QUÆSTIO CIII.

De virtute.

Deinde tractanda sunt ea quae continentur in libro II Sententiarum, distinct. XXVII, ibi, Hic videndum est quid sit virtus, et quid sit actus vel opus ejus.

Ubi statim occurrunt duo quaerenda.

Primum est, Quid sit virtus in genere ?

Secundum, Quomodo genus deducatur ad species virtutum per divisionem ?

utitur, quam solus Deus in homine operatur. »

  1. Ex dictis Aristotelis trahitur ista, quod « virtus in genere est habitus circa difficile et bonum, optimorum operativus. »

  2. Adhuc, Idem Aristoteles dat hanc in III Ethicorum, quod « virtus est in passionibus et operationibus medium duarum malitiarum, quarum una est in superabundantia, et altera in defectu, sed in bono est extremum. »

MEMBRUM I.

Quid sit virtus in genere ?

INVENIUNTUR multæ definitiones virtutis.

  1. Prima est Augustini in Littera, hæc scilicet, « Virtus est bona qualitas mentis, qua recte vivitur, qua nullus male

  2. A Tullio in fine Rhetoricæ primæ accipitur hæc, « Virtus est habitus in modum naturae, rationi consentaneus. »

  3. Ab Anselmó hæc : « Virtus est dispositio mentis bene constitutæ. »

Et quaeritur de singulis istis definitionibus.

Primo ergo objicitur de definitione Augustini.

  1. Videtur enim inconveniens, quod dicit, Bona qualitas mentis : qualitas

<--- Page Split --->

enim est, ut dicit Philosophus in Prædicamentis, secundum quam quales esse dicimur : secundum virtutem autem non solum dicimur quales, sed perfecti : et sic virtus in aliquid plus videtur esse quam qualitas.

  1. Adhuc quod dicit, Qua recte vivitur, non videtur posse intelligi nisi de justitia : quia illa solum considerat quod rectum est : et hoc inconveniens est : quia definitio generis debet convenire cuilibet speciei.

  2. Adhuc quod dicit, Qua nullus male utitur, videtur non convenire : quia multi virtutibus acquisitis et intellectualibus et moralibus abutuntur in superbiam et inanem gloriam, sicut Pharisæi, qui justitiam suam faciebant coram hominibus ut viderentur et laudarentur ab eis.

  3. Adhuc, Quam solus Deus operatur in hominibus, videtur inconveniens esse : dicit enim Augustinus : « Qui creavit te sine te, non justificabit te sine te. » Et sic non solus Deus operatur virtutem in nobis, sed etiam cooperatur homo.

Similiter objicitur de secunda quæ est Aristotelis, quod « virtus est habitus in genere circa difficile et bonum, optimorum operativus : » hoc enim non videtur convenire virtuti in genere, sed cuidam virtuti quam vocant heroicam, quæ est eorum qui dicuntur semidii et semiviri sive homines, sicut dicit Homerus de Hectore, ut narrat Aristoteles in VII Ethicorum, sic dicens : « Inquit Homerus de Hectore, quoniam valde fuit optimus : nec videbatur filius mortalis viri esse, sed Dei. » Ergo videtur definitio inconveniens esse : quia nec omni, nec semper convenit, nec ubique : cum secundum Aristotelem omne universale et essentiale debeat de omni esse ubique et semper.

Similiter objicitur de tertia quæ etiam est Aristotelis quod « virtus est in passionibus et operationibus medium duarum malitiarum, etc., » quia

  1. Non omnis virtus est medium duarum malitiarum, sed moralis tantum, intellectualis non : et sic videtur definitio non esse universalis.

  2. Adhuc, Extremum esse in bono per superabundantiam dicitur : ergo secundum doctrinam Philosophorum, uni soli convenit quæcumque est extrema virtus, sicut in theologicis charitas, et in cardinalibus prudentia.

  3. Adhuc, Magis videtur felicitas extremum esse in bono, quam virtus : et sic definitio magis convenit felicitati, quam virtuti.

Similiter objicitur de quarta quam dat Tullius, quod scilicet « virtus est habitus in modum naturae, rationi consentaneus. »

  1. Virtus enim videtur esse de superadditis naturae, et non natura quædam : et sic videtur, quod non consentiat rationi in modum naturae.

  2. Adhuc, Virtus non est de esse nature, sed de bene esse : natura est de esse : ergo videtur, quod virtus in modum naturae rationi non consentiat : et sic videtur esse inconveniens.

Similiter objicitur de quinta et ultima quam dat Anselmus, scilicet quod « virtus est dispositio mentis bene constitutæ. »

  1. In hac enim definitione nihil ponitur essentiale virtuti : mens enim non est de essentia virtutis.

  2. Adhuc, In specie qualitatis habitus dividitur contra dispositionem : si ergo virtus est habitus, virtus non est dispositio : et sic male dicit, quod sit dispositio mentis bene constitutæ.

