QUÆSTIO C.
Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem ?
Deinde ratione ejus quod dicitur in illo capitulo ejusdem distinctionis : Itaque bona voluntas comitatur gratiam 1, quaeritur, Qualiter gratia se habeat ad voluntatem et rationem ?
Et quaeruntur quatuor.
Primum est, Utrum in aliquo voluntas praecedat gratiam ?
Secundum, Utrum voluntas et ratio sine gratia possint non peccare damnabiliter, vel necesse sit damnabiliter peccare ?
1 Cf. II Sententiarum, Dist. XXVI, cap. C. Tom. XXVII editionis nostræ Opp. B. Alberti,
<--- Page Split --->
Tertium, Utrum post habitam gratiam necesse sit venialiter peccare, vel non?
Quartum, Quæ sit gratia illa quæ voluntatem retinet a peccato ?
De his enim quatuor mentionem facit Magister in Littera.
MEMBRUM I.
Utrum in aliquo voluntas praecedat gratiam ?
PRIMO ergo quaeritur, Utrum in aliquo voluntas praecedat gratiam ?
Gratia enim dicitur gratia, quia gratis datur. Si autem voluntas praecederet gratiam, voluntate mereretur quis gratiam, et non esset gratia gratis data, sed bonæ voluntatis meritis reddita. Et hoc est argumentum Augustini in libro I Retractationum 1 contra Julianum Pelagianum.
Adhuc, Gratia dividitur in prævenientem, et subsequentem : nec potest dici, quod præveniens dicatur nisi præveniat voluntatem : non ergo comitatur vel sequitur voluntatem, sicut dixit Julianus, sed prævenit.
Adhuc, Per rationem arguitur ad hoc sic : Nulla potentia in perfectum actum potest nisi sit completa per habitum : voluntas potentia est : ergo in perfectum actum boni meriti non potest nisi sit perfecta per habitum informantem ad bonum meritum. Talis gratia non est nisi gratia gratum faciens. Ergo voluntas in actum meriti non potest nisi primo informetur gratia.
Adhuc, Augustinus * ex illo verbo
Apostoli, ad Roman. ix, 16 : Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis Dei est, sic arguit contra Julianum, qui dixit, quod hoc ideo dictum sit, quia non est solius voluntatis implere præceptum divinum, eo quod homo nec sperare nec credere potest nisi velit, nec ad palmam currere nisi voluntate. Et Augustinus arguit in contrarium ex ordine verborum sic : « Si propter hoc dictum est : Non est volentis neque currentis, sed Dei miserentis, quia sola voluntas hominis id non implet, sed adjuta per gratiam : tunc etiam e contrario poterat dici : Non est miserentis Dei, sed volentis et currentis. » Et concludit sic : « Restat ergo ut recte ita dictum intelligatur, ut totum Deo detur, qui hominis voluntatem bonam et præparat adjuvandam, et adjuvat præparatam. Nolentem prævenit ut velit, volentem subsequitur ne frustra velit. »
Adhuc, Joan. xv, 5 : Sine me nihil potestis facere. Et ibidem, 4 : Sicut palmes non potest facere fructum a semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis. Constat autem, quod in ipso non manemus nisi per inhabitantem gratiam, nec ipse in nobis. Ergo voluntas sine gratia qua manet in Deo et Deus in eo, nihil boni facere potest : oportet igitur, quod præveniatur a gratia.
Adhuc, Isaïe, xxvi, 12 : Omnia opera nostra operatus es nobis, Domine. Constat, quod Deus non operatur in nobis sicut principium operum nostrorum nisi per gratiam. Ergo videtur, quod oportet, quod voluntas præveniatur per gratiam : quia aliter gratiae ut principio non attribuerentur opera.
Adhuc, Voluntas sine gratia non est libera, sed serva servitute peccati 3. Sed dicit Aristoteles in I Politicorum, quod servus nullam habet virtutem nisi
<--- Page Split --->
in comparatione ad dominum, et secundum jura liberum consensum non habet: ergo voluntas ante gratiam cum premitur servitute peccati, nec habet liberum consensum ad aliquid boni faciendum, nec habet virtutem ad aliquod bonum.
Sed contra.
Augustinus in Enchiridion dicit : « Voluntas hominis multa Dei dona praecedit 1. » Non ergo semper praevenitur a gratia, sed aliquando praevenit gratiam.
Adhuc, Augustinus, « Qui creavit te sine te, non justificabit te sine te. » Videtur ergo, quod voluntas praeedit justificationem : et tunc volenti infunditur gratia justificationis.
