QUÆSTIO LXXXVI.
De tentatione primi hominis.
Deinde quaeritur de his quae dicuntur in libro II Sententiarum, distinct. XXI, ubi agitur de tentatione primi hominis, de qua quaeruntur quatuor, scilicet qualis fuerit tentatio in numero et ordine tentationis ?
Et secundo, Quare facta est per serpentem potius quam per aliud animal?
Et tertio, Quare primo incepit a muliere et non a viro ?
Quarto, Utrum habuit mulier alliciens aliquid sensibile, aut non ?
MEMBRUM I.
Qualis fuerit tentatio in numero et ordine tentationis ? et, De dispositione ejusdem, utrum fuerit ab exterius ab hoste, vel etiam interius ab aliqua corruptione ?
Primo, ergo quaeritur, Utrum fuit una sola tentatio qua tentatus est primus homo vel plures ?
Et videtur, quod una sola.
- Cum enim tentatio sit impulsus ad illicitum, ut dicit Anselmus, ad unum
illicitum videtur esse unus impulsus : est autem unum illicitum in primo peccato, comestio scilicet vetiti : ergo videtur, quod una tentatio simplex.
- Adhuc, Unum solum peccatum fuit Adæ et non multa, quod Apostolus vocat inobedientiam, ad Roman. v, 19 : Sicut per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita et per unius obeditionem justi constituentur multi. Sed inclinatio ad bonum in Christo una fuit semper et uniformis : ergo videtur, quod per oppositum una fuit inclinatio ad malum in Adam, et sic una tentatio.
CONTRA :
- Ad plura illicita appetibilia non potuit esse una inclinatio per appetitum, sed multæ. Ex verbis serpentis sumitur, quod cum dixit : Cur præcepit vobis Deus 1, quod nitebatur inclinare mulierem, quod falsum credat quod verum fuit : et hoc fuit peccatum infidelitatis, scilicet non credere verbis Dei.
Iterum ex verbis serpentis sumitur, quod nitebatur inclinare ad peccatum elationis sive superbiae, quando dixit : Eritissicut dii 2 : hoc enim concupiscere superbia est, sicut et superbia fuit in ipso diabolo.
<--- Page Split --->
Iterum inclinavit ad peccatum avaritiae quando dixit : Scientes bonum et malum. Dicit enim Augustinus, quod avaritia non tantum pecuniae est, sed etiam scientiae.
Iterum inclinavit ad gustum vetiti, quod videtur fuisse peccatum gulae : quae comestio totum corpus primorum parentum infecit et corrupit : ex qua corruptione originale peccatum transfunditur in parvulos.
Videtur ergo, quod tentatio multiplex fuerit, et non simplex.
Adhuc, Matth. iv, 3, super illud: Et accedens tentator, dixit ei, dicit Glossa Augustini et Bede, quod de omnibus de quibus tentavit diabolus Adam et vicit, tentavit Christum, et victus est. Tentavit autem Christum de gula, cum dixit: Dic ut lapides isti panes fiant 1. Tentavit de inani gloria sive superbia, cum dixit: Mitte te deorsum 2. Tentavit de avaritia, quando ostendit ei omnia regna mundi, et dixit: Hæc omnia tibi dabo 3. Tentavit de infidelitate, quando dixit: Si cadens adoraveris me. Ergo etiam similiter multa fuerunt in peccato Adæ sive tentatione : non ergo fuit una simplex tentatio vel peccatum, sed multiplex.
Adhuc, Tob. iv, 14 : Superbiam numquam in tuo sensu, aut in tuo verbo, dominari permiltas : in ipsa enim initium sumpsit omnis perditio.
Adhuc, In Psalmo xxxv, 12 : Non veniat mihi pes superbiae. Et subjungit, y. 13 : Ibi ceciderunt omnes qui operantur iniquitatem. Ergo Adam cecidit in illo pede.
ULTERIUS quæritur de dispositione Quest, istius tentationis, Utrum fuerit exterius ab hoste tantum, vel etiam interius ab aliqua corruptione mentis ?
