propter concupiscentiam fœdam, ita privatur claritate visionis divinae veritatis. Ergo videtur, quod per hæc duo deberet definiri : et hoc non fit in aliqua definitione : ergo videtur, quod omnes malae sint.
Adhuc, Cum unius rei unica sit definitio et unum esse, penes quid accipiuntur tot definitiones ?
SOLUTIO. Ad hoc ultimum primo respondendum est et dicendum, quod licet peccatum originale formaliter unum sit in omnibus, tamen ad diversa diversas habet comparationes. Prima ergo datur definitio per id quod est formale in originali peccato, in comparatione ad causam meritoriam ipsius. Secunda etiam datur in comparatione ad causam materialem proximam et efficiens proximum: hoc enim est semen lege concupiscentiae seminatum et conceptum. Tertia datur secundum id quod materiale est in ipso peccato originali, in comparatione ad causam efficientem ipsius.
AD PRIMUM ergo dicendum, quod carentia debita justitiae est in parvulo. Debebatur enim ei justitia si Adam stetisset : tunc enim transfudisset rectitudinem justitiae naturalis in parvulos, sicut-
<--- Page Split --->
modo transfudit originale. Unde licet non debebatur ei debito personali, tamen debito originali debebatur : et sic nuditas debita justitia est in ipso per eamdem rationem.
Ad aliud dicendum, quod impotentia ad habendam justitiam est in parvulo secundum actum, licet habilitas sit in ipso ad habendam justitiam per meritum, quae tamen non est justitia originalis quam habuisset si Adam stetisset. Et hoc intendit definitio.
Ad aliud dicendum, quod melius dicit per inobedientiam ad justitiam, quam ad temperantiam vel aliam virtutem : quia justitia generalis virtus est qua justificatur impius, quae (sicut dictum est in quaestione de justificatione impii) est rectitudo generalis ad omnia quae justa et recta sunt : et hanc non dicit temperantia, vel fortitudo, vel alia virtus particularis.
Ad in quod objicitur contra secundam, dicendum quod licet vitium quod est peccatum non est in semine sicut in sub-jecto, ut dicit Anselmus, tamen est in eo ut in causa, secundum quod sub lege concupiscentiae seminatur a patre, et concipitur a matre.
Ad aliud dicendum, quod semen non habet originale peccatum ut subjectum, sed habet ut causa : et sic imprimit ipsum in animam, non actione univoca, sed secundum quod seminatur sub lege concupiscentiae, ut dictum est.
Ad in quod contra tertiam objicitur, dicendum quod licet formale in originali peccato sit carentia debita justitiae, tamen non ita innotescit nobis per formale sicut per materiale. Unde cum definitio detur ad innotescendum, melius datur per materiale, quam per formale.
Er Ad aliud dicendum, quod vitiosa origo in primis parentibus fuit in origine : sed quia dicit Anselmus, quod quilibet generans in natura est Adam, propter hoc efficitur proxima unicuique genito.
Ad aliud dicendum, quod aversio a bono incommutabili et conversio ad bonum commutabile secundum actum est in actuali peccato, in originali autem secundum habitum tantum : et ideo non ponuntur in definitione ejus.
Ad aliud dicendum, quod piena ignorantiae quae est in intellectu, non ita manifestatur in parvulis sicut in concupiscentia : quia in parvulis est concupiscibilitas, ut dicit Augustinus : et ideo cum debeat per definitionem innotescere res, in definitione non ita ponitur ignorantia sicut concupiscentia. Et hoc est quod dicunt antiqui, quod per originale concupiscibilis est corrupta et infecta, ratio autem corrupta solum.
ULTIMUM jam solutum est : quia dictum est penes quid tot sumuntur definitiones.
MEMBRUM IV.
De causa originalis peccati, et traductione ipsius in posteros.
Quarto quaeritur, Qualiter peccatum originale transferatur in posteros ?
Circa hoc quaeruntur tria.
Primum est, Utrum peccatum originale transfundatur a proximis parentibus, vel ab ipso Adam solum ?
Secundum est, De causa originalis peccati.
Tertium est, De modo traductionis.
Circa secundum tria quaeruntur.
Primo enim quaeritur, Si solus Adam sit causa originalis peccati, vel etiam Heva ?
Secundo quaeritur, Quid in peccato Adae sit causa originalis peccati, cum multa sint, utrum scilicet sit superbia, vel avaritia, vel gula, vel quid ?
Tertio quaeritur, Si sola Heva peccasset et non Adam, quid transfunderetur in parvulos, utrum originale, vel quid ?
<--- Page Split --->
MEMBRI QUARTI
ARTICULUS I.
Utrum originale peccatum transfundatur a proximis parentibus, vel ab ipso Adam solum 1 ?
AD PRIMUM proceditur sic :
Exod. xx, 5 : Ego sum Dominus Deus tuus fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me. Ex hoc videtur, quod omnium parentum proximorum peccata vindicantur in filios. Et dicit Augustinus, quod non est injustus Deus, ut scilicet in posteros transeat sententia vindictae, in quos non transeunt peccata. Ergo videtur, quod peccatum originale non tantum transeat ab Adam, sed etiam ab omnibus parentibus proximis.
Adhuc, Secundum dictum Augustini et Sanctorum, originale transit in omnes qui secundum legem concupiscentiae fuerunt in Adam non tantum secundum corpulentam substantiam, sed secundum legem concupiscentiae : sed magis descendunt parvuli a proximis quam a primis parentibus : ergo videtur, quod originale magis transfundatur in parvulos a proximis quam a primis parentibus.
