QUÆSTIO XCVIII.
De gratia.
MEMBRUM I.
An sit gratia 1 ?
AD PRIMUM objicitur certis viis :
- Prima via est ex consideratione agentis primi, quod tantæ perfectionis
est, ut dicit Augustinus, quod nihil sup- ponit in facto, sed agit universum esse facti. Sicut patet in opere creationis, in quo nec supponit instrumentum, nec medium aliquod, sed totum perfectum creatum producit simul ex seipso. Ergo cum non sit minus, ut dicit Augustinus, justificare impium quam creare cœlum et terram, videtur quod gratia præter Deum in homine justificato nihil ponat. Et iterum videtur, quod gratia non sit
novæ editionis.
<--- Page Split --->
aliquis habitus in anima justificati hominis : sed ab omnibus a quibus ponitur gratia, ponitur habitus infusus : ergo non est.
Adhuc, Objicitur ad idem secunda via sic, quae accipitur ex consideratione dignitatis mentis humanae, de qua dicit Augustinus 1, quod « inter mentem nostram et Deum nihil est medium. » Si ergo nihil est medium, gratia non erit medium : et cum ab omnibus gratia ponatur medium inter Deum et mentem nostram, qua Deus contingitur menti nostrae, videtur quod gratia nihil sit.
Adhuc, Tertia via objiciunt quidam sic, quod in spiritualibus agentibus non minus observatur ordo sapientiae quam in corporalibus. In corporalibus autem natura quae ordinata est, non agit per duo quod po'est facere per unum, quia superfluum esset. Ergo nec in spiritualibus. Constat autem, quod Deus per seipsum potest gratificare hominem : ergo videtur, quod hoc non facit per mediam gratiam, quia superfluum esset, et nihil superfluum est in operibus divinis.
Adhuc, Ex simili quidam objiciunt. Dicunt enim, quod gratia, sicut dicit Chrysostomus, est lumen et splendor animae : et dicunt, quod sol spiritualis potentior est quam corporalis. Cum ergo sol corporalis per scipsum et non per medium illuminet aerem et mundum, videtur etiam quod sol divinus per seipsum et non per medium aliquod illuminet animam. Et hoc confirmant per dictum Hugonis de sancto Victore in commento super hierarchiam Dionysii dicentis : « Sicut non sumus creati nisi per ipsum, ita in recreatione et beatitudine nihil sistet nos usque ad ipsum. Tollantur igitur qui ponunt media theophaniarum suarum inter nos et Deum : quia non stabit cor nostrum nisi ad Deum immediate perveniat. » Hoc
etiam confirmant per dictum Augustini in libro I Confessionum, qui sic dicit : « Fecisti nos, Domine, ad te, et inquietum est cor nostrum donec requiescat in te 2. »
Ad idem objiciunt deducendo ad inconveniens. Dicunt enim, quod si medium est gratia inter nos et Deum, cum medium dicatur participatione extremorum, oporteret quod gratia aliquid ex nobis haberet : quod valde inconveniens est : ex nobis enim nihil est unde placeamus Deo.
Adhuc, Objiciunt ex opere beatificationis et glorificationis, quod (dicunt) Deus sine aliquo medio operatur per seipsum : ipse enim solus est beatitudo nostra, vita nostra, gloria nostra. Cum ergo etiam opus creationis faciat per seipsum sine medio, videtur quod opus recreationis etiam faciat sine medio : quia sic erit conformitas inter opus creationis, recreationis, et glorificationis.
Adhuc, A simili objiciunt. Dicunt enim, quod gratia qua miles efficitur acceptus regi, nihil ponit in milite, sed potius in rege bonam voluntatem quam habet ad militem. Ergo a simili gratia qua homo efficitur acceptus Deo, nihil ponit in homine, sed in Deo. Iste rationes sunt Pelagianorum qui annihilant gratiam.
