QUÆSTIO LXXXVIII.

An omnis ignorantia excuset a toto et a tanto ? et, An in seipsa sit peccatum ? et, Si quaedam excusat, quaedam vero non, quae sint illae ' ?

Deinde, Quæritur de hoc quod dicit Magister in libro II Sententiarum, distinct. XXII, in illo cap. His autem opponi solet, ubi inducit Isidorum sic dicentem : « Tribus modis peccatum geritur, scilicet ignorantia, infirmitate, industria : graviusque est infirmitate peccare quam ignorantia, graviusque industria quam infirmitate. » Heva autem videtur ex ignorantia peccasse, quia fuit seducta. I ad Timoth. ii, 13 : Adam non est seductus, mulier autem seducta in prævaricatione fuit.

Gratia cujus hic quæruntur tria de ignorantia, scilicet an omnis ignorantia excuset a toto et a tanto ?

II de Fide orthodoxa, et Gregorius Nyssenus, quod involuntarium dicitur duobus modis, scilicet per ignorantiam, et per violentiam. Per violentiam dicitur involuntarium, cujus principium est in alio nihil conferente vim passo. Per ignorantiam dicitur involuntarium, cujus principium est in ipso non consciente singularia in quibus est actus. Et hoc facit actum omnino involuntarium : quia dicit Augustinus, quod non potest esse volitum quod non est scitum : ignoratum autem non est scitum : ergo ignorantum non est voluntarium : et sic non est peccatum. Videtur ergo, quod ignorantia excusat a toto.

Et, An ignorantia in seipsa sit peccatum ?

Et si quaedam excusat, et quaedam non excusat, quae sit illa quae excusat, et quae non excusat ?

  1. AD PRIMUM objicitur sic :

  2. Dicit Augustinus, quod omne peccatum adeo est voluntarium, quod si non sit voluntarium, peccatum non sit. Quod ergo facit peccatum involuntarium, facit peccatum non esse peccatum, et excusat a toto. Ignorantia facit peccatum esse involuntarium : quia dicunt Aristoteles in II Ethicorum, et Damascenus in libro

  3. Adhuc, I ad Timoth. i, 15 et 16 : Fidelis sermo, et omni acceptione dignus, quod Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ergo sum. Sed ideo misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate 2. Ex hoc accipitur, quod ignorantia incredulitatis peccatum excusat. Cum ergo illa sit ignorantia crassissima et excuset, videtur quod omnis ignorantia excuset per locum a minori.

CONTRA :

  1. Ad Roman. ii, 4, super illud : Ignoras quoniam benignitas Dei ad pæniten-

1 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in II Sententiarum, Dist. XXII, Art 7 et seq. Tom. XXVII hujusce novæ editionis.

2 Ultima hæc verba, quia ignorans feci in incredulitate, pertinent ad 13 ejusdem capitis.

<--- Page Split --->

tiam te adducit ? Glossa dicit : « Gravissime peccas si ignoras. » Quod autem gravissimum facit peccatum, non excusat, sed accusat. Ergo videtur, quod ignorantia non excuset.

  1. Adhuc, I ad Corinth, xiv, 38: Si quis ignorat, ignorabitur. Sed non ignorabitur a Deo nisi peccans. Ergo videtur, quod ignorantia sit conditio aggravans peccatum, et sic non potest esse excusans.

  2. Adhuc, Augustinus ad Valentinianum : « Eis aufertur excusatio, qui mandata Dei noverunt, quam solent habere homines de ignorantia. Et licet gravius sit peccare scienter quam nescienter, non ideo tamen confugiendum est ad ignorantiae tenebras, ut in eis quisquam excusationem requirat. Aliud enim est nescisse, aliud scire noluisse : quia in eis qui intelligere noluerunt, ipsa ignorantia peccatum est. Peccatum autem additum peccato nihil excusat, sed accusat '. » Ergo videtur, quod ignorantia non excusat, sed accusat.