Adhuc, Cum unius rei unicum sit esse quod indicat definitio, penes quid accipiuntur tot definitiones ?

SOLUTIO. Dicendum, quod inter omnes definitiones melior est Augustini, et etiam convenientior.

<--- Page Split --->

Et quod dicitur, Bona qualitas, hoc modo dicitur quo modo omnis forma in quale prædicatur sive substantialis sive accidentalis. Hoc enim modo habitus qualitas est, et est bona qualitas : quia virtus in ratione boni determinatur : et licet sit in ratione perficientis ad bonum, tamen quia habitus est, et habitus in genere qualitatis, qualitas est, ut dicit Augustinus.

Et per hoc patet solutio ad primum.

Ad 2 Ad aliud dicendum, quod omni virtute recte vivitur per se, licet per accidens aliquis opere virtutis abutatur, non referendo ipsum ad debitum finem : quamvis enim rectitudo debiti sit justitiae, tamen rectitudo contingendi medium vel finem omnis virtutis est.

Ad 3. Ad aliud dicendum, quod talis abusus est per accidens, sicut dictum est.

Ad 4. Ad aliud dicendum, quod ad infusionem virtutis nihil operatur homo ut causa, sed ut removens contrarium, scilicet ne ponatur obstaculum Spiritui sancto. Deus enim non justificat invitum, sed volentem et consentientem : et hoc intendit dicere Augustinus.

Defin. Aristotelis. 1. Ad aliud dicendum, quod definitio Aristotelis datur secundum perfectionem virtutis in opere : habitus enim, ut dicit Aristoteles, est perfectio ut somnus : actus autem ut vigilia. Et hoc est in anima et potentiiis ejus et habitibus : et licet hoc plus principaliter conveniat heroicæ virtuti, tamen communiter convenit omni virtuti : quia quælibet virtus est in his circa quæ est per se, sicut temperantia circa concupiscentias et abstinentias, fortitudo circa timores et audacias est. optimorum quæ sunt in illo genere operativa, quorum unumquodque est difficile et bonum : difficile enim est medium contingere : et unumquodque talium in ratione boni virtutis determinatur. Unde hoc convenit omni virtuti et ubique virtuti et semper, licet eminenter et excellenter conveniat heroicæ.

Ad 1D quod objicitur de tertia, dicenD 8 dum quod illa assignatio non est nisi 8 virtutis moralis, sicut probat objectio : omnis tamen virtus medium est : sed moralis duarum malitiarum medium est. Intellectualis vero medium, quod est ratio recta. Et sic universalis est definitio : quia omnis virtus circa medium est non eodem modo acceptum.

Ad aliud dicendum, quod extremum esse in bono, secundum quod generaliter convenit virtuti, non accipitur secundum gradus boni : quia sic non conveniret nisi uni soli, sicut probat objectio : sed accipitur secundum oppositionem boni ad malum, in qua oppositione in extrema distantia est virtus in ratione boni : et ideo est optima in ratione boni, et vitium pessimum. Quia, sicut dicit Philosophus, si aliquid opponitur alicui sicut bonum malo, in eodem genere oppositionis opponetur magis ad magis, et maxime ad maxime. Unde sicut malum opponitur bono, ita pejus meliori, et optimum pessimo.

Ad aliud dicendum, quod felicitas est aliter extremum quam virtus : felicitas enim est extremum ut finis per virtutem intentus, virtus autem est extremum in ratione boni in oppositione ad malum, sicut dictum est.

Ad ea quæ objiciuntur contra definitio- 1 nem Tullii, dicendum quod illa definitio non datur per essentialia, sed penes motus virtutis quibus movet rationem in modum naturae, et non artis.

Ad 1D quod objicitur de quinta, dicendum quod Anselmus non intendit ibidem definire virtutem, sed tantum dicere qualiter se habet ad mentem et animam quam optime disponit ad bonum.

Ad aliud dicendum, quod dispositio dividitur contra habitum, in hoc quod est qualitas facile mobilis, habitus autem qualitas confirmata : et non in hoc quod disponit subjectum et ordinat ad optimum, quia hoc maxime facit habitus virtutis.

<--- Page Split --->

Ad ultimum dicendum, quod licet unicum sit esse rei quod indicat essentialis definitio, tamen multae sunt habitudines et comparationes effectus et causae uniuscujusque, penes quas possunt accipi diversae assignationes notitiam rei facientes. Unde primae duae penes essentialia virtutis accipiuntur et sunt essentiales : melior tamen est Augustini, et magis essentialia indicans, praecipue de virtute infusa. Quarta quae Tullii est, datur penes motum virtutis quo movet rationem : movet enim in modum naturae, et non in modum artis : et propter hoc virtus est omni arte certior, ut dicit Philosophus. De Anselmi definitione jam dictum est.