Adhuc, Objiciunt etiam quasdam alias ratiunculas modicum valentes sic : Si gratia aliquid est in homine, constat, quod creata est : sed omnis creatura vanitas est : cum ergo per gratiam homo conjungitur prime veritati et Deo, sequeretur quod homo per vanitatem conjungeretur Deo : quod valde absurdum est, ut dicunt. Et ideo Pelagius dixit, quod homo ex seipso habet unde placeat Deo. Quod valde absurdum est, et contra omnes auctoritates Sanctorum est.
IN CONTRARIUM hujus objicitur, sed coit 1. Quod dicit Apostolus, I ad Co-
<--- Page Split --->
rinth. xv, 10 : Gratia Dei sum id quod sum. Si ergo gratia Dei est id quod est in beneplacito Dei, oportet quod gratia qua illud esse est in nobis, formaliter aliquid sit, sicut esse naturae si est in nobis, oportet quod aliqua forma sit in nobis qua illud esse perficitur in nobis.
Adhuc, Joan. i, 16 : De plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia. Acceptum autem in nobis de plenitudine Christi, non potuit esse nisi creatum aliquod in nobis. Ergo gratia aliquod creatum est in nobis.
Adhuc, Si infinite distantia debeant conjungi, oportet quod hoc sit per potentiam ejus quod est infinite potentiae, ita scilicet, quod id quod est finitum in potentia, accipiat aliud ab eo quod est infinite potentiae unde conjungatur ei. Sed Deus et homo in infinitum distant, et non conjunguntur nisi per gratiam gratum facientem. Necesse est ergo, quod homo qui est finite potentiae, accipiat habitum gratiae a Deo, unde conjungatur ei, cum virtute propria non possit ei conjungi.
Adhuc, Deus in omnibus est essentialiter, praesentialiter, et potentialiter, et in sanctis est per inhabitantem gratiam. Si ergo inhabitans gratia nihil esset speciale in sanctis, non differret modus quo est in sanctis, a modo quo est in omnibus : quod valde inconveniens est : quia modus quo operatur in sanctis ad meritum vitae aeternae, valde differens est a modo quo operatur in omnibus ad rerum conservationem et gubernationem.
SOLUTIO. Dicendum, quod gratia est aliquid creatum in homine. Est enim habitus, qui (sicut dicit Magister in Littera) est fides operans per dilectionem. Quae gratia dicitur, eo quod est similitudo bonitatis divinae, qua Deo per id quod suum est reconciliamur et unimur.
AD PRIMUM ergo dicendum, quod gratia est habitus infusus nobis, qui nos gratos facit Deo, et opus nostrum per
informationem gratum reddit, et dat ei efficaciam merendi vitam aeternam. Nec est simile de hoc quod objicitur de opere creationis : quia opus creationis fundatur super nihil, et ideo sola omnipotentia Dei perficitur. Opus autem recreationis sive gratificationis fundatur super hoc quod jam perfectum est in natura, quod per seipsum elevari non potest ad conjunctionem Dei, et ideo indiget aliquo dono quod ex Deo accipiat, quo elevetur ad inhabitationem divinam, quo Deo paretur locus in nobis sicut in templo.
Ad aliud dicendum, quod cum dicitur, quod inter mentem nostram et Deum nihil medium est, hoc intelligitur de medio sistente nos, ita quod non perveniamus usque ad ipsum, sicut patet in verbis Augustini et Magistri Hugonis introductis. Sed potest esse medium ex parte nostra, tale scilicet quod sit medium elevans potentiam nostram ut habitus perficiens potentiam merendi, quo procedimus et elevamur usque ad ipsum : per hujus enim ascensiones cantamus canticum graduum, ut dicit Augustinus, quo ascendimus ad ipsum : ut sit verum quod dicitur de nobis in Psalmo lxxxiii, 8 : Ibunt de virtute in virtutem, videbitur Deus deorum in Sion.
Ad aliud dicendum, quod illa via procedit super quoddam falsum, scilicet quod Deus indigeat medio : hoc enim falsum est. Medium autem quod est ibi, videlicet gratia et habitus, est propter nos : quia scilicet in nobis nihil invenit Deus quo digni sumus inhabitatione sua. Hoc est enim donum Spiritus sancti,cum quo scilicet ipse Spiritus in nobis est, sicut dicitur, ad Roman. vni, 13 : Sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus : Abba (Pater). Et ibidem, y. 16 : Ipse enim Spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quod sumus filii Dei. Oportet igitur, quod gratia sit gratum faciens quae format nos in filios Dei.
