QUÆSTIO LXXXVII.
De origine peccati primorum parentum.
Deinde transeundum est ad ea quaë dicuntur in libro II Sententiarum, distinct. XXII, quaë incipit, ibi, Hic videtur diligener investigandum esse, quaë fuerit origo illius peccati.
Ubi quaeruntur quinque, scilicet quare permisit Deus hominem tentari cum sciret eum casurum ?
Tertio, Quis plus peccaverit, Adam an Heva ?
Quarto, Si Adam et Heva in primo statu fuerint deceptibiles, an non ?
Quinto, Si peccatum primorum parentum fuerit remediabile, cum peccatum Angeli fuerit irremediabile ?
Secundo, Quaë fuerit origo peccati?
<--- Page Split --->
MEMBRUM I.
Quare permiserit Deus hominem tentari, cum sciret eum casurum, et ex tentatione multa mala proventura?
cavere. Si enim fecisset eum in anima sicut in corpore, ut scilicet sicut in corpore incommoda sentire non potuit, ut dicit Isidorus, quem nec spina pungeret, nec ignis ureret, nec aqua mergeret, nec gladius scinderet : ita fecisset eum in anima, quod contra veritatem nihil posset admitere : tunc cautum fuisset omnibus, et fuisset nobilior status primorum parentum.
PRIMO-ergo quaeritur, Quare permisit Deus hominem tentari, qui scivit eum casurum, et ex tentatione multa mala proventura?
Hanc enim quaestionem movet Magister in libro II Sententiarum, distinct. XXII, cap. Porro sciendum est.
Quaeritur ergo Quare Deus permisit eum tentari?
Et videtur, quod non debuit permittere.
Tentatio enim est ad acceptionem experimenti : Deus autem non indiget experimento, quia omnia praescit : ergo videtur, quod permittere hominem tentari non debuit.
Ad hoc respondet Augustinus in libro XI super Genesim ad litteram, sic dicens : « Melius creare fuit hominem qui posset consentire tentationi, quam qui non posset tentari : cx hoc enim exercetur virtus, et est palma gloriosior non consensisse tentationi, quam non posse tentari1. »
Ad hoc autem quod dicitur, quod futurum erat magnum malum. Respondet Augustinus sic : « Licet magnum malum futurum esset, non tamen hoc fuit per opus Dei, sed per opus hominis. Quod autem facturus erat]homo propria voluntate per culpam, Deus ordinavit aequitate per poenam, et ut aliis esset ad cautelam. » Videtur haec causa non esse sufficiens : quia aliter et melius poterat
ULTERIUS QUÆRITUR :
De verbo Augustini qui dicit, quod quia mulier intelligebat verba serpentis et non serpens, et diabolus intelligebat ea, oportuit quod diabolus tentaret Hevam, et non serpens : et quia vir intellexit mulierem, mulier, et non serpens, nec diabolus, tentavit virum. Hoc enim videtur non esse verum : mulier enim dixit ad Deum in excusatione peccati : Serpens decepit me2 : et ita videtur, quod serpens deceperit, non diabolus.
Adhuc, Serpens punitus est et maledictus inter omnia animantia terræ, cum Deus dixit : Super pectus tuum gradieris, et terram comedes omnibus diebus vitæ tuæ. Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius : ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus3. Et injustum esset, quod serpens esset punitus, nisi peccasset tentando : ergo videtur, quod serpens tentavit eam, et non diabolus.
Adhuc, II ad Corinth. xi, 3 : Timeo, ne sicut serpens Hevam seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri, et excidant a simplicitate quæ est in Christo. Ergo videtur, quod serpens seduxit Hevam, quod est contra verbum Augustini.
Adhuc, Cum vir fuit fortior ad resistendum, si astutissimus fuit serpens, sicut dicit Scriptura4, potius debuit diabolus ipse et per seipsum tentare virum,
<--- Page Split --->
quam per mulierem : quia scivit, quod mulier faciliter inclinabilis esset ad virum cui data fuit in adjutorium.