Adhuc, In verbo praeinducto, scilicet, Ego sum Dominus Deus tuus fortis, zelotes, etc., ponitur terminus in tertia et in quarta generatione. In transfusione originalis nullus terminus. Ad Roman. v, 12, ut supra : Et ita in omnes homines mors pertransiit. Et ibidem, y. 14 : Regnavit mors ab Adam usque ad Moysen, etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae. Sed secundum verbum Augustini praeinductum, quod non transit sententia vindictae sine culpa, mors non regnaret. Ergo sine termino transitus culpa tranit in posteros. In verbo autem praeinducto, Exod. xx, 3, ponitur terminus, in tertiam scilicet et quartam generationem. Ergo hoc non intelligitur de transfusione originalis peccati.
Adhuc, Si hoc esset verum, quod a proximis contraheretur parentibus, conditio posterorum pejor esset quam priorum : quia in eos transient omnia peccata parentum omnium praecedentium : et hoc esset inconveniens : quia aequales in natura, aequales debent esse in piena.
Adhuc, Anselmus in libro de Conceptu virginali : « Peccata proximorum parentum ad peccatum originale non puto pertinere. » Et est ratio ejus quam assignat ibidem : quia nullus potuit transfundere originalem injustitiam, nisi transfudisset originalem justitiam si stetisset. Hoc nullus proximorum parentum potuit, sed solus Adam. Ergo a nullo proximorum parentum transfunditur originale, sed a solo Adam.
CONTRA:
Ad Roman. v, 12 : Per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors : et ita in omnes homines mors pertransiit. In proximis autem non omnes fuerunt unus homo. Ergo a proximis de peccato originali nihil contrahitur.
Adhuc, Dicunt quidam, quod a proximis non transfunditur originale, sed corruptio quaedam adjuncta ei quam fomitem vocant, sive incendium fomitis. Sed hoc stare non potest : quia secundum praeinductam auctoritatem Augustini, nullum tenet pœna, quem non tenet culpa : hoc enim est contra justitiam
<--- Page Split --->
Dei. Unde cum in proximis parentibus non potest esse transfusio peccati originalis culpae, propter causas quae dictae sunt, non potest esse transfusio pene.
Solutio . Dicendum, quod ista quæstio tota solvitur ab Apostolo, ad Roman. v, 12 et seq., ubi expresse dicit, quod non descendit originale nisi ab eo in quo omnes peccaverunt. Ubi glossat Augustinus dicens, quod non potest esse, quod in uno omnes peccaverunt, nisi in eo in quo omnes unus tunc fuerunt quando peccavit. Unde peccatum originale a solo Adam descendit in omnes qui portaverunt imaginem ejus, sicut dicitur, I ad Corinth. xv, 49 : Sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem caelestis. Imago autem terreni non portatur per corpulentam substantiam tantum, sed per legem concupiscentiæ : quia illa est imago prævaricationis.
in II Ethicorum, quod ira naturalius peccatum est quam intemperantia : quia saepius contingit, quod iracundus pater iracundum generat filium, quam incontinens incontinentem. Et hoc probat per exemplum ibi inductum. Dicit enim, quod quidam iracundus iracundum genuit filium, qui cum adolevisset, ex furore ingenito sibi patrem inhoneste traxit usque ad ostium. Et hic generans filium nepotem avi, a filio suo simile quid passus est. Et cum pertractatus esset ab ipso ad ostium, dixit : « Sufficit : tantum enim traxi patrem meum. « Ac si dicat : Si prosequeris furorem tibi ex me ingenitum, ne excedas metas, et mihi ex patre meo avo tuo ingenitum, quem tantum traxi usque ad ostium.
ADPRIMUMergo dicendum, quod illud verbum Exodi non intelligitur de originali peccato, propter rationes inductas : sed intelligitur de filiis et nepotibus imitantibus peccata paterna in actuali peccato. Quia enim per imitationem transit in eos peccatum paternum, dignum est ut etiam poena in eos transeat.
ARTICULUS II.
De causa originalis peccati.
ARTICULI SECUNDI
Ad aliud dicendum, quod originalis concupiscentia non habuit principium sive initium, nisi in Adam : in proximis autem parentibus est ista concupiscentia originata, non originans. Et ideo dicit Anselmus, quod omnis homo generans qualiscumque est in persona, tamen Adam est in natura : quia in lege concupiscentiae Adæ generat. Et hoc directe vocatur ab Apostolo portare imaginem Adæ terreni parentis.
PARTICULA I.
Utrum solus Adam sit causa originalis peccati, vel etiam Heva sola ?
Deinde quæritur, Utrum solus Adam sit causa originalis peccati, vel etiam Heva sola ?
AD QUATUOR quæ in contrarium objiciuntur, dicendum quod procedunt, et veritatem concludunt.
RESPONSIOautemquamquidamindu - c u n t , dicendumquodnontenet , sicutprobatumest . Peccatumenimpatrisnondescenditnaturaliterinfilium , nisitan - tumunomodo , utdicitPhilosophus
Et videtur, quod magis Heva.
Ecclixxv , 3 3 : Amulierefactumestinitiumpeccati , etperillamomnesmorimur .