Et hoc videtur accipi ex ordine verborum Apostoli, ad Ephes. v, 14: Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus. Ex quo videtur, quod oportet hominem primo surgere per se, et postea illuminari per gratiam.
non obicem ponit Spiritui sancto, quin velit adjuvari per gratiam : quia si nollet, gratiam non reciperet: eo quod gratiam sibi oblatam rejiceret.
Ad ultimum dicendum, quod hoc ver- 41 bum Apostoli intelligitur de surgente per consensum voluntatis ad elevantem se, ne elevanti dissentiat. Unde Augustinus in libro VIII Confessionum, tractans illud idem verbum de conversione sua ad Deum dicit sic : « Non erat quid responderem tibi dicenti mihi : Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illumiinabit te Christus, nisi verba lenta et somnolenta : Modo et ecce modo, sine paululum. Sed modo et modo non habebat modum, et sine paululum, in longum ibat 2. » Sic etiam dicit Augustinus, quod credere praevenitur cogitatione : quia nemo credit nisi cogitet prius quare vel quid credat. Credere enim est cogitare cum assensu. Et ideo dicit Apostolus, ad Roman, x, 10. Corde creditur ad justitiam.
Solutio.
Solutio. Dicendum, quod profanum est dicere et haereticum de haeresi Pelagii, quod voluntas vel praeveniat vel comitetur gratiam : sed gratia praevenit sicut informans, praeparans, et adjuvans. Unde etiam antiqui versus fecerunt, Praepositivus scilicet :
Quidquid habes meriti praeventrix gratia donat. Nil Deus in nobis praeter sua dona coronat.
MEMBRUM II.
Utrum voluntas et ratio sine gratia possint non peccare damnabiliter, vel necesse sit damnabiliter peccare ?
Unde profanum est dicere, nisi quod gratia semper praevenit voluntatem, et erigit eam ut velit bonum. Et ideo prima septem procedunt, et veritatem fidei concludunt.
Ad object. 1. AD PRIMUM ergo quod in contrarium objicitur, dicendum quod Augustinus ibi non loquitur de gratia gratum faciente, sed de donis gratis datis, quae aliquando praevenit voluntas.
Ad object. 2. AD ALIUD dicendum, quod hoc verbum Augustini intelligitur quando voluntas
SECUNDO quaeritur, Utrum voluntas et ratio sine gratia possint non peccare damnabiliter, vel necesse sit damnabiliter peccare ?
Et videtur, quod sit necesse, quod damnabiliter peccent.
- In libro II Sententiarum, distinct. XXV, cap. Et possunt notari in homine quatuor status liberi arbitrii. « Ante « peccatum enim ad bonum nil impedie- « bat, ad malum nil inpellebat. Non « habuit infirmitatem ad malum, et ha-
<--- Page Split --->
« buit adjutorium ad bonum. Tunc sine « errore ratio judicare, et voluntas sine « difficultate bonum appetere poterat. « Post peccatum vero ante reparationem « gratiae premitur a concupiscentia et « vincitur, et habet infirmitatem in ma- « lo, sed non habet gratiam in bono : et « ideo potest peccare, et non potest non « peccare, etiam damnabiliter. Post re- « parationem vero, ante confirmationem « premitur a concupiscentia, sed non « vincitur : et habet infirmitatem in ma- « lo, sed gratiam in bono : ut possit pec- « care propter libertatem et infirmita- « tem, et possit non peccare ad mor- « tem propter libertatem, et gratiam « adjuvantem. » Sed si ita est, quod ante reparationem non posset non peccare damnabiliter; per consequentiam quam docet Aristoteles in II Periherenias, necesse est damnabiliter peccare : quia quod non potest non esse, necesse est esse.
Adhuc, Hoc idem videtur per illud Isaie, xxxi, 3 : Dominus inclinabit manum suam, et corruet auxiliator, et cadet cui praestatur auxilium, simulque omnes consumentur. Ex his accipitur, quod quem Dominus non tenet per manum gratie, cum propriis virtutibus stare non possit, necesse est quod continue cadat.
Adhuc, In Psalmo lxviii, 3 : Infixus sum in lumo profundi, et non est substantia. Substantia illa dicitur fundamentum sustinens ne descendat : ergo qui in limo concupiscentiae infixus est, et non habet gratiam sublevantem, continue descendit : ergo continue cadet.
