QUÆSTIO CI.
De gratia operante et cooperante.
Deinde ratione ejus quod dicitur in eadem distinctione 2, cap. Hic considerandum est. Hic quaeruntur tria. Primum est, Utrum eadem sit operans et cooperans, sive praeveniens et subsequens, sive diversae ?
Secundum, Ratione sequentis capituli, Si vero quaeritur. Quomodo gratia potest augeri vel minui ?
Tertium, Qualiter gratia differt a virtute ?
De his enim tribus Magister quaerit in Littera.
1 Psal. cxx, 4: Ecce non dormitabit neque dormiet qui custodit Israel. Cf. Isa. v, 27. 2 Cf. II Sententiarum, Dist. XXVI, cap. I.
Tom. XXVII editionis nostrae Opp. B. Alberti, pag. 463.
<--- Page Split --->
opus ejus : utrumque et per unam rationem habet operans et cooperans : ergo videtur, quod sint gratia una et eadem.
MEMBRUM I.
Utrum eadem sit gratia operans et cooperans, sive præveniens et subsequens, vel diversæ 1 ?
Ad primum objicitur sic :
Dicit Philosophus, quod actus sunt prævii potentiis secundum rationem : quia potentiae distinguuntur per actus, et actus per objecta : sed eadem ratione disstinguuntur habitus per actus sicut et potentiae : quia habitus ad potentias ordinantur, et perficiunt potentias ad actus : sed diversi sunt actus gratiae prævenientis et subsequentis, operantis et cooperantis, sicut patet, quod gratia operans sive præveniens liberat et præparat hominis voluntatem ut bonum velit : subsequens autem sive cooperans, ut dicit Augustinus, illam adjuvat ne frustra velit : et isti sunt diversi actus : ergo et diversi habitus.
Adhuc, Ipso nomine ostenditur, quod operans per se operatur : cooperans autem cum quodam alio : ergo videtur, quod non sunt ejusdem potentiae : ergo nec ejusdem essentiae sive substantiae : ergo sunt diversae.
CONTRA :
Gratiae proprius actus est gratum facere habentem, et opus ejus gratum reddere : iste actus unius rationis est in communi et operante et cooperante : ergo videtur, quod habitus unius rationis sit operantis et cooperantis, prævenientis et subsequentis.
Adhuc, Gratia a duobus dicitur, quae vere gratia est et simpliciter, scilicet quia gratis datur et non meritis redditur, et quia gratum facit habentem et
SOLUTIO. Ad hanc quaestionem satis respondet Magister sic dicens : « Quibusdam non irrationabiliter videtur, quod una et eadem sit gratia, idem donum, eadem virtus, quae operatur et cooperatur : sed propter diversos ejus effectus et dicitur operans et cooperans. » Et hoc simpliciter concedendum est.
Ad PRIMUM autem dicendum, quod Act 1. actus sint prævii poientiis, hoc innegabile est : sed licet diversi sunt actus, qui sunt liberare voluntatem et adjuvare, tamen una et eadem virtus secundum rationem est in eis : et hæc est virtus merendi et gratum faciendi quae est tam in gratia operante, quam in gratia cooperante : et ideo una et eadem est gratia quae geminatur per officia sive actus, licet una forma gratiae sit utrisque : utraque enim confert vim merendi et gratum faciendi.
Ad ALIUD dicendum, quod secundum Ad 2. aliquid sunt ejusdem potentiae, et secundum aliquid non : secundum hoc enim ejusdem potentiae sunt, quod utraque gratum facit et vim confert merendi. Differunt autem in hoc, quod operans facit hoc circa voluntatem, informando eam : cooperans autem circa actum liberi arbitrii, eliciendo eum et dando ei virtutem ut mereri possit et dignus sit via Aeterna : et hoc non facit diversitatem essentiae sive formae, sed diversitatem effectuum tantum in voluntate et actu ejus.
Duo quae objiciuntur in contrarium, Ad object. procedunt, et probant hoc quod dictum est.
1 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in II Sententiarum, Dist. XXVI, Art. 10. Tom. XXVII
hujusce novae editionis.
<--- Page Split --->
MEMBRUM II.
Quomodo gratia possit augeri vel minui 1 ?
Secundo quaeritur, Quomodo gratia potest augeri vel minui ?
Dicit enim Augustinus : « Ipsa enim gratia non est otiosa, sed meretur augeri, ut aucta mereatur perfici. » Hoc enim non videtur esse proprie dictum : cum augmentum proprie non sit nisi in quantitatibus : in genere autem quantitatis non est gratia praeveniens nec subsequens.