Adhuc, Mulier prius peccavit : quia suasioni serpentis prius consensit quam Adam, et per peccatum ad Adam derivatum est, sicut ipse dicit, Genes. u n , 1 2 :
<--- Page Split --->
Mulier, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi. Ergo videtur, quod magis imputandum sit Hevæ quam Adæ.
- Adhuc, I ad Timoth. II, 14 : Adam non est seductus, mulier autem seducta in prævaricatione fuit. Videtur ergo, quod magis imputandum sit mulieri, quam viro : et magis transfundatur ab Heva, quam ab Adam.
Sed contra. CONTRA :
Ad Roman. v, 14: Regnavit mors ab Adam usque ad Moysen, etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem prævaricationis Adæ. Et non dicit Hevæ. Ergo est Adæ magis imputandum, quam Hevæ.
Adhuc, Præceptum principaliter datum est Adæ, ut per illum transiret ad Hevam : ergo transgressio præcepti magis imputanda est Adæ quam Hevæ.
Adhuc, Ratio Augustini est : In uno omnes peccare non potuerunt, nisi omnes in uno essent, et omnes unus essent : hoc non fuit nisi in Adam, et non in Heva : quia Heva non fuit principium omnium, licet dicatur, Genes. II, 23, quod Adam vocavit uxorem suam Hevam, eo quod esset mater cunctorum viventium hac mortali vita. Quod sic non intelligitur, quod omnes nati sunt ex Heva tanquam ex matre secundum veritatem naturae oiginaliter.
SOLUTIO. Dicendum, quod secundum veritatem fidei et dicta Sanctorum Adam fuit principium originalis peccati, et non Heva, maxime propter rationem Augustini quæ inducta est.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod a muliere fuit initium peccati transgressionis Adæ, sed non originalis : quia originale non potest initiari nisi in eo in quo tota natura humana fuit secundum corpulentam substantiam, et secundum legem concupiscentiæ : et hoc non fuit
nisi in Adam, quia etiam Heva de corpore Adæ assumpta est.
AD ALIUD dicendum eodem modo. Per hoc enim probatur, quod mulier principium est transgressionis Adæ, et non originalis peccati, ut dictum est.
AD ULTIMUM dicendum etiam eodem modo, quod hoc nihil aliud probat, nisi quod Heva fuit principium prævaricationis Adæ, et non originalis peccati in totam naturam.
ARTICULI SECUNDI
PARTICULA II.
Quid in peccato Adæ fuerit causa peccati originalis, utrum scilicet superbia, vel avaritia, vel gula, vel quid 1 ?
Secundo quæritur, Quid in peccato Adæ fuit potissimum causa originalis peccati ?
Fuit enim in peccato Adæ superbia, scilicet quando appetiit esse sicut Deus in scientia. Fuit etiam gula, quando gustabile vetitum inordinate concupivit. Fuit etiam avaritia, ut dicit Gregorius, scilicet quando inordinate concupivit scientiam. Quæritur ergo, Quod istorum fuit causa peccati originalis ?
Et videtur, quod superbia.
In Psalmo xxxv, 12 : Non veniat mihi pes superbiæ. Super illud dicit Glossa, quod « in pede superbiæ ceciderunt primi peccatores, Angelus et homo. » In quo primo autem ceciderunt, est origo peccatorum. Ergo superbia est causa originalis peccati.
Adhuc, Peccatum est corruptio
1 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in II Sententiarum, Dist. XXXIII, Art. 2. Tom. XXVII
hujusce novæ editionis.
<--- Page Split --->
modi, speciei, et ordinis, ut dicit Augustinus. Maxima species quae est in natura humana, est imago Dei in mente rationali impressa : et ordo optimus est, quod ratio subdatur Deo, sensualitas rationi, et corpus animae. Hunc ordinem et modum et speciem corrumpit superbia quando nihil tenet horum, nec locum, nec modum, nec speciem propriam. Ergo videtur cum originale peccatum sit corruptio in totam naturam redundans, quod initiatum sit a superbia.
CONTRA : Videtur quod a gula sit initiatum, quia in semine transfunditur : et sicut dictum est, semen ministratur per gulam : quia nutritiva deservit generativae : generativa autem, ut dictum est, corrupta est et infecta : et ideo infundit in totam naturam : ergo videtur, quod gula sit causa originalis peccati.
CONTRA : Ad Roman. v, 19 : Per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi. Sed per quodcumque peccatum constituuntur peccatores, est causa originalis. Ergo videtur, quod inobedientia sit causa originalis peccati.
Adhuc, Apostolus facit ibidem comparationem dicens : Sicut per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita et per unius obeditionem justi constituentur multi 1. Ergo videtur, quod illud quod opponitur virtutibus Christi, qui nos justificavit, sit causa originalis corruptionis. Virtutes autem quibus nos justificavit, fuerunt humilitas, et obedientia. Ad Philip. n, 5 et seq. : Hoc sentite in vobis quod et in Christo Jesu : qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo : sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. Humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Si ergo antidota quibus curatus est primus morbus, sunt humilitas et
obedientia Christi, tunc morbus initiatus est per superbiam et inobedientiam Adae.
- Adhuc, Secundum Gregorium avaritia fuit causa peccati Adae : quia concupiscendo scientiam boni et mali, comedit de ligno.
SOLUTIO. Dicendum, quod omnia haec fuerunt aliquo modo initia peccati originalis. Sed est originale originans, et originale originatum. Originale originans non est nisi peccatum Adae : originale originatum est in corruptione totius naturae. Unde originali originante quatuor inducta sunt, sicut etiam superius probatum est quaestione de primo peccato Adae, scilicet superbia, gula, avaritia, et inobedientia. Sed in originali originato per corruptionem naturae in culpa et piena, causa originalis fuit inobedientia praecepti divini sicut expresse testatur Apostolus : Sicut per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, etc. 2.
