QUÆSTIO LXXXIV.

Utrum Heva in primo statu concepisset et peperisset incorrupta, et virgo permansisset? et, Utrum cum dolore puerpera, vel sine dolore 1 ?

Deinde, quæritur de modo propagationis filiorum, quod Magister disputat in libro II Sententiarum, distinct. XX, cap. 1: Post hæc videndum est, qualiter primi parentes, si non peccassent, filios procreassent?

Circa 'quod quærendum est qualiter Heva concepisset, utrum virgo permanens, vel corrupta?

Et, Utrum cum gravitate fuisset gravida, vel sine gravitate ?

Et, Utrum cum dolore puerpera, vel sine dolore ?

  1. Ad PRIMUM inducit Magister Augustinum super Genesim ad litteram sic dicentem : « Si primi homines non peccassent, sine omni peccato et macula in paradiso carnali copula convenissent, et esset ibi thorus immaculatus, et commixtio sine concupiscentia : atque genitalibus membris sicut cæteris imperarent, ut ibi nullum motum sentirent illicitum : et sicut alia membra aliis admovemus, ut manum ori sine libidinis ardore, ita genitalibus membris uterentur sine pruritu carnis. Hæc enim lethalis ægritudo membris humanis ex peccato inhaesit. Genuissent itaque filios in paradiso per

coitum immaculatum et sine corruptione 2. »

  1. Adhuc, Augustinus, ibidem : et hoc etiam inducit Magister ibidem : « Cur non credamus primos homines ante peccatum genitalibus membris imperare potuisse, sicut cæteris in quolibet opere sine voluptatis pruritu utimur ? Incredibile enim non est Deus talia fecisse illa corpora, ut si non peccassent, illis membris, sicut pedibus imperarent, nec cum ardore seminarent, nec cum dolore parerent 3. »

  2. Adhuc, Augustinus in libro XIV de Civitate Dei : « Ita tunc credendum est potuisse utero conjugis salva integritate fœminei genitalis virile semen immitii : sicut nunc potest eadem integritate salva ex utero virginis fluxus menstrui cruoris emitti. Eadem quippe via potest illud injici, qua hoc potest ejici 4. »

CONTRA :

  1. Incompossibilia sunt, mulierem cognosci a viro, et manere in carnis integritate sive virginem : et in quolibet statu erant incompressibilia : ergo in primo statu erant incompressibilia. Si ergo per coitum cognoscebatur Heva, impossibile erat, quod remancret integra virgo.

1 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in II Sententiarum, Dist. XX, Art. 3. Tom. XXVII hujusce nova editionis. 2 S. AUGUSTINUS, Lib. VIII super Genesim ad

litteram, cap. 10.

3 Idem, Ibidem.

4 S. AUGUSTINUS, Lib. XIV de Civitate Dei, cap. 26.

<--- Page Split --->

  1. Adhuc, Esse masculum et fœminam in carne una, et non esse in carne una, incompressibilia sunt: quia aliter contradictoria verificarentur de eodem. Sed si Adam cognovit Hevam, erant duo in carne una: si autem in integritate remansit, non erant duo in carne una: et sic incompressibilia erunt possibilia: quod falsum est. Cognosci ergo non poterat, et manere virgo et integra.

  2. Adhuc, De definitione sexus masculini est, quod generet in alio. Dicit enim Aristoteles, quod masculus est qui de suo generat in alio: fœmina vero quæ de alieno generat in seipsa. Videtur ergo, quod in nullo statu conveniebat fœminam concipere de semine viri, et permanere in virginitate.

  3. Adhuc, Privilegium singulare nullo jure conceditur alteri. Est autem beatae Virginis Mariae singulare privilegium, quod virgo concepit, sine gravitate, sine dolore puerpera. Ergo justitia divina non debuit hoc Heva concedere.

Quæst. 2. ULTERIUS quæritur, Si fuisset in primo stalu sine gravitate gravida ?

Et videtur, quod non : quia corpus pueri in p.imo statu grave fuisset et terrenum : onus autem grave portare sine gravitate esset impossibile : ergo sine gravitate gravida non fuisset.

Sed contra

CONTRA :

  1. Gravitas pœna est, quæ non debuit sentiri nisi propter peccatum : peccatum autem nondum factum erat : ergo gravitas in pœnam sentiri non debebat.

  2. Adhuc, Expresse dicit Augustinus in libro XIII de Civitate Dei, quod « sine gravitate gravida fuisset. »

  3. Adhuc, Avicenna dicit, quod grave impositum corpori hominis, facit pressivum dolorem : dolorem in primo statu Heva sentire non potuit : ergo nec gravitatem.

Quæst. 3. ULTERIUS quæritur, Utrum sine dolore puerpera fuisset ?