Solutio. Dicendum, quod ex justitia ordinis naturae fuit, quod homo talis fieret, qui tentari posset. Et hoc est quod dicitur, Eccli. xvii, 1, ubi dicitur : Deus creavit de terra hominem, et secundum imaginem suam fecit illum. Et parum infra, yt. 5 et seq. : Et cor dedit illis excogitandi, et disciplina intellectus replevit illos. Creavit illis scientiam spiritus, sensu implevit cor illorum, et mala et bona ostendit illis. Posuit oculum suum super corda illorum, ostendere illis magnalia operum suorum. Unde cum hominem fecisset in imaginatione creationis, quae est ratio, ut dicit Glossa super illud Psalmi iv, 7 : Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine : tunc fecit hominem inquisitivum de vero et falso, et de bono et malo : et cum omnis inquisitivus sit tentativus, ut vult Aristoteles, et ideo tentari posset circa verum et falsum, bonum et malum : de ratione ordinis naturalis est, ut talis factus sit, qui tentari possit. Dicit autem Plato in Timaeo, quod creator cum optimus sit, nulli negavit commoda ad beatitudinem secundum naturam. Et cum exercitium virtutis in tentatione ad gloriam faciat beatitudinis, congruum fuit ut permitteret tentari hominem : quia sine tentatione non esset satis gloriosa virtus ejus, nec perfecta felicitas.
Et hoc est quod dicit Augustinus in auctoritate primo inducta.
Ad id quod contra objicitur de acceptione experimenti, quo non indiget Deus, dicendum quod licet Deus non indiguerit experimento, tamen homo tentatus indiguit ut suiipsius acciperet experimentum, et cautior esset in posterum, et ad hoc permissus est tentari.
Ad hoc quod sequitur de Augustino, jam responsum est : quia hoc verum est, quod palma gloriosior est : et hoc fuit bonum quod elicuit Deus de illo malo.
Et hoc dicit sequens auctoritas Augustini : « Melius enim est, quod fiat ut et bonum et malum ordinetur, quam quod fiat alterum tantum. » Sic enim perfecitor et completior est universitas, ut in antehabitis probatum est.
Ad aliud dicendum, quod non secundum ordinem natura ita fieri debuit : quia, sicut dicit Damascenus, per electionem oportuit eum esse vertibilem ad utramque partem oppositorum, veri scilicet et falsi, et boni et mali. Aliter enim negata fuissent ei quæ sunt propriæ naturae rationalis creaturae.
Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod sicut jam habitum est in secunda quaestione incidenti membri quarti praecedentis quaestionis de progressu tentationis, anima serpentis per imaginationem propriam non formavit illas voces, sed diabolus in serpente : et ideo diabolus tentationis illius fuit auctor, serpens autem instrumentum : et ideo dicit Augustinus, quod non serpens, sed diabolus tentavit Hevam.
Ad aliud dicendum, quod serpens fuit punitus : quia instrumentum fuit peccati in detestationem peccati et posteritatis exemplum.
Ad aliud dicendum, quod serpens seduxit ut instrumentum, sed non ut agens causa.
Ad aliud sive ultimum dicendum, quod serpens scivit virum esse fortiorem, hoc est, diabolus in serpente : et propter hoc sicut in quaestione praecedenti membro tertio quare tentatio incepit a muliere dictum est, mulierem et non virum aggressus est primo : virilem enim animum non fuit ausus invadere nisi per mulierem. Nihil enim efficacius est ad emolliendum virilem animum et seducendum sicut femina. Et hoc est quod Aristoteles dicit in VII Ethicorum ex Homero : « Doli complicatrix Venus : et cingulum sive corrigia Veneris, furata est mentem valde sapientum. »
<--- Page Split --->
MEMBRUM II.
Quæ fuerit origo peccati, utrum scilicet superbia 1 ?
SECUNDO quaeritur, Quæ fuerit origo peccati ?
Hanc enim quaestionem Magister disputat in libro II Sententiarum, distinctXXII, ubi dicit, Hic videtur diligenter investigandum esse, quæ fuerit origo et radix illius peccati.
Et videtur, quod fuerit origo superbia.
Eccli. x, 14 et 13 : Initium superbie hominis apostatare a Deo : quoniam ab eo qui fecit illum, recessit cor ejus. Videtur ergo, quod initium fuerit superbia.
Adhuc, Augustinus ad Orosium : « Elatus superbia primus homo suasioni serpentis obediens, præcepta contempsit. »
Adhuc, Bernardus super Cantica : « Ambo, diabolus et homo, iniquitatem meditati sunt altitudinem affectantes : ille potentiae, scilicet diabolus : iste scientie, scilicet homo. » Ergo initium peccati fuit altitudo scientiae : et sic superbia.