  3. Adhuc, Idem accipitur ex hoc quod dicitur in Psalmo xxxv, 4 : Noluit intelligere ut bene ageret. Et constat, quod illa ignorantia affectata est, de qua dicit Augustinus ad Valentinianum, quod neminem excusat. Dicit enim sic : « In eis qui non potuerunt scire, ignorantia pœna peccati est. Ignorantia vero quae non est eorum qui scire noluerunt, sed qui tamquam simpliciter nesciunt, nullum sic excusat ut æterno igne non ardeat, sed fortasse ut minus ardeat. »

Quæst. 2. Adhuc ulterius quæritur, Si ignorantia in se peccatum est ?

Et videtur, quod sic.

Augustinus ad Valentinianum : « In eis qui intelligere noluerunt, ignorantia peccatum est. »

Sed contra. SED CONTRA hoc est, quod nihil idem peccatum est et pœna peccati : sed ignorantia, ut dicit Augustinus, pœna peccati

est : ergo videtur, quod non sit peccatum.

Ulterius quæritur de modis igno. Quæsi rantiae, qui et quot sint ?

Hos enim tangit Magister in illo cap. Est autem ignorantia triplex. Et enumerat eos sic : « Est ignorantia eorum qui scire nolunt cum possint, quae non excusat, quia ipsa peccatum est. Et est ignorantia eorum qui scire volunt, sed non possunt, quae excusat, et est pœna peccati, sed non peccatum. Et est ignorantia eorum qui quasi simpliciter nesciunt, non renuentes vel proponentes scire, quae neminem plene excusat, sed fortasse ut minus puniatur. »

Et videtur hæc divisio insufficiens esse : quia est ignorantia ebriorum, et vulneratorum in capite, et morionum, et phreneticorum, et insanorum, quae nulla illarum sunt.

SOLUTIO. Ad omnia hæc quæ solvenda sunt, notanda est distinctio de ignorantia valde utilis quam antiqui dederunt. Dividitur enim aliquando secundum causam efficientem, sicut quando dicitur, quod est ignorantia vinculbis, et ignorantia invincibilis. Et invincibilis duplex est, scilicet invincibilis ex natura, et invincibilis ex accidente. Invincibilis ex natura est sicut in morionibus et melancholicis : et de hac dixerunt, quod in toto excusat. Invincibilis ex accidente duplex est : illud enim accidens aut est separabile, aut inseparabile Si est separabile : tunc iterum duplex est : aut eni : est ex aliquo oppilante vias cerebri, ita quod ratio per spiritum animalem species scibilium accipere non potest, sicut est ignorantia in ebriis ex potu vini, vel in his qui comederunt jusquiamum vel cicutam, quæ ad insaniam deducunt : vel est ex infirmitate sanabili tamen. Et sic distinguendum est in causa : quia aut ipse homo insanus dedit

<--- Page Split --->

causam, aut non. Si dedit causam : aut per rem licitam, et tunc meo judicio, sicut dicit Praepositivus, pœena est et non peccatum, et in tolo excusat : eo quod facit actum simpliciter involuntarium, ut dicit Damascenus. Si autem dedit operam per rem illicitam : tunc meo judicio, sicut videtur Damasceno, non excusat, sed duplices maledictiones meretur, sicut quando aliquis ex ebrietate occidit ignorans. Et in hoc casu dicit Aristoteles in libro IV Politicorum, quod legislator praeepit tales plusquam alios puniri. Si autem dedit op-ram per rem licitam, quae nullum peccatum fuit : tunc dicit Damascenus, quod meretur veniam et ignoscentiam si aliquid facit ex tali ignorantia : talis enim ignorantia excusat, sicut si sic insanus seipsum vel alium interficit.

Dividitur etiam ignorantia per causam materialem, sicut quando dividitur in ignorantiam juris, et in ignorantiam facti. Ignorantia juris dicitur, quando homo ignorat id quod scire tenetur, sicut mandata et praecepta Dei secundum quae debet regere vitam suam. Et haec ignorantia peccatum est omissionis et neminem excusat : quia et ipsa peccatum est, ut dicit Augustinus. Ignorantia autem facti est quando aliquis in hoc particulari facto decipitur ut unum credatur esse pro alio, sicut illud, Genes. xxix, 22 et seq., ubi Jacob cognovit Liam ut suam, suppositam sibi pro Rachel, et excusatur deceptus, sicut et ibidem, y. 23, dicit : Quare imposuisti mihi ? Quia in particularibus nemo potest esse satis cautus.

