QUÆSTIO CII.

De gratia tria quaeruntur.

Deinde, Quærendum est de hoc quod dicitur in illo cap. Si vero quaeritur, Quomodo ipsa gratia præveniens mereatur augeri 1 ?

Et quæruntur tria in capite illo.

Primum est, Qualiter gratia augetur ?

Secundum, De divisione bonorum quam ibidem dat Augustinus.

Tertium, Si virtute aliquis male possit uti ?

MEMBRUM I.

Qualiter gratia augetur ?

est in quo gratia et virtus possint augeri in ipso : in hoc ergo non potest augeri virtus et gratia.

CONTRA : Sed

  1. Profectus meriti est in homine : profectus meriti auget bonum gratiae et virtutis : ergo videtur, quod gratia et virtus continue augentur in sanctis.

  2. Adhuc, Luc. ii, 52 : Et Jesus proficiebat sapientia, et aetate, et gratia apud Deum et homines. Non potest hoc intelligi de Jesu in propria persona : quia ab instanti conceptionis propter unionem divinitatis plenus fuit omni gratia, et crescere non potuit : oportet ergo, quod intelligatur per effectum in sanctis : videtur ergo, quod incrementum accipiat gratia et virtus in homine : ergo gratia et virtus augentur.

Ad primum objicitur sic :

  1. Augeri non potest nisi quod habet quantitatem : sed gratia et virtus nullam habent quantitatem : ergo videtur, quod augeri non possunt.

  2. Adhuc, Jam habitum est paulo ante, quod hominis damnati per peccatum duo sunt status, scilicet ante reparationem, et post reparationem. Et ante reparationem necesse est eum peccare damnabiliter, post reparationem vero venialiter. Uterque status facit ad diminutionem gratiae et virtutis, et non ad augmentum. Ergo nullus status hominis

ULTERIUS quaeritur, Quomodo perficitur gratia ?

  1. Omnis enim perfectio est ad aliquem terminum : ad summum gratiae et perfectum nemo venit : videtur ergo, quod nemo in hac vita perfectus potest esse.

  2. Adhuc, Aristoteles in III Physicorum dicit, quod « perfectum est cui nihil deest : » sed nemo est cui nihil desit in gratia : detur ergo, quod nihil perfectum sit in hac vita.

  3. Adhuc, Jacobi, ni, 2 : In multis offendimus omnes. Si hoc dicit Aposto-

<--- Page Split --->

lus de se, multo magis de aliis est verum. Videtur ergo, quod in nullo gratia perfecla est.

contra. CONTRA :

Ad Hebr. v, 14 : Perfectorum est solidus cibus : eorum qui pro consuetudine cxercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali.

Iulio. SOLUTIO. Dicendum, quod sicut dicit Augustinus et in Littera ponitur, gratia meretur augeri, ut aucta mereatur perfici.

1 1. Ad PRIMUM ergo dicendum, quod duplex est perfectio : corporalis, et spiritualis : et duplex est quantitas, ut dicit Augustinus in libro de Quantitate anime, scilicet corporalis, et virtualis. Quae corporaliter augentur, augentur secundum quantitatem corporalem divisibilem. Quae vero spiritualiter et virtualiter augentur, augentur secundum quantitatem virtualem dupliciter : vel secundum recessum a contrario et secundum accessum ad terminum, secundum quod dicit Auctor libri Sex principiorum 1, quod albius dicitur nigro impermixtius secundum recessum a contrario : et dicitur etiam albius sive lucidius secundum accessum ad hoc quod est in termino albedinis cujus est prima nominis impositio, quod hoc vere dicitur album.

Dicendum ergo, quod gratia non augetur corporali augmento, sed spirituali : et augetur per accessum ad terminum, id est ad vere bonum cui nihil admixtum est de malo : quia illi vere imponitur nomen gratiae, et illud vere dicitur bonum, et assimilatur primo bono magis inter bona, de quo dicitur, Marc. x, 17 : Nemo bonus, nisi unus Deus 2. Et sic magis bonum est quod magis assimilatur prime bonitati. Et hoc est bonum gratiae.

