QUÆSTIO CVI.
De statu hominis ante et post peccatum.
MEMBRUM I.
Utrum primus homo ante peccatum indiguerit gratia operante et cooperante 1 ?
PRIMO ergo quaeritur, Utrum homo ante peccatum indiquerit gratia operante et cooperante ?
Et videtur, quod sic.
Gratia enim operans est quae praevenit voluntatem ut velit efficaciter bonum : potuit enim efficaciter bonum velle et mereri et sibi et posteris, sicut supra in tractatu de primi hominis statu ante peccatum, quaestione, Utrum in gratia creatus sit ? probatum est.
Adhuc, Augustinus in Enchiridion dicit sic : « Illam immortalitatem, in qua poterat non mori natura humana, perdidit per liberum arbitrium. Hanc vero, in qua non poterat mori, acceptura est per gratiam : quam fuerat, si non pecasset, acceptura per meritum : quamvis sine gratia nec tunc nullum meritum esse potuisset 2. » Ergo ante peccatum indiguit gratia operante et cooperante si mereri debuit.
Adhuc, Ad id quod supra naturam
est, ex solis naturalibus non potest homo proficere : mereri autem immortalitatem gloriæ et vitæ æternæ supra naturam est : ergo si hanc mereri debuit, et ex naturalibus non potuit, indiguit gratia operante et cooperante : et sic patet, quod ante peccatum gratia operante et cooperante eguit secundum Augustinum.
Adhuc, Glossa super illud, Jacobi, 1, 17 : Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est : distinguit inter data optima, et dona perfecta : dicens, quod data optima sunt quæ cum natura dantur : dona perfecta dona gratiae, sine quibus homo non est perfectus. Constat autem, quod Deus fecit homidem perfectum. Eccli. xvii, 2 : Secundum se vestivit illum virtute. Si ergo perfectus fuit Adam, constat quod gratiam operantem et cooperantem habuit Adam et indiguit.
Adhuc, Sicut se habet gratia ad gloriam, ita quod perficitur in illa : ita se habet natura ad gratiam, ita quod non nisi in illa perficitur. Si ergo perfectus debuit homo esse ante lapsum, eguit gratia operante et cooperante.
Adhuc, Virtutes habuit, sicut dicit Augustinus in quadam homilia, sic : « Adam perdita charitate malus inventus est. » Constat autem, quod charitatem habuit : ergo et gratiam : quia charitas sine gratia non est.
Adhuc, Augustinus in Epistola 41 :
1 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in II Sententiarum, Dist. XXIX, Art. 1. Tom. XXVII
hujusce novæ editionis. 1 S. AUGUSTINUS, In Enchiridion, cap. 106.
<--- Page Split --->
« Princeps vitiorum dum vicit Adam de limo terræ ad imaginem Dei factum, pudicitia armatum, temperantia compositum, charitate splendidum, primos parentes illis donis exspoliavit pariterque peremit. » Et si habuit virtutes, habuit et gratiam : quia virtutes sine gratia non sunt.
MEMBRUM II.
Utrum Adam ante peccatum habuerit virtutes, vel non ?
Adhuc, Ambrosius ad Sabinum : « Quando Adam solus erat, non est prævaricatus : quia mens ejus Deo adhærebat. » Sed sine gratia operante et cooperante non potuit mens ejus Deo adhærere. Ergo gratiam habuit et indiguit.
Adhuc, Ambrosius in sermone 8 : « Adam ante peccatum beatissimus aurum carpetab ætheream. » Quod facere non potuit sine gratia operante et cooperante. Ergo indiguit gratia operante et cooperante.
Quod secundo quaeritur, Utrum ante peccatum habuerit virtutes, vel non ? jam determinatum est per auctoritates Sanctorum, et supra quaestione prædieta, scilicet quod habuit virtutes et gratiam. Et quæ objiciuntur in contrarium, superius sunt soluta.
solutio.
