QUÆSTIO LXXVI.
De natura et complexione formati corporis 1.
SECUNDO, Quæritur de natura et complexione formati corporis.
Quidam enim nituntur probare, quod convenientius esset humanum corpus simplex quam compositum, objicientes logice sic :
- Motori simplici secundum conve-
nientiam naturæ aptatur mobile simplex : anima rationalis motor simplex est, non compositus ex diversis quæ sunt diversorum generum : corpus hominis est mobile a tali anima : ergo videtur, quod convenientius esset simplex quam commixtum.
<--- Page Split --->
- Adhuc, Anima est in corpore (ut dicunt Socrates et Plato) ut perficiatur utraque virtute, scilicet intellectuali et morali per Dei donum, non per doctrinam vel assuefactionem, sed ut hoc mereatur a Deo. Hi enim duo dixerunt, quod virtus nec est discibile vel assuescibile bonum, sed Dei donum. Simplex corpus, in quo non est resistentia vel pugna unius ad alterum, facilius convertitur ad electionem motoris quam compositum : ergo videtur, quod convenientius fuisset, quod corpus hominis fuisset simplex quam compositum.
Ulterius quaeritur, Si corpus hominis Quaest commixtum est ex diversis elementis, utrum in illo mixto elementa sint æqualia secundum quantitatem ?
Et videtur, quod sic. Dicit enim Avicenna, quod elementa secundum substantiam salvantur in mixto : cujus signum est, quia mixta resolvuntur in ea. Cum ergo non sint mixta, nisi quia minimum unius est cum minimo alterius, et in nullo genere sit aliquid minus minimo, videtur quod minima ignis sint æqualia minimis aeris et aquæ et terræ : et sic æqualiter est ibi de quolibet elemento secundum quantitatem.
Sed contra. Contra :
Contra :
Dicit Commentator super secundum de Anima, quod diversitas quae est in corpore, est a diversitate potentiarum quae est in anima. Sed multa diversitas est in qualibet specie animæ. Vegetabilis enim habet nutritivam, augmentativam, et generativam etiam in homine : sensibilis quinque sensus extra, et quinque intus : et exteriores noti sunt : quinque intus, ut dicit Avicenna, sunt sensus communis, imaginativa, phantasia, æstimativa, memorialis : et istae sunt cognitiva omnes : et præter hoc habet motum secundum appetitum et desiderium sensualitatis. Similiter rationalis multas habet partes, scilicet intellectualem, rationalem, et moralem, voluntatem, memoriam, et secundum appetitum rationalem motivum ad electionem, quae operantur omnes in organis. Quia sicut dicit Constabenluc in libro de Differentia spiritus et animæ, etiam intellectualis sive rationalis potentia operatur in spiritu transeunte per tres cellulas cerebri, anteriorem scilicet, mediam, et postremam, abstrahendo scilicet, ordinando, et eliciendo quid judicandum sit de quolibet. Cum ergo tot potentiarum operationes per corpus homogenium sive simplex nullo modo fieri possint, non conveniebat secundum naturam animæ rationali aptari corpus simplex sive homogenium.
Avicenna et Alqazel dicunt, quod verum est, quod æqualiter mixtum ex quolibet elemento locum habere non potest in mundo ad quem moveatur vel in quo quiescat, nullum enim elementum dominatur in ipso ad cujus locum inclinetur : corpus hominis inclinatur secundum locum et motum ad terram : ergo videtur, quod plus sit ex terra, et minus ex aliis elementis.
Adhuc, Hoc videtur dicere textus Genesis, ii, 7 : Fecit igitur Dominus Deus hominem de limo terræ, ubi dicit Augustinus, quod « limus est terra humida sive infusa. » Non ergo videtur æqualiter esse ex omnibus elementis.
Ulterius quaeritur, Si in corpore Adæ Quæst elementa fuerint secundum æqualitatem virtutis et potentiae ?
Et videtur, quod sic : corpus enim Adæ optimæ complexionis fuit sicut quod Deus ipse fecerat, et optimæ compositionis in corpore. Optimæ complexionis virtutes reductæ sunt ad æquale : non enim est complexio nisi ad æquale. Complexio autem est æqualitas humorum : æqualitas autem humorum non est nisi ex æqualitate qualitatum elementorum mixtorum. Dicit enim Aristoteles in I de Generatione et Corruptione, quod mixtio est miscibilium alteratorum unio. Et intelligit de unione
<--- Page Split --->
virtutis et potentiae, quae unio vocatur aequalitas in complexione. Ergo videtur cum haec sit bonitas uniuscujusque corporis humani et sanitas, quod hanc bonitatem maxime illud corpus habuit: quia Deus ipse fecit et operatus est.
est, caeterorumque omnia prona sunt corpora et in deorsum proclivius inclinata. Differentia honoris ostenditur, scilicet ut constet illa esse hujus subjecta potentiae : hunc autem supereminentis existere dignitatis.
