QUESTIO LXXV.

Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis 1 ?

Primo ergo quaeritur, Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis ?

Et videtur, quod non.

  1. Genes. ii, 7 : Formavit igitur Do- minus Deus hominem de limo terræ.

1 Genes. ii, 7. 2 Cf. Opp. B. Alberti. Comment in II Senten-

tiarum, Dist. XVIII, Art. 2. Tom. XXVII hujusce novæ editionis.

<--- Page Split --->

Sed dicit Anselmus, quod quidquid facit Deus, convenientissime facit, et minimum inconveniens de Deo est impossibile : ergo convenientissimum fuit Deum ipsum facere corpus hominis, et impossibile fuit fieri per alium, sive per Angelum, sive per aliam creaturam.

  1. Adhuc, Job, x, 8 : Manus tua fecerunt me, et plasmaverunt me totum in circuitu. Ibi dicit Gregorius : « Fecerunt me in anima, plasmaverunt me in circuitu in corpore. » Et inde arguitur ut prius, quod inconveniens et impossibile fuisset fieri ab alio.

  2. Adhuc, Isa. LXIV, 8 : Et nunc, Domine, pater noster es tu, nos vero lutum : et fctor noster tu, et opera manuum tuarum omnes nos. Ex hoc iterum, ut prius arguitur, quod convenientissimum fuit Deum ipsum facere hominem.

  3. Adhuc, Jerem. xvn, 2 : Surge, et descende in domum figuli, et ibi audies verba mea. Et sequitur, y. 3 et seq.: Et ecce ipse, scilicet figulus, facicbat opus super rotam. Et dissipatum est vas quod ipse faciebat e luto manibus suis : conversusque fecit illud, scilicet lutum, vas alterum, sicut placuerat in oculis ejus ut faceret. Et factum est verbum Domini ad me, dicens :... Ecce sicut lutum in manu figuli, sic vos in manu mea, domus Israel. Et ex hoc iterum arguitur ut prius.

  4. Adhuc, Hoc idem arguitur ex illo Psalmo cxvnii, 73 : Manus tua, Domine, fecerunt me, et plasmaverunt me : da mihi intellectum.

  5. Adhuc, Hoc ostenditur per rationem : Sicut enim in praecedentibus habitum est, et dicit Magister in libro secundo Sententiarum, distinctione XVI, homo etiam secundum corpus est ad imaginem Dei : rectitudine enim corporis, et positione quae tota sursum dirigitur, ostendit dispositionem animae, scilicet quod intellectu tendit in summam veritatem, voluntate in summam bonitatem, mente sive memoria in aeternam divinorum notitiam, quae ex mente procedit et in mente reservatur : quae et

mens dicitur, ut dicit Damascenus, quia omnia ad rectae rationis lineam mensurat. Ergo non conveniebat corpus humanum fieri nisi a Deo, ad cujus imaginem factum est, sicut nec anima fieri potuit nisi a Deo.

  1. Adhuc, In omnibus proportionata sunt perfectio et perfectum, et ad eamdem causam ordinantur : sed anima rationalis perfectio est corporis hominis : ergo proportionata est corpori hominis, et ad eamdem causam efficientem utrumque ordinatur. Constat autem, quod anima facta est a Deo immediate : quia illa fit per creationem, et creatio nulli creaturae convenire poterit. Ergo factura corporis hominis fieri non potuit nisi a Deo immediate.

  2. Adhuc, Aliae res ad distinctionem et ornatum mundi pertinentes, non sunt factae, nec fieri poterant nisi a Deo. Cum ergo corpus hominis praecipuum sit inter ea quae pertinent ad ornatum, videtur quod corpus hominis fieri non potuit nisi a Deo.

  3. Adhuc, II Machab. vii, 22 et 23, dixit mater filiis : Nescio qualiter in utero meo apparuistis : neque enim ego spiritum et animam donavi vobis et vitam, et singulorum membra non ego ipsa compegi : sed enim mundi Creator, qui formavit hominis nativitatem, quique omnium invenit originem, et spiritum vobis iterum cum misericordia reddet, et vitam.

CONTRA :

In causis primordialibus mundi ordo est, quod primum influit super secundum, et secundum super tertium, et sic deinceps. Sed in ordine illo corpus hominis ultimum est et inter facturas, et secundum naturam. Inter facturas : quia post diem septimum homo secundum corpus factus est, sicut dicitur, Genes. ii, 7 : Formavit igitur Dominus Deus hominem de timo terrae. Secundum naturam : quia inter omnia corpora magis mixtum, et ex pluribus mixtum est, et majori compositione compositum.

