QUESTIO CV.
De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichæi.
Deinde tractanda sunt ea quae dicuntur a Magistro in libro II Sententiarum, dist. XXVIII, quae incipit ibi, Id vero inconcusse et incunctanter teneamus.
Ubi principaliter quaeruntur tria.
Primum est de haeresi Pelagii.
Secundum est de testimoniis inductis ab ipso, qui hujus haeresim suam confirmavit.
Tertium est de tribus haeresibus quae contradicunt gratiae, scilicet Joviniani, Manichæi, et Pelagii.
MEMBRUM 1.
De haeresi Pelagii.
PRIMO ergo quaeritur de haeresi Pelagii, de qua Augustinus in libro I Retrac tationum 1 sicdicit « : Pelagianorum haeresis omnium novissima, a Pelagio monacho exorta est. Hi Dei gratiae qua praedestinati sumus, et qua meruimus de potestate tenebrarum erui, in tantum
<--- Page Split --->
inimici sunt, in sine hac credant hominem posse facere omnia mandata divina. »
Pelagius autem ad hæc quæ dixit talem induxit rationem :
Dicit" enim Ambrosium dicere et concilium Nicænum, quod anathema sit, qui dicit Deum impossibilia præcepisse. Mandata autem Dei data sunt homini gratiam non habenti : et, sicut dicitur, I Joan. v, 3 : Mandata ejus gravia non sunt. Aut ergo possibile est, quod homo sine gratia operante et cooperante impleat mandata, aut non. Si non : tunc Deus impossibilia homini præcepit : quod esse non potest : quia anathema est qui hoc dicit. Et sic habetur propositum, quod non indigemus gratia ad servandum mandata.
Adhuc, Gregorius : « Servitia quanto minus debita, tanto magis sunt grata. » Sed si servimus Deo ex nostro, minus debitum est quam si servimus ex suo. Ergo videtur, quod magis sit gratum ex solis naturalibus servare mandata, quam ex naturalibus et gratia.
Adhuc, Gratia habitus est accidentalis, quem contingit adesse et abesse præter subjecti corruptionem. Ergo videtur, quod non nisi accidentaliter se habet ad impletionem mandatorum : - ergo etsi absit, nihilominus possent impleri ad salutem mandata.
Adhuc objicit Pelagius, et hoc ponitur in Littera in illo cap. Quod vero dicunt, sic : « Augustinus in libro III de Libero arbitrio 1 asserit : et hoc assumit Pelagius contra eum sic dicens : Tu ipse, Augustine, in libro de Libero arbitrio sic asseris : Quis, inquis, peccat in eo quod nullo modo caveri potest ? Peccatum autem caveri potest. » Ergo videtur, quod sine gratia homo proficere potest ne peccet non observando mandata.
Adhuc, Potentiae definiuntur per actus et actus per objecta, ita quod ad
intellectum veri perfectum non exigitur nisi quod intellectus dirigatur in verum et comprehendat ipsum. Ergo similiter ad voluntatem bonam quod perfecte bona sit, non exigitur nisi ut voluntas dirigatur in bonum et appetat ipsum : non ergo requiritur gratia.
CONTRA :
Nulla potentia potest in proprium actum nisi sit completa per habitum actus illius : potentia merendi vitam æternam per observationem mandatorum, constat quod est in homine secundum animam : quia, sicut dicit Damascenus, anima hominis propter hoc posita est in corpore, ut in eo pugnans athletice contra vitia, mereatur beatitudinem æternam et sibi et corpori. Ergo in hunc actum non potest nisi completa per habitum proprium istius : ille autem habitus est gratia gratum faciens : quia sicut supra in eodem tractatu de gratia probatum est, quaestione, quid sit gratia, solus habitus est gratiae ille qui gratum facit habentem, et opus ejus gratum reddit : ergo nullus actus alicujus potentiae potest esse meritorius sine gratia.
Auctoritates etiam sunt contra Pelagium, ad quas, sicut dicit Augustinus, astute respondit ut evaderet. Sicut est illa Joannis, xv, 5 : Sine me nihil potestis facere. Glossa, « sine gratia mea. » Et illa Isiae, xxvi, 12 : Omnia opera nostra operatus es nobis, Domine. I ad Corinth. xv, 10 : Gratia Dei sum id quod sum. Et ibidem, Non ego autem, sed gratia Dei mecum.