Adhuc, Ad Roman. v, 19 : Per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi. Hoc tractans Augustinus in libro VIII super Genesim ad litteram, dicit sic : « Non potuit melius et diligentius commendari quam malum sit sola inobedientia : cum ideo reus iniquitatis factus est homo, quia eam rem tetigit contra prohibitionem, quam si non prohibitus tetigisset, non peccasset2. » Sed dicit Gregorius super Job, xxviii, 1,
quod « inobedientia filia est superbiæ. » Ergo videtur, quod inobedientia non fuisset nata in eo nisi superbia præcessisset : et ita videtur, quod superbia fuerit primum peccatum et initium peccati.
CONTRA :
In primo homine fuit appetitus scientiae. Ibidem autem in Glossa dicit Augustinus, quod avaritia non tantum est pecuniae, sed altitudinis et scientiae. Ergo videtur, quod appetitus avaritiae fuit initium peccati ejus.
Adhuc, Videtur quod peccatum erroris fuerit initium. 1 ad Timoth. ii, 14 : Adam non est seductus, mulier autem seducta in praevaricatione fuit. Quod exponunt Sancti, quod in hoc non fuit seductus in quo mulier, sed fuit seductus in hoc, quod credidit veniale quod fuit mortale. Et quocumque modo dicatur, et Adam seductus fuit et Heva seducta : seductio autem peccatum erroris est : ergo in utroque peccatum erroris est : ergo in utroque peccatum erroris fuit.
Adhuc, Videtur quod fuerit peccatum gulae. Ambrosius super Matthæum, iv, 3, ubi dicitur : Et accedens tentator, dicit sic : « Eo ordine tentavit Christum quo primum hominem dejecerat. » Constat autem, quod primo Christum tentavit de gula quando dixit : Dic ut lapides isti panes fiant3.
Sed quia dicit Magister in eadem distinctione vicesima secunda, quod hoc inquirendum sit, quod fuerit initium peccati et radix : quaeratur, quod fuit primum appetibile quod appetiit primus homo? Hoc enim videtur fuisse radix peccati, quia per dulcedinem praestabat nutrimentum appetitui.
Videtur, quod hoc fuerit similitudo æquiparantiae in scientia Dei.
- Super illud Psalmi lxxvii, 5 : Quæ non rapui, tunc exsolvebam, dicit Glossa
<--- Page Split --->
sic : « Adam et Heva voluerunt rapere divinitatem, et obtinuerunt infelicitatem.
- Adhuc, Super illud Apostoli, ad Philipp. ii, 6 : Non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo. Ibi Glossa, « Non usurpavit quod suum non erat, scilicet æqualitatem Dei, ut diabolus fecit, et primus homo. »
contra. CONTRA :
Esse æqualem Deo sive in potentia sive in scientia, est appetibile quod in nullius creaturæ rationem cadere potest : et quod per rationem non potest apprehendi, non potest appeti : ergo videtur, quod æqualitatem Dei appetere non potuit, nec illa fuit radix peccali.
solutio. Solutio. Dicendum, cum Augustino et aliis Sanctis, quod elatio superbiae primum fuit peccatum in Heva. Cum enim diabolus dixit: Eritis sicut dii, scientes bonum et malum 1 : statim, ut dicit Augustinus, menti ejus subrepsit quaedam elatio quae comprimenda fuit. Sicut etiam dicit Magister in libro II Sententiarum, distinct. XXII, in illo cap. Et talis quidem elatio. « Ex ista ela- « tione processit error, quod falsa appro- « bavit pro veris. Et quia putabat hoc « acquirere per comestionem, ex hoc « ulterius processit avaritia scientiae, et « comestio pomi, quod vocatur gula : et « ex hoc facta est inobedientia, et factus « est homo inobediens. » Omnia tamen haec unum peccatum sunt : quia ordinantur ad unum, sicut in praecedenti quaestione membro primo determinatum est, ubi quaerebatur, Utrum unum peccatum fuit in tentatione Adæ, vel plura, et quo ordine ?
Prima ergo quatuor concedenda sunt. subject. 1. Ad aliud quod de avaritia dicitur, dicendum quod avaritia si proprie sumatur prout facit speciale peccatum, non est nisi appetitus pecuniae, et dicitur philargyria, hoc est, amor argenti. Si autem non sumatur ut speciale peccatum,
sed ut radix omnium malorum, ut dicitur, I ad Timoth. vi, 10 : Radix omnium malorum est expiditas : tunc nihil aliud est nisi inordinatus amor sive libido privati delectabilis, sive hoc sit altitudo, sive scientia, sive pecunia : et sic non est separatum peccatum a superbia secundum quod superbia nihil aliud est quam improba voluntas altitudinis in scientia deiformi.