Adhuc, Gregorius : « Peccatum quod per pœnitentiam mox non deletur, suo pondere ad aliud trahit. » Ergo necesse est, quod ante reparationem continue cadat.
Contra.
Augustinus in libro I Retractationum : « Peccatum est adeo voluntarium, quod
si non sit voluntarium, non sit peccatum 1. » Sed peccatum sequens ante reparationem constat, quod est peccatum. Ergo est voluntarium. Et arguit Augustinus : « Si aliquid fit voluntate, non fit necessitate. » Ergo tale peccatum non fit aliqua necessitate, sed voluntate libera : et sic non est necesse, quod peccet damnabiliter.
Solutio . Dicendum, quod necessitas duplex est, scilicet necessitas causæ agentis, et necessitas non prohibentis. Sicut est in descensu lapidis deorsum, in quo, sicut dicit Aristoteles et alii Philosophi naturales, causa agens est generans ad formam gravis, quod generando dat formam, et dando formam dat omne quod consequens est eam, sicut motum et locum : et ideo gravi generato de necessitate descendit ad centrum, nisi aliquid sit prohibens, sicut columna supposita, quæ si removeatur, statim de necessitate descendit. Et ita dicendum est ad propositum, quod omne peccatum quidem sive præcedens reparationem gratiæ, sive subsequens, voluntarie fit, et nullum ex necessitate agentis fit, ut dicit Augustinus. Si autem attendatur non prohibens, sive necessitas non prohibentis, cum ex peccato perpetrato jam insit pondus deprimens et non gratia tenens, post perpetratum peccatum et ante gratiæ reparationem, quantum est ad defectum gratiæ tenentis, homo non potest resistere peccato : quia nec ratio potest resistere errori, nec voluntas concupiscentiæ : et ideo non potest non peccare damnabiliter : et tamen quodibet peccatum quantum ad agens fit voluntarie, et non necessitate. Et hoc est quod dicitur, Osee, xii, 9 : Perditio tua, Israel : tantummodo in me auxilium tuum. Et, in Psalmo xcii, 17 : Nisi quia Dominus adjuvit me, paulo minus habitasset in inferno animam ea.
ADPRIMA ergo quatuor dicendum,
<--- Page Split --->
quod illa procedunt: quia non concludunt de necessitate quae est ex defectu prohibentis et retinentiis.
Ad objei: Ad id quod objiciur, dicendum quod illud procedit, et bene concludit de necessitate agentis : quia nulla necessitas agentis est ibi : et talis necessitas vocatur necessitas consequentiae et non consequentis. Et sic quatuor status liberi arbitrii respondent quatuor naturae hominis statibus. Status enim innocentiae, quando poterat homo non mori si vellet, et non poterat mori nisi peccaret, respondet statui liberi arbitrii ejusdem status, in quo homo ex adjutorio innocentiae poterat non peccare : quia nullam habebat infirmitatem deprimentem, sicut in libero arbitrio nihil habuit inclinans ad peccatum. Status autem damnati hominis post peccatum est de necessitate mori et non posse non mori : eo quod habet infirmitatem deprimentem de necessitate. Unde, Psal. lxxxviii, 49 : Quis est homo qui vivet et non videbit mortem ? eruet animam suam de manu inferi ? Huic respondet status liberi arbitrii, in quo homo propter defectum gratiae retinentis et propter vulnus peccati non potest resistere peccato damnabili : quia semivivus relictus est a latronibus 1, et virtutem non habet resistendi, nisi per gratiam reparetur. In statu post reparationem non potuit resistere quin peccet venialiter, propter adhaerentiam peccati quae multiplex est et multipliciter infestat. I Joan. 1, 8 : Si dixerimus quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus,et veritas in nobis non est. Et hoc est quod dicitur, ad Roman, vii, 18 et seq. : Velle adjacet mihi, perficere autem bonum non invenio... Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem : video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis mea, et captivantem me in lege peccati qua est in membris meis. Et ideo statim inclamat, y. 24 : In-
felix ego homo! quis me liberabit de corpore mortis hujus ? Et respondet, y. 25 : Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Unde in illo statu sicut habet necessitatem moriendi, ita habet necessitatem peccandi quantum ad defectum retinentiis et salvantis gratiae : tamen libertatem a coactione numquam amittit, sicut ante dictum est. Sed post resurrectionem quando liberabitur natura a miseria et glorificabitur, tunc erit status non posse mori, et non posse peccare : quia proportionalia sunt, non posse mori, et non posse peccare : et posse mori et posse peccare : eo quod mors causata est a peccato : et sicut se peccatum habet ad liberum arbitrium, ita mors ad naturam.