Et videtur, quod ab ipso hoste exterius tantum : quia
In primo statu nulla fuit corruptio, nec in corpore, nec in anima, quae inclinaret ad illicitum nisi exterius. Ergo non fuit inclinans ad illicitum, nisi exterius.
Adhuc, Ab omnibus Sanctis assignatur causa propter quam peccatum hominis remediabile fuit : quia scilicet per alterum peccavit : et sic per alterum redimi potuit. Ergo videtur, quod de peccato hominis nihil processit a seipso interius : si enim a seipso tantum processit, sicut peccatum daemonis irremediabile fuisset.
Quest. 1. SED TUNC ulterius quæritur, Quo ordine fuerunt in tentatione ista ?
Et videtur, quod primum fuit superbia.
Dicit enim Augustinus in libro III super Genesim ad litteram, quod non est credendum, quod mulier credidisset vera esse quae serpens suasit, nisi praecessisset in mente ejus elatio quae fuit per humilitatem comprimenda. Elatio ergo illa, ut videtur, fuit primum.
Adhuc, Eccli. x, 15 : Initium omnis peccati superbia : sed nullum est initium omnis peccati, nisi primum peccatum Adæ : hoc enim fuit initium et causa omnis peccati, ut dicit Apostolus, ad Roman. v, 19.
SOLUTIO. Præpositivi est responsio ad hoc per distinctionem, quod scilicet aliquod peccatum est simpliciter unum, et simplex aliquod est multiplex. Simplex est, quod est unius actus et unius deformitatis, et ad unum appetibile determinatum. Et cum actus sit substantia peccati, hoc in substantia est unum : et cum deformitas sit forma, hoc etiam in forma est unum : et cum appetibile sit finis et movens, hoc etiam in fine et movente est unum : et sic simpliciter est unum. Est autem unum peccatum multiplex, scilicet quod in actu est unum et multas habet deformitates, et plura moventia quantum ad plura quae sunt in ipso, et plures
<--- Page Split --->
habet fines quos intendit obtinere per unum et eumdem actum: et tale dixit esse primorum parentum. Et mihi videtur, quod bene dixerit. Unde peccatum tentationis primorum parentum est unum multiplex, sicut bene probatur ex illa objectione, quae trahitur ex verbis serpentis, quibus multa nititur persuadere.
Si tamen quaeritur, Utrum simpliciter dicendum sit unum, vel plura?
Dicit Præpositivus, quod simpliciter unum, et innititur illi propositioni Aristotelis : « Ubi unum propter alterum, utrobique tantum. » Talia enim ab ultimo fine accipiunt et denominationem et multitudinem et unitatem : et quia ultimus est unius transgressio, scilicet præcepti, ideo tota tentatio peccatum unum est.
Et sic patet solutio istius membri quoad primam partem.
Ad PRIMUM autem objectum dicendum, quod sicut jam dictum est, unum illicitum finale est, ad quod tamen plura ordinantur, quae faciunt ipsum quodammodo plura sive multiplex, ut dictum est.
Ad ALIUD dicendum, quod ex dicto Apostoli non habetur, nisi quod unum fuerit secundum substantiam : et ex hoc non removetur, quin multiplex sit secundum deformitatem. Et in Christo similiter una fuit inclinatio ad bonum in genere, quae tamen multiplex fuit ad bonum in specie, et secundum modos inclinationum.
d objeg. 1. Ad id quod contra objicitur, dicendum quod per hoc non probatur, quod fuerint multa, sed quod fuerit unum multiplex, ut jam dictum est. Omnia enim quae persuasit, ordinabantur ad unum, illud scilicet, quod transgrederetur præceptum, et inobediens esset, et sic peccaret. Ad hoc etiam persuasit, quod verbis Dei non crederetur, et sic eduxit in elationem, et inclinavit ad vetiti cibi comestionem.
d objec. 2. Ad id quod objicitur de Glossa super Matthæum, dicendum, quod Glossa dicit
veritatem. De omnibus enim in genere de quibus tentatus fuit Adam, tentatus fuit et Christus, et fuit victus diabolus : sed ista per ordinem ad unum non faciunt nisi peccatum unum, ut dictum est.
Ad id quod ulterius quaeritur, Quod Ad quest. 1. fuerit primum ?