Et videtur, quod non. Dolor enim, ut

dicit Aristoteles, est sensus divisionis continui : in partu autem oportuit dividi continuum in aperlione viarum : et hoc est, ut dicit Avicenna, dolor lacerativus : ergo videtur, quod in partu Heva sensisset dolorem lacerativum, et ita non fuisset sine dolore puerpera.

Solutio. Ad primo quæsitum satis sed Abr. bene responderunt antiqui, scilicet Praepositivus et Gulielmus Altisiodorensis : distinxerunt enim triplicem corruptionem, scilicet continuitatis, fœditatis, et impuritatis. Continuitatis quæ est in divisione corporis. Fœditatis quæ est in pruritu concupiscentiæ et libidinis, quæ fœdat et mentem et corpus, in quæ ratio descendit sub delectatione carnis. Propter quod dicit Gregorius, quod Spiritus sanctus non tetigit corda Patriarcharum dum essent in opere conjugali. Impuritatis, quæ est in susceptione naturæ alienæ, sicut aurum dicitur impurum quando immixtum sibi fuerit aliquid alienum. Dicunt ergo, quod si Heva convenisset cum Adam per coitum, non incurrisset primas duas corruptiones : quia sic usi fuissent primi parentes genitalibus membris ad ordinem rationis. Et hoc fuisset hoc modo, quod semen resolutum a masculo adhibitum genitali fœminæ, statim virtute matricis tractum fuisset in locum conceptionis : et ibi unitum sanguini fœminæ sicut coagulum lacti, et vaporabiliter diffusum in sanguinem fœminæ, et sic perfecisset conceptum, cum semen masculi undique comprehendisset sanguinem fœminæ, sicut spiritus formativus undique comprehendit id quod format. Sicut enim dicit Aristoteles, virtutes distinctorum sexuum maris et fœminæ uniuntur in conceptu sicut uniuntur virtutes galli et gallinæ in ovo. Sed incurrisset omni modo corruptionem impuritatis : quia oportuit, quod conciperet ex semine alieno sibi permixto : et sic pura non remansisset. Et hæc distinctio satis bona est.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod Au-

<--- Page Split --->

gustinus intendit hoc quod dictum est : et ideo corruptionem primo et secundo modo dictam non incurrisset: tertio autem modo non est simpliciter corruptio, sed commixtio naturalis duorum sexuum in carne, sicut et prophetando dixit, Genes. 11, 24: Quamobrem relinquet homo patrem suum et matrem, et adhærebit uxori suæ: et erunt duo in carne una.

  1. Ad alia duo dicendum eodem modo : quia supra idem fundantur.

bjet. 1. Ad id quod contra objicitur, dicendum quod secundum corruptionem impuritatis incompressibilia sunt : quia in omni conceptu necesse est aliud esse formans, et aliud formatum. Sed quod esset cognita a viro, et remaneret integra a divisione continuitatis corporis, et esset immunis a corruptione fœditatis, ista bene possibilia sunt per modum qui dictus est.

bjet. 2. Ad aliud dicendum, quod illa ratio non probat, nisi quod non potuit esse sine corruptione tertio modo dicta : et hoc verum est, sicut paulo ante patuit. Oportuit enim, quod semen susciperet quod suo sanguini uniretur et permisceretur eo modo qui dictus est.

bjet. 3. Ad aliud dicendum, quod recte eodem modo solvendum est : quia idem est. Diversitas enim sexuum unitur in semine concepto, ut dictum est : sed hoc fieri potuit sine divisione et corruptione fœditatis per modum qui dictus est.

bjet. 4. Ad aliud dicendum quod privilegium singulare beatae Virginis est in hoc, quod

manens in omni puritate mentis et corporis, non ex semine alieno, sed de Spiritu sancto concepit : Heva autem de semine viri.

Ad id quod quæritur ulterius, dicendum quod est gravitas oneris tantum, et est gravitas inducens pœnam. Secundum primum modum non fuisset gravida sine gravitate, sed secundum modum secundum.

Ad id quod contra objicitur, dicendum, Ad object. 1. quod sicut ab aliis pœnis corpora primorum parentum gratia innocentiae et virtute ligni vitæ præservabantur, ita præservabantur a dolorepressivo, etiamsi lapidum pondera superius projecta fuissent.

Ad aliud patet solutio per idem.

Ad aliud dicendum, quod grave in Ad object. 3. corpore ad pœnalitatem deputato facit pressivum dolorem, sed in corpore quod a dolore præservat gratia innocentiae et virtus ligni vitæ, dolorem facere non potest.

Ad id quod ulterius quæritur, Utrum Ad quest. 3. sine dolore fuisset puerpera ?

Dicendum quod sic : quia hoc Augustinus aperte dicit, cui contradicere impium est in his quæ tangunt fidem et mores.

Ad id quod in eodem objicitur de comparatione viarum, dicendum quod in illo statu aperte fuissent sine dolore et sine laceratione, per solam extensionem et laxationem.

<--- Page Split --->