Ad aliud dicendum, quod Adam et Ad object.2. Heva seducti sunt, sed in hoc erraverunt, quod falsa pro veris approbaverunt. Sed, ut dicit Augustinus, et in Sententiis ponitur in praeinducto capitulo, seduci non potuisset, nisi elatio praecessisset : et ideo elatio fuit primum peccatum.
Ad aliud de gula, dicendum quod Ad o'ject.3. gula fuit principale in quo facta est prohibitio, et ad quod omnia alia ordinabantur : sed non fuit primum in appetitu peccantis.
Ad id quod objicitur de radice, dicendum quod pro certo radix fuit et appetibile primum quaedam æquiparantia in scientia deiformi. Et hoc intelligitur ex Glossa consequenter inducta super Psalmum et epistolam ad Philippenses.
Ad id quod contra objicitur, dicendum Ad object. quod æquiparentia in scientia deiformi secundum æqualitatem non potuit cadere in rationem vel hominis vel diaboli ad appetendum. Nec ita appetierunt eam, ut dicit Anselmus in libro de Casu diaboli: sed quantum ad modum appetierunt eam, ut scilicet diabolus ex se haberet potentiam, et primus homo ex se scientiam : quod non est nisi Dei : excellentiam enim ex se non habuit.nisi Deus : et sic ex se appetierunt similitudinem divinam. Unde dicit Anselmus, quod « nihil aliud appetierunt, quam ad quod pervenissent si stetissent, licet non per eumdem modum. »
<--- Page Split --->
MEMBRUM III.
Utrum peccatum primorum parentum fuerit maximum ? et, Quis eorum plus peccaverit ? et, An potuerint peccare venialiter ? et, Qui sint gradus peccati ?
Tertio quaeritur, Quis plus peccaverit, Adam scilicet, vel Heva ?
Et circa hoc oportet quatuor quaerere, scilicet de quantitate peccati.
Secundo, De comparatione peccati Adae ad peccatum Hevae.
Tertio, Si Adam in primo statu potuit peccare venialiter ?
Quarto, De gradibus qui fuerunt in peccato illo.
- Adhuc, Magister in libro II Sententiarum, distinct. XXI, cap. Porro sciendum, distinguit duo genera tentationis. Unum intus a carne : et dicit, quod hoc gravius impellit. Alterum extra ab hoste, quod minorem habet impulsum. Et accipitur ab Augustino in libro XIV de Civitate Dei, ubi sic dicit : « Quisquam Adae damnationem nimiam vel injustam putat, metiri profecto nescit quanta fuerit iniquitas in peccando, ubi tanta erat non peccandi facilitas 3. » Et hoc probat Augustinus duobus modis. Commendatur enim Abrahae obedientia, eo quod difficillimum fuit in quo paratus fuit obedire, scilicet filii immolatio 4. Commendatur et extollitur Christi obedientia, eo quod difficillimum fuit in quo obedivit. Ad Philip. ii, 8 : Factus obediens, scilicet Patri, usque ad mortem, mortem autem crucis. Ergo per oppositum maxime vituperabilis est inobedientia, ubi facillimum fuit obedire, sicut in praecepto quod datum est Adae.
Contra :
- Super illud Psalmi xviii, 14: Emundabor a delicto maximo, Glossa : « Maximum delictum est superbia. » Ergo videtur, quod non maximum sit peccatum Adae.
Videtur ergo primo, quod peccatum illud fuit maximum peccatum :
Peccatum enim mensuratur ad peenam, et e converso : peccatum autem illud maxima peena, hoc est, damnatio generis totius huuani secuta est : ergo maximum fuit.
Adhuc, Augustinus ad Orosium : « Hac causa, exstitit : ubi mortis periculum Adam incurrit, et ab illo uno homine humana natura vitiosa atque peccato obnoxia, et mortalis exstitit 1. »
Adhuc, Augustinus in Enchiridion : « Post peccatum exsul effectus Adam, stirpem quoque suam, quam peccando in se tamquam in radice vitiaverat, peena mortis et damnationis obstrinxit : ut quidquid prolis ex illo et simul damnata per quam peccaverat conjuge, per carnalem concupiscentiam nasceretur, traheret originale peccatum 2. »
Adhuc, Augustinus in libro de Consensu Evangeliorum : « Gravissimum est scelus occisio Christi, ex quo omnes Judaei eradicati ex ipsa Jerosolyma, quae erat caput regni, et per totum orbem dispersi. »
Adhuc, Tanto majus est peccatum, quanto major est in quem peccatur : vita Christi omnibus incomparabilis fuit: ergo maximum peccatum fuit quod commissum est in vitam Christi.