Dicendum cum Augustino, quod primum ex parte tentati fuit superbia sive elatio, quae fuit per humilitatem comprimenda. Ex parte tamen tentationis primum in genere fuit invidia, sicut expresse dicitur, Sapient. 11, 24: Invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum. Incidit enim homini, quod ascendere deberet in locum unde ipse cecidit. Primum autem quod fuit disponens Angelum ad hoc quod tentare vellet, fuit superbia corrumpens naturam angelicam, quando concupivit esse sicut Deus, et de cœlo empyreo propter hoc ejectus est : et nisi hoc modo fuisset corruptus, non fuisset susceptibilis invidiae qua tentaret hominem. Dicit enim Augustinus, quod « superbiam semper comitatur invidia, et talis regina numquam est sine tali pedissequa. » Primum autem ex parte persuasionis diaboli fuit infidelitas in verbis Dei : sed in intentione primum homicidium fuit primorum parentum : hoc enim intendit principaliter ut mortem induceret in naturam humanam. Et hoc est quod dicit, Joan. viii, 44: Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit, quia non est veritas in eo : cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est, et pater ejus.
Ad id quod dicitur de Ecclesiastico, x, 13, jam solutum est : quia conceditur, quod omne peccatum initium sumpsit a superbia ex parte peccantis.
Et per idem patet solutio ad illud de Tobia et de Psalmo: hæc enim omnia fundantur super idem.
Ad id quod ulterius quaeritur, conceAd quest. 2.
<--- Page Split --->
dendum est, quod non fuit nisi exterior tentatio : et hoc expresse dicit Magister in cap. Porro sciendum est duas esse tentationes. Dicit enim sic : « Homo ergo qui sola exteriori tentatione pulsatus cecidit, tanto gravius plectendus erat, quanto leviori impulsu fuerat prostratus. Et tamen quia aliquam, licet modicam cadendi occasionem habuit, idcirco per Dei gratiam juvari potuit ad veniam : ut qui per alium ceciderat, per alium erigeretur. Qui ergo incitatorem habuit ad malum, non injuste reparatorem habuit ad bonum. Diabolus vero qui sine alicujus tentatione peccavit, per alium ut surgeret juvari non debuit, nec per se potuit : et ideo irremediabile peccatum ejus exstitit. »
MEMBRUM II.
Quare per serpentem potius quam per aliud animal facta est tentatio ?
SECUNDO quaeritur, Quare per serpentem potius quam per aliud animal facta est tentatio ?
Et hoc quaeritur ratione ejus quod dicitur in libro II Sententiarum, distinct. XXI, in cap. Sed quia illi per violentiam nocere non poterat. Ubi dicit Augustinus, quod non elegit sibi diabolus figuram animalis per quam tentaret, sed assumpsit eam quam permissus est assumere.
Tunc quaeritur, Quare permisit Deus, quod istam assumpsit, et non aliam ?
- Si enim callidissimus erat, sicut dicit textus Genesis, iii, 1 a, vel sapientissimus, sicut dicit alia translatio : tunc debuit assumere formam in qua facilius
deciperet. Hæc autem est columbina : quia illi melius crederetur de bono promisso. Non ergo calliditatem vel sapientiam in hoc ostendebat, quod formam assumpsit serpentinam.
Adhuc, Multæ formæ animalium magis habent similitudinem cum forma humana, sicut simiarum genera quæ sex sunt secundum Aristotelem in lib. de Animalibus : quarum una in tantum accedit ad hominem, quod etiam hominum voces assumit, et decipit, et adducit ad devorandum : quæ ab Aristotele vocatur maritomorion. Et sub illa facilius decepisset, si callidus fuisset præ cunctis animantibus terræ.
Adhuc, Multa genera animalium sunt sicut aves lata lingua (sicut dicit Aristoteles) quæ ad loquendum magis apta sunt quam serpens. Si ergo calliditate usus est, magis debuit elegere illa in quibus loqueretur mulieri, quam serpentem.
Adhuc, Cum Angeli tam boni quam mali possint sibi formare corpora de æthere vel aere, quare non formavit sibi corpus muliebre in quo mulieri loqueretur, et facilius deciperet ? sic enim callidius egisset, quam formam serpentis assumendo.