Ad ALIUD dicendum, quod est augmentum proportionatum statui, et est augmentum simpliciter. Augmentum pro-

portionatum statui hominis potest accipere homo ex merito : augmentum puritatis simpliciter non potest homo accipere in hac vita : quia dicit Joannes in prima canonica, I, 8 : Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, etc., et Proverb. xx, 9 : Quis potest dicere ? Mundum est cor meum, purus sum a peccato ? nec infans cujus vita unius diei est super terram : quia ad minus habet originale. Et super illud Augustinus : « Si omnes sancti et sanctae convenient er dicerent, quia peccatum non habemus, seipsos seducerent, et in ipsis veritas non esset. Excepta beata Virgine, de qua cum de peccatis agitur, propter honorem Domini Nostri Jesu Christi nullam volo haberi quaestionem. »

Unde ad id quod objicitur de veniali, de quo non potest homo sibi cavere etiam post reparationem, dicendum quod veniale non excludit gratiam, nec gratiae incrementum : quia non est simpliciter peccatum, sed ad peccatum tantum dispositio.

Ad ILLA quae objiciuntur in contrarium, dicendum quod simpliciter conccdenda sunt et procedunt.

Ad 10 quod ulterius quaeritur de perfectione gratiae, dicendum quod perfectio duplex est, simpliciter scilicet, et proportionala statui. Nemo simpliciter est perfectus, nisi solus Deus : secundum modum autem status sancti possunt esse perfecti, quibus nihil deest de his quae pertinent ad statum virtutis et meriti.

Ad ALIUD dicendum, quod nihil ita simpliciter perfectum est cui nihil desit praeter Deum : sed multa sunt ita perfecta, quod nihil deest eis de his quae pertinent ad statum meriti. Et hoc est quod dicitur, I ad Corinth. I, 5 et seq., in Glossa et in textu : In omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo, et in omni scientia : sicut testimonium Christi

<--- Page Split --->

confirmatum est in vobis : ita ut nihil desit vobis in ulla gratia, exspectantibus revelationem Domini nostri Jesu Christi, qui et confirmabit vos usque in finem sine crimine, in die adventus Domini nostri Jesu Christi.

species corporum : quia, sicut dicit Aristoteles ibidem, species corporum non nisi decorant beatitudinem : bona autem fortunae organice deserviunt : et vicinius est quod organice deservit, quam id quod decorat solum.

Ad 3. AD ULTIMUM dicendum, quod Apostolus dicit, quod desit ei et aliis perfectio simpliciter, et non secundum statum.

Ad 1D quod in contrarium objicitur, dicendum quod Apostolus ibi loquitur de perfectione status, quo multi sunt perfecti : cum nihil desit eis de his quae pertinent ad meritum. Ad Philip. 11, 12 : Non quod jam acceperim, aut jam perfectus sim : sequor autem, si quo modo comprehendam in quo comprehensus sum a Christo Jesu.

MEMBRUM II.

De divisione bonorum in magna, minima, et media

SECUNDO, Quæritur de divisione bonorum quam dat Augustinus, in bona magna, minima, et media.

Dicit enim, quod species quorumlibet corporum minima bona sunt, sine quibus recte vivi potest. Virtutes autem quibus recte vivitur, magna bona sunt. Potentiae vero animi, sine quibus recte vivi non potest, media bona sunt.

Videtur autem, quod hæc divisio insufficiens sit :

  1. Multa enim alia sunt bona quæ referuntur ad bonam vitam præter ista, sicut sunt bona fortunæ, de quibus dicit Aristoteles in primo Ethicorum, quod organice deserviunt ad felicem vitam, sive ad felicitatem.

  2. Adhuc, Bona fortunæ vicinius videntur se habere ad felicitatem quam

  3. Adhuc, In bonis magnis quæ sunt virtutes, multæ sunt differentiæ. In his enim est virtus theologica, virtus consuetudinalis, et donum Spiritus sancti : et in virtute consuetudinali est bonum in genere, bonum circumstantiæ, et bonum virtutis, de quibus omnibus nullam facit mentionem Augustinus : et sic videtur esse diminutus.

SOLUTIO. Dicendum quod bona quæ enumerat Augustinus, non enumerantur secundum diversitates generum vel specierum, sed secundum quantitatem bonitatis qua faciunt ad rectam vitam et bonum usum : et ideo dividit in magna, minima, et media : vocans illa magna, quæ essentialiter et causaliter constituunt rectam vitam et bonum usum, et ad alium usum referri non possunt. Et vocans illa minima, quæ nec essentialiter, nec causaliter ad rectam vitam referuntur, et aliquando referuntur ad malum usum. Et vocans illa media, sine quibus recta vita et bonus usus non est, licet aliquando aliquis possit eis abuti. Et secundum hoc Augustini divisio bona et sufficiens est. Bonum enim, ut dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus 's, si perfectam rationem boni habere debeat, tria debet habere, scilicet quod sit a bono, et in bono plantatum et ad bonum. Unde illud bonum a quo recta vita est plantata, et bonus usus rectæ vitæ, et ad quod est recta vita et bonus usus rectæ vitæ, hoc magnum bonam est. Illud autem bonum a quo recta vita non est, nec bonus usus rectæ vitæ, et ad quod non est, vocatur minimum bonum : quia nihil facit ad bonum et rectam vitam nisi per occasionem. Illud