<--- Page Split --->

Cum ergo ordo quem Deus imposuit rebus sit, quod prius semper influit super posterius : tunc videtur, quod corpus hominis non conveniebat immediate a primo fieri, sed ab omnibus intermediis inter primum et ultimum : vel Deus corrumperet ordinem quem ipsemet instituit, quod inconveniens est valde, quia dicit Dionysius, quod « lex divinitatis est per prima media, et per media ultima reducere. »

Ergo multo minus ministrare poterant ad conditionem corporis primi hominis ex luto. Plus enim distant lutum et corpus, quam os et corpus mulieris, et sic dicit Philosophus in II de Generatione et Corruptione : « Habentium symbolum facilior est transitus »

ULTERIUS quaeritur hic propter haereticos, qui dicunt, quod corpus hominis factum sit a diabolo, Si hoc potuerit fieri ?

Sunt tamen quidam qui nituntur probare, quod corpus hominis fieri et condi potuit ab Angelo, sic :

  1. Angeli (sicut supra in quaestione de miraculo ostensum est per verba Augustini) seminales causas colligentes in elementis, multa possunt producere ad modum miraculi, omnia scilicet quae secundum seminales causas sunt in elementis. Dicit enim Augustinus, quod corpus hominis antequam conderetur, secundum seminales causas in elementis fuit. Ergo videtur, quod ministerio Angelorum poterat educi de elementis.

  2. Adhuc, Augustinus in libro IX super Genesim ad litteram : « Nonnulla est in Angelis potentia ut aliquid creetur 1. » Ergo multo magis nonnulla potentia est in Angelis ut aliquid condatur: quia creare plus est quam condere. Si ergo creent vel condant corpus hominis, nihil est inconveniens, ut videtur.

  3. Adhuc, Ejusdem potentiae est, ut videtur, reformare corpora mortuorum ex pulvere, et condere ex pulvere corpus hominis : sed reformationem corporum mortuorum ex pulvere ministrabunt Angeli : ergo multo magis conveniebat Angelis ministrare ad formationem primi hominis ex luto.

Sed contra. CONTRA :

Augustinus in libro IX super Genesim ad litteram dicit, quod « Angeli non poterant formare mulierem ex costa viri. »

Et videtur, quod sic : quia 1. Angelus malus, sicut dicit Augustinus, scit colligere semina ad opera miraculorum, sicut et bonus. Unde fecerunt serpentes, sicut et virga Moysi conversa est in serpentes per Angelos. Cum ergo hoc non sit minoris potentiae quam ex seminibus producere figuram corporis humani, videtur etiam quod figuram corporis humani ex talibus seminibus producere possint.

  1. Adhuc, Tam boni quam mali Angeli assumunt corpora in quibus apparent : et constat, quod illi condensando et figurando transformant in figuram corporis humani : sed ex seminalibus causis corpus hominis facilius est figurabile quam ex elemento tenui. Cum ergo haec possunt figurare ex elemento tenui, poterunt etiam corpus hominis figurare de seminalibus causis.

ULTERIUS etiam quaeritur, Si secundum quod quidam dicunt Philosophi, stelle et cœelum habent aliquam potestatem formandi corpus ?

Et videtur, quod sic :

  1. Ptolemaeus in Quadripartito, quod Alarva vocatur Arabice, per totum ostendit, qualiter constellatio et figuram et complexionem et regimen vitae dat unicuique nato homini sub hac vel illa constellatione. Unde dicit, quod natus in prima facie Leonis, quae est domus solis, erit latus in facie splendentis coloris et splendentis fortunae. Ergo videtur, quod

<--- Page Split --->

ad formationem corporis hominis astra operentur.

  1. Adhuc, Astra et constellationes operantur ad meliorem dispositionem corporis, et quo melius est dispositum, ut dicit Avicenna, meliores sortitur potentias animæ et expeditiones ad actum : ergo videtur, quod ad formationem corporis hominis operantur.

sed contra. CONTRA :

Damascenus in libro II de Fide orthodoxa : « Nos dicimus, quoniam astra non sunt causa alicujus eorum quæ fiunt, neque corruptionis eorum quæ corrumpuntur 1. »

solutio.