SOLUTIO. Diversi Sancti diversas assolutio. signant rationes, quare diabolus permissus est venire in forma serpentis, et quare ipse diabolus plus elegit hanc formam. Beda dicit, quod serpens tunc virgineum habuit vultum, et erectus incessit, et sic ad similitudinem mulieris plus accessit. Damascenus dicit, quod delectabilibus motibus allicere consuevit mulierem, et sic facilius decipere. Augustinus dicit in libro XII de Trinitate 3, et hæc sunt ejus verba : « Quomodo coluber non apertis passibus, sed squamarum minutissimis nisibus repit, sic
<--- Page Split --->
lubricus deficienti motus negligentes minutatim occupat, et incipiens a perverso appetitu similitudinis Dei, pervenit ad similitudinem pecorum. Inde est, quod nudati primi parentes stola prima immortalitatis, pelliceas tunicas mortalitatis hujus meruerunt. Honor enim hominis verus est imago et similitudo Dei, dedecus autem similitudo pecoris. Unde dicit in Psalmo xlvni, 13: Homo, cum in honore esset, non intellexit. Comparatus est jumentis insipievitibus, et similis factus est illis. » Unde secundum Augustinum etiam ipso lubrico motu suo reddidit Deus mulierem cautam ne crederet. Et haec ratio mihi magis placet.
Ad PRIMUM ergo dicendum, sicut respondet Augustinus : et ponitur ibidem in Sententiis, et ponitur etiam in Glossa super Genesim, quod in forma serpentis venit propter duas causas, et propter duas causas hoc Deus permisit. Una ex parte mulieris, quae est haec, ut dicit Augustinus ibidem, ne si forte in forma ad decipiendum apta venire permissus esset, mulier excusationem haberet, quod se cavere non potuisset. Alia ex parte diaboli, quod non est permissus venire nisi in forma, in qua fraus sua de facili deprehenderetur et detegeretur : et hoc est sicut prius dictum est in verbis Augustini, quibus dixit, quod quia pectoreinventrerepit , lubricomotuosten - debat , quodlubricomotuappetitusinteriusrepensspoliaturuserathomi - nemsimilitudinedivina , quaeinerectastaturaostenditur , utsuperiusestosten - suminquaestionedeimagine , etadsi - militudinempecorinamprostraturus . Etnonfuitpermissusvenireincolumbaespeciei , sicutibidemdicitAugustinus , quiainconveniensvidebaturuteamfor - mamhominiodiosamfaceret , inquaSpiritussanctussanctificanshominemapparituruserat .
sed haec non est causa, quod diabolus in forma serpentis venit : quia, sicut dicit Augustinus, secundum calliditatem suam non est sibi datum eligere formam, sed oportuit quod acciperet formam quam permissus est accipere ex ordinatione divina, in qua facile fraus ejus deprehendi posset.
Ad ALIUD dicendum, quod sicut dicit Augustinus, loquela quae fiebat per serpentem, non formabatur per instrumenta serpentis, nec per virtutem serpentis, nec per animam serpentis, sed per diabolum in serpente eo modo quo per energumenos et insanos loqui solet. Et ideo illa ratio nulla est : procedit enim ac si dæmon elegisset animal, quod potentia et imaginatione propriæ animæ et aptitudine propriorum organorum voces formaret, et hoc non est verum.
Ad ULTIMUM dicendum, quod hoc quidem facere poterat, sed ex ordine divina permissionis permissum non fuit, propter causas quae dictæ sunt, scilicet quod mulier se excusare non posset, dicens quod deceptionem cavere non posset.
MEMBRUM III.
Quare diabolus primo incepit tentationem a muliere, et non a viro?
TERTIO quaeritur, Quare incepit primo a muliere, et non a viro ?
Videtur enim, quod a viro congruentius incepisset : quia
- Praeceptum datum fuit viro : cum ergo illius sit tentari de transgressione, cui praeceptum est datum, videtur quod a viro debuit incipere.