Ad aliud dicendum, quod falsum sup-
<--- Page Split --->
ponitur in simili quod inducunt. Sol enim per seipsum non illuminat mundum, sed per lumen quod effluit ab ipso, quod est intentio et similitudo solis. Et similiter sol divinus per lumen gratiae quod influit animae, illuminat animam et gratificat eam. Et quod affirmant per dictum Hugonis, patet quod nihil valet : quia hoc medium non est medium sistens, sed elevans et promovens ad conjunctionem Dei.
Ad dictum Augustini dicendum, quod Deus fecit nos ad se, ut alibi et extra ipsum locum quietis non haberemus, nec finem dilectionis poneremus nisi in ipso : et ideo etiam inquietum est cor nisi illuc perveniat : sed non fecit nos tales, quod per nos possemus ascendere, sed adjutorio gratiae ipsius : et ideo oportet gratiam esse in nobis, et aliquid a Deo acceptum. Et hoc est quod dicitur, II ad Corinth. III, 5 : Non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est.
Ad aliud dicendum, quod medium non semper dicitur participatione extremorum aequaliter : hoc enim non dicitur nisi de medio quod per compositionem est medium : sed est medium coadjuvans et perficiens ad actum perfectum, sicut virtus est medium per omnia ad actum perficiens. Et hoc modo gratia est medium : et ideo non oportet, quod aliquid habeat de nostro, sed totum quod est, habet de Deo : ideo virtute illius operatur operationem perfectam ad meritum.
sicut in per se objecto beatitudinis et gloriæ.
Ad aliud dicendum, quod non est simile de milite et rege, et Deo et homine : quia miles ex se potest aliquid habere et facere quod placeat regi : homo autem ex se non potest habere et facere quod placeat Deo, sed oportet, quod totum ex divino munere accipiat : propter quod etiam Socrates et Plato dixerunt in libro Memonis, quod virtutes tam intellectuales quam morales non sunt ab homine, nec efficiuntur in homine per assuetudinem vel doctrinam, sed sunt Dei dona.
Ad ultimum dicendum, quod licet omne creatum in quantum creatum vanitas sit, tamen gratia gratum faciens nullo modo vanitas est, sed veritas : licet enim mutabile sit in quantum creatum et veribile, ut dicit Damascenus, tamen ex hoc quod est similitudo virtutis, veritatis, et bonitatis divinae, cum qua Deus inhabitat in Sanctis, multum conjungitur veritati, et amittit vanitatem, et sic conjungit hominem cum Deo et Deum homini.
Quatuor quae objiciuntur in contra- 4drium, procedunt.
MEMBRUM II.
Quid sit gratia re, utrum scilicet substantia, vel accidens 1 ?
Ad aliud dicendum, quod illa objectio etiam supponit falsum quantum ad opus glorificationis : quia in opere glorificationis ad hoc quod glorificemur in ipso Deo, exigitur quod in anima sint habitus, qui dicuntur dotes animae et corporis, quibus elevantur corpus et anima, ut in Deo possint beatificari et glorificari
SECUNDO quaeritur, Quid sit re gratia, utrum substantia vel accidens ?
Et ad hoc objiciur sic :
Gratia est habitus infusus : et omnis habitus est qualitas : ergo gratia est habitus et accidens.
Adhuc, Gratia est forma in anima,
4 Cf. Opp B. Alberti. Comment. in II Sententiarum, Dist. XXVI, Art. 2. Tom. XXVII nove
<--- Page Split --->
assimilans hominem bonitati divinae : hoc non potest esse nisi sit forma habitualis : ergo gratia forma habitualis est.
Adhuc, Constat, quod gratia non perficit in esse, sed in bene esse : sed si esset forma substantialis, perficeret in esse : cum ergo non perficiat nisi secundum bene esse, sequitur necessario, quod sit forma accidentalis.
