QUÆSTIO LXXXV.
Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et aninam 1 ?
Deinde, Quæritur de hoc quod dicit in eadem distinctione hujus libri II Sententiarum, ibi, Si vero quæritur, Quales si non peccasset homo, filios genuisset ?
Et quæruntur duo, scilicet quales secundum corpus, et quales secundum animam ?
- Quales secundum corpus ibidem Magister dicit : quia filios parvulos nasci oportebat propter materni uteri necessitatem : sed utrum statim nati perfectionem staturæ et membrorum usum haberent a Deo, vel per incrementa et intervalla temporum ut nunc faciunt, et usum linguæ ad loquendum, pedum ad ambulandum, et manuum ad operandum, inducit Augustinum ambigue loquentem in libro de Baptismo parvulorum, sic : « Movet nos, inquit, si primi homines non peccassent, utrum tales filios essent habituri, qui nec lingua, nec manibus uterentur ? Nam propter uteri necessitatem forte necesse erat parvulos nasci : sed quamvis exigua pars corporis sit costa, non tamen propter hoc parvulam viro conjugem fecit. Unde et ejus filios poterat omnipotentia Creatoris mox natos grandes facere. Sed ut hoc omittam, poterat eis certe præstare quod multis animalibus præstitit : quorum pulli quamvis sint parvuli, tamen mox ut nascuntur, currunt, et matrem
sequuntur. Econtra homini nato nec ad incessum pedes idonei sunt, nec manus saltem ad scalpendum habiles, et juxta se mammis positis nascentes, magis possunt esurientes flere quam sugere : proprieque infirmitati mentis congruit hæc infirmitas carnis 2. »
Adhuc, Hoc videtur per rationem : quia primo statui non competit aliqua infirmitas : cum infirmitas sit pœna causata ex peccato : tunc autem nullum peccatum fuisset : ergo videtur, quod statim nati poterant uti membris ad actus et opera propria.
Adhuc, Ponamus, quod in statu innocentiæ parvulus natus aliquid desiderasset : aut posset ad illud procedere manibus et pedibus, aut non. Si sic, habeo propositum : quia tunc habuissent usum membrorum. Si non : tunc cum absente delectabili fit tristitia : ergo tristitiam habuissent parvuli, cum nihil peccassent, quod inconveniens reputat Augustinus.
Adhuc, Opus Dei semper debet esse in statu perfectissimo secundum virtutem et substantiam : in statu autem innocentiae opus Dei quod est natura humana, in statu perfectissimo fuit et optimo : ergo tunc debuit esse in statu perfectissimo, et secundum substantiam et secundum virtutem : et ita videtur,
<--- Page Split --->
quod nati pueri habuissent usum omnium membrorum.
contra. CONTRA :
Expresse dicit Augustinus, quod propter uteri necessitatem necesse fuit parvulos nasci: ergo et teneros: quia teneritudo comitatur parvulam aetatem: ergo videtur, quod virtutem in illo statu utendi membris non haberent.
Adhuc, Naturalis etsi vulnerantur per peccatum, non tamen auferuntur nec in Angelo nec in homine. Dicit enim Dionysius in libro de Divinis nominibus: « Data illis naturalia dona nequaquam ea mutata esse dicimus, sed sunt integra et splendidissima 1. » Sed de naturalibus hominis est, quod secundum processum aetatis accipiat incrementum substantiae et virtutis. Ergo videtur, quod hoc eodem modo fuerit et in statu innocentiae et in statu peccati.
Adhuc, Constat, quod naturale est in omni statu partum vicinum semini generationis esse mollem et tenerum : et hoc est substantiale naturae : ergo in statu innocentiae parvuli nati propter vicinitatem seminis humidì et fluidi in membris eorum essent molles et teneri : molles et teneri usum membrorum non habent : ergo in statu innocentiae parvuli recenter nati usum membrorum non habuissent.
innocentiae mansisset, utrum genuisset feominas vel omnes masculos ?
Et videtur, quod omnes masculos : quia
Dicit Augustinus, quod imperfecta generatio est feminae : nihil autem imperfectum fuisset in illo statu : ergo nulla femina genita fuisset.
Adhuc, Dicit Philosophus, quod femina est mas occasionatus, hoc est, in quo deficit aliquod principium generationis : in statu illo nullus defectus esse potuit : ergo videtur, quod nulla femina in illo statu nasci potuit.