Ad ALIUD dicendum, quod verum est, quod plura animalia accedunt in similitudine ad hominem, quam serpens :
- Adhuc, Principium totius humani generis non fuit mulier, sed vir : materialiter enim totum humanum genus fuit
<--- Page Split --->
in Adam, et non in Heva. Cum ergo diabolus niteretur corrumpere totum humanum genus una transgressione, videtur quod potius debuit incipere ab Adam, quam ab Heva.
Sed contra: CONTRA :
Eccli. xxv, 33 : A muliere factum est initium omnis peccati, et per illam omnes morimur.
Adhuc, Augustinus in libro de Trinitate : « Corpore sibi subjecto tamquam instrumento serpentis scilicet abutens, fallaciam præmolitus est feminae, scilicet a parte inferiori humanæ copulæ incipiens, ut gradatim perveniret ad totum. » Ergo videtur, quod magis congruum fuit ei incipere a femina, quam a viro.
Adhuc, Serpens cum callidior esset cunctis animantibus terræ 1, scivit virum spirituali mente præditum, qui decipi facile non posset in forma serpentina. Ergo videtur, quod non elegit virum per seipsum tentare, sed feminam.
Solutio.
Solutio . Dicendum , quodabsquedu - biosecundumauctoritatesSanctorumserpensexastutiadiaboliquieratinserpente , elegithominemaggrediexpartemulieris , quæinfirmiorestetma - gisdeceptibilis , utsicpostquammulie - rematraxisset , adjutoriomulierisfaci - liusprosterneretvirum . EthocestquoddicitApostolus , IadTimoth . n , 1 4 : Adamnonestseductus , mulierautemseductainprævaricationefuit . UbidicitAugustinusglossansillud , quodnonestcredendum , quodvirspiritualimentepræditus , aserpenteseductussit , u t v e - rumcrederetquodserpenspersuasit , utscilicetexcomestionepomiassequere - tursimilitudinemDei , utfierentsicutdiiscientesbonumetmalum : sedvi - denstrangsressamessemulierem , etsciensveritatemverbiDei , quodscilicet
morti esset addicta et corruptioni, ne contristaret suas delicias, accepit et comedit cum ea : et sic ambo necessitati mortis addicti sunt.
Hujus etiam assignat aliam causam Augustinus in libro XI super Genesis ad litteram dicens, quod in prima tentatione primorum parentum ostenditur, qualiter tentatio progreditur in omnibus posteris primorum peccatorum. Sicut enim in illis tentatio a serpente processit in mulierem, et a muliere in virum : ita in posteritate quae loco serpentis est propter illecebrosos motus, progreditur in inferiorem partem rationis, quae loco mulieris est, eo quod regitur a superiori sicut mulier a viro, et ab inferiori parte ad superiorem sicut ad virum : et sic corrumpitur totus homo.
ADPRIMUMergo dicendum, quod licet præceptum principaliter datum fuit viro, tamen etiam datum fuit mulieri, sicut etiam expresse dicit Magister in Littera. Et hoc etiam innuitur in verbis serpentis : dicit enim, Cur præcepti vobis Deus 3 : et hoc dicit Magister in illo cap. Illud etiam notandum est, quod est ultimum capitulum distinctionis vicesimæ primæ libri II Sententiarum 3. Astutiam etiam suam non ita ostenderet serpens, si ex parte firmiori aggressus esset, sicut ostendit quando aggressus est a parte infirmiori.
ADALUDdicendum , quodscivitbene , quodAdamfuitprincipiumlumanige - neris , etnonHeva : etquantoperfectio - remscivit , tantomagisprimoaggreditimuit , timensnepatereturrepul - s a m .
Tria quae inducuntur in contrariumAdobiesconcedenda sunt et procedunt.
1 Cf. Genes. III, 1. 2 Genes. III, 1. 3 Cf. II Sententiarum, dist. XXI, cap. G.
Tom. XXVII nostra editionis. Opp. B. Alberti, pag. 365.
<--- Page Split --->
MEMBRUM IV.
Utrum mulier habuerit aliquid alliciens sensibile, aut non ?
Quarto quæritur, Utrum mulier habuit aliquid alliciens sensibile, aut non ?
