QUÆSTIO XCVII.
Respectu quorum sit liberum arbitrium ?
Deinde ratione ejus quod dicitur in libro II Sententiarum, distinct. XXV, cap. Hoc autem sciendum est 1, quaeritur respectu quorum sit liberum arbitrium ?
Et quaeruntur duo, scilicet utrum respectu praesentium, praeteritorum, et futurorum, vel futurorum tantum ?
Et secundo, Qui sunt actus liberi arbitrii ?
MEMBRUM 1.
Utrum liberum arbitrium sit respectu praesentium, praeteritorum, et futurorum, vel futurorum tantum 2 ?
Ad primum dicit Magister, quod liberum arbitrium non refertur ad praesens, nec praeteritum, sed ad futura contingentia.
Sed contra hoc est, quod
Videtur liberum arbitrium esse causa secundum propositum et voluntatem : voluntas autem, ut dicunt Aristoteles et Damascenus, finis est : finis autem aliquando est praesens, aliquando praeteritus, et aliquando futurus : nihil ergo est dicere, quod liberum arbitrium respiciat futurum contingens, et non praesens, nec praeteritum.
Adhuc, Ut dicunt Damascenus et Gregorius Nyssenus, liberum arbitrium est de his quae sunt in nobis : ea quae sunt in nobis aliquando sunt praesentia, aliquando praeterita, et aliquando futura : ergo liberum arbitrium aliquando est de praesentibus, aliquando de praeteritis, et aliquando de futuris.
Adhuc, In contingentibus et futuris, ut dicit Aristoteles in 1 Perihermenias, non est determinata veritas, neque falsitas. Si ergo liberum arbitrium tantum est de contingentibus futuris, non erit neque de veris, neque de falsis determinate, quod videtur esse inconveniens.
Solutio. Dicendum quod sicut dicit Magister, liberum arbitrium non est nisi de contingentibus et futuris. Et ratio est, quia liberum arbitrium non est nisi de operabilibus per nos, quae sunt in nobis quoad facere vel non facere, et quorum nos domini sumus et causa. Praesentia autem determinata sunt ad esse : praeterita vero ad necesse fuisse. Et ideo nec praesentia nec praeterita se habent ad esse et non esse, sed ad esse tantum, propter quod consilium non est de illis, nec inquisitio. Consilium autem est, ut dicunt Damascenus et Gregorius Nyssenus, de operabilibus per nos, quae et aliter possunt fieri. Et hoc idem dicit Aristoteles in II Ethicorum. Unde consilium non est
1 Cf. II Sententiarum, Dist. XXV, cap. B. Tom. XXVII novæ nostræ editionis Opp. B. Alberti, pag. 425.
2 Cf. Opp. B, Alberti, Comment. in II Sententiarum, Dist. XXV, Art. 2. Tom. XXVII hujusce novæ editionis.
<--- Page Split --->
nisi de contingentibus et futuris. Et ideo liberum arbitrium, cujus est eligere id quod ex consilio definitum et sententiatum est, ut dicit Damascenus, non est nisi de contingentibus et futuris. De necessariis enim, sicut si sol orietur cras, vel non, nullus consiliatur : quia haec subjacent necessario ordini causarum naturalium et essentialium. Similiter cum Deus sit causa omnium, de operibus Dei qualiter illa velit facere, vel non facere, nullus consiliatur : quia non sunt operabilia per nos. Sed de futuris et contingentibus et operabilibus per nos consiliamur qualiter fiant, ut finem propositum et intentum attingant : illa sunt futura contingentia possibilia per nos sic et aliter fieri.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod voluntas est finis propositi et intenti, et ille semper est futurus et possibilis sic et aliter obtineri : sed finis acquisitus jam aliquando est præsens, aliquando præteritus. Unde in argumento est fallacia accidentis : arguit enim ac si necesse sit idem subjecto et accidenti inesse : et hoc non est verum.
Ad ALIUD dicendum, quod liberum arbitrium est de his quæ sunt in nobis : sed hoc est falsum quod assumit, quod ea quæ sunt in nobis, secundum quod sunt in nobis, sint aliquando præsentia, aliquando præterita, sed semper sunt futura et contingentia : et quando sunt præsentia et præterita, non amplius sunt in nobis.
Ad ULTIMUM dicendum, quod liberum arbitrium est de his quæ neque vera neque· falsa sunt determinate : quia sicut dicit Aristoteles in V primæ philosophiæ, unumquodque sicut se habet ad esse, ita se habet ad verum. Operabilia autem per nos et contingentia nec se habent determinate ad esse, nec ad non esse, sed possibilia sunt sic et aliter fieri : et hoc non est inconveniens in his quæ subjacent libero arbitrio et consilio.
MEMBRUM II.
De actibus liberi arbitrii.
Secundo, Quæritur de actibus liberi arbitrii.