SOLUTIO. Dicendum, quod corpus primi hominis et secundum dicta Sanctorum et secundum Catholicam fidem nec conveniebat, nec potuit fieri nisi a Deo ipso. Et hujus ratio est, quia in omni natura ejusdem potentiae est facere perfectionem et perfectum, et facere movens et mobile, maxime quando ad eumdem finem movens movet, et mobile movetur, sicut est in anima rationali et corpore secundum ordinem naturae et sapientiae divinae : in hoc enim ordine anima rationalis ponitur in corpore, ut perficiatur scientiis, et virtute intellectuali, et virtute morali, et virtute theologica infusa per gratiam, et donis Spiritus sancti, et fructibus, et beatitudinibus, et aliis bonis quibus homo ad meritum vitae disponitur et adjuvatur. Et propter hoc quod corpus cum anima meritum tale perficit, ideo corpus ad eamdem beatitudinis participationem ordinatur sicut ad finem. Et hoc expresse dicit Damascenus in libro quarto de Fide orthodoxa, cap. de resurrectione, dicens, quod « si anima sine corpore athletica pugnasset contra daemones et vitia, tunc aliqua ratio esset quare sine corpore praemiaretur : nunc autem quia non pu-

gnavit sine corpore, sed cum corpore, et in corpore, ideo ordo justitiae divinae est et naturae, quod cum corpore praemietur. » Propter quod etiam, ut paulo ante habitum est, homo etiam secundum corpus aliquo modo est ad imaginem Dei : et ideo penitus ad eamdem potentiam pertinet facere hominem secundum animam, et facere hominem secundum corpus.

AD PRIMUM ergo dicendum et ad alia octo quæ sequuntur, quod illa procedunt, et Catholicam veritatem dicunt : et cum sint auctoritates ex canone sumptæ, non licet eis contradicere : quia, sicut dicit Augustinus in libro II super Genesim ad litteram : « Major est hujus Scripturæ auctoritas, quam omnis humani ingenii capacitas 1. »

Ad id quod in contrarium objicitur, dicendum quod influentia quæ ex primo in secundum, et sic deinceps, est ad propagationem naturae, et non ad institutionem principiorum naturae : principia enim naturae omnia oportuit fieri immediate a Deo. Et cum corpus hominis sit unum de præcipuis principiis, in quo etiam imago Dei est, ut dicit Augustinus : quia sicut Deus est principium omnium ex quo omnia, ita corpus Adæ est principium omnium corporum humanorum et naturae, ita quod in ipso per corpulentam substantiam fuerunt omnia. Et sicut Deus est finis omnium, ad quem ordinantur omnia ut conserventur, propter quod dicitur Alpha et Omega 2 : ita homo finis est creatorum, ad quem et propter quem creata sunt omnia, et in quo, sicut dicit Gregorius, propter convenientiam quamdam omnia sunt et uniuntur.

Ad aliud quod de Angelis objicitur, dicendum, quod licet multa possint colligendo seminales causas et transmutando

1 S. J. DAMASCENUS, Lib. II de Fide orthodoxa, cap. 7. 2 S. AUGUSTINUS, Lib. II super Genesim ad

litteram, cap. 3. 4 Cf. Apocal. 1, 8.

<--- Page Split --->

subito in hoc vel in illud, quod est modus mirabilis vel miraculi : tamen omnia illa sunt forinsecus adhibita, ut dicit Augustinus, sicut sunt opera agricolarum circa semina et plantas. Corpus autem naturale in specie et forma et potentia naturae non fit nisi per intrinsecus et naturaliter operantia, in quibus primum et omnia alia informans est virtus divina. Et ideo licet Angeli in talibus vivificent naturalia principia, et excitent ad operandum secundum Augustinum : tamen nec sunt creatores nec conditores talium, sicut nec agricolas dicimus creatores vel conditores fructuum quos colunt. Et si hoc in nullo corpore possunt, multo minus in corpore hominis, et maxime primi hominis.

Ad aliud dicendum, quod Augustinus accipit ibi creare, non in propria et principali significatione, sed prout dicitur creare pro formare : sic enim nonnulla potentia est in eis ut aliquid formetur. Sed hoc nihil est aliud, nisi quod adhibent operam extrinsecus colligendo semina, et excitando ea ut sic vel sic et tardius vel velocius in actum exeat quae est in ipsis potentia. Quod autem creare multipliciter dicitur et quibus modis, in praehabitis per verba Sanctorum ostensum est, quaestione de creatione.

Quod contra objicitur, concedendum Ad objec est.

