QUÆSTIO LXXIV.
De causa formali et finali animæ.
Consequenter quærilur de causa formali et finali animæ.
Et videtur, quod nulla sit causa formalis animæ : quia formæ non est forma : anima autem forma est : ergo nulla causa formalis est animæ.
Sed contra. CONTRA :
Formavit Dominus hominem ad imaginem et similitudinem suam 1. Constat, quod hæc formato non intelligitur nisi secundum animam : ergo aliqua forma est qua formatur anima.
Quæritur etiam de fine ad quem facta est anima rationalis. 1. Et dicit Augustinus in Enchiridion quod « finis ejus reparatio ruinæ angelicæ est. » 2. Adhuc, Anselmus in libro de Casu diaboli, et libro Cur Deus homo dicit, quod « homo factus est ad ruinam Angelorum reparandam. »
Sed contra. SED CONTRA hoc est, quod
- Si secundum hoc Angelus non cecidisset, homo conditus non fuisset : et
sic casus diaboli causa fuisset tanti boni, quod valde inconveniens est.
Adhuc, Sicut dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus : « Exstasis amoris et bonitatis divinæ non permittebat Deum in seipso consistere, sed communicare bonitatem suam, et producere creaturas quibus se communicaret 1. » Ille ergo est finis et non alius, propter quem creata est omnis creatura. Cum ergo substantia spiritualis corpori unbilis, possit frui bonitate sua bono naturæ et gratiaæ et gloriae, videtur quod summum bonum creaverit eam propter hoc, et non propter aliud : largitati enim divinæ non satis est uno modo frui ipsa, sed omni modo.
Adhuc hoc videtur : quia in libro II Sententiarum, distinctione prima, cap. Et quia non valet, dicit Magister sic ex verbis Augustini : « Fecit Deus rationalem creaturam quæ summum bonum intelligeret, et intelligendo amaret, et amando possideret, et possidendo frueretur. »
<--- Page Split --->
Adhuc, Ibidem, « Si quaeratur quare factus sit homo vel Angelus? Brevi sermone responderi potest : Propter bonitatem Dei. » Iste est ergo finis.
Adhuc, Ibidem « Si quaeritur, Ad quid creata sit rationalis creatura? Respondetur : Ad laudandum Deum, ad serviendum ei, ad fruendum eo. » Isti ergo videntur esse fines, et non reparatio angelicae ruinae.
Solutio. Solutio. Dicendum, quod forma animae venustior et pulchrior quam habere potuit est, quod sit ad imaginem Dei. Imaginem dico creationis, recreationis, et similitudinis : sic enim formatur ad optimum et pulcherrimum.
Ad objectum contra, dicendum, quod forma non est formae in eodem genere, sed in alio genere, hoc est, in superiori potest esse forma formae : et illa est etiam vera forma, ut dicit Boetius in libro de Trinitate, sic : « Est exemplar forma exempli, cum tamen utrumque sit forma. » Similiter anima rationalis qua forma est et actus corporis, habet formam exemplar unius essentiae divinae in tribus personis, ad quam facta est, sicut in prehabitis dictum est, ubi quaerebatur de imagine. Sic enim etiam secundum Platonem mundus archetypus, qui in mente divina est et ipsa mens divina,
forma et imago est totius istius mundi sensibilis. Unde Boetius in libro V de Consolatione philosophiae :
Mundum mente gerens pulchrum pulcherrimus [ipse, ... Similique imagine formans
Ad id quod ulterius quaeritur de fine, At quest. dicendum quod duplex est finis, principalis scilicet, et adjunctus. Principalis est, qui tangitur a Magistro in libro secundo Sententiarum, distinctione prima, ut patet in objiciendo. Et ille dupliciter distinguitur, sicut in objectis dictum est, scilicet ut summum bonum intelligeret, et est hoc secundum ordinem intellectus ad veritatem : et intelligendo amaret, et est hoc secundum ordinem voluntatis ad bonitatem : et amando possideret, et hoc est secundum ordinem mentis et memoriae ad beatitudinis aeternitatem. Assignatio quae ponitur ibidem, scilicet ut Deo serviret, refertur ad opus : ut Deum laudaret, refertur ad os : ut Deo frueretur, refertur ad totum hominem interius et exterius. Iste ergo finis est principalis quare creata sit anima. Adjunctus autem finis est, qui secutus est ex isto : et ille est reparatio ruinae angelicae, sicut in prehabitis de casu Angelorum dictum est.
<--- Page Split --->