Adhuc, Omne quod est de consequentibus esse, de genere accidentium est : gratia est de consequentibus esse, non enim datur gratia nisi existenti : ergo videtur, quod de genere accidentium est.
contra, Et QUAMVIS hoc verum sit, tamen quidam objiciunt contra hoc sic :
Omne quod mutat subjectum in se salvatum unum et idem, substantia est et hoc aliquid : gratia sic mutat subjectum : ergo videtur, quod gratia sit substantia et hoc aliquid. PRIMAM dicunt esse per se manifestam. SECUNDAM probant per id quod dicitur, I Reg. XVI, 14, ubi dicitur, quod spiritus Domini recessit a Saul : quod non dicitur, nisi propter gratiam quae recessit ab eo. Probant etiam per hoc quod dicitur, Numer. XI, 17, ubi dicitur : Auferam de spiritu tuo, tradamque eis, scilicet septuaginta viris. Constat enim, quod non potest unum et idem septuaginta viris dividi, nisi substantia continua divisibilis.
Adhuc fortius objiciunt, dicentes quod secundum quamlibet speciem qualitatis potest fieri alteratio : secundum gratiam non fit alteratio, sed perfectio naturae : ergo videtur, quod gratia non sit qualitas accidentalis. PRIMA probatur ex hoc, quod qualitas non confert esse substantiale, sed accidentale. SECUNDA expresse scribitur in VI Physicorum, ubi dicitur, quod cum ex ignorante fit sciens, et ex non virtuoso virtuosus, non est alteratus, sed perfectus. Et si hoc est verum de habitibus acquisitis, multo magis verum est de habitibus infusis.
SOLUTIO. Dicendum, quod revera gratia habitus est et qualitas perficiens hominem ad opera meritoria, quae sunt digna vita aeterna, quam Deus operatur in nobis sine nobis, quae informat voluntatem -praeveniendo ut possit in opera meritoria. Quia sicut habitus virtutis elevat potentiam ad hoc quod possit in actum virtutis perfectum, ita habitus gratiae et elevat animam operantem et opus ejus, ut efficiatur meritorium vitae aeternae. Unde homo ex se non potest habere gratiam, sed ex gratuito dono Dei : quia nec potest esse ab homine et in homine quod dignum sit vita aeterna : sed oportet, quod accipiat ex gratuito dono Dei, cum quo inhabitet eum Deus, qui solus potest in talia opera meritoria. Et de hoc multum notatum est in primo libro de processione temporali Spiritus sancti.
Et ideo primae quatuor rationes concedendae sunt et procedunt.
Ad Hoc quod in contrarium objicitur Ad object.1. primo, dicendum quod gratia in seipsa salvata non mutat subjectum, sed dicitur mutare subjectum, quando effectus ejus apparet in diversis : et sic ab uno dicitur propagari in alium. Et sic loquuntur aucotoritates inductae ad probationem minoris. Sic enim tollitur spiritus Moysi, et datur septuaginta viris.
Ad ALIUD dicendum, quod alteratio Ad object. 2. duobus modis capitur, scilicet ab aliter se habere, et ab alteratione proprie dicta quae fit secundum quale fluens, ut dicit Avicenna, quod est passio vel passibilis qualitas inferens vel illata : quae alteratio proprie dicitur, et est motus corruptibilis. Primo modo bene fit alteratio secundum gratiam, et non secundo modo.
Et quod dicit Philosophus, quod mutatus secundum virtutem intellectualem vel moralem non est alteratus, sed perfectus, ideo dicit, quia talium habituum perfectiones sunt secundum perfectionem naturalem, et ideo alteratus sic non dicitur alteratus, sed perfectus proprie,
<--- Page Split --->
sicut et felicitas dicitur operatio perfecta et non impedita secundum propriam et connaturalem virtutem hominis. Omnes enim tales perfectiones virtutum intellectualium et moralium, perfectiones naturae sunt : quia natura apti sumus eas suscipere et potentes : licet perfectio completa in acquisitis virtutibus intellectualibus sit ad doctrinam, et in moralibus ad assuetudinem, et infusis sit a Deo gratiam infundente, et sunt ad perfectionem naturae. Et Tullius diffinien s virtutem dicit, quod « virtus est habitus in modum naturae rationi consentaneus. »
MEMBRUM III.