AD PRIMUM ergo dicendum, quod superbia primum fuit in peccato Adae, quando elatio praecessit in eo, quae per humilitatem fuit reprimenda : sed haec non fuit origo corruptionis, sed illa actualis transgressio, quando in ipso fuit tota natura humana, causa fuit originalis corruptionis : quia tunc in eo omnes peccaverunt, eo quod fuerunt unus ipse, ut dicit Augustinus.
AD ALIUD dicendum, quod initium intra non fuit superbia, sed initium extra : fuit enim initium in peccato Adae personali. Sed quaerimus hic de initio quod est conjunctum peccato originali, secundum quod in totam naturam redundat corruptio originalis, et hoc est inobedientia, ut dicit Apostolus.
Ad ID quod objicitur de gula, dicendum quod gustabile non infe cisset si non fuisset praeceptum de non gustando. Et hoc figuratur in verbis Domini, Genes. m, 11, ubi sic dicit : Quis enim indicavit
<--- Page Split --->
tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo præceperam tibi ne comederes, comedisti ? Hæc enim nuditas secundum Augustinum significabat nuditatem a justitia originali, quam transfudisset in posteros si stetisset.
Ad 4 et 5. Ad illa duo quæ ulterius objiciuntur, dicendum quod concedenda sunt secundum Catholicam fidem.
Ad id quod Gregorius dicit, quod avaritia fuit in causa, dicendum quod avaritia scientiæ non fuit nisi motivum ad peccatum personale Adæ. Quod enim transgressus fuit mandatum, induxit eum, quod voluit perfectus esse in scientia boni et mali sicut Deus : et hoc non induxit corruptionem, sed illa transgresssio præcepti quæ induxit sententiam Domini super eum. Et hoc probat Augustinus ex verbis Domini sic, Genes. iii, 17 et 18 : Quia audisti vocem uxoris tuæ, et comedisti de ligno, ex quo præceperam tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo, hoc est, terrena natura : in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitæ tuæ. Spinas et tribulos germinabit tibi, etc. Hoc exponens Augustinus dicit, quod germinabit tribulos peccatorum, et spinas pœnarum.
ARTICULI SECUNDI
PARTICULA III.
Si sola Heva peccasset et non Adam, quid transfunderetur in parvulos, utrum originale peccatum, vel quid ?
Tertio quæritur, Si sola Heva peccasset et non Adam, quid transfunderetur in parvulos, utrum originale, vel quid? Et videtur, quod originale,
- Per auctoritatem supra inductam,
Eecli. xxv, 33 : A muliere initium factum est peccati, et per illam omnes morimur.
- Adhuc, Objiciunt quidam, licet parum valeat, quod a vase corrupto corrumpitur contentum, sicut vinum corrumpitur a vase corrupto. Et videtur, quod Heva corrupta vas fuit totius naturæ,et tota natura corrupta fuisset etiamsi Adam non peccasset.
SOLUTIO. Dicendum, quod hæc quæstio determinata est ab Anselmo dicente sic : « Si Heva sola peccasset et non Adam, peccatum ut personale in ipsa sola remansisset, et Deus de corpore Adæ aliam mulierem fecisset, per quam per commixtionem cum Adam propositum Dei de multiplicatione hominum perficeretur. » Sed antiqui Præpositivus scilicet et Gulielmus Altisiodorensis dixerunt, quod si sola mulier peccasset, et per eam post peccatum Adam genuisset, fecditatem corporeæ corruptionis transfudisset, sed non originale peccatum. Sed dictum Anselmi videtur mihi probabilius propter verbum Augustini, qui dicit, quod « divinæ justitiæ non congruit, quod eos teneat pœna, quos ad pœnam non obligat culpa. » Unde injuste videretur, quod a matre reciperent fœditatem pœnalem, qui non recipiunt culpam.
AD PRIMUM ergo dicendum, quod sicut supra sæpe dictum est, a muliere fuit initium peccati personalis in Adam, sed non originalis in natura.
Ad aliud quod dicitur de vase corrupto, dicendum quod non est simile : quia mulier numquam fuit vas in quo umquam tota humana natura esset simul, in quam serpit originale : sed Adam tale vas fuit, in cujus lumbis omnes homines fuerunt secundum corpulentam substantiam et secundum legem concupiscentiæ, præter Christum, qui tantum fuit ibi secundum corpulentam substantiam : et ideo originale non contraxit. Præterea uterus mulieris extrinsecum vas est ad parvulum : semen autem viri for-
<--- Page Split --->
mans intrinsecum : et ideo corruptio seminis viri serpit in parvulum, et non corruptio uteri matris.
ARTICULUS III.
De modo traductionis originalis peccati.
Deinde, Quæritur ratione ejus quod dicitur in fine illius capituli, Sed quod originale peccatum culpa sit 1, ubi dicit Magister, quod originale peccatum culpa sit, et in omnibus concupiscentialiter genitis trahitur a parentibus.
Ubi specialiter quæruntur tria ad perfectam cognitionem originalis peccati.
Primum est, Utrum trahatur ab anima tantum, vel a carne tantum, vel ab utroque ?