Et sic patet solutio ad omnia objecta.

MEMBRUM II.

Quomodo genus virtutis deducatur ad species per divisionem ?

SECUNDO quaeritur, Quomodo genus virtutis deducatur ad species per divisionem ?

Et ad hoc dicendum, quod multae sunt divisiones virtutis ab auctoribus assignatae, quarum omnium oportet assignare rationes.

Prima est, quod dividitur in virtutem theologicam, et cardinalem sive acquisitam. Theologicae sunt tres, fides, spes, et charitas : quarum unaquaeque movet secundum rectitudinem tendendi in finem. Fides in verum summum, cui propter se et super omnia consentiendum est. Spes in arduum, quod est beatitudo summa largitati divinae subjecta et nulli alii : ex sola enim largitate divina datur : unde spes est certa exspectatio futurae beatitudinis, ex meritis proveniens et gratia. Charitas movet in summum bonum et in omne bonum quod est imago summi boni. Cardinales autem sunt quatuor, scilicet

prudentia, justitia, fortitudo, et temperantia. Inter quas, ut dicit Bernardus in libro V de Consideratione ad Eugenium, prudentia medium invenit, temperantia tangit, fortitudo tenet, justitia reddit.

Aliquando dividitur per effectum quem consequitur in subjecto quod est anima, quam purificat ab illicitis passionum et operationum sicut est illa quae datur a Plotino Philosopho, quem beatus Bernardus laudat in commento super Oseam dicens sic : « Plotinum Philosophum Socrates inventum inter ganeos et nepotes probatissimum Philosophum fecit. Hic dividit virtutes in purgantes, purgatorias, et animi purgati. Vocans purgantes, quae jam incipiunt nebulas passionum purgare : purgatorias, quae in profectu sunt purgationis : purgati animi, quae jam animum purgaverunt, ita quod animus nihil consentiat contrarium virtuti. »

Aliquando dividitur secundum subjecta : et sicut dicit Aristoteles in libro de Laudabilibus bonis, anima triplicis partis assumpta est a Platone, scilicet rationalis, irascibilis, et concupiscibilis. Et sic rationalis virtutis est prudentia, ut dicit. Irascibilis est mansuetudo et fortitudo. Concupiscibilis vero temperantia et continentia. Totius autem animae justitia, liberalitas, et magnanimitas.

Prima ergo divisio quae est in theologicas et cardinales, datur penes causam efficientem : theologicae enim movent in finem divinum, et sunt infusae a Deo. Cardinales autem ordinant passiones et movent in medium quod est in passionibus et operationibus, et sunt acquisitae, ut dicit Aristoteles, per assuetudinem et doctrinam : quamvis Socrates dixerit, sicut narrat Plato in Mennone, quod virtus nec est assuescibile, nec discibile bonum, sed donum Dei.

Illa Plotini jam dictum est penes quid sumitur : quoniam penes effectum quem consequitur virtus in subjecto ordinando passiones.

Illa quae est in libro de Laudabilibus

<--- Page Split --->

bonis, datur penes subjectum quod est potentia animæ, quam perficit virtus ad actum. Et ideo prudentia est in rationali cum omnibus sibi adjunctis virtutibus, quæ dicuntur intellectuales ab Aristotele, secundum quod ratio comprehenditur sub intellectu : quia in omnibus his, ut dicitur in VII Ethicorum, medium est ratio recta. Et sunt in universo quinque principales, scilicet sapientia, scientia, prudentia, ars : licet sapientia dicatur duobus modis, et in duas dividatur, scilicet in sapientiam simpliciter, et in sapientiam in hoc. Sapientia simpliciter dicitur per causas scientiæ altissimas, quas difficile est homini scire, et cujus finis in seipsa est et sciendi gratia. Scientia vero est quando scitur aliquid per ne-

cessaria principia et per necessariam consecutionem. Prudentia vero est generalis scientia omnium pertinentium ad ordinem morum cum effectu. Propter quod dicit Aristoteles in VII Ethicorum, quod « qui perfecte habet prudentiam, habet omnes virtutes. » Ars autem dicitur factivum principium cum ratione in his quæ fiunt super materiam exteriorem, sicut super ligna, lapides, et hujusmodi. Et dicitur sapientia in qualibet arte habitus rationis, docens ex fine artis rationes omnium operabilium ostendere quæ ad illam artem exiguntur.

De omnibus tamen his tractatum faciemus in tertio, ubi de virtutibus et donis agetur.