Adhuc, Peccatum diaboli causa fuit omnium peccatorum : ergo fuit maximum.
<--- Page Split --->
vel minora. Si enim comparantur ad invicem in reatu penea : tunc absque dubio ea quae maxime puuita fuerunt, maxima sunt : et sic peccatum Ade maximum dici potest. Et in hoc sensu procedunt auctoritates et rationes ad hoc inducte.
Si autem quantum ad eum contra quem fiunt : tunc sicut dicit Anselmus in libro II Cur Deus homo, cum Christus in infinitum excedit totum humanum genus et omnem creaturam, peccatum de traditione et occisione Christi erit maximum : et etiam, sicut dicit Anselmus, infinitum et irremissibile, nisi temperaretur per ignorantiam, quia nesciverunt eum esse Deum. Et hoc est quod dicit Petrus, Act. ui, 17 : Et nunc, fratres, scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri. I ad Corinth. ii, 8 : Si enim cognovissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent. Et sic iterum procedunt auctoritates et rationes ad hoc inducte.
Si autem comparentur in objecto, tunc superbia quae altitudinem appetit, et maxime ad aequalitatem Dei in Angelo, homine primo, et Antichristo, de quo dicitur, II ad Thessal. ii, 4, quod extollitur supra omne quod dicitur Deus : tunc superbia erit maximum peccatum. Et sic iterum procedunt auctoritates et rationes ad hoc inducte.
Si autem fit comparatio quantum ad causalitatem mali quod fit ex peccato : sic cum omnia peccata causata sint a primo peccato Luciferi, tunc primum peccatum Luciferi erit peccatum maximum. Et sic iterum procedit quod ad hoc inductum est.
Si vero fiat comparario quantum ad radicem peccati ex qua procedit : tunc peccatum quod fit in Spiritum sanctum ex certa malitia est peccatum maximum : hoc enim ex certa malitia est, sicut impugnatio veritatis agnita, et invidentia fraternae gratia, et induratio, et
obduratio, et finalis impenitentia, et vocatur desperatio, et praesumptio impia de venia ab eo qui veniam non meretur, nec merendi habet propositum. Matth. xii, 31 et 32 : Spiritus blasphemia non remittetur. Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei : qui autem dixerit contra Spiritum sanctum, non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro 1. Et de impugnatione veritatis agnita, Joan. xv, 22: Si non venissem et locutus fuissem eis, peccatum non haberent : tunc autem excusationem non habent de peccato suo.
Et per hanc distinctionem patet solutio ad omnia quae inducta sunt circa primum.
Ad hoc quod quaeritur, Quis plus Ad quaes peccaverit, Adam, vel Heva ?
Solvendum est etiam per distinctionem. Si enim fiat comparatio in bono contra quod peccatum est factum : cum Adam peccaverit contra deiformem mentem qua praeditus fuit, et contra bonum quo principium erat omnis humanae naturae, et non Heva, sic Adam plus peccavit. Si vero fit comparatio in inducte peccatum : tunc quia Heva induxit Adam, plus peccavit quam ipse. Si vero fiat comparatio in actu peccati : tunc aequaliter peccaverunt, quia aequaliter transgressi sunt. Si comparentur in piena peccati : tunc mulier plus punita fuit, et plus peccavit. Et si comparentur ad eum in quem peccaverunt : tunc mulier plus peccavit : quia peccavit et in virum suum, et in Deum : vir autem tantum in se et in Deum. Et haec solutio bona est, et ponitur a Magistro in libro II Sententiarum, distinct. XXII, cap. Ex quo manifeste adverti potest.
Si vero fit comparatio in fastu excusationis peccati : tunc dicit Augustinus in libro XI super Genesim ad litteram et ponitur a Magistro in libro II Sententiarum, distinct. XXII, cap. Sed huic vide-
<--- Page Split --->
tur contrarium, tunc peccaverunt æqualiter. Et sunt verba Augustini ista : « Dixit Adam : Mulier, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi 1. Non dixit : Peccavi. Superbia enim habet confusionis deiformitatem, non confessionis humilitatem. Nec etiam mulier confitetur peccatum, sed refert in alterum, dicens : Serpens decepit me, et comedi : in impari sexu, sed pari statu . »
pestilentiae sedere. Pestilentia enim, ut dicit Augustinus, morbus est a pastu procreatus animalia inficiens. Cathedra vero catechizantium est aedes sive docentium. Et sic Glossa distinguit gradus peccati primi metaphorice.