MEMBRUM III.
Utrum post habitam gratiam necesse sit venialiter peccare, vel non ?
TERTIO quæritur, Utrum post habitam gratiam necesse sit venialiter peccare, vel non ?
Et videtur, quod non.
Dicit Augustinus, et in praehabitis habitum est, quod si Adam necessitatem habuisset peccandi et resistere non potuisset, non fuisset ei peccatum imputandum, et injuste imputaretur ei quod non erat in ipso vitare vel facere. Ergo a simili si homo post habitam gratiam necessitatem haberet venialiter peccandi, peccatum non imputaretur ei.
Si forte quis dicat, quod peccatum veniale non imputatur ei. COTRA : Matth. XII, 36 : Dico vobis, quoniam omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die novissimo. De nullo redditur ratio in die
<--- Page Split --->
novissimo nisi de peccato. Ergo otiosum verbum est peccatum : et sic videtur, quod adhuc stet objectio prima.
- Adhuc, Augustinus: « Nullum est adeo veniale peccatum quod non fiat mortale dum placet : accedente enim contemptu et libidine, ipso contemptu potest fieri mortale. » Et tunc videtur, quod idem sit de veniali et mortali quantum ad hoc : et sic videtur, quod sequatur idem inconveniens quod prius.
Solutio. Dicendum, quod in veritate quantumcumque homo sit in gratia, nisi exstinguatur fomes in ipso, sicut in beata Virgine, in qua (sicut dicit Augustinus) cum de peccato agitur, nullam vult haberi quaestionem, propter honorem Domini nostri Jesu Christi : tanta enim gratia praeventa fuit et plena, quod sine omni peccato fuit et veniali et mortali. In aliis autem omnibus sanctis necesse fuit incidere in peccatum veniale etiam post habitam gratiam.
Si autem quaeritur, Qua necessitate? Distinguendum est ut prius, quod est necessitas agentis, sicut ignis exurit de necessitate praesente combustibili. Et hac necessitate nullum peccatum est necessarium, sed omne peccatum est voluntarium tam mortale quam veniale. Et de hac sola necessitate sequitur, quod necessarium non reputatur ad peccatum. Et est necessitas inevitabilitatis, quae causatur ex eo, quod multipliciter tentat fomes et instigat, et tot modis, quod praevideri non possint, nec universaliter caveri. Et hac necessitate necesse est hominem peccare venialiter. Et hoc signat Damascenus in libro II de Fide orthodoxa 1, ubi dicit, quod « serpens multiplicibus et delectabilibus motibus consuevit placere mulieri, sicut et sensualitas quae per serpentem significatur, multiplicibus motibus tentat inferiorem partem rationis quae signatur
per mulierem. » Et ideo impossibile est quin ex aliqua parte incidat ad minus in aliquod peccatum veniale, praeter quam de beata Virgine, ut dictum est, de qua etiam dicit Anselmus in libro de Conceptu virginali : « Decebat ut virgo illa quam Deus Pater umbra sua vertutis, hoc est, imagine (sicut imago resultans in speculo dicitur umbra inspicientis, ut dicit Origenes) designavit ut esset mater ejus, quem de corde suo genitum tamquam seipsum diligebat, et quam Filius integritate 1 sua divinitatis implevit, et quam Spiritus sanctus sanctificavit ei matrem, de quo ipse secundum divinitatem procedit, ea puritate niteret qua major sub Deo nequit intelligi 2. » Et ideo impossibile est, quod beata Virgo intelligatur fuisse in aliquo peccato veniali sive mortali, tanta sancitate undique praeventa.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod argumentum concluderet, si necessitas esset efficientis. Jam autem dictum est, quod non est talis necessitas, sed inevitabilitatis : quod non semper imputatur ad condemnationem, licet imputetur ad contagionem et maculam.
Er sic intelligitur auctoritas Matthæi, xii, 36. Quia licet reddatur ratio de otioso, tamen propter hoc non condemnnatur, sed contagionis alicujus reus ostenditur, quæ purificanda est vel hic per pænitentiam, vel in futuro per purgatorium.
Ad ULTIMUM dicendum, quod peccatum veniale ex genere numquam fit mortale : sed contemptus adjunctus potest esse mortale, si hoc facio in contemptum Dei : sicut etiam sublevatio festucæ de terra facta in contemptum Dei, peccatum mortale est : et ita intelligitur dictum Augustini.