Ad has omnes auctoritates et similes dicit Augustinus respondisse Pelagium astute ut evaderet : sic quod gratia dividatur ut facilius impleantur mandata, non quin ex libero arbitrio possint impleri ante habentem gratiam. Sicut eum qui vult discere aliquam scientiam juvat doctor ut facilius discat : licet etiam sine doctore potentiam discendi habeat per inventionem.
<--- Page Split --->
Solutio. Solutio. Dicendum, quod absque dubio incunclanter et indubitanter tenendum est, nullum umquam potuisse vel posse implere mandata divina ad efficaciam meriti sine gratia gratum faciente : nec umquam hoc dixit nisi inimicus gratiae. Et indiget homo duplici gratia, operante, et cooperante, de quibus in praehabitis disputatum est sufficienter.
Ad 1, Ad primum ergo dicendum, quod Deus impossibilia homini non præcepit : nec hoc aliquis dicit Catholicus. Præcepit tamen servari mandata quae sine gratia servari non possunt : sed hæc gratia omnibus est præparata. Jacob. 1, 5 : Dat nobis omnibus affluenter, et non improperat. Qui enim facit quod in se est, exhibendo Deo se, statim accipit gratiam a Deo. Et hoc expresse dicitur in Glossa super illud Psalmi cxxxvii, 16 : Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur. Glossa, « Supple, qui faciunt hoc quod possunt. » Dies formabuntur splendore, scilicet gratiae a te datae : et nemo in eis, supple, deficit qui tecti hoc quod potuit. Et sic Deus non præcipit impossibilia : et tamen sine gratia non possunt servari mandata ad efficaciam meriti, ut dictum est. Et hoc est quod dicitur, ad Roman. vii, 18 : Velle adjacet mihi : perficere autem bonum non invenio. Et subdit Apostolus, y. 24, in persona damnati hominis, ut dicit Augustinus : Infelix ego homo ! quis me liberabit de corpore mortis hujus ? Et statim subdit, y. 25 : Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum.
Ad 2. Ad aliud dicendum, quod hoc stulte et contra intentionem Gregorii inductum est : quia nulla creatura habet aliquid de suo nisi acceperit a Deo. I ad Corinth. iv, 7 : Quid habes quod non accepisti ? si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis ? Unde etiam id quod naturale esse dicitur, non est nostrum : quod si etiam nostrum esset aliquo mo-
do, tamen ex ipso placere Deo non possemus. Et hoc supra probatum est in quaestione de divisione gratiae : quia non possumus placere Deo nisi ex hoc quod Dei est, et per quod ipse habitat in nobis. Plura etiam de hoc dicta sunt in primo libro Summae Theologiae, in tractatu de missione Spiritus sancti in cor per invisibilem gratiam.
Ad aliud dicendum, quod licet gratia sit habitus habentis, tamen non accidentaliter se habet ad actum merendi, sed substantialiter : et ideo meritum non potest esse sine gratia : sicut virtus, licet accidens quoddam sit, tamen non potest progredi in actum, nisi adsit virtus : quia aliter non potest esse actus virtutis nisi informetur virtute.
Ad aliud dicendum, quod Pelagius in cassum sensit verbum Augustini. Homo enim cavere potest peccatum accepta gratia,quam semper potest homo habere si facit quod in se est. De hoc tamen multum dictum est supra, in quaestione ubi quaeritur, Si liberum arbitrium per se potest resistere peccato 1 ?
Ad aliud dicendum, quod in his quae secundum naturam vel sub natura sunt, tenet illa objectio : sed in his quae supra naturam sunt, sicut est meritum, et fides, et bonum vitae aeternae, non sufficit nisi adsit aliquod divinum elevans naturam supra se : et hoc est gratia per quam Deus habitat in sanctis.
Illa quae in contrarium objiciuntur, Ad 6m procedunt.
Ad id quod ultimo objicitur de responsione Pelagii, dicendum quod gratia exigitur ut necessaria ad meritum, et sine qua non potest esse meritum, ut patet in rationibus inductis contra Pelagium.
Ad similitudinem quam inducit, dicendum quod nulla est. Doctrina enim scientiae non est supra naturam : et ideo non indiget aliquo elevante se supra naturam : meritum autem beatitudinis
<--- Page Split --->
æternæ supra omnem naturam est, et ideo indiget gratia elevante se supra naturam.
MEMBRUM II.