Quid sit gratia definitione ?
TERTIO quaeritur, Quid sit definitione gratia ?
Et ponuntur diversae definitiones Sanclorum et Magistrorum.
Dicit enim Chrysostomus, quod « gratia est sanitas mentis, et delectatio cordis. »
Adhuc, Isidorus : « Gratia est divinae misericordiae donum, per quod bonavoluntatis fit exitus. »
Adhuc, Augustinus in libro de Correptione et gratia : « Gratia est habitus totius vita universaliter ordinativus. »
Adhuc, Super illud Psalmi cui, 15 : Ut exhilaret faciem in oleo, dicit Glossa : « Gratia est quidam nitor animae concilians sanctum amorem. »
Praepositivus et alii antiqui Magistri sic definierunt eam : « Gratia est habitus infusus, divinae bonitati et charitati similis, gratum faciens habentem, et opus ejus gratum reddens. »
CONTRA PRIMAM objicitur sic :
Sanitas mentis non fit nisi universaliter pulsa infirmitate tam culpae quam peneae : gratia non pellit pœenam, pœenas enim multi habuerunt Sancti, qui tamen in gratia perfecti fuerunt, sicut et ipse Christus : ergo videtur, quod male definitur quando dicitur, quod gratia sit sanitas mentis. Similiter non bene dicitur delectatio cordis, ut videtur : delectatio enim potius videtur esse fructus Spiritus, quam gratia secundum se.
Adhuc, Contra secundam definitionem quaest Isidori objicitur sic :
Per hoc enim quod dicitur, Divina misericordiae donum, nihil specificatur de gratia : quia etiam naturalia dona sunt dona divinae misericordiae.
Adhuc etiam per hoc quod dicitur, Per quod est exitus bonae voluntatis, non specificatur gratia a virtute : quia per quamlibet virtutem fit exitus bonae voluntatis in opus perfectum : et sic gratia non esset aliud quam virtus : quod non est verum, quia gratia est forma virtutis, ut dicit Augustinus : et forma non est formatum essentialiter.
Adhuc, Objicitur contra tertiam qua est Augustini.
Habitus enim vita universaliter ordinativus non potest esse unus, sed est universitas virtutum tam infusarum quam acquisitarum : et sic gratia non esset nisi universitas virtutum : quod omnino falsum est, quia gratia est qua informat virtutes ut gratae sint, et sine qua gratae esse non possunt.
Adhuc, Contra quartam objicitur sic :
Nitor proprie refertur in spiritualibus ad intellectum : gratia autem tam in intellectu quam in affectu est : non ergo bene definitur per nitorem.
Adhuc, Concilians sanctum amo-
<--- Page Split --->
rem est charitas : et si charitas est concilians sanctum amorem, tunc gratia non est nisi charitas : quod falsum est, quia divisiones gratiarum multæ sunt, sicut dicitur, I ad Corinth. xii, 4 : et sic gratia in genere non potest esse sola charitas.
Adhuc, Objiciunt quidam contra quintam definitionem :
Si enim gratia est donum et habitus gratum faciens habentem, et opus ejus gratum reddens : tunc videtur, quod per ea quæ ponuntur in definitione, determinari debet gratia : et hoc non videtur convenire : quia per hoc quod est donum Dei, a nullo alio distinguitur, sed simpliciter in genere ponitur. Similiter per hoc quod dicitur, gratum faciens habentem, non videtur distingui : quia omne donum signum est gratitudinis divinae : quia non daret, nisi gratus esset. Similiter per hoc quod dicitur opus ejus gratum reddens, non distinguitar a virtute : quia virtutis proprium est ut opus reddat gratum et bonum.