CONTRA :
Eecli. XXXVI, 23: Omnem masculum excipiet mulier : et est filia melior filio 2. Meliori in nullo statu caruit status innocentiae. Ergo non caruit generatione filiarum.
Adhuc, Numerus electorum impletur ex feminis et masculis : generatio in statu innocentiae fuisset ad impletionem numeri electorum, ut dicit Augustinus : ergo videtur, quod tunc genuissent filios et filias aequaliter.
Adhuc, Ex natis fuisset tunc propagatio humani generis : propagatio non potest esse nisi per utrumque sexum : ergo oportuit, quod nati utriusque sexus essent.
Adhuc, Constat, quod puella natae in statu innocentiae mamillas habuissent: quia natura non deficit in necessariis, ut dicit Philosophus. Mamilla matri non datur nisi propter partum : partus lactis alimoniam non accipit, nisi sit tenellus et virtute et substantia : quia dicit Philosophus, quod ex eisdem generamur et nutrimur. Ergo videtur, quod in statu illo parvuli essent tenelli et molles et imperfecti in virtutibus membrorum.
est. 1. ULTERIUS quaeritur, Si Adam in statu
ULTERIUS quaeritur, Quales fuissent Quest. 2. nati ab eis in scientia et prudentia ?
- Aut enim fuissent sapientes statim et prudentes, aut nescientes et ignorantes. Si nescientes et ignorantes : tunc videtur injuste de eis ordinari : quia ignorantia piena peccati est, ut dicit Augustinus : et sic ipsi fuissent puniti antequam peccassent : quod valde inconveniens est, et contra dicta Sanctorum. Dicit enim Hieronymus : « Quidquid patimur, peccata nostra meruerunt. » Ergo videtur, quod fuissent et scientes et prudentes mox nati.
<--- Page Split --->
Adhuc, Ad imaginem Dei fuissent omnes : de perfectione imaginis est ratio intelligentiae, et voluntatis rectitudo, et memoriae tenacitas in conservando. Ergo videtur, quod nati fuissent in perfectionibus illis. Non enim potest dici, quod tunc habuerunt imaginem potentia imitantem, non actu : imago enim potentia imitans, non actu, non competit statui innocentiae, sed statui secundo in quo homo est sub peccato.
Adam peccando demeruit, et originalem injustitiam nobis transmisit : ergo cum Deus sit pronior ad miserendum quam ad condemnandum, videtur quod etiam obediendo nobis justitiam gratuitam transfundere debuit.
Adhuc, Potentius est bonum in perfectione boni, quam sit malum in defecione : si ergo merito inobedientiae transmisit nobis malum originalis peccati, multo magis merito obedientiae debuit nobis transfundere justitiam et gratiam.
ULTERIUS quæritur, Si parvulos suos genuissent in justitia innocentiae, ita quod Adam transfudisset in parvulum justitiam innocentiae qua ipse justus fuit ? Et videtur, quod sic.
Anselmus in libro de Conceptu virginali : « Si Adam non peccasset, et nequivisset ad eos quos generaturus erat justitiam suam producere, nequaquam posset eis suam injustitiam transmitere 1. »
Adhuc, Anselmus, ibidem, « Dedit Deus Adam hanc gratiam, ut sicut quando illum condidit, nulla propagandi operante natura, sed sola voluntate creatoris simul fecit eum et rationalem et justum : ita simul cum rationalem haberent animam, justi essent quos genceraret operante natura et voluntate, si non peccarent 2. »
Sed contra. CONTRA hoc est quod dicit Magister Hugo in Sententiis : « Si primus homo tempore obedientiae suæ casto conjugio ad propagationem posteritatis divinae institutioni deserviens filios generaret, sine peccato quidem generaret : quoniam est natura ab omni vitio libera, sed non similiter paternae justitiae hæredes 3. »
Quæst. 4. ULTERIUS quæritur, Si genuisset eos justos gratuita justitia ? Et videtur, quod sic : quia
CONTRA : Sed co 1. Gratia et justitia gratuita a solo Deo sunt immediate : ergo in natura Adæ transfundi non possunt.
- Adhuc, Cum natura transfundi non polest, quod non est in natura : sed gratia et justitia gratuita non sunt in natura : ergo cum natura transfundi non possunt.
ULTERIUS quæritur, Si posteri Adæ Quæ non peccassent, an in justitia fuissent confirmati sicut Angeli ?
Et videtur quod sic.