Adhuc, Inconvenienter videtur dicere, quod gratia meretur augeri : meritum enim illud aut est ex congruo, aut ex debito. Non ex congruo : quia nihil praecedit primam gratiam unde congruum sit ipsam augeri. Similiter nec ex debito : quia hoc non posset esse nisi ex Deo : et Deus nulli aliquid debet, ut dicit Hieronymus : videtur ergo, quod ex debito non possit augeri.
in hoc enim major est quod in plura merita potest et plus mereri, in hoc scilicet, quod per depurationem magis recedit a contrario, peccato scilicet, et magis accedit ad puritatem primae bonitatis et virtutis : ex hoc enim habet majorem vim merendi et perfectam accipit vim merendi quando est intra.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod in quantitatibus est augmentum quantitatis molis : in spiritualibus autem bene est augmentum virtutis, licet non molis, sicut paulo ante dictum est.
Ad ALIUD dicendum, quod meritum illud virtutis est ex congruo, et non ex condigno vel debito : congruum enim est, ut ipse dicit Augustinus, quod qui bene utitur gratia, quod addatur ei augmentum illius gratiae. Matth. xxv, 13 : Dedit... unicuique secundum propriam virtutem, id est, secundum usum et conatum virtutis.
MEMBRUM III.
Qualiter gratia differat a virtute 1 ?
Solutio. Solutio. Dicendum cum Augustino in libro de Quantitate animae, quod duplex est quantitas, virtutis scilicet, et molis. Cum enim quaeritur, quantus sit Hercules ? potest quaeri quot pedum sit, vel quantae virtutis. Et ideo dixerunt antiqui, quod quantitas molis dividitur ad intus per aliquid numerans quantitatem subjecti, sicut est pes, ulna, et palma. Quantitas autem virtutis dividitur ad extra, sicut posse in duos vel in tres vel in quatuor est virtus Herculis. Unde gratia augetur augmento virtutis et non molis :
Tertio quaeritur, Qualiter gratia differt a virtute ?
Et videtur, quod non differat : 1. Quorum enim una est definitio, eorum unum est esse : sed una est gratiae et virtutis definitio : ergo unum esse. MAJOR per se patet. MINOR scribitur in Littera in sequenti distinctione, cap. 1, ubi inducitur Augustinus sic dicens : « Virtus est bona qualitas mentis, qua recte vivitur, qua nemo male utitur, quam Deus operatur in nobis sine no-
<--- Page Split --->
bis 4. » Omnia posita in hac deîinitione conveniunt gratiae gratum facienti : hæc enim est bona qualitas mentis, qua recte vivitur, qua nemo male utitur, quam Deus, etc. Ergo videtur, quod virtus et gratia sint idem, et nullam habeant differentiam.
Adhuc, Quorum est effectus unus, ipsa sunt eadem : virtutis et gratiae unus effectus est, scilicet meritum vitae aeternae, quia virtute meremur, et gratia meremur : ergo sunt idem.
Adhuc, Gratia dicitur, quia gratis datur et gratum facit : utrumque horum convenit virtuti, maxime infusae : ergo videtur, quod gratia et virtus infusa sint idem.
contra. CONTRA :
Quæcumque dividuntur secundum subjecta, dividuntur secundum esse : virtutes et gratia dividuntur secundum subjecta, quia multi sunt qui habent virtutes cardinales, et non habent gratiam gratum facientem : ergo virtus et gratia gratum faciens non sunt idem.
Adhuc, In Littera dicitur, quod gratia gratum faciens est fides quae per dilectionem operatur, per quam justificatur impius. Videtur ergo, quod gratia non sit idem cum omni virtute, sed cum quadam.
enim donum est sanctificans et gratificans : nec dicitur gratia quae gratis datur tantum, sed quia gratum facit habentem, et opus ejus gratum reddit : et hoc vero nomine dicitur gratia. Et sic virtus generaliter non est idem cum gratia : sed primo modo omnis virtus est gratia quae gratis datur.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod ex illa definitione non potest probari, quod virtus est gratia quae gratum faciat. Licet enim omnis virtus talis sit bona qualitas mentis, secundum quod bonum definitur a Dionysio, quod bonum est quod est a bono : non tamen est bona a bonitate gratiae gratum facientis, sed est bona, quia est a bono. Et licet recte vivatur qualibet virtute, haec tamen non est rectitudo talis quae gratum faciat : sed est rectitudo theologicae virtutis, sive cardinalis, quae est rectitudo contingendi finem, ut fides in primam veritatem, et spes in primam largitatem : vel rectitudo contingendi medium, sicut quatuor virtutes cardinales, de quibus dicit Aristoteles in II Ethicorum, quod quamvis extremum in bono, tamen in passionibus et operationibus sunt medium. Et sic etiam nemo male utitur eis quantum est de se : licet aliis male utens et non recte vivens, possit eas habere informes et non informatas.
Ad ALIUD dicendum, quod non est unus effectus virtutis et gratiae, nisi virtutis formatae per gratiam : et bene conceditur, quod illa virtus sit gratia.
Ad ULTIMUM dicendum, quod non omnis virtus infusa facit gratum, sed virtus infusa cum qua infunditur Spiritus sanctus, gratum facit, et non alia : et talis non est nisi virtus formata per gratiam gratum facientem et per charitatem.
1 S. AUGUSTINUS, Lib. II de Libero arbitrio,
cap. 18.
<--- Page Split --->