SOLUTIO. Dicendum, quod de omnibus his valde bene disputatum est in tractatu de primo statu hominis, quaestione, Utrum in gratia creatus sit vel non? Et ideo dicendum cum Magistro in Sententiis, quod Adam in primo statu eguit gratia operante et cooperante. Non enim habuit in quo movere pedem posset in profectu meriti sine gratiae operantis et cooperantis auxilio : licet haberet unde stare posset, per libertatem scilicet arbitrii. Et hoc intendunt dicere Sancti, quorum auctoritates inductae sunt, Augustinus scilicet, et Ambrosius.
Et sic patet solutio ad totum.
Quæ enim in contrarium objici possent, supra soluta sunt in prædicta quæstione.
MEMBRUM III.
De ejectione hominis de paradiso.
TERTIO, Quæritur de ejectione hominis de paradiso.
Objiciunt enim quidam, quod
Ejici propter hoc non debuit in pœnam peccati : hoc enim peccatum necessitate moriendi punitum erat. Cum ergo dicat auctoritas, Nahum, i, 9, quod non consurgit duplex tribulatio, et quod non punit Deus bis in idipsum, videtur, quod secunda pœna ejectionis de paradiso fieri non debuit.
Adhuc, Desolatus consolatione indiguit, non desolatione : videtur ergo, quod ad consolationem in paradiso dimitti debuit, ut pœniteret ubi deliquit.
Adhuc, Psal. LXXVI, 10: Aut obliviscetur misereri Deus ? aut continebit in ira sua misericordias suas ? Videtur ergo, quod iræ vindictæ aliquid misericordiæ esse debuit admixtum, ut saltem relinqueretur in paradiso ad solatium vitæ mortalis.
<--- Page Split --->
CONTRA :
Habitaculum debet respondere habitanti secundum naturam : paradisus habitaculum est beatorum beatitudine innocentiae : ergo innocentia perdita Adae non congruebat paradisus ad habitandum.
Adhuc, Innocentia perdita interdictum est ei edulium de ligno vitae, Genes. III, 22: Nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat de ligno vitae, et comedat, et vivat in æternum. Ergo a simili etiam a loco debuit ejici, et poni in locum miseria et mortalitatis. Et hoc concedendum dicit Augustinus in Glossa super Genesim ad litteram, quod ejecerit eum de paradiso in hunc locum miseriarum terrae maledictae in opere hominis.
SOLUTIO. Dicendum ad primum, quod ex hoc non consurgit duplex tribulatio : quia unum adjunctum est alteri. Necessitas enim moriendi requirit locum in quo possit esse necessitas moriendi, quae in paradiso esse non poterat. Unde ejectio paradisi adjuncta poena est ad necessitatem moriendi : et sic una reputatur cum illa. Et dicit Augustinus 1, quod in illius peccati poenam ejectus est de paradiso in istum miseriarum locum.
tra ordinem universi quem ipse instituit. De ordine autem universi est, ut locus respondeat locato per congruentiam : sed in hoc, ut dicunt Sancti in Glossa super Genesim, non continuitmisericordias suas, quin in ipsa promulgatione poena ejectionis significaret modum per quem redire posset. Cum enim dixit: Collocavit ante paradisum voluptatis Cherubim, et flammeum gladium atque versatilem ad custodiendam viam ligni vitae 1, sicut dicunt Sancti Augustinus et Beda et Strabus, per Cherubim, qui interpretatur plenitudo scientiae, significatur charitas, de qua dicitur, ad Roman. XIII, 10 : Plenitudo legis est dilectio. Per flammeum gladium atque versatilem significantur poena hujus mortalis vitae, quae ut gladius incidunt, et ut flamma exurunt, et mobilitate versatiles sunt. Unde licet ad litteram fuerit ibi Angelorum custodia, ut dicit Augustinus, tamen in ipso modo ponendi misericorditer significantur, quod per tolerantiam passionum temporalium et charitatem spes esset sibi redeundi ad paradisum spirituum.
Ad ULTIMA duo quae in contrarium Ad object. objiciuntur, dicendum quod conceduntur et verum concludunt.
AD ALIUD dicendum, quod licet consolatione indiguit, tamen habere non debuit : quia indignum se fecit. Et Augustinus super Genesim ad litteram ponit similitudinem dicens : « Emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis 2 in locum sibi congruum, sicut plerumque malus cum inter bonos vivere coeperit, si in melius mutari noluerit, de bonorum congregatione pellitur, pondere prava consuetudinis pressus 3. »
AD ALIUD dicendum, quod licet numquam obliviscatur misereri, nec contineat in ira sua miserationes suas : tamen ex misericordia nihil facit perversi con-
MEMBRUM IV.