Anselmus in libro de Conceptu virginali : « Quid convenientius ad ostendendam magnitudinem bonitatis Dei, et ad plenitudinem gratiae quam Adæ concedebat, quam ut quorum esse in illius potestate sic erat, ut quod ille naturaliter erat, hoc illi per illum essent : ita quoque in ejus esset arbitrii libertate, ut qualis erat ipse justitia et felicitate, tales vere filios propagaret 4. »
CONTRA hoc Augustinus dicere videtur Sed cum in libro XII de Civitate Dei, sic : « Quam felices erant, et nullis agitabantur perturbationibus animorum, nullis corporis laedebantur incommodis : tam felix universa societas esset humana, si nec illi malum, quod etiam in posteros trujicerent, nec quisquam ex stirpe eorum
<--- Page Split --->
iniquitatem committeret, quæ damnationem reciperet 1. »
Solutio. Ad hoc sine præjudicio melioris sententiæ dicendum cum Augustino, quod si primi parentes genuissent in statu innocentiæ, parvulos genuissent, qui per incrementa ætatis ad debitam quantitatem substantiæ et virtutis pervenissent. Usum tamen membrorum ad necessarios actus ab omnipotentia creatoris accepissent secundum Augustinum.
Et per hoc patet solutio quaestionis quoad primam partem, et dicti Augustini qui hoc expresse dicit. Et hæc solutio est Magistri in Sententiis ibidem.
Ad 2. Ad aliud dicendum, quod hoc concedendum est : non tamen ex vi rationis, sed quia infirmitas esse non reputatur, sed natura talis teneritudo, nisi sit carentia virtutis quando debet adesse virtus, sicut in aliis animalibus cæcus non reputatur catulus, nisi post tempus quando visio debet adesse.
Ad aliud dicendum, sicut jam dictum est, quod ad necessarios usus habuissent membra habilia, et sic processissent ad delectabilia, et nulla fuisset tristitia, sed virtutem in membris debitam non habuissent, nisi per incrementa ætatis.
Ad 4. Ad aliud dicendum, quod opus Dei perfectum est secundum rationem naturalem suæ perfectionis : et hoc est, ut nullo membro careat et nulla virtute : quæ omnia, sicut dicit Origenes, sunt in parvulo sicut in sene secundum numerum et speciem, licet secundum quantitatem oportuerit, quod de potentia ad actum procederetur ad perfectionem quantitatis et virtutis.
d object. 1. Ad m quod contra objicitur, jam patet solutio : quia bene videtur, quod virtutem perfectam in membris non haderent, nec perfectam quantitatem : ad quosdam tamen usus necessarios ad quos suffecit tenera ætas et imperfecta virtus, usum habuissent membrorum.
Ad sequens potest simpliciter concedi» Ad object. 2. quod ita sit : quia hoc dicunt quidam Sancti, et videur Augustinus dicere.
Ad aliud dicendum eodem modo, quod Ad object. 3. in veritate parvuli tenera habuissent membra et mollia : sed tamen ad quosdam parvos usus habilia, non ad fortes usus.
Ad aliud simpliciter concedendum est Ad object. 4. sub distinctione quæ dicta est.
Ad m quod ulterius quæritur, dicenAd quest. 1. dum quod in illo statu genuissent filios et filias, sicut nunc generantur.
Ad id quod objicitur de imperfectione Ad 1. feminae, dicendum quod duplex est imperfectio, et comparativa, et absoluta. Fœmina imperfecta est comparatione viri, sicut omne passivum imperfectum est respectu sui activi quod agit in ipsum: absoluta tamen perfectione perfecta est secundum ea quæ exiguntur ad fœminæ perfectionem. Comparativa autem imperfectio non repugnat primo statui, sicut non posse mori, primo statui repugnat, sicut in antehabitis dictum est.
Ad sequens recte eodem modo dicenAd 2. dum est : quia super idem fundatur.
Tria quæ inducuntur in contrarium, Ad object. concedenda sunt et procedunt.