Secundum est, Utrum originale peccatum sit tantum in parvulis, vel etiam fuerit in primis parentibus ?
Tertium est, Quomodo per baptismum peccatum originale transit reatu, et remanet actu ?
ARTICULI TERTII
PARTICULA I.
Utrum peccatum originale contrahatur ab anima tantum, vel a carne tantum, vel ab utroque 2 ?
Ad primum objicitur sic, quod peccatum originale non trahitur per ani-
mam tantum, cum anima non est ex traduce.
Dicit enim Augustinus in libro de Ecclesiasticis dogmatibus : « Animas hominum non dicimus esse ab initio inter caeteras intellectuales creaturas, sicut Origenes fingit. Nec dicimus eas cum corporibus per coitum seminari, sicut dixerunt Luciferiani et Cyrillus, et quidam Latinorum praesumptores affirmant. Sed dicimus corpus tantum per conjugii copulam seminari : animam vero creationi divinae attribuimus, sicut dicit David, Psal. xxxn, 13 : Qui finxit sigillatim corda eorum. » Ergo videtur, quod anima pueri cum non sit ex traduce animæ parentis, vel Adæ, nullum contrahat originale. Ergo nec per carnem et animam simul : relinquitur ergo, quod per carnem solam.
CONTRA :
Caro non est susceptibilis vitii vel peccati, sicut nec virtutis : constat autem, quod si in infusione animæ inficit animam, non potest eam inficere nisi secundum infectionem quæ est in ipsa : et hæc est infectio vitii pœnæ, et non culpæ : ergo non inficit animam secundum infectionem culpæ originalis.
Adhuc, Infectio aut est culpæ, aut pœnæ. Infectio culpæ in carne non est : quia caro talis infectionis susceptibilis non est, ut paulo ante dictum est. Videtur ergo, quod talem infectionem non imprimit in animam.
Adhuc, Illud est susceptibile culpæ, quod est susceptibile virtutis : constat, quod caro susceptibilis virtutis non est : ergo nec vitii quod sit peccatum.
Adhuc, Objicitur a quibusdam logice sic : Minus forte non agit in magis forte : caro minus fortis est quam anima : ergo non agit in ipsam : ergo non inficit secundum originale peccatum.
Adhuc, Si aliquid agit in aliud, non
1 II Sententiarum, Dist. XXX, cap. F. Cf. tom. XXVII nostræ editionis Opp. B. Alberti, pag. 499.
2 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in II Sententiarum, Dist. XXX, Art. 1. Tom. XXVII hujusce novæ editionis.
<--- Page Split --->
imprimit in ipsum nisi dispositionem qua ipsum dispositum est : caro non est disposita dispositione peccati : ergo non imprimit ipsum in animam.
Adhuc, Si dicatur, quod inficitur anima a corpore, sicut vinum ex vase corrupto. Contra : Caro non est susceptibilis vitii : ergo non inficit animam infectione culpae : et sic videtur, quod in anima non potest esse culpa originalis.
Adhuc, Intellectus non est permixtus carni vel corpori, nec seminatur cum corpore : et quod est impermixtum alii, non fœdatur ex ipso : ergo videtur, quod ad minus ex carne nullum contrahat originale intellectus et rationalis anima : et ita videtur, quod peccatum originale non contrahatur a parvulis secundum animam ex corruptione carnis.
Adhuc, Corruptio aut est culpabilis, aut pœnalis. Culpabilis non videtur : quia caro non est susceptibilis culpae : et quando ex carne inficitur anima, non inficitur nisi secundum formam et qualitatem quam habet caro : quia nihil agens imprimit in patiens nisi qualitatem quam habet : ergo videtur, quod culpam caro non generat in anima.
Adhuc, Objiciunt quidam, quod nullus est in peccato pro eo quod vitare non potest : anima non potest vitare conjunctionem ad carnem, quia naturaliter est actus corporis organici physici : ergo videtur, quod fœdari non debeat ex conjunctione cum corpore, quod vitare non potest.
Adhuc, Objicitur logice: Deus infundens animam corpori, scit eam esse fœdandam ex conjunctione ad corpus. Videtur ergo, quod non deberet infundere : quia dicit Augustinus, quod sapiens non facit quo opus suum fiat deterius.
Adhuc, Ignorantia invincibilis omnino excusat peccatum : anima antequam infundatur corpori, ignorantiam invincibilem habet ad fœditatem corporis : ergo videtur, quod injuste corrumpitur
fœditate corporis, eo quod non eligit.
Solutio . Dicendum, quod in originali peccato procul dubio corruptio a carne procedit in animam, et corrumpit eam, et corruptione culpæ, et corruptione pænæ. Et hoc est quod dicitur, Sapient. ix, 15 : Corpus quod corrumpitur aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem. Duo enim sunt in originali peccato, sicut dicunt Auctores, scilicet sensualitas illiciti, quæ est sicut serpens sive suasio serpentis. Et ab illa est pœna aggravationis, scilicet animæ ex carne. Et est ibi carentia debitæ justitiæ : et ab illa est culpa. Cum enim peccatum in eo quod culpa est, sit corruptio modi, speciei, et ordinis in bono gratiæ, talis corruptio fit in anima ex carentia debitæ justitiæ. Unde secundum hoc dicimus, quod originale peccatum est et culpa et pœna in parvulis, a parentibus ad parvulos transmissa per concubitum seminalem : quia dicit Augustinus, quod a corrupto seminato non potest esse nisi corruptum : et propter hoc et culpa et pœna est in parvulis.