Dividitur etiam secundum causam formalem, sicut dicitur ignorantia affectata, vel non affectata. Et dicitur affectata, quando homo per affectum vult aliquid cum quo scientia stare non potest, sicut quod vult otiari quando deberet discere. Et affectata accusat. Non affectata autem dicitur simpliciter nescientia, quae non excusat a toto, sed a tanto, ut dicit Augustinus.

Dividitur etiam secundum causam finalem, quando dicitur excusans, vel accusans.

Et per hanc distinctionem patet solutio ad omnia objecta et quaesita.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod quiAd quest. 1. 1. dam fuerunt qui dixerunt, quod omnis ignorantia ex toto excusat, propter objectionem quae inducta est. Sed quia hoc directe contra verba Augustini est, quae ponuntur in textu et inducta sunt, non est sic dicendum : sed, sicut supra habitum est, distinguendum est de ignorantia : quia quaedam est scilicet quae in ignorante relinquit debitum sciendi, et haec peccatum est, et non excusat, sed potius accusat, ut dicit Augustinus. Et est quaedam quae nullum debitum relinquit in ignorante, sed simpliciter dicit nescientiam quorumdam scibilium non debitorum sciri : et haec poena peccati est, et excusat.

Ad ALIUD dicendum, quod talis ignorantia nullum excusat ut sempiterno igne non ardeat, sed dicit quamdam excusabilitatem peccati, ut minus scilicet sit accusabilis quam si ex malitia fecisset : sicut dicimus peccatum in Filium excusabile, sed non peccatum in Spiritum sanctum : et iste est intellectus verborum Apostoli.

Ad ID quod contra objicitur, dicendumAloject , 1 . quod Glossa dicit peccatum ignorantiae gravissimum, non pondere peccati : quia certum est, quod peccatum ex certa malitia, quod est peccatum in Spiritum sanctum, gravissimum est pondere peccati : sed dicit ipsum gravissimum periculo peccantis, quia ignorans non videt per quid revertatur cæcus existens, et sic frequenter remanet in peccato : quod non facit qui peccat ex impotentia vel malitia.

Ad ALIUD dicendum, quod Apostolus Ad object . 2. loquitur de ignorantia eorum quae debent sciri : et ut patet per antedicta, illa accusat et aggravat, et est peccatum in seipsa. Et ideo dicit Augustinus, quod ad illius latebras non est conflagiendum.

<--- Page Split --->

Ad object. 3 et 4. Eodem modo penitus respondentum est ad sequens : quia ista tria penitus unam habent solutionem.

peccati, est simplex nescientia aliquorum scibilium quæ non relinquunt aliquod debitum sciendi : et de illis non tenet objectio.

Ad quest 2. Ad id quod ulterius quæritur, dicendum quod ignorantia debitorum sciri, peccatum est, sicut jam dictum est. Et est exemplum quod antiqui ponunt, sicut si sacerdos ignoret ea quæ exiguntur ad officium sacerdotale, et sine quibus officium sacerdotale administrare non potest : et si Doctor ignoret quæ pertinent ad officium suæ doctrinæ. Et ideo dicitur, Jacob. iii, 1 : Nolite plures magistri fieri, fratres mei, scientes quoniam majus judicium sumitis. Ubi dicit Glossa Augustini, quod « officium magisterii assumens in Ecclesia, et sacram Scripturam ignorans, non potest non peccare. »

Ad id quod ulterius quæritur, dicenAd qu dum quod Augustinus et Magister dividunt ibi ignorantiam, et dicunt ibi modos ignorantiæ penes causam materialem et formalem sumptas, et non penes causam finalem et efficientem. Et ideo hoc totum perfecte solutum est per distinctionem quæ inducta est in principio solutionis. Est tamen adhuc ignorantia quædam, de qua dicit Aristoteles in II Ethicorum, quod omnis malus est ignorans : sed hæc est ignorantia practica, quæ est privatio rectæ electionis eorum quæ exiguntur ad opus rectum, quod est opus virtutum : quia cum practicæ scientiæ stent ad opus, ut dicit Philosophus, peccator semper errat in electione : et ideo dicitur ignorans.

Id quod ulterius quæritur, solvitur per prænotata secundum divisiones ignorantia.

Ad object. Ad id quod contra objicitur, dicendum, quod ignorantia quæ est pæna