De testimoniis Pelagii quibus errorem suum confirmavit.
SECUNDO , Quæriturdetestimoniisin - ductisaPelagioquibuserroremsuumconfirmavit .
Quæsuntinuniversoquatuorexver - bisAugustinisumpta , quorumunumjamhabitumestinlibroIIIdeLiberoarbitrio 1 sumptum , ubidicitAugusti - n u s : « Quispecatineoquodnullomodocaverepotest ? e t c . »
SecundumestsumptuminlibrocontraAdamantinum , Manichæidiscipulum 2 , ubisicdicit : « Nisiquisquevoluntatemsuammutaveritinbonum , bonumope - rarinonpotest : quodinnostrapotesta - teessepositumDominusdocet , Matth . x u , 3 3 , ubiait : Autfacitearborembo - n a m , etfructumejusbonum : autfacitearboremmalam , etfructumejusma - l u m . ExhocenimarguitPelagius : Sihocestinnostrapotestate , homosinegra - tiapotestessebonus , etpotestessema - l u s .
v n , 1 3 etseq . , sicdicente : « Quodcre - dimus , nostrumest : quodautembonumoperamur , illiusestquicredentibusdatSpiritumsanctum . » Etibidempaulopost : « Nostrumestcredereetvelle , illiusautemdarecredentibusetvolenti - busfacultatembeneoperandiperSpiri - tumsanctum . »
HisadhucadditunumsumptumdelibroSententiarumProsperiabAugu - stino , ubisicdicitAugustinus : « Possehaberefidemsicutpossehaberecharita - temnaturahominumest : habereautemfidemsicuthaberecharitatemgratiaestfidelium . » ExhocenimarguitPelagius , quodinpotestatehominisestposseha - berefidemetcharitatem .
Solutio . Ad hæc omnia respondetur per verbum Augustini in libro I Retractationum 4, ubi hoc solvit sic dicens : « Verum est quidem a Deo esse quod operamur bonum : sed eadem regula utriusque est, et volendi scilicet et faciendi : et utrumque ipsius est, quia ipse præparat voluntatem : et utrumque nostrum est, quia non fit nisi volentibus nobis. » Et hæc est eadem solutio quæ ante assignata est in quæstione de Justificatione impii, quod scilicet ad justificationem exigitur voluntas consentiens, non faciens, ne scilicet obstaculum ponatur Spiritui sancto, qui facit gratiam in Sanctis.
TertiumsumptumestdelibroAugu - stinideDuabusanimabus 3 , ubidicitinnostrapotestateesse , utvelinseriinbonamolivam , scilicetbonitatemDei , velexcidiejusseveritatemereamur . Exhocenimarguitsic : Siinnostrapo - testateest , nonrequiriturgratiaulterioradhoc .
QuartumestquodetiaminducitabAugustinosuperepistolamadRomanos ,
4 I D E M , L i b . IeDruabusanimabus , c a p . 1 2 . 4 I D E M , L i b . IRetractationum , c a p . 2 3 .
<--- Page Split --->
MEMBRUM III.
De tribus hæresibus in speciali quæ contradicunt gratiae, scilicet Manichæi, Joviniani, et Pelagii, et præcipue Joviniani.
TERTIO, Quærítur de tribus hæresibus quæ contradicunt gratiae, Joviniani scilicet, Manichæi, et Pelagii.
Et hoc quærítur ratione ejus quod dicitur in Littera, cap. Id ergo de gratia et libero arbitrio indubitanter teneamus : ubi dicitur, quod Manichæus dixit hominem peccatum vitare non posse : Jovinianus autem hominem posse peccare : Pelagius autem ad vitandum peccatum hominem gratia non indigere. Tres enim istae hæreses tollunt libertatem arbitrii, et adjutorium gratiae. Manichæus dixit esse duo principia : unum mali, et alterum boni : et mala esse de necessitate quæ de malo principio procedunt, sicut omnia peccata : et ideo dicebat, quod homo de necessitate peccat. Jovinianus dicebat hominem non posse peccare : et sicut dicit Hieronymus in libro contra Jovinianum, damnabat virginitatem in sacris virginibus, dicens virgines in hoc peccare, quia abstinendo ab amplexibus viri volebant se præferre sanctis matronis patriarcharum uxoribus, Sarae, Rebecca, quod inconveniens reputabat. Pelagius autem in eo errabat, quod dixit hominem non indigere gratia.