<--- Page Split --->
MEMBRUM IV.
Quæ sit gratia illa quæ voluntatem retinet a peccato 1 ?
QUARTO quæritur, Quæ sit gratia illa quæ voluntatem retinet a peccato ?
Hanc enim Augustinus vocat operantem et cooperantem et prævenientem et subsequentem.
Et ad hoc sic proceditur :
Augustinus in libro de Natura et gratia dicit sic : « Prævenit, ut pie vivamus : subsequitur, ut cum illo semper vivamus. » Secundum hoc videtur quod gratia præveniens sive operans referatur ad totam vitam præsentem : subsequens autem sive cooperans ad totam vitam futuram, in qua vivemus cum Deo.
Adhuc Augustinus, ibidem, « Prævenit, ut sanemur : subsequitur, ut vegetemur. » Secundum hoc videtur, quod gratia justificationis impii sit gratia præveniens : et gratia profectus de virtute in virtutem, sit gratia subsequens.
Adhuc, Augustinus, ibidem, « Prævenit voluntatem, ut velit bonum : subsequitur, ut compleat sive persistat. » Secundum hoc videtur, quod gratia præveniens est voluntatem informans, et gratia subsequens sit idem cum perseverantiae dono : et hoc non dicitur in littera.
Adhuc, Ad Roman. vn, 29 et 30 : Quos præscivit, et prædestinavit conformes fieri imaginis Filii sui... hos et vocavit : et quos vocavit, illos et justificavit : quos autem justificavit, illos et glorificavit. Videtur ergo, quod
Apostolus aliter dividat gratiam quam Augustinus. Apostolus enim videtur ponere has differentias prædestinationis, vocationis, justificationis, glorificationis : Augustinus autem non ponit nisi gratiam operationis et cooperationis.
Adhuc, Super illud Exodi, XXXIII, 13 : Si inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi faciem tuam, dicit Glossa : « Non una gratia sufficit sanctis : una enim præcedit ut Deum diligant et cognoscant. Altera subsequitur ut se mundos custodiant. » Et hoc dicitur in littera : gratia enim præveniens dicitur in littera quæ facit nos velle. Altera subsequens quæ facit currere in profectum bonorum.
Adhuc, Isa. xxxi, 3, super illud : Proteget Dominus exercituum Jerusalem, protegens et liberans, transiens et salvans : datur quadruplex differentia gratiae, scilicet protectionis, liberationis, transitionis, et salutis. Et quæritur, Penes quid ista differentiae sumantur ?
Adhuc Chrysostomus super Joannem, Homil. 14, super illud, Gratiam pro gratia 2, dicit sic : « Etenim et ipsa quæ sunt legis, gratiae erant : et ipsum generari nos ex non entibus, gratia fuit : non enim directionibus præcedentibus hanc accepimus remunerationem. Qualiter enim qui neque eramus ? » Quasi diceret : Non poteramus ex directione accipere, cum non essemus : sed Deo ubique præcedentibus beneficiis incipiente, non generari nos solum ex non entibus, sed etiam generatos discere ea quæ facienda sunt, et quæ non sunt facienda, et hanc in natura accipere legem, et hoc conscientiae judicium incorruptibile imposuisse nobis, gratiae fuit maximæ et clementiae ineffabilis.
Adhuc, Idem, ibidem, « Sed et hanc corruptam, legem scilicet naturæ, per legem scriptam instaurare gratiae fuit. »
<--- Page Split --->
- Adhuc, Anselmus dicit, quod gratia est quæ descendit a gratuita voluntate. Et secundum hoc valde multiplex est, omne scilicet donum quod gratis datur.
ULTERIUS quaeritur, Quare dicitur gratia operans et cooperans ?
Si enim, sicut dicit Augustinus, dicitur gratia operans, quæ operatur bonam voluntatem, cum bona voluntas non sit nisi informata per gratiam, videbitur quod sit operans quæ operatur gratiam in voluntate : et sic idem facit seipsum, quod est valde inconveniens et impossibile.
tionis, quo gloria sequitur gratiam. Et hoc intendit Augustinus et non aliud, ut scilicet intelligamus, quod nihil est in nobis nisi ex gratia Dei.
Ad aliud dicendum eodem modo, quod quidam modus præventionis est quo sanamur ab infirmitate, et alius subsecutionis quo vegetamur de virtute in virtutem : et hos effectus intendit assignare Augustinus, et non aliud.