ADPRIMUMdicendum , quodlicetanimanonsitextraduce , tamencontrahitori - ginalecuminfunditurcorpori , sicutdi - cuntDoctores , sicutvinumcorrumpi - turexvasecorrupto , propterinfectionemconcupiscentiæ , quæestincorpore : propterquamomnequodsecundumle - gemconcupiscentiædescenditabAdam , infectumoriginalipecatodescendit : talisenimconcupiscentiadirectesignumeteffectusestprimæinobedientiæ , quatransgressusestprimushomo .
A D M quod objicitur in contrarium, A d e dicendum, quod licet infectio culpæ non sit in carne sicut in subjecto, nec etiam in semine, est tamen in ea sicut in causa, sicut saepe dictum est, et contrahit virtutem a sententia Domini, qua dixit : Maledicta terra in opere tuo 1, id est, in semine.
<--- Page Split --->
AD ALIUD dicendum, quod licet infeobiect. 2. ctio culpae non sit in carne formaliter sicut in subjecto, tamen est in ea ut in causa, sicut dictum est. Et ponit Augustinus rationem : quia enim primo Adam infecit carnem per inobedientiam in gustu vetiti, ita infictum est per justitiam divinam animae, ut inficiatur infecta carne vitiosa infectione.
AD ALIUD eodem modo dicendum, 1object. 3. quod nec vitium, nec virtus formaliter sunt in carne, sed causaliter et dispositive.
AD ALIUD dicendum, quod tales rationes parum valent : quia licet caro minus fortis fit quam anima, vel spiritus : tamen ex vi maledictionis sententiae divinae accipit virtutem ut possit in ipsam.
AD ALIUD dicendum sicut jam supra dictum est, quod licet caro non sit disposita dispositione formali a peccato, tamen causaliter est in ipsa propter virtutem maledictionis divinae.
AD ALIUD dicendum eodem modo, 1object. 6. quod licet non sit susceptibilis culpae per formam, tamen susceptibilis per causam, propter sententiam divinam.
AD ALIUD dicendum, quod licet intellectus secundum se sit impermixtus et separatus, tamen secundum potentias inferiores conjunctas sibi in toto potestativo quod est anima, conjungitur carni : et sic redundat in ipsum infectio carnis per originale peccatum : quia redundant in animam rationalem, cujus ipse superior pars est et purior. Et propter hoc dicunt Sancti, quod ignorantia piena est originalis peccati.
AD ALIUD dicendum sicut dictum est, 1object. 8. quod licet infectio culpae non sit in carne sicut in subjecto, tamen est in ea sicut in causa, ut dictum est : et quare per haereditatem maledictionis primae mittitur ad posteros, ut dicit Augustinus, in carne secundum legem concupiscentiae seminata.
AD ALIUD dicendum, quod hoc verum est de peccato actuali quod per voluntatem liberam efficitur, et non de originali
quod contrahitur ex vitio radicis corruptae.
AD ALIUD dicendum, quod Deus infunAd object.10. dens animam ordinem naturae servat : qui ordo non est corrumpendus propter inordinationem peccati originalis. Et ideo bene facit corpori organizato creans et infundens animam rationalem. Sicut enim dicit Plato in Timaeo : « Creatoris est nulli aliquid negare eorum quae pertinent ad esse, et bene esse ipsius. »
AD ULTIMUM dicendum, quod ignoranAd object.11. tia invincibilis excusat in peccato actuali, quod fit per voluntatem facientis, sed non in peccato originali quod ex vitiosa radice contrahitur ex corruptione naturae, et non per voluntatem contrahentis.
ARTICULI TERTII
PARTICULA II.
Utrum peccatum originale sit tantum in parvulis, vel etiam fuerit in primis parentibus ?
Secundo quaeritur, Utrum peccatum originale sit tantum in parvulis, vel etiam fuerit in primis parentibus ?
Et videtur, quod in primis parentibus, Adam scilicet et Heva : quia
Peccatum originale non est nisi nuditas et carentia debita justitiae per inobedientiam primorum parentum contracta, ut dicit Anselmus. Haec omnia fuerunt in primis parentibus. Ergo originale fuit in eis.
Adhuc, Sicut dicit Augustinus, piena non est sine culpa, quia aliter injusta esset : sed Adam et Heva puniti erant piena originalis peccati, scilicet carentia visionis Dei : descenderunt enim ad limbum : ergo videtur, quod habuerunt originale peccatum.
<--- Page Split --->
- Adhuc, Omne peccatum ortum est a peccato eorum, ut dicit Apostolus 1, et in hoc oportet ut posteri portent imaginem terreni parentis. Imago autem illa primo fuit in parentibus terrenis. Ergo videtur, quod originale fuit in eis.
prædicator est Pelagius. » Talis concupiscentia non fuit in primis parentibus. Ergo nec originale.