1.Dicit enim Damascenus in libro II de Fide orthodoxa, quod « in libero arbitrio conjugatae sunt et cognoscitiva et animales et vitales virtutes : et cum ratione movente libero arbitrio appetit, et libero arbitrio vult, et libero arbitrio inquirit et scrutatur, et libero arbitrio judicat et disponit, eligit et facit impetum et agit 1. » Secundum hoc multi actus sunt liberi arbitrii.
Adhuc, Quæcumque potentiae sic se habent ad invicem, quod quædam sunt definientes alias, et quædam definita per alias, harum actus similiter se habebunt ad invicem, ita quod actus definientium sint in actibus definitarum. Ratio et voluntas definiunt liberum arbitrium, maxime secundum Augustinum, secundum quod dicit, quod liberum arbitrium est facultas rationis et voluntatis. Ergo videtur, quod actus rationis et actus facultatis sint in libero arbitrio et actibus ejus.
Adhuc, Secundum Augustinum eligere est liberi arbitrii : eligere autem est duobus vel pluribus propositis hoc illi vel illis præoptare : sed plura proponere cum sit cum collatione, et omnis collatio sit rationis, non potest esse collatio nisi rationis actus.
Adhuc, Objiciunt quidam antiquorum sic : Eligere est respectu veri et boni : quia collatio est ad verum eliciendum. Bonum autem quod optatur in electione finis, est voluntatis : quia omnis appetitus rationalis voluntatis est, sicut dicit
<--- Page Split --->
Damascenus sic : « Voluntas est rationalis appetitus : » et Aristoteles in II Topicorum : « Omnis voluntas in ratione est. » Ergo videtur, quod actus liberi arbitrii qui est electio, duplicem habet finem, scilicet verum et bonum : verum est finis rationis, et bonum finis voluntatis. In actu ergo liberi arbitrii sunt et actus rationis, et actus voluntatis.
est, quod collatio rationis actus est, sed est circa quae ponit liberum arbitrium suam libertatem, secundum quod liberum arbitrium est generalis potentia et generalis motor, libere utens aliis potentii et actibus aliarum potentiarum.
Ad alud dicendum, quod verum est finis rationis, et bonum finis voluntatis, et quod eligere respectu utriusque est : quia etiam est verum ut verum, et est verum ut bonum, secundum quod etiam dicit Philosophus, quod intellectus theoricus sive speculativus per extensionem fit practicus, sicut et ipsa potentia quae et liberum arbitrium dicit, arbitrationem suam quae actus rationis est, extendit ad appetitum voluntatis. Et ideo duo quae sunt in ipso ut fines, efficiuntur unum re quando arbitratur de aliquo vero ut sibi bono.
ULTERIUS quaeritur, Si liberum arbitrium habet plures actus, quis sit principalis, et quis sit ordo inter illos ?
Solutio. Dicendum, quod sicut liberum arbitrium est una potentia, ponens tamen libertatem suam circa rationem et circa voluntatem principaliter, ita multos habet actus in quibus libertas ejus consideratur, sicut patet in auctoritate Damasceni inducta, inter quos tamen est unus principalis : quia necesse est, quod una potentia habeat unum principalem actum : et ille actus est electio, sicut vult Augustinus.
Ad primum ergo dicendum, quod non sunt multi actus propter hoc, quod multae sunt potentiae : sed propter hoc, quod libertatem ponit circa multas potentias, praecipue circa rationem et voluntatem. Unde ex ratione est, quod arbitratur, quod judicat, quod disponit, quod sententiat, quod eligit : ex voluntate enim est, quod vult, et appetit, et impetum facit, et agit, et utitur.
Ad alud dicendum, quod procedit et veritatem concludit : sed ita sunt in libero arbitrio quod circa has potentias ponit suam libertatem : et non ita quod constituant essentiam liberi arbitrii secundum quod potentia quadam est distincta et separata ab aliis.
Ad alud dicendum, quod verissimum
Ad in quod ulterius quaeritur, dicendum quod electio principalis ejus actus est secundum Augustinum et veritatem.
Et ad id quod ulterius quaeritur de ordine, dicendum quod in actibus rationis qui dicuntur esse liberi arbitrii, ordo est secundum dispositionem et processum ab imperfecto ad perfectum : et in hoc ordine primum est inquirere, secundum est inquisita et inventa disponere, tertium disposita dijudicare, quartum dijudicata per sententiam determinare, quintum determinata eligere, qui actus perfectior est quatuor praecedentium. In actibus autem voluntatis etiam proceditur ab imperfecto ad perfectum : et sic primo occurrit appetere, secundo velle, tertio facere impetum, quarto agere in opere, quinto uti ad usum voluntatis sive referre ad exercitium.
Et haec de libero arbitrio dicta sufficiant.
<--- Page Split --->