1 contra. CONTRA :
Augustinus dicit super Genesim, quod in corpore hominis praevalet elementum ad patiendum quam ad faciendum aptius, sicut est elementum inferius, scilicet aqua, et terra. Et si elementa inferiora praevalent, ergo virtutes eorum praevalent : ergo videtur, quod in corpore hominis primi non aequaliter secundum virtutem fuerunt elementa.
est. 3. ULTERIUS quaeritur, Quid factum sit de illa aequalitate post peccatum, vel unde ablata? Debuit enim transfundi in natos a parentibus : et videmus, quod hoc non fit : corpora enim nostra infirma sunt et ponderosa, et non semper in aequalitate et sanitate consistentia.
Si dicatur, quod per justitiam divinam ablata est illa aequalitas propter peccatum. CONTRA : Ex ordine justitiae est, quod si per aversionem aliquis punitur, per conversionem et satisfactionem poena eadem aufertur, et restituitur in statum pristinum. Sed nos videmus, quod post baptismum et conversionem, etiam in sanctis adhuc remanet poena. Ergo videtur, quod non sit secundum ordinem justitiae inflicta, sed a natura ipsa contracta.
4. ULTERIUS quaeritur de erectione et rectitudine staturae hominis, qualiter et propter quid indita sit corpori hominis?
Dicit enim Gregorius Nazianzenus, loquens de imagine ad quam factus est homo sic, quod rectus est hominis habitus, et ad cœlum sese sustollens, sursumque respiciens. Principalia haec dona certissimum est esse approbantia regiam potestatem. Etenim solus ita formatus
Adhuc, Cassiodorus dicit sic in libro de Anima : « Procerum animal homo, et in effigiem pulcherrima speculationis erectum ad res supernas intuendas, et vestigium gratia imitanda apparet in hac erectione. »
Adhuc, Basilius in Hexameron : « Pecudes omnes terrenae sunt : ob hoc inclinantur ad terram. Sed alia est plantatio coelestis hominis, qui quantum habitu figura corporis, tantum dignitate distat a pecoribus. Illorum facies deorsum fixa in terram perspectat : et quod ejus libidini jucundum est, hoc spectatur. Tuum vero caput ad coelum semper erigitur, oculi tui superna semper respiciunt. Sed si tu te corporis voluptate fœdaveris, obediendo luxui ventris et inferioribus ejus partibus, comparatus es jumentis insipientibus, et similis factus es illis 1. »
Adhuc, Ambrosius in Hexameron : « Sic dicendum est de corpore hominis, quod præstantius caeteris decoris gratia esse quis abnuat? Nam si unam atque eamdem omnium corporum terrenorum videamus esse substantiam, fortitudo quoque et proceritas major sit in quibusdam bestiis, formæ tamen humani corporis venustior est status, erectus, et mediocris, ut neque enormis proceritas sit, neque vilis et abjecta pusillitas, inter coelestia positus, ut ibi semper habeat animum. »
Adhuc, Augustinus in libro LXXXIII Quæstionum : « Corpus hominis solum inter animalium terrenorum corpora, non pronum, nec in ima prostratum est : cum sit visibile et ad intuendum coelum erectum : et tale est, ut ad contemplandum coelum sit aptius :
<--- Page Split --->
et in hoc ad imaginem et similitudinem Dei magis quam caetera animalium corpora merito videri polest esse factum1. »
possit continuando. Spirituale autem humidum quod in talibus corporibus est, sicut et ipse spiritus, non est nisi ad vehendam virtutem de una parte in alteram secundum virtutem vitalem, naturalem, et animalem : et ideo illud in quantitate non debuit esse tantum : esset enim ad impedimentum operationis ut evanesceret in eo virtus. Similiter igneum non est in corpore nisi ad digestionem : quae licet inchoetur in hepate, tamen sub medio thalamo cordis, ut dicit Aristoteles, perficitur : et ideo si abundaret sicut alia elementa secundum quantitatem, incenderet et dissolveret et membra et virtutes, propter suam ustivam qualitatem. Propter quod non poterunt elementa superiora ita abundare in corpore sicut inferiora.
Et quod dicit Avicenna, quod elementa sunt in mixto, verum est. Aliter enim mixtum non resolveretur in elementa. Unumquodque enim resolvitur in ea quae essentialiter in ipso sunt. Sed quando dicitur, quod minimum unius est cum minimo alterius, non intelligitur de minimo secundum quantitatem, sed intelligitur de minimo secundum proportionem ad actum medii, ad quod deducitur mixtum ab excellentis contrariorum, quae sunt in simplicibus. Talis enim numerus proportionum est, quo ligavit Deus omnia mixta ne dissolvantur, sed contineantur in uno actu mixti. Et hoc est quod dicit Boetius in libro quinto de Consolatione philosophiae :
Tu numeris elementa ligas, ut frigora flammis, Arida conveniant liquidis, ne purior ignis Evolet, ac mersas deducant pondera terras.