Contra omnia haec dicit Hieronymus scribens ad papam Damasum : « Liberum arbitrium, inquit, sic confitemur, ut dicamus nos semper indigere Dei auxilio : et hoc contra Pelagium : et tam illos errare qui cum Manichæo dicunt
hominem peccatum vitare non posse, quam illos qui cum Joviniano asserunt hominem non posse peccare. Utrumque tollit libertatem arbitrii. Nos vero dicimus hominem semper peccare posse, et non peccare posse : ut semper nos liberi arbitrii esse confiteamur, et tamen auxilio gratiae indigere. Haec est fides quam in Catholica Ecclesia didicimus, et quam semper tenuimus. »
De istis autem tribus hæresibus jam in antehabitis satis pertractatum est : hic enim satis dictum est de hæresi Pelagii.
In principio autem secundi hujus contra Manichæum plene disputatum est, qui dicebat duo principia esse : unum boni, alterum mali1.
De hæresi autem Joviniani hic solum relinquitur inquirendum : quia probabat matrimonium æquari virginitati, vel etiam præferri ex duobus, ut dicit Hieronymus in libro contra Jovinianum.
Unum est dictum Augustini, qui dicit, quod cœlibatus Joannis non præfertur conjugio Abrahæ. Alterum est, quod matrimonium in paradiso institutum est, et benedictionem a Deo accepit, et præceptum de generatione et multiplicatione quando dixit, Genes. i, 28 : Crescite, et multiplicamini. Ex hoc enim dicit matrimonium omnibus esse præferendum.
Et hoc facile eliditur.
Matth. xm, 8, ubi loquitur Dominus de fructu seminis in bonam terram cadentis, et secundum expositionem Sanctorum et orthodoxorum tractatorum datur matrimonio fructus trigesimus, viduitati sexagesimus, virginitati centesimus : nec esset distantia in præmiis, nisi esset distantia in gratiis.
Adhuc, Augustinus, in libro de Sancta virginitate, tractans illud Apocalypsis, xiv, 3 et 4 : Nemo potest dicere canticum, nisi illa centum quadraginta quatuor millia qui empti sunt de terra. Hi sunt qui cum mulieribus non sunt
<--- Page Split --->
coinquintai : sic dicit loquens ad virgines : « Cæteri sancti sequuntur agnum non quocumque ierit, sed quo potuerunt : vos felicius exsultabitis, jucundiusque regnabitis, sequentes agnum quocumque ierit. »
Ad id ergo quod non præfertur cælibatus Joannis conjugio Abrahæ, dicendum quod hoc dixit Augustinus, quantum ad utilitatis æqualitatem in propagatione fidelium : quia tempus Abrahæ non erat tempus revelatæ gratiae : et tunc propagatio religionis non fiebat nisi cum propagatione seminis, ut dicit Ambrosius : quando scilicet nemo tenebatur ad religionis observantiam, nisi qui fuit in domo patriarchæ. Et ideo utile fuit tunc semen propagare, ut cum semine propagaretur et religio : et hoc fiebat per nuptias. Tempus autem cælibatus Joannis fuit tempus revelatæ gratiae,quando scilicet per spirituale semen, id est, verbi Dei fiebat propagatio melius quam per carnalem copulam. Unde
quantum ad hoc æqualia sunt : quia utrumque suo tempore proficiebat ad utilitatem propagationem religionis : in statu autem dignitatis inæqualia sunt.
Et ideo Hieronymus eodem libro contra Jovinianum inducit rationes Theophrasti Philosophi in libro qui dicitur Aceolus, quibus probat, quod Philosopho non est ducenda uxor, ut persuadeat sanctis virginibus propositum tenere, et nuptias non concupiscere : eo quod magnum impedimentum sunt in spiritualibus. Et inducit verba Apostoli, I ad Corinth. vii, 34 : Mulier innupta, et virgo cogitat quæ Domini sunt, ut sit sancta corpore et spiritu : quæ autem nupta est, cogitat quæ sunt mundi, quomodo placeat viro. Et ibidem Apostolus cum persuadet virginitatem, dicit sic, §. 33 : Porro hoc ad utilitatem vestram dico, non ut laqueum vobis injiciam, sed ad id quod honestum est, scil: cet provocem, et quod facultatem præbeat sine impedimento Dominum obsecrandi.
<--- Page Split --->