De flammeo gladio ante paradisum - posito.
QUARTO, Quærit Magister de flammeo gladio ante paradisum posito, de quo jam habitum est quid significet. Hunc gladium quidam sancti vocant romphæam.
1 S. AUGUSTINUS, Lib. II de Genesi contra Manichæos, cap. 22. 2 Genes. III, 23.
1 S. AUGUSTINUS, Lib. XI super Genesim ad litteram, cap. 40. 4 Genes. III, 24.
<--- Page Split --->
Et sunt quidam qui nituntur probare, quod poni non debuit, dicentes, quod nulli præcluditur ostium misericordiæ. Ergo ostium paradisi non debuit præcludi per igneam custodiam et ministerium Angelorum.
Adhuc, Objiciunt ad hoc, quod homo peccavit recuperabiliter: Angelus vero irrecuperabiliter. Unde licet Angelus projectus est in infernum, et clausa sit sibi janua redeundi, homini tamen non debuit claudi.
Adhuc, Peccatori non est faciendum aliquid per quod possit cadere in desperationem : per clausuram autem redeundi potuit induci desperatio : ergo fieri non debuit.
Adhuc, Sancti dicunt, quod flammeus gladius per sanguinem Christi exstinctus fuit et amotus, ut pateret reditus in cœlum ad paradisum spirituum. Dicit enim Beda, quod « janua regni cœlestis non est aperta nisi per passionem Christi. » Ergo melius fuisset non posuisse.
Solutio.
Solutio. Dicendum, quod in veritate, et sicut jam dictum est, ibi fuit Angelorum custodia, et ignis in specie corporali assumpta : in qua tamen spiritualiter et mystice significabuntur ea quae dicta de paradiso spirituum sunt, quibus instrucretur homo ad reditum.
Ad 1.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod non præcluditur ostium misericordiæ, quinimo instruitur ad redeundum.
Ad 2.
Ad ALIUD dicendum, quod homo recuperabiliter peccavit : et ideo per alium redemptus est, et qualiter rediret instructus est.
Ad 3.
Ad ALIUD dicendum, quod non est inductus in desperationem, sed potius elevatus in spem per instructionem.
Ad 4.
Ad ULTIMUM dicendum, quod hoc non sequitur : quia nihil melius fuit quam ponere, ut cognosceremus per hoc inæstimabilem charitatem Christi. Propter
quod etiam in benedictione cerei paschalis a Petro diacono dicitur : « O felix culpa, quæ talem ac tantum meruit habere redeimptorem ! » cum tamen in nullo felix sit nisi in hoc, imo infelicisima.
MEMBRUM V.
Utrum ante peccatum primi parentes comederint de ligno vitæ, vel non ? Et si comederunt, quare non sunt facti immortales ?
Quinto quæritur, Utrum ante peccatum comederint de ligno vitæ, vel non ? Et si comederint, quare non sunt facti immortales ?
Et videtur quod comederint : quia
In littera Genesis, II, 2 et 3 continetur, quod mulier sic dixit ad serpentem : De fructu lignorum, quæ sunt in paradiso, vescimur : de fructu vero ligni, quod est in medio paradisi, præcepit nobis Deus ne comederemus, ne forte moriamur. Ex quo accipitur, quod comederunt.
Adhuc, Animalia corpora habebant quæ cibis erant sustentanda. Cum ergo naturae non negaverunt necessaria, videtur quod comederunt : aliter enim injecessent sibi manus, et peccassent : quod falsum est : quia primum peccatum eorum fuit inobedientia.
Adhuc, In paradiso per longam moram fuerunt, cum et vir soporatus ibi dicatur, et mulier formata 1 : longa autem mora naturale est corpus animale refici : ergo videtur, quod in illa mora aliquoties refecti sunt : quia aliter naturaliter non egressent, et sic peccassent.
<--- Page Split --->
Juest.