SOLUTIO . Dicendum , quodoriginalediciturduobusmodis : originaleorigi - n a n s , etoriginaleoriginatum . Inorigi - naliprimomododicto , hocest , origi - nante , personacorrumpitnaturam . DicitenimApostolus : Inquoomnespeccave - r u n t 2 . EtdicitAugustinus , q u o d « nonomnesinipsopeccassent , sinonomnesinipsofuissentpercorpulentamsubstan - t i a m , etnisiomnesipsepeccansfuissettuncquandopeccavit . » Inoriginaliau - temoriginatonaturacorrumpitperso - n a m : exhocenimquodinlibidinese - minatur , statimaccipitconcupiscentiamnoxiorum , etignorantiamagendorum , quæpropriepcænæsuntoriginalispeccati . E t , sicutdicitAugustinus , justitiæDeinoncongrueret , quodaliquemteneretpænæquemnontenetculpa . Etsicrelin - quitur , quodinanimabusparvulorumestculpaoriginaliscontractaexvitiosacorruptionecarnis : etsicquidemcorru - ptiooriginalisfuitinprimisparentibusexvitiopersonæ , quæinfecitnaturamperpeccatumquodcommiserunt .
ADPRIMUMergo dicendum, quod peccatum originale fuit in Adam et Heva, non per eumdem modum quo est in parvulis, sicut dictum est.
ADALIUDdicendum , quodinprimisparentibusfuitnuditasjustitiæexperso - nalipeccatocausata .
ADULTIMUMdicendum , quodimago - primaonniscorruptionisfuitinprimisparentibussicutinexemploetsimilitu - d i n e : quiaaliternondiceretApostolus , IadCorinth . x v , 4 8 : Qualisterrenus , e t c . Etibidem , y . 4 9 : Igitur , sicutpor - tavimusimaginemterreni , portemusetimaginemcælestis . Sedtotumhocexpeccatopersonæcausatumfuit , nonexvitionaturæsicutinparvulis : etpropterhocimpropriedicituroriginale .
Sedcontra . Contra :
Augustinus contra Pelagianos et Cælestianos tractans illud verbum Apostoli, I ad Corinth. xv, 48 : Qualis terrenus, tales et terreni, sic dicit : « Et hoc quomodo ? nisi per seminis sparsionem. Si dicis mihi, e diverso veniens : ergo semen peccatum est. Jam superius dixi, quia quando peccavit homo, natura peccavit cujus sunt semina. Semen ergo vitiatum est, sicut scriptum est, Sapient. xii, 10 et 11 : Quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum. Semen enim erat maledictum ab initio. Hæc enim maledictio fuit post peccatum : sed, sicut dicitur, Genes. iii, 17 : Maledicta terra in opere tuo. » Ex hoc accipitur, quod originale non transfunditur nisi in eum qui nascitur per seminis sparsionem : Adam et Heva non sunt sic nati : ergo non habuerunt originale.
Adhuc, Augustinus contra Pelagianos, libro de Nuptiis et concupiscentia : « Non propagatio, sed libido transmittit originale in posteros. » Sed primorum parentum corpora non fuerunt seminata in libidine. Ergo videtur, quod non habuerunt originale peccatum.
Adhuc, Constat, quod ex Deo formante non poterant habere originale. Iterum ex conjunctione animæ ad corpus quod Deus formavit, non poterat infici anima infectione originalis : quia corpus non erat corruptum vitiosa corruptione. Ergo videtur, quod in primis parentibus nullum fuit originale.
Adhuc, Augustinus in libro de Nuptiiis et concupiscentia ad comitem quemdam : « Ex concupiscentia libidinosa tamquam filia peccati nascitur peccatum in parvulis, cujus impudicus
<--- Page Split --->
object. 1. Ad id quod objicitur ab Augustino contra Pelagianos et Ccelestianos, dicendum, quod ibidem loquitur Augustinus de originali proprie dicto sicut est in parvulis, quod ex vitio naturae contrahitur: quia de hoc solum fuit quaestio inter eum et Pelagium.
object. 2. Ad aliud dicendum eodem modo, quod ibi non loquitur nisi de originali originato in parvulis, quod causatur ex vitiosa libidine corruptae naturae.
object. 3. Ad aliud dicendum, quod hoc modo non fuit originale in primis parentibus, sed modo quo dictum est.
object. 4. Ad ultimum dicendum, quod ibi non loquitur Augustinus nisi de originali proprie dicto secundum quod est in parvulis : quia de hoc solum fuit quaestio inter eum et Pelagium, ut dictum est.
ARTICULI TERTII
PARTICULA III.
Quomodo per baptismum peccatum originale transit reatu, et manet actu1 ?
Tertio quaeritur, Quomodo per baptismum peccatum originale transit reatu, et manet actu ?
Ad hoc objicitur sic :
- Augustinus in libro de Baptismo parvulorum tractans illud verbum Apostoli, ad Roman. iv, 6 et 7 : Sicut et David dicit beatitudinem hominis, cui Deus accepto fert justitiam sine operibus : Beati quorum remissae sunt iniquitates 2, dicit sic : « Concupiscentia quae est originale peccatum, praeterit reatu, et manet actu. » Ex hoc arguitur sic : Actus ibi aut dicitur id quod facit peccatum
esse actu secundum quod est formale in ipso: aut dicitur actus operatio. Si primo modo, carentia debita justitia erit, qua per peccatum dicitur actu : et illa tollitur in baptismo: ergo non manet actu. Si actus dicitur operatio: hoc non videtur: quia originale in parvulo non habet talem actum qui sit in parvulo, cum ex natura corrupta contrahatur: ergo videtur, quod nihil sit dictum, quod peccatum originale transit reatu, et manet actu.
- Adhuc, ad Roman. iv, 7, super illud : Beati quorum, etc. Glossa : « Concupiscentia carnis dimittitur in baptismate ut non imputetur peccatum. » Ergo non manet actu peccatum.
