QUÆSTIO XCIV.

De triplici divisione libertatis arbitrii secundum Magistrum, scilicet a necessitate, a peccato, et a miseria.

Deinde ratione ejus quod dicit Magister in libro II Sententiarum, distinct. XXV, in illo cap. Est namque libertas arbitrii triplex, quaeritur de triplici libertate arbitrii, scilicet a necessitate, a peccato, et a miseria.

  1. Et de libertate a necessitate dicit sic : « A necessitate et ante peccatum, et post æque liberum est arbitrium : sicut enim tunc cogi non poterat, ita nec modo. Ideoque voluntas merito apud Deum judicatur, quæ semper a necessitate libera est et numquam cogi potest. Ubi necessitas, ibi non est libertas : ubi non est libertas, nec voluntas, et ideo nec meritum. Hæc libertas in omnibus est tam bonis quam malis. »

  2. Adhuc, Bernardus in libro de Libero arbitrio et gratia sic dicit : « Libertas arbitrii est a peccato, et a coactione, et a miseria. » Et quaeritur, Qualiter ista divisio concordat cum prima quam ponit Magister ?

  3. Adhuc, Bernardus, ibidem, « Libertas a coactione est liberi arbitrii :

libertas a peccato, liberi consilii : libertas a miseria, libertas complaciti. »

  1. Adhuc, Bernardus, ibidem, « Libertas arbitrii est liberum velle. » Ibidem, Bernardus : « Arbitrii est discernere quid liceat, consilii quid expediat, complaciti quid libeat. »

  2. Adhuc, Ibidem, Bernardus : « Arbitrii est liberum velle, consilii verum sapere, complaciti plenum posse. »

  3. Adhuc, Quæritur de alia Sanctorum divisione, Augustini scilicet et aliorum, quod est libertas naturae, et gratiae, et gloriae.

  4. Adhuc, Quæritur de divisione Anselmi quam dat in libro de Libero arbitrio sic dicens, quod « libertas quaedam est accepta, quaedam non : et acceptarum quaedam est cum rectitudine, quadam non : et illarum quae sunt cum rectitudine, quaedam sunt cum rectutidiamissibili, et quaedam non. » Quæritur ergo de omnibus istis divisionibus, Penes quid sumantur, et quomodo reducantur ad idem? Divisio enim generis in

<--- Page Split --->

species per commune univocum deberet dari : libertas autem videtur univoc e de istis omnibus prædicari.

necessitate sive a coactione est per naturam. Ex eo enim quod anima rationalis elevata est supra materiam corporalem, et non obligata ei, sed potius materia corporalis obligata est animæ et movet et continet eam, habet libertatem a coactione in omnibus actibus suis, quos habet vel secundum arbitrium rationis vel secundum electionem voluntatis. Libertatem autem a peccato habet a gratia gratum faciente. Libertatem a miseria habebit a gloria in statu futuræ beatitudinis. Si autem comparatur ad finem : sic datur divisio Anselmi, quia sic quædam libertas est non accepta, sicut divina : quædam accepta, sicut creata in Angelis et hominibus : quædam cum rectitudine naturali data in conditione, sicut illa quæ fuit in statu innocentiæ, sicut supra dixit Magister in libro II Sententiarum, distinct. XXIV, cap. Hic considerandum est. Illud utique adjutorium quo poterat primus homo manere si vellet. fuit libertas arbitrii ab omni labe et corruptione immunis, atque voluntatis rectitudo et omnium naturalium potentiarum animæ sinceritas atque vivacitas. Si autem est rectitudo virtutis et gratiæ : tunc est rectitudo quæ est in statu gratiæ. Si vero est rectitudo elevans ab incuvatione miseriæ : tunc est rectitudo gloriæ.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod Magister ibi non describit libertatem quæ est a coactione et a natura, quæ æqualter est in bonis et malis. Et ratio hujus etiam est secundum grammaticos, quia dicitur a privatione simplici coactionis : privationes autem impossibile est accipere intensionem vel remissionem : quia unus non dicitur cæcior altero, ubi omnes æqualiter lumine privati sunt.

Ad ALIUD dicendum, quod divisio Bernardi omnino concordat cum divisione Magistri : quia libertas a coactione idem est cum libertate a necessitate et a natura : libertas autem a peccato ab utrisque ponitur æqualis re, et libertas a

<--- Page Split --->

miseria similiter. Duo enim sunt deprimentia? facultatem hominis, peccatum scilicet, et pœna. Et contra illa duo sunt remedia liberatoris, gratia scilicet sublevans a peccato, et gloria sublevans a pœna.

Ad DICTUM Bernardi dicendum, quod hoc stat sicut jacet. Quia enim liberum arbitrium est facultas rationis et voluntatis, propter hoc ad quosdam determinatur rationis actus, et ad quosdam actus voluntatis : et hoc intendit Bernardus, et non aliud.

ULTERIUS dicendum ad dictum Bernardi, quod cum dicit, quod arbitrii est liberum velle, determinat ad actum principalem libertatis qui est velle. Et cum dicit, quod arbitrii est discernere quid liceat, determinat arbitrium rationis ad finem ad quem datum est. Et similiter cum dicit, consilii quid expediat, iterum determinat consilium ad finem ad quem datum est homini. Et similiter cum dicit, complaciti quid libeat, determinat complacitum iterum ad finem ad quem datum est homini.

Et SIMILITER in sequenti, unumquodque istorum determinat ad finem : libertas enim est ad libere velle, consilium et inquisitio ad verum sapere, complacitum autem non est perfectum nisi in pleno posse quando potest quidquid vult et nihil ultra secundum rationem.

Ad ID quod quaeritur de alia divisione, jam responsum est : quia est eadem cum ista. Libertas enim naturae est eadem cum libertate a coactione, et libertas gratiae eadem cum libertate a peccato, et

libertas gloriae eadem cum libertate a miseria.

DE DIVISIONE Anselmi dicendum, quod data est in comparatione ad finem et causam. Acceptum enim et non acceptum dicta sunt par causam : rectitudo autem finis est libertatis. Et de his satis dictum est aupra in quaestione de definitione liberi arbitrii quam dat Anselmus.

Ad ID quod quaeritur ulterius, Si libertas sit amissibilis?

Dicendum, quod libertas a coactione numquam est amissibilis : quia a natura est : natura enim non tollitur per peccatum, sed vulneratur. Sed libertas a peccato amissibilis est per peccatum : et libertas a prima miseria amissibilis per miseriam pœnae æternæ. Et quod damnati non possunt velle bonum, sed volunt malum, non est per necessitatem et coactionem, sed per extremam damnationem, qua obstinati sunt in malo. Et de hoc etiam supra in definitione liberi arbitrii data ab Anselmo sufficienter diclum est.

Ad ULTIMUM quod objicitur, dicendum quod non est simile de libero arbitrio et aliis qualitatibus : libertas enim arbitrii naturalis est et data cum natura : et ideo non habet contrarium permiscibile sibi per quæ tolli possit. Aliae autem qualitates sunt passiones vcl passibiles qualitates inferentes vel illatae : et habent contraria quorum permixtione remitti possunt et intendi et etiam destrui per modum alterationis.

<--- Page Split --->