MEMBRUM IV.
- Ad 12 quod ulterius quæritur, Utrum Adam in primo statu potuit peccare venialiter ?
Utrum Adam et Heva in primo statu fuerunt deceptibiles, an non ?
Dicendum, quod sophisma est ex compositione et divisione. Si enim hoc quod dico primo vel in primo statu, componatur cum hoc verbo potuit, constat quod in primo statu potuit et mortaliter et venialiter peccare sicut et postea : quia eamdem potentiam habuit, licet aliter et aliter dispositam. Et in hoc sensu procedit ratio in contrarium inducta.
Si vero eadem determinatio, scilicet primo vel in primo statu, dividatur ab hoc verbo potuit, et conjungitur cum hoc verbo peccare : tunc constat, quod non potuit nisi mortaliter. Et in hoc sensu procedunt auctoritates et rationes et maxime Augustini ad hoc inductae : quia non potuit esse nisi mortale peccatum sic commissum.
Ad quest. 4. Ad 12 quod ulterius quæritur, dicendum quod Glossa distinguit gradus illius peccati metaphorice secundum quod progreditur in peccante. Sic enim abit a recta via per præcepti et præcipientis contemptum : quia tunc non supponit se præcepto et præcipienti, et sic abit a recta via in consilio impiorum. Et per fructum delectabilis quod appetit in peccato, stat et moratur in peccato. Per excusationem autem sedet ut magister, docens quare ipse sit excusabilis, et alius accusabilis. Et ideo dicitur in cathedra
Quarto quæritur, Si Adam et Heva in primo statu fuerunt deceptibiles, an non ?
- Et hoc quæritur ratione ejus quod dicit Magister in illo cap. Solet quæri, ubi sic dicit Augustinus in libro XI super Genesim ad litteram : « Cum Apostolus Adam fuisse prævaricatorem ostendat, dicens, ad Roman. v, 14 : In similitudinem prævaricationis Adæ (qui est forma futuri), seductum tamen negat, I ad Timoth. 11, 14, ubi dicit : Adam non est seductus, mulier autem seducta in prævaricatione fuit. Unde et interrogatus, Genes. 11, 12, non ait : Mulier seduxit me : sed, dedit mihi de ligno, et comedi. Mulier vero inquit : Serpens decepit me. Hanc autem seductionem proprie vocavit Apostolus, per quam id quod suadebatur cum falsum esset, verum putatum est, scilicet quod Deus ideo lignum illud tangere prohibuerit, quia sciebat eos, si tetigissent, tamquam deos futuros : tamquam divinitatem invideret eis qui eos homines fecerat 3. » Ex his verbis accipitur, quod mulier seducta fuit in primo statu : et cum seduci sit falsum pro vero approbare, quod et idem est errare, videtur, quod error in primo statu potuit incidere
<--- Page Split --->
in mulierem. Et si dicatur, quod aliter est de muliere, et aliter de viro, obviat Augustinus ibidem dicens : « Licet non sit seductus in hoc in quo mulier, scilicet quod crederet verum quod suadebat serpens : tamen dicit, quod seductus est in hoc, quod cum videret mulierem non mortuam post tactum ligni, ignarus divinae severitatis quam adhuc expertus non fuerat, seductus est in hoc, quod putabat esse veniale quod fuit mortale. » Ergo et Adam et Heva seducti sunt in statu innocentiae : ergo seduci poterant.
- Adhuc, In secundo Sententiarum, distinct. XXI, quærit Magister ex verbis Augustini et Bede, Quare mulier non horruit serpentem? Et solvit ibidem, quod cum sciret eum creatum esse a Deo, putabat etiam eum officium loquendi accepisse a Deo : et hoc falsum fuit : ergo falsum approbavit pro vero.