Ad id quod ulterius quaeritur, dicenAd quæsdum quod hæretici propter hoc sunt hæretici, quia errant circa principia fidei ct philosophiæ. Unde mali Angeli numquam possunt facere corpus alicujus hominis, nec primi, nec alicujus hominis : quia si hoc boni Angeli non possunt, sicut jam probatum est, multo minus mali.

Ad objectum autem dicendum, quod Ad 1. possunt quidem colligere seuinia et forinsecus adhibere operam sicut et boni : sed non propter hoc dicuntur vel creatores vel factores vel conditores, sicut nec agricolæ dicuntur creatores vel factores vel conditores fructuum, quibus tamen adhibent cultum exteriorem.

Ad aliud dicendum, quod Angeli corAd 2. pora assumere possunt ex tenui elemento, ut dicit Augustinus : sed hoc est opus ad modum artis, sed non naturae : et ideo minoris potentiae est quam opus naturae : et ideo hoc possunt secundum exigentiam sui ministerii et boni et mali. Aliud autem non possunt, nisi forinsecus operam adhibendo : quod est non facere, sed adjuvare ut fiat per causas naturales, ut paulo ante dictum est.

Ad aliud dicendum, quod Angeli non ministrabunt ad reformationem corporum gloriosorum in resurrectione, nisi ministerio exteriori, quod quidam vocant, collectionem pulverum : sed ad immutationem in formam gloriosam nihil operantur, sed solus Deus 1. Hoc est enim quod dicitur in Psalmo lxvii, 34 : Dabit voci suæ vocem virtutis. Et sic operantur mirabilia vel mirabilibus similia, colligendo semina in elementis sparsa ex quibus producantur. Sed hoc non conveniebat fieri in corpore primi hominis, propter rationes paulo ante inductas.

Ad id quod ulterius quaeritur, dicenAd quæsAd 1. dum quod astra nihil penitus possunt facere circa hominem et actus hominis. Cujus enim virtus non venit ad hominem et humana, nisi per aliud et per accidens, numquam potest esse per se causa humanorum aliquorum : virtus stellarum, ut ipse Ptolemaeus dicit in primo capitulo Quadripartiti, numquam venit ad inferiora, nisi per aliud et per accidens : ergo numquam possunt esse causa per se alicujus inferiorum, sive humanorum, sive aliorum : signa tamen possunt esse. Qualiter autem hoc

<--- Page Split --->

sit, tractatum est in prima parte Summæ theologiae, tractatu de providentia et fato, et in ista secunda parte, in quaestione de virtutibus stellarum et effectu.

Ad 2. Ad aliud dicendum, quod astra non operantur nisi ut signa et remote disponentia, et nullam necessitatem imponentia, ut dictum est.

Ad ob.est. Ad in quod contra objicitur, dicendum quod dictum Damasceni verum est : quia astra non sunt causæ, sed signa, propter rationem quæ dicta est.

Ex his patet solutio cujusdam quod quæri solet, Utrum scilicet majoris potentiæ sit vel fuerit facere corpus hominis de luto, vel creare de nihilo ?

Si enim quæratur de potentia facientis, tunc stulta quæstio est : quia una et eadem et semper æquali potentia facit quidquid facit. Potentia enim facientis numquam disponitur per diversa, nec mutatur aliqua mutatione.

Si autem quæratur de potentia facti, scilicet utrum facilius fiat ex luto, vel ex nihilo? tunc it rum stulta quæstio est : quia inter nihil et aliquid est distantia infinita : et ideo infinitæ potentiae est

aliquid ex nihilo facere. Inter aliquid autem et aliquid, sicut inter lutum et corpus hominis, quod factum est ex limo, distantia finita est : et ideo facilius est fieri ex aliquo aliquid, quam ex nihilo aliquid, non quantum ad facientem, sed quantum ad factum.

Et si objicitur quod Augustinus dicit, quod magis est de impio facere pium, quam creare cœlum et terram.

Dicendum, quod hoc non est simpliciter dictum, sed quoad aliquid : quia scilicet quando de impio fit pius, id ex quo fit talis transmutatio, contrarietatem quamdam habet ad id ad quod fit talis transmutatio : quod non est quando creatur cœlum et terra : et sic non est quando de limo fit corpus hominis, quia limo et omni creaturæ inserta est ratio obedientialis, ut fiat de ea quidquid creator vult : et sicut dicit Augustinus, « nihil justius est, quam quod creatura obediat in omne quidquid creator vult. »

Sic ergo patet, quod unius et ejusdem et æqualis potentiae est divinæ facere corpus hominis, puta ex nihilo, et ex luto.