Adhuc, Una objectio communis est : quia unius rei unicum est esse : sed definitio dicit esse : ergo unius rei unica est definitio. Quæratur ergo, Penes quid sumantur tot definitiones ?
qui est sanitas mentis,et delectatio cordis.
Ad 10 quod objicitur de sanitate, quæ non efficitur nisi universaliter pulsa infirmitate, dicendum quod dupliciter universaliter pellitur infirmitas, scilicet in effectu, et in causa. In effectu gratia universaliter non pellit infirmitatem, sicut objectum est : sed in causa universaliter eam pellit, eo quod omnis infirmitas generaliter causatur a peccato. Unde Hieronymus : « Quidquid patimur, peccata nostra meruerunt. » Et Gregorius : « Nulla nocebit adversitas, si nulla dominetur iniquitas. » Et ambo fundant se super Psalmum cit, 3 : Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas. Unde cum gratia universaliter tollit peccatum, universaliter tollit infirmitatem : et ideo dicitur sanitas mentis. Delectatio autem cordis dicitur : quia dicunt Aristoteles in X Ethicorum,et Michael Ephesius ibidem in commento, et etiam Aspasius,quod delecatio proprie nihil aliud est nisi diffusio naturae in operatione propria secundum naturam facta. Et ideo etiam illa delecatio non habet contrarium, sicut est in contemplatione theorematum. Et quia gratia per dulcedinem bonae voluntatis conjungit Deum homini in quo summa delectatio est et gaudium, ideo dicitur delectatio cordis.
Solutio.
Solutio. Ad hoc ultimum primo respondendum est, quod unius rei unica est definitio quæ datur per essentialia rei : sed multæ sunt assignationes diffinitivæ, quæ dantur etiam per effectus diversos et per causas diversas rerum, et per propria rerum quæ conveniunt ut accidentia propria et convertibilia cum re. Propter quod etiam demonstrationes non fiunt tantum per definitionem et causam propriam, sed etiam per signum quando convertitur cum causa. Et sic diversæ dantur assignationes de gratia.
PRIMA enim quæ est Chrysostomi, datur per proprium effectum gratiae duplicem,
Ad illam quæ est Isidori dicendum, quod illa datur per causam propriam gratiae : quia tantum donum sicut est gratia, non potest esse nisi optimæ voluntatis Dei : per hoc enim confertur nobis summum bonum ut inhabitet in nobis. Et cum dicit, Per quod sit exitus bonaè voluntatis, non accipit voluntatem pro una speciali potentia, sed potius, sicut dicit Anselmus, secundum quod voluntas est motor omnium potentiarum animæ universalis : quia omnes moventur ad libitum voluntatis : et sic non terminatur virtute, sed gratia generaliter : quia talis bonaè voluntatis exitus bonus non est, nisi per gratiam.
<--- Page Split --->
. Per hoc patet solutio ad ea quae objiciuntur contra hanc definitionem.
Ad illam quae dicitur esse Augustini, dicendum, quod illa datur per proprium effectum : effectus enim gratiae proprius est, vitam totam universaliter ordinare ad Deum. Et in hoc differt ab universalitate virtutum : quia virtus non ordinat nisi ad actum et potentiam : gratia autem ordinat universaliter et totum hominem ad Deum.
Per hoc patet solutio objectorum contra illam.
tia autem est secundum partem quae est ratio, temperantia autem est secundum partem concupiscibilis, fortitudo vero est secundum partem quae est irascibilis. Ita gratia est universalis infusus habitus, qui diffunditur in tota anima et in omnibus viribus ejus et in omnibus operibus, et omnia facit grata Deo, et confert virtulem merendi vitam æternam : quia per talem gratiam Deus inhabitat in Sanctis et in bonis hominibus. Et hoc est quod dicitur, I ad Corinth. xv, 10 : Gratia Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit.
I L A autemquæaccipitur deGlossasuperPsalmumcun , 1 5 , daturperpro - priumeffectumgratiæ . Nitorenimcon - sistitinpulchritudineexconformitateadprimumpulchrumquodfacitgratia . Sanctusamorautempræcipueinchari - tateperficiturexgratia , secundumquodestconformitassummiboniadbonumquodestinanimapergratiam . Etsicpatetsolutioobjectionisdecharitatefa - c t æ .