Si quis dicat, quod talis fallacia secundum aestimativam est, et non secundum intellectum, et ideo non derogat dignitati status innocentiae. CONTRA : Augustinus in libro III de Libero arbitrio : « Approbare falsa pro veris, non est natura instituti hominis, sed pœna damnati 1. »
Adhuc, Augustinus in Enchiridion : « Ipse per seipsum error aut magnum in re magna, aut parvum in re parva, semper tamen est malum 2. »
Adhuc, Ibidem, « Hic homines fallunt atque falluntur : miseriores quidem sunt cum mentiendo fallunt, quam cum mentientibus credendo falluntur 3. »
Adhuc, Ibidem paulo post, « Úsque adeo natura rationalis refugit falsitatem, et quantum potest devitat errorem, ut falli nolint etiam quicumque amant fallere. »
Si forte aliquis diceret, quod Augustinus loquitur de fallacia deceptionis quae
indecora est. CONTRA videtur Augustinus dicere sic : « Cum nihil sit aliud errare quam verum putare quod falsum est, falsumque quod verum est : vel certum habere pro incerto, incertumve pro certo sive falsum, sive sit verum : idque tam sit in animo deforme atque indecens, quam pulchrum atque decorum esse sentimus, vel in loquendo, vel assentiendo dicere : Est, est : Non, non : profecto et ob hoc ipsum est vita ista misera qua vivimus, quod ei nonumquam ut non amittatur, error est necessarius 4. »
SOLUTIO. In ista quaestione diversi solutio. diversa dixerunt. Quidam enim dixerunt, quod naturales deceptiones quae sunt secundum sensibilem partem animae, sicut sunt somniales visiones in quibus convertitur anima super imagines sicut super res, cum tamen hoc falsum sit. Et in vigilia in qua, sicut dicunt perspectivi, quidquid videtur, hoc videtur sub angulo trianguli, cujus basis est res visa, hypothenusa radius luminis reflexi in oculum : et ideo quanto longius res videtur, tanto minor esse videtur : quod tamen falsum est, quia ex hoc non est minor res, sed hoc propter angulum in oculo conclusum, qui acutior et strictior est, quanto longius distat ab eo basis, sicut probat Euclides in libro de Fallacia visus. Et has dixerunt esse naturales deceptiones, et his dicebant posse decipi primos parentes in primo statu : eo quod in primo statu eadem habuerunt naturalia quae habuerunt post peccatum, ut dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus 5. Et isti dicunt, quod talis error non repugnat primo statui.
Sed quia hoc dictis Sanctorum nullo modo concordat, eo quod Augustinus, sicut patet in auctoritatibus inductis, dicit, quod omnis error ad miseram vi-
<--- Page Split --->
tam pertinet, ideo videtur dicendum, quod Adam et Heva quamdiu immunes erant ab omni peccato et penitus innocentes, sicut fuerunt in corpore penitus impassibiles et ab intus et ab extra, ita in animo penitus fuerunt indeceptibiles, et nullius erroris susceptivi. Sed hoc verum est, quod ante transgressionem factam per comestionem actualem decepti fuerunt et deceptibiles, sed non ante omne peccatum : quia praecessit in eis elatio quae fuit per humilitatem comprimenda, et post illam elationem deceptibiles facli sunt : et ideo tunc non fuerunt in statu immunitatis omnis peccati. Sed verum est, quod fuerunt in statu qui fuit ante transgressionem factam per opus.
Et per hoc patet solutio ad totum.
MEMBRUM V.
Utrum peccatum primorum parentum fuerit remediabile, cum peccatum Angelorum fuerit irremediabile 1 ?
buerat ad culpam, ei se Deus ad imitationem humilitatis præberet ad veniam. »
Adhuc, Magister in libro II Sententiarum, distinct. XXI, cap. Praeterea angelica, rationem ponit quare remediabile sit peccatum hominis : et inducit Augustinum in Enchiridion 2 sic dicentem : « Placuit universitatis creatori et moderatori, ut quoniam non tota multitudo Angelorum Deum deserendo perierat, ea quae perierat, in repertua perditione remaneret : quae aulem cum Deo illa deserente perstiterat, de sua certissime cognita semper felicitate gauderet. At vero rationalis creatura quae in hominibus erat, quoniam peccatis atque suppliciis (in primo homine in quo tota erat) tota perierat, ex parte poterat reparari, unde angelicae societati suppleretur quod ruina illa minuerat : hoc enim promissum est Sanctis, Matth. xxii, 30, quod erunt æquales Angelis Dei in cœlis. »
Adhuc, Isidorus, in libro de Trinitate : « Homo post peccatum ideo revertitur ad veniam, quia ex lutea materia pondus traxit infirmitatis : et ideo pro infirma carnis conditione reditus patet homini ad salutem. »
QUINTO quaeritur, Utrum Angelus irremediabiliter peccavit, homo autem remediabiliter ? ratione dicti Augustini, ubi supra.