Ad m quod ulterius quæritur, solvit Ad quest. 2. Magister in libro II Sententiarum, in illo cap. Et cum de corpore humano non sit absurdum. « Qui hoc dicunt, scilicet quod objectum est, scilicet quod ignorantia fuisset in eis, non satis diligenter considerant : quia non omnis qui aliquid nescit, vel qui minus perfecte aliquid scit, statim ignorare dicitur. Ignorantia enim quæ pœna peccati est, est cum aliquis ea quæ tenetur scire, et tunc quando tenetur scire, ignorat : et talis non fuisset in filiis Adam si stetisset, talis enim provenit ex obnubilatione mentis, quæ pœna peccati est. » Sed nescientia cujuslibet, non dicitur igno-
<--- Page Split --->
rantia. Virtutes enim intellectuales, quae, sicut dicit Aristoteles in VI Ethicorum, sunt sapientia, intellectus, scientia, prudentia, et ars, generationem accipiunt ex doctrina et tempore : et illas perfecte non habuissent in prima teneritudine. Probabile tamen est, quod aliquam illustrationem accepissent et sensus et intelligentiae ad discretionem necessariorum.
Ad aliud dicendum, quod omnes fuissent ad imaginem Dei creati, maxime ad imaginem creationis : sed haec imago ad actualem imitationem produci non potuit, nisi potentiis quae sunt in ea perfectis per habitum. Et talis potentialis imitatio bene competebat primo statui. Sed potentia imitationis vulneratae potentiae, non competebat primo statui, sed secundo in quo homo est sub peccato.
Ad quest. 3. Ad in quod ulterius quaeritur, diAd 1. cendum quod sine dubio secundum Anselmum, originalem justitiam transfudissent parentes in parvulos : sed illa nihil aliud est, nisi debitus ordo naturalium inter se, quo corpus ordinatur ad animam, et anima ad rationem, ut dicit Plato, secundum dominalem justitiam, et ordo naturalium ad actus suos et ad finem : quae causabatur ex incorruptione ejus quod transfunditur a parentibus in prolem, si peccatum naturam parentum non corrupisset.
Ad aliud eodem modo dicendum : quia idem dicit. Justi enim parvuli fuissent justitia rectitudinis naturae si non fuisset peccatum.
Ad object. Ad in quod contra objicitur, dicendum quod Magister Hugo notat ibi justitiam gratuitam et non justitiam quae est rectitudo naturalium : et ideo non contradicit.
Ad quest. 4. Ad in quod ulterius quaeritur, dicendum quod Adam si non peccasset, nullo modo transmisisset justitiam gratuitam in prolem. Et hujus causa est,
quia in carnali transfusione transfundi non potest quod nullo modo, neque per causam, neque ut forma, est in carne. Gratuita autem justitia nullo modo est in carne ut in causa vel in subjecto : sed in Deo solo est ut in causa : in spiritu autem creato angelico vel humano est ut in subjecto : et ideo in carnali transfusione transfundi non potest.
Ad objectum dicendum, quod cum dicitur, quod Deus pronior est ad miserendum, quam ad condemnandum, hoc intelligitur quantum ad hoc quod semper punit citra condignum, et remunerat ultra condignum in merito et demerito : sed propter hoc non facit aliquid inordinatum vel impossibile : esset autem inordinatum et impossibile, quod gratia esset a carne vel in carne, cujus causa non potest esse nisi Deus.
Ad aliud dicendum, quod non est simile : quia defectus demeriti inobedientiae per corruptionem est in carne : et ideo cum carne potest transfundi : sed effectus obedientiae nullo modo est in carne, sed in Deo solo : et ideo cum carne transfundi non potest.
In quod contra objicitur, procedit. Ad objec 1 et 2. Sequens eodem modo procedit.
Ad in quod ulterius quaeritur, dicenAd quem didum quod sicut Adam flexibile habuit liberum arbitrium ad bonum et ad malum, ita et parvuli, et non fuissent confirmati. Nec est simile de Angelo et de homine : quia in Angelo confirmatio sequitur conversionem in Deum, sed in homine non sequitur nisi mortem in statu peccati, vel translationem, si mansissent in statu innocentiae : homo enim viator est, et non comprehen sor : et ideo confirmationem non accipit nisi post via consumationem. Angelus autem comprehen sor, non viator : et ideo ad quodcumque convertitur, illud comprehendit, et in illo confirmatur sive bonum, sive malum sit.
Ad in quod contra objicitur, dicendum Ad objec 1 quod Augustinus bene dicit, quod feli-
<--- Page Split --->
ciores essent si nullus vellet peccare, nec sentirent incommoda : sed felicitas illa non esset confirmatae beatitudinis, sed esset felicitas qualis definitur ab Aristotele in primo et in decimo Ethicorum,
scilicet operatio secundum perfectam et connaturalem virtutem hominis non impeditam, cum ablatione contrariorum nocentium.