Et videtur, quod non : quia
Similitudo in scientia boni et mali ad Deum quam serpens suasit, non est objectum alicujus sensus, sed intellectus solius : et quod non est objectum sensus, non allicit sensum : et sic videtur, quod mulier nihil habuit alliciens sensibile ad transgressionem.
Adhuc, Appetitus non movet membra ad delectabile nisi facto sibi nuntio : sed nuntium nullum fit hic de sensibili in verbis serpentis, sed tantum de æqualitate ad Deum : ergo videtur, quod nihil sensibilium movit eam ad transgrediendum.
Adhuc, Augustinus in libro IX super Genesim ad litteram 1 dicit, quod omnis anima movetur visis : et si visa sint sensibilia, movetur visis secundum membra corporis : si visa sunt intelligibilia, movetur appetitu rationali vel voluntario, et non membris corporis : quia membris corporis visa intelligibilia haberi non possunt. Sed si quis advertat processum tentationis a serpente, non sunt proposita nisi visa intelligibilia. Cum enim dixit : Cur præcepit, voluit quod mulier per rationem discutere t causam præcepti : et cum dixit : Eritis sicut dii, scientes bonum et malum, nihil promisit nisi spirituale et intelligibile. Ergo videtur, quod nihil sensibilium allexit mulierem.
Adhuc, Augustinus in libro III de Libero arbitrio : « Discernenda sunt genera visorum, quorum unum est quod proficiscitur a voluntate suadentis, quale fuit illud diaboli, cui homo consentiendo peccavit. Alterum a subjacentibus rebus, vel intentioni animi, vel sensibus corporis, quale est cum homo videns vel audiens aliquid, peccat 2. » Ergo videtur cum prima tentatio processerit a voluntate suadentis, quod nihil sensibile fuerit in ea.
CONTRA :
Beatus Bernardus super Cantica ait : « Sicut primo mors intravit per auditum, cum mulier audivit verba serpentis suadentis : ita primo vita intravit per auditum. Fides enim est ex auditu, auditus autem per verbum C^risti 3. » Auditus autem non fit nisi sono sensibili. Ergo mulier aliquod sensibile habuit alliciens.
Adhuc, In ipsa tentatione dicitur, Genes. III, 6, quod post auditum serpentem, statim vidit mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, adspectuque delectabile : et tulit de fructu illius, et comedit. Ergo videtur, quod tentatio transierit ab auditu ad visum, et a visu ad tactum quando tulit, et a tactu ad olfactum, quia adhuc non comedit : et ab olfactu ad gustum quando comedit : et sic sensibilia cujuslibet sensus habuit allicentia.
Adhuc quæritur, Quid fuerit formatiQuæst. 1. vum illarum vocum quas diabolus protulit per serpentem, utrum scilicet diabolus protulerit eas, vel anima serpentis?
Et hoc quæritur ratione ejus quod dicitur in libro II Sententiarum, distinct. XXI, cap. Tentatio autem hoc modo facta.
Videtur enim, quod diabolus moverit linguam serpentis.
<--- Page Split --->
Augustinus in libro de Mirabilibus sacrae Scripturae : « In igne et nubibus modos loquendi invenit : ita etiam in ore animalis plectrum linguae gubernavit. » Ergo videtur, quod vi vel virtute animae serpentis non fuerunt formatae illae voces, sed vi diaboli.
Adhuc, Augustinus in libro XI super Genesim ad litteram1 : « Sicut locutus est serpens homini, sic asina in qua sedebat Balaam, locuta est homini2 : nisi quod id opus fuit diabolicum, istud autem angelicum. »
Adhuc, Ibidem, Augustinus, « In serpente locutus est diabolus, utens eo velut organo, movensque ejus naturam eo modo quo ille movere et illa moveri potuit ad exprimendos sonos verborum. » Ex hoc accipitur, quod potestate diaboli formatae sunt illae voces.