Videtur, quod sic : quia
Quanto habilor fuit homo ad suggestionem, tanto facilior est ad veniam : ergo licet Angelus peccasset irremediabiliter, tamen homo non peccavit irremediabiliter.
Adhuc, Augustinus in libro II de Libero arbitrio : « Factum est, ut culpa hominum susciperet emendatoriam pœnam potius quam interfectoriam : ut cui se diabolus ad imitationem superbiæ præ-
CONTRA :
- Peccatum fit tribus modis : ex infirmitate, et ignorantia, et certa malitia. Et, sicut dicit Isidorus in libro II de Summo bono. » Gravius peccatur ex infirmitate quam ex ignorantia, gravissime ex certa malitia 2. » Sed Adam non peccavit ex infirmitate, cum nulla infrmitas fuerit in eo, sicut probat Magister per verba Augustini in libro II Sententiarum, distinct. XXII, cap. His autem opponi solet. Nec ex ignorantia : quia infirmitas et ignorantia pœnæ sunt peccati, ut dicit Augustinus : et ante peccatum non fuit pœna peccati. Videtur ergo, quod peccavit ex certa malitia :
<--- Page Split --->
sed peccatum ex certa malitia est peccatum in Spiritum sanctum : et de hoc dicitur, Matth. xii, 32, quod non remittetur, neque in hoc saeculo, neque in futuro. Ergo videtur, quod peccavit irremissibili peccato.
- Adhuc, Augustinus in libro de Mirabilibus sacre Scripturae : « Angelus quia de sublimissimo statu naturae cecidit, resurgere non potuit. » Ergo a simili cum Adam de sublimissimo statu naturae suae cecidit, videtur quod ad veniam resurgere non debuit.
Solutio. Solutio. Dicendum quod Calholica fides est, quod homo peccavit remediabiliter, et Angelus irremissibiliter. Et hujus assignantur duae causae ab Augustino. Una est, quia alio suadente peccavit, ideo alio reducente veniam consequi potuit Secunda est, quia tota natura humana in Adam corrupta fuit : et ideo nisi repararetur ex parte, plus potuisset peccatum ad corruptionem quam gratia ad redemptionem : quia nec ruina angelica fuisset reparata, nec homo pervenisset ad finem ad quem creatus est. In praehabitis enim determinatum est per verba Augustini, quod factus est ut Deo frueretur : ad quod non pervenisset nisi reparatus esset, et sic in vanum creatus esset : et hoc non convenit sapientiae divinae quae nihil creat in vanum.
Ad object. 1. Ad primum dicendum, quod Adam non peccavit ex certa malitia, sed peccavit ex infirmitate, et aliquo modo ex ignorantia. Ex infirmitate scilicet carnis : caro enim sua fmit corruptibilis aliquo
modo corruptione naturali, non pœenali, de qua dicitur, Sapient. ix, 15 : Corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit . sensum multa cogitantem. Peccavit etiam aliquo modo ex ignorantia : quia, sicut in praehabitis determinatum est in quaestione de origine illius peccati, cum videret mulierem ex tactu ligni non statim esse mortuam, in hoc decipi potuit, ut dicit Augustinus, quod putavit esse veniale quod erat mortale : et sic aliquo modo fuit ex ignorantia, licet non simpliciter. Et ideo peccatum suum in Spiritum sanctum non fuit, nec fuit contra bonitatem in qua peccata omnia remittuntur.
Ad aliud dicendum, quod est sublimissimus status in genere, et est sublimissimus status simpliciter. Sublimissimus status simpliciter naturae creatae, est natura intellectualis, spiritualis, et incorruptibilis : et ab illo cecidit Lucifer. Sublimissimus autem status in genere, est status innocentiae, in qua nec culpa, nec piena depressit naturam : qui sublimissimus dicitur respectu status peccati, in quo, sicut dicit Apostolus, ad Roman. viii, 10, corpus mortuum est propter peccatum, hoc est, necessitati mortis addictum. Et ab illo cecidit Adam. Et ideo sicut dicit Magister in libro II Sententiarum, distinct. XXI, cap. Porro sciendum : « Homo quia inclinans ad peccatum intus non habuit, sed extra tantum, et ideo facile resistere potuit, gravius plecti debuit, sed irremissibiliter non peccavit. »
<--- Page Split --->