<--- Page Split --->

vero bonum a quo recta vita essentialiter per se non est, sine quo tamen esse non potest, sicut liberum arbitrium, et intellectus, et voluntas, medium bonum. Et hoc modo data est divisio Augustini : et hoc modo inducitur contra Pelagium, qui dixit, quod media bona constituerent bonam vitam, quod falsum est. De aliis bonis non tractat, quia non sunt præsentis intentionis.

Et per hoc patet solutio ad tria objecta in contrarium.

De his tamen jamdudum facta est summa que intitulatur de bono, in qua disposite de omnibus differentiis bonorum et oppositorum malorum tractatum est : quae multum vulgata est, et communiter habetur : et propter hoc non oportet de talibus hic inquirere.

MEMBRUM III.

Utrum virtute aliquis possit male uti 1 ?

TERTIO quaeritur et ultimo, Utrum virtute aliquis male possit uti ?

Et videtur, quod sic.

  1. Augustinus in libro I de Doctrina Christiana 2, ubi distinguit inter frui et uti, dicit, quod virtutes quibusdam persuaserunt, quod eas propter se diligrent, sicut fuerunt Socratici Philosophi. Quod non est faciendum nisi de summo bono et incommunicabili. Illi ergo male usi sunt virtutibus : et sic aliquis male uti posset eis.

  2. Adhuc, Hoc idem dicit Boetius in procemio Arithmeticae, sic : « Socrates in exhortationibus suis cum virtutem laudaret, et diceret eam omnium bono-

rum matrem esse perfectam, quae cuncta difficilia redigat ad facilitatem. Hoc non convenit, nec est attribuendum alicui bono creato, sed increato solum. » Qui ergo hoc attribuit virtuti creata, male utitur virtute : et sic contingit virtutibus male uti.

CONTRA :

Augustinus in libro II de Libero arbitrio 3 dicit, et ponitur in Littera in sequenti distinctione, quod virtus est bona qualitas mentis, qua bene vivitur, qua nemo male utitur. Ergo videtur, quod virtute non contingat male uti.

SOLUTIO. Dicendum, quod virtutes duplices sunt, infusa scilicet, et acquisita : informes et formata. Virtutibus theologicis formatis numquam contingit male uti. Virtutibus autem acquisitis per assuetudinem vel per doctrinam contingit male uti per accidens et non per se : contingit enim aliquid attribuere virtuti quod non convenit ei nisi per accidens, sicut quod propter se diligenda sit, cum non propter se diligenda sit, sed per se : propter se enim diligitur quod ad alium finem non refertur, quod non est faciendum nisi de Trinitate, ut dicit Augustinus. Per se vero diligitur qui in natura et essentia propria habet quare diligatur, sicut honestum et partes honesti. Sicut enim dicit Tullius, « honestum est quod sua propria vi trahit ut ametur, et sua propria dignitate nos allicit 4. »

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod cum dicitur aliquid per se diligi, æquivoce sumitur per se. Potest enim per se sumi per oppositionem ad propter aliud : et sic non sunt virtutes propter se diligenda, sed dilectio earum referenda est ad dilectionem Dei : et sic eam Socratici dilexerunt : quia, sicut dicit Plato in Mennone, Socrates dixit, quod virtus non

<--- Page Split --->

acquiritur doctrina vel assuetudine, sed dono Dei. Et hoc dicitur etiam, Sapient. vim,21 : Et ut scivi quoniam non poteram esse continens, nisi Deus det : et hoc ipsum erat sapientiae, scire cujus esset hoc donum : adii Dominum, et deprecatus sum illum ex intimis præcordiis meis. Continentia enim, ut dicit Aristoteles in VII Ethicorum, idem est quod mora in mente, quando scilicet aliquis vi passionis, timoris scilicet vel iræ et tristitiae vel gaudii, non extruditur exira repagula mentis, quæ sunt limites virtu-

tis : et hoc non potest esse nisi per virtutem : et talis numquam male utitur virtute, sed semper bene.

Ad aliud dicendum, quod licet hoc fiat virtute increata sicut per causam primam, tamen fit virtutibus acquisitis et infusis sicut per causas proximas : unde hoc sic attribuere virtutibus non est virtutibus male uti.

ILLUD quod in contrarium obiicitur, A concedendum est : et illo modo quo dictum est intelligendum.