CONTRA:
Ad Roman. iv, 7, super illud verbum : Beati quorum, Glossa : « Quomodo potest fieri, quod alia peccata (actualia scilicet) praetereunt actu et remanent reatu : ita e contrario fieri potest, ut originale remaneat actu, et transeat reatu. » Ergo videtur, quod transit reatu, et remanet actu.
Adhuc, Joannes Damascenus in libro IV de Fide orthodoxa, cap. de baptismo : « Quoniam duplex est homo, ex anima scilicet et corpore, duplicem purgationem dedit ei Deus, scilicet per spiritum, et per aquam. Per spiritum, quia secundum imaginem et similitudinem Dei renovatur: per aquam etiam per Spiritus sancti gratiam corpus a peccato purgatur, et a corruptione liberatur. » Et sic videtur, si illa corruptio dicitur actus originalis, quod originale transit actu et reatu: et sic iterum non est verum, quod transit reatu, et remanet actu.
ULTERIUS quaeritur hic, Si totum originale quantum ad culpam et pecnam tollitur in baptismo?
Et videtur, quod sic.
1 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in II Sententiarum, Dist. XXXII, Art. 1. Tom. XXVII
hujusce novae editionis. 2 Psal. xxxi, 1.
<--- Page Split --->
Pcna enim originalis est carentia visionis Dei : culpa autem carentia debitajustitia. Et constat, quod per gratiam Christi tollitur culpa, quia confertur ei justitia in baptismo : et aufertur pcna, quia hoc dicit fides, quod si baptizatus moreretur, statim evolaret, et non careret visione Dei. Ergo totum tollitur in baptismo, et culpa et pcna.
Sed contra. SED ITERUM contra hoc videtur esse,
Quod dicit Glossa super epist. ad Romanos, iv, 7, super illud : Beati quorum, etc. « Fomes peccati ante baptismum et culpa est et pcna : post baptismum vero pcna et non culpa. » Ergo videtur, quod non totum originale tollitur in baptismo : quia fomitem vocat originale.
Quod si concedatur, iterum contrarium est quod dicitur in Glossa super epist. ad Roman. v, 15, super illud : Sed non sicut delictum, ita et donum : et quia donum gratiae potentius est in delendo, quam peccatum primi hominis in inducendo peccatum : sed peccatum primi hominis induxit peccatum originale quantum ad culpam et pcnam : ergo gratia Christi quae potentior est, debet delere quantum ad culpam et pcnam.
solutio.
Solutio. Dicendum, quod sicut dicunt Sancti, peccatum originale in baptismo transit reatu, et manet actu. Et hujus causa est, quia secus est de actu istius peccati et alterius. In actuali enim peccato actus praecedit reatum, et est causa reatus. In originali vero reatus praecedit actum et est causa actus. Quia enim puer nascitur cum carentia debita justitiae, ideo ex corruptione carnis contractae per nativitatem, incenditur fomes ad illicitos actus, quae sicut dicit Augustinus, vocatur concupiscibilitas in parvulis, concupiscentia in adultis, et haec dicitur actus originalis peccati, et dicitur etiam a quibusdam sanctis lex membrorum, quia ligat membra. Ad Roman. VII, 23 : Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis mea, et
captivantem me in lege peccati quae est in membris meis. Dicitur etiam a quibusdam tyrannus, quia vehementia libidinis quasi cogit ad illicitum.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod actus originalis est qui sequitur originale, et est actus concupiscentiae et fomitis : et quoad illum manet actu : quia talis concupiscentia manet in baptizatis secundum actum concupiscendi : et de illo intendit Augustinus.
Ad ALIUD dicendum, quod concupiscentia carnis duplex est, suflocans scilicet, et promovens. Suflocans dicitur, quae praefocat vitalem spiritum gratiae, ita scilicet, quod homo compellatur ad illicitum : et illa dimittitur in baptismo, ita scilicet quod peccatum non regnet in nostro mortali corpore, ita quod compellat ad illicitum sicut tyrannus. Promovens dicitur, quae est ad exercitium virtutis. Et quia illa est ad coronam : non enim coronatur, ut dicitur, II ad Timoth. II, 5, nisi qui legitime certaverit : concordat cum gratia baptismali, et manet cum ipsa.
Ad m quod contra objicitur, dicendum Ad objec quod patet solutio : quia hoc modo manet actu : et hoc potest fieri, sicut dicit Glossa : et in hoc non discordat a gratia, ut dictum est.
Ad DICTUM Joannis Damasceni, dicenAd objec dum, quod sacramentum baptismi ex spiritu et aqua componitur : et ideo lavatur secundum imaginem, et secundum carnis corruptionem : sed secundum carnem a concupiscentia suflocante et non promovente, ut dictum est.
Ad m quod ulterius quaeritur, jam Ad patet solutio : quia licet tollatur pcna quae est carentia visionis Dei, quae est pcna damni, tamen non tota pcna tollitur, quae est pcna sensus concupiscentiae ad exercitium virtutis.
Ad m quod contra objicitur, dicendum Ad ot quod post baptismum manet fomes non suflocans, sed promovens in pugna contra vitia : et hoc non est contrarium gratiae baptismali, ut dictum est.
<--- Page Split --->
bect.2. Ad ultimum dicendum, quod gratia potentior est quam delictum : et quamvis delictum induxit peccatum quantum ad pœenam et culpam, et gratia non delet
omnem pœenam : tamen delet pœenam impedientem gratiam, et dimittit eam quae promovet ad gratiam et meritum.