SED TUNC habet locum quaestio sequens. Quare non sunt facti immortales ?
confert idem, licet non intantum : et sic videtur, quod solutio Maestri nulla sit.
Videtur, quod debuissent facti fuisse immortales.
Strabus in Glossa, ibidem, « Lignum vitæ hanc naturaliter vim habebat, ut qui ex fructu ejus comederet, perpetua soliditate firmaretur, et beata vestiretur immortalitate, nulla infirmitate vel anxietate vel senii lassitudine vel imbecillitate fatigandus. »
Adhuc, Ecclesia tenet, quod Elias et Enoch rapti in paradisum esu sustentantur usque ad tempora Antichristi, contra quem debent testificari : et illi habuerunt mortalia corpora per naturam. Si ergo sustentant illa corpora, multo magis sustentassent corpora primorum parentum, quæ non erant mortalia, sed animalia tantum.
CONTRA :
Naturale est, quod cibus convertatur in corpus hominis comedentis, et uniatur illi virtute nutritiva corporis comedentis, non cibi. Cum ergo Adam et Heva naturalia præ omnibus hominibus habuissent, etiamsi comedissent de ligno vitæ, videtur quod lignum vitæ conversum fuisset in eis in animale corpus, et non in spirituale : animale autem corpus non potest beata immortalitate vestiri, sed spirituale, quale habebimus in resurrectione, sicut dicitur, Matth. xxii, 30 : In resurrectione, neque nubent neque nubentur : sed erunt sicut Angeli Dei in caelo.
SOLUTIO. Absque dubio secundum dicta solutio. 2. Sanctorum, præcipue Augustini, Strabi, et Ambrosii in Hexameron, lignum vitæ habuit hanc virtutem, quod et semel et pluries comestum contulit immortalitatem. Sed quod eis non contulit, secundum Ambrosium, causa fuit, quia scivit eos Deus casuros, et necessitatem moriendi incursuros. Unde licet comederint, effectum ligni non senserunt, ne pœna comminata a Deo propter peccatum impediretur per lignum. Dixerat enim Deus: In quocumque die comederis ex eo, morte morieris 1, id est, necessitatem moriendi incurres. Hæc enim est sententia Ambrosii quam credo omnibus probabiliorem esse.
Si quis vult tamen dicere ut Magister, scilicet quod sæpius comestum, etc., potest responderi ad argumentum factum in contrarium per illam propositionem Aristotelis in libro de Causis, quod « omnis virtus congregata et unita est fortior quam divisa. » Unde cum sæpius comestum lignum vitæ habuerit virtutem congregatam et unitam, semel autem divisam, sæpius comestum conferebat immortalitatem, non semel.
Tria ergo prima argumenta quæ probant quod comederint, concedenda sunt, et procedunt secundum dicta Sanctorum.
Solutio. 1.
SOLUTIO. Ad hoc dicit Magister in Littera, sumens occasionem ex verbis Strabi et Augustini super Genesim ad litteram : nihil tamen volens de hoc asserere, sed sub dubio dicit, quod forte lignum illud non conferebat immortalitatem, nisi sæpius comestum, non semel. Sed contra hoc videtur esse : quia quod sæpius comestum confert aliquid, et ex natura sua, hoc etiam semel comestum
QUOD AUTEM objicitur de secunda parte Ad quest. quaestionis, jam solutum est.
<--- Page Split --->
MEMBRUM VI.
Quomodo intelligatur illud, Nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat de ligno vitæ, et comedat, et vivat in æternum 4 ?
Quomodo autem intelligatur illud, Nunc ergo ne forte sumat, etc., jam patet ex præmissis. Est enim dictum Dei ad
Angelos. Et significat ibi Deus, quod sicut homo indignum se fecit immortalitatis loco, ita et immortalitatis edulio.
Tamen Hugo de sancto Victore exponit hoc, quod per compassionem hoc dictum est, ac si dicat : Miserum esset ei semper vivere in miseria hujus vitæ mortalis : et ideo videte ne sumat de ligno vitæ, et vivat in æternum : melius est enim sibi ut per breve spatium per gratiam et meritum transeat ad beatam immortalitatem, quam quod semper in miseria vivat.