libro II Sententiarum, distinct. XXI, Tentatio autem hoc modo facta est. « Stans coram femina hostis superbus « non audet per verba persuasionis « exire, metuens deprehendi : sed sub « interrogatione eam aggreditur, ut ex « responsione colligeret qualiter in « malitia procedere posset. ». Et in fine ejusdem capituli colligit totum ordinem tentationis, sic dicens : « Attende « ordinem ac progressum humanae per- « ditionis. Primo Deus dixerat : In « quocumque die comederis ex eo, morte « morieris3. Deinde mulier dixit : Ne « forte moriamur4. Novissime serpens « dixit : Nequaquam moriemini. Deus « affirmavit, mulier quasi ambigendo « illud dixit, diabolus negavit. Quae « igitur dubitavit, ab affirmante reces- « sit, et neganti appropinquavit. »
Sed contra. In contrarium hujus objicitur apparenter sic :
Augustinus in libro de Mirabilibus sacrae Scripturae : « Quando asina loquebatur, intelligimus Deum nihil mutasse in lingua asinae. Cum ergo diabolus non sit ita potens sicut Deus, cum loquebatur per serpentem, nihil mutavit in lingua serpentis. » Sed natura linguae est, quod non moveatur nisi ab anima sensibili. Ergo videtur, quod voces illae formatae sint ab anima sen-sibili serpentis.
Adhuc, In homine quamvis sit ratio interpretationis, quae est principium illius quod fit per linguam : tamen immediatus linguae motus est ab anima sensibili hominis, per quem motum fit formato vocum et sonorum. Ergo a simili, quamvis esset diabolus qui intellectualis esset motor immediatus, tamen motus linguae non potuit esse nisi ab anima sensibili.
Quæst. 2. ULTERIUS quaeritur de progressu tentationis, ratione ejus quod dicitur in
Solutio. Dicendum, quod mulier habuit alliciens sensibile in auditu, visu, tactu, gustu, et odoratu, sicut probat objectio inducta ex verbis beati Bernardi. Sed in gustu solo facta fuit prohibitio, Genes. ii, 17, quando dixit Dominus : De ligno scientiae boni et mali ne comedas : in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris.
Ad PRIMUM ergo dicendum quod licet intelligibile non sit in sensu, tamen significabile est : et sicut significatur in sensu, ita prohibetur in sensibili.
Ad ALIUD dicendum, quod de sensibili factum est nuntium in verbis serpentis et in verbis Dei : gustabile enim directe fuit prohibitum, cujus prohibitioni transgressae diabolus similitudinem supposuit.
Ad ALIUD dicendum eodem modo, quod intelligibilia serpens suasit adipisci sub sensibilibus, ut sic ad transgressionem magis allicerent sensibilia.
<--- Page Split --->
- Ad aliud dicendum omnino eodem modo. Licet enim in verbis serpentis expresse significaretur intelligibile et non sensibile, tamen transgressio per quam serpens suasit venire ad intelligibile, hoc est, ad æqualitatem Dei, in sensibili facta fuit.
object. Duo quae objiciuntur in contrarium, penitus concedenda sunt : quia ex ipsa littera sumuntur.
- Ad id quod ulterius quaeritur, pro certo credendum est, quod lingua serpentis mota est a diabolo, et non ab anima sensibili serpentis : tunc enim diabolus præsidebat serpenti, et omnia membra ejus habebat ad nutum, sicut bene probatur in auctoritatibus Augustini introductis.
Et hoc expresse dicit sequens auctoritas Augustini de Balaam et asina. Ad sequens eodem modo dicendum est : quia expresse hoc dicit Augustinus.
Ad id quod in contrarium objicitur, diad object.1. cendum quod quando dicitur, quod nihil mutavit, intelligendum est, quod nihil mutavit in eo quod movetur, hoc est, in lingua : in motore tamen mutavit : quia ad naturalia movebat eam anima sensibilis, ad supernaturalia autem oportuit quod haberet motorem supernaturalem.
Ad aliud dicendum, quod non est siAd object. 2. nile quod inductum est : quia in homine rationalis et sensibilis una substantia sunt et una natura hominis : et ideo ambo movent ad idem. In serpente autem intelligentia diaboli et anima sensibilis serpentis penitus diversa sunt : et ideo ad idem movere non possunt.
Ad id quod ulterius quaeritur, dicenAd quest. 2. dum quod progressus tentationis fuit recte omnino eodem modo quo describit eam Magister : quia hoc expresse dicit textus Genesis.