Ad aliud eodem modo dicendum, quod Augustinus duos effectus gratiae intendit ibi assignare : unum incipientis, et alterum perseverantis in tentatione : neutrum enim horum potest habere homo nisi ex gratia Dei et gratuito dono ipsius.
Solutio. Dicendum, quod Augustini auctoritas quam inducit Magister de gratia præveniente et subsequente, ab Augustino posita in libris contra Pelagianos, qui gratiam Dei evacuabant, et dicebant a libero arbitrio esse bonum opus sicut volente et currente, et a gratia Dei non nisi sicut adjuvante et communicante. Et propter hoc Augustinus secundum Catholicam fidem volens hunc errorem corrigere per verbum Apostoli, ad Roman. ix, 16 : Non volentis, neque currentis, sed Dei miserentis est : dividit gratiam in operantem et cooperantem, sive prævenientem et subsequentem, ut ostendat, quod totum est ex gratia Dei, quæ primo prævenit voluntatem ut velit, et subsequitur voluntatem opus ministrantem, ne frustra velit : eo quod opus voluntatis sive liberi arbitrii frustra est ad meritum nisi sit gratia informatum. Unde solæ illa divisiones Augustini ad propositum sunt, id est, ad evacuationem hæresis Pelagianorum. Aliae tamen multæ divisiones gratia sunt, sicut probant objectiones, per effectus gratia data.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod licet principaliter præveniat informando voluntatem, tamen etiam quidam modus præventionis est, quo nos hic prævenit in gratia : et quidam modus subsecu-
Ad aliud dicendum, quod Apostolus intendit ibi assignare effectus gratiae, quos operatur Deus in nobis sine nobis, qui sunt præparationes gratiae, quæ est prædestinatio ab æterno : vocationis a peccato, quæ accipitur per terminum a quo : justificationis, quæ accipitur per terminum ad quem : glorificationis, quæ accipitur per finem intentum a tribus præhabitis : glorificat enim cum imponit coronam gloriae.
Ad aliud dicendum, quod illud quod dicitur in Glossa super illud Exodi, XXXIII, 13 : Si inveni gratiam, etc., verum est : quia non una gratia indigent Sancti, sed multis : quia multiformis est gratia Dei. Et licet multipliciter præveniat in omnibus gratiis, tamen principaliter prævenit in fide et dilectione, ut cognoscamus et diligamus : quia fides est fundamentum virtutum, gratia vero forma : subsequens autem gratia est, ut in omnibus mundam habeamus vitam et in nullo pollutam.
Ad aliud dicendum, quod illud Isaïe, XXXI, 5 : Protegit Dominus, datur per quatuor effectus gratiae, quorum primus est transitus in visitando, quando Dominus visitat singulos in salutari suo. Secundus est protegens, quando protegit nos ab impugnatore. Tertius est liberans a malo quod indixit impugnator.
<--- Page Split --->
Quartus est salus per quam nos salvat. Et sic continue transit per Judam, hoc est, per suos consistentes et glorificantes Deum : quia, sicut dicit beatus Bernardus : « Sicut enim non dormit neque dormitat qui custodit Israel 1, ita non dormit neque dormitat qui impugnat Israel. »
Ad aliud dicendum, quod Chrysostomus intendit dicere, quod omne donum naturae et omne donum gratiae a gratia Dei est, et nihil horum habemus a nobis : sicut etiam dicitur, Jacobi, 1, 17 : Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum. Et tales divisiones non faciunt ad propositum, ut scilicet haereses Pelagii evacuentur, et ideo non inducuntur.
Ad aliud dicendum, quod Chrysostomus dicit, quod totum est de gratia
quidquid datur nobis de lege naturae, de lege scripta, et lege gratiae : et hoc verum est : et ideo dicitur, I ad Corinth. xv, 10 : Gratia Dei sum id quod sum.
Ad aliud dicendum, quod Anselmus verum dicit : quia illa est definitio gratiae, et quod multiplices sunt gratiae : sed illas non oportuit inducere hic : quia hic non intendit de divisionibus gratiarum, sed tantum de evacuatione haeresis Pelagiane, quae gratiam evacuavit : et ideo non inducuntur nisi ea quae valent ad hoc.
Ad 10 quod juxta hoc ultimo quaeriAd qu tur, dicendum quod gratia non operatur seipsam, sed operatur voluntatem in forma gratuiti boni, sicut albedo superficiem constituit in forma albi efficienter : tamen totum faciens est Deus, et gratuita ejus voluntas : et sic idem non operatur seipsum.