Adobjectumcontraquintametulti - m a m , dicendumquodillavideturmagispropriaessedegratiaquamaliæ : etpereaquæineaponuntur , distinguiturabaliis , sicutdistinguiturdiffinitumperpartesdefinitionis . Perhocquoddicitur , Habitusinfusus , distinguiturabhabiti - busacquisitis . Perhocquoddicitur , Divinæbonitatisimilis , distinguiturabhabitibusparticularibus , quinonuniver - saliterassimilantnosdivinæbonitati , sedcuidam , sicutsapientiaveritati , f o r - titudopotentiæ , etsicdealiis : sedgra - tiauniversaliterassimilatnosdivinæbonitati , etpropterhocconsequentergratumfacienshabentem , etopusejusgratumreddens . UndediciturinlibrodeLaudabilibusbonis , quodjustitiaesthabitus , quiestintotaanima : pruden -
MEMBRUM IV.
Cuiinsitgratiaprinoetperse , utrumscilicetpotentiæ , velsubstantiæanimæ 1 ?
QUARTOquæritur , Cuiinsitgratiaprimoetperse , utrumscilicetpotentiæ , velsubstantiæanimæ ?
Et videtur, quod potentiae ex ipso nomine gratiae, quod ponitur in Littera a Magistro et Augustino.
Dicitur enim gratia operans et cooperans : opus autem respicit potentiam : ergo videtur, quod gratia insit per potentiam.
Adhuc, In Littera dicitur, quod facit velle et currere : utrumque autem est secundum potentiam.
Adhuc, In Littera dicitur, quod prævenit voluntatem, et informat ut velit : voluntas autem potentia est : ergo videtur, quod insit immediate secundum potentiam.
CONTRA :
In definitione præiudicta dicitur, quod gratum facit habentem, et opus ejus
1 Cf. Opp. B.Alberti. Comment. in II Sententiarum, Dist. XXVI, Art. 5. Tom. XXVII hujusce
<--- Page Split --->
gratum reddit. Ergo videtur, quod immediate inest secundum subjectum habentis, et per illud etiam inest potentiis.
tiæ ad essentiam refertur. Aliter enim est de hoc habitu gratiae, et aliter de habitibus virtutum particularium. Virtutes enim particulares perficiunt ad actus determinatos : gratia autem gratum faciens perficit actus ipsos, et operantes in comparatione ad Deum, ut scilicet et operans acceptus sit, et opus ejus acceptum. Sapient. iv, 10 : Placens Deo factus est dilectus. Placens enim Deo est per gratiam : et ideo ipse fit dilectus, et opera ejus. Et hoc est etiam quod dicit Augustinus contra Julianum Pelagianum : « Cooperando Deus in nobis perficit quod operando incipit : quia ipse ut velimus operatur incipiens, qui volentibus cooperatur perficiens. »
Ad ultimum dicendum, quod voluntatem ibi non accipit pro particulari potentia, sed (sicut paulo ante dictum est) pro generali motore omnium eorum quae sunt in anima : et ille est libertas in tota anima diffusa.
Et illud quod contra objicitur, procad object.
Soluto.
SOLUTIO. Dicendum, quod gratia est universalis habitus, informans et subjectum et potentias omnes et opera, per quam Deus inhabitans in sanctis omnibus influit vim merendi vitam æternam : quam vim sine Deo habere non possent : quia hæc virtus infinita est, quæ non convenit nisi Deo. Et ideo dicitur, Isa. xxvi, 12 : Omnia opera nostra operatus es nobis, Domine. Et, Joan. xv, 5 : Sine me nihil potestis facere. Et ibidem, Qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod verum est, quod opus respicit potentiam radicatam in essentia : et ideo etiam habitus gratiae refertur ad essentiam.
Ad ALIUD eodem modo respondendum est, quod velle facit et currere facit : sed utrumque refertur ad essentiam in qua radicatur potentia. Et ideo habitus gra-