Ad in quod contra objicitur per Avicennam, concedendum est. Et haec est ratio, quod dicitur de limo terra, cum tamen sit ex omnibus elementis : limus enim terra est infusa humido, rubra ca-
Solutio. Solutio. Dicendum ad primum, quod stultum est et innaturale, animae ratio- nali attribuere corpus simplex vel homo- genium : quia in illo, sicut probatum est objiciendo, non posset exercere opera- tiones potentiarum. Sicut enim probat Aristoteles in secundo de Anima, sicut partes animae se habent ad particularia organa, ita tota anima ad totum corpus. Unde si oculus esset animal, visus esset anima ejus. Et ideo corpus simplex nul- lo modo competebat animae in quo exerceret operationes.
Ad argumentum quod videtur hoc probare, dicendum quod est ab adjunctis tractum, et est in secunda figura, in qua medium est ante extrema : et propter hoc incidit in eo fallacia consequentis. Adhuc etiam fundatur super falsum. Haec enim est falsa, anima rationalis est motor simplex : quia anima in habitudine qua se habet ad corpus, valde est composita.
Ad aliud dicendum, quod simplex corpus nec animabile est, nec mobile ab anima : et ideo nec ad bonum, nec ad malum convertibile ab anima : in illo enim non movetur spiritus qui est virtutis vector : et ideo falsum est cum dicit, quod hoc facilius convertitur ad bonum.
Ad quest.1. Ad in quod ulterius quaeritur, dicendum quod elementa secundum aequalem quantitatem non fuerunt in corpore Adae, nec sunt in corpore alicujus hominis. Et hujus ratio est secundum naturam : quia consistentia corporum inferiorum et substantia, est ex terra : et illam necesse est abundare. Continuitas vero ex aqua est continuante terrestrem substantiam in omnibus partibus : et ideo etiam illam oportet abundare, ut undique diffundi
<--- Page Split --->
lido igneo, formabilis in diversas formas spirituali aereo humido. Et ideo etiam magis dicitur de limo, quam de terra, ut ex terra habeat consistentiam, ex humido aqueo continuitatem, cx humido aereo spongiositatem, ut possit undique penetrare spiritu et virtute, ex calido igneo puritatem et digestionem.
adst. 2. Ad in quod ulterius quaeritur, Utrum in corpore Adae complexionantia fuerint aequalia secundum virtutem et potentiam?
Dicendum, quod aequalitas est duplex, scilicet proportionis ad medium remotum ab excellentiis contrariorum, hoc modo scilicet quod unumquodque tanta virtutis fuerit in eo, quanta optime suffecit ad constituendam bonam habitudinem complexionis. Et talis fuit in corpore Adae aequalitas : talis enim aequalitas causa est sanitatis et optimae habitudinis. Et corpus Adae, ut dicunt Sancti, in statu primo scilicet innocentiae, nec fuit infirmabile, nec dissolubile. Et est aequalitas complexionantium virtutum intra se, ut scilicet tantum sit de frigido, quantum de sicco, et tantum de frigido, quantum de calido. Et hoc non fuit in corpore Adae : quia hoc esset causa pugnae et dissolutionis, et non bonae habitudinis. Cum enim sint quatuor qualitates, et duae tantum sint principia, ut dicit Aristoteles in libro de Causis, longioris vitae, scilicet calidum et humidum. Calidum enim non facile infrigidabile, et humidum non facile siccabile. Et duae sint qualitates mortificative, frigidum scilicet et siccum : frigidum ut agens, siccum ut patiens : quae etiam non deserviunt ad vitam, sed ad figuram vivi, frigidum scilicet in comprimendo partes, ne recedant ab invicem : siccum in tenendo figuram quam necesse est esse diversam in omni corpore organico : quia aliter anima operationes partium suarum non posset perficere, nisi essent in diversis figuris organa. Et ideo necesse fuit, quod in corpore Adae et in quolibet
corpore alio perfecto secundum complexionem et sanitatem, fuerit major virtus calidi quam frigidi, et major virtus humidi quam sicci. Proportione tamen ad medium complexionale aequalia sunt secundum virtutem, et aequaliter remota ab excellentiis primarum qualitatum simplicium.
Ad in quod contra objicitur, dicendum quod dictum Augustini intelligitur, quod inferiora elementa abundant in corpore hominis materialiter propter causam quae dicta fuit paulo superius : quia scilicet ex terra est substantia corporis, et ex aqua continuitas. Sed ex hoc non sequitur, quod abundant secundum excellentiam virtutis agentis vel patientis : quia numeris proportionum mixta et complexionata ita ligantur, quod ad excellentias erumpere non possunt. Istis enim numeris ligavit Deus elementa mundi, ut unumquodque alteri conveniat, et maxime in mixto et complexionato, sicut patuit in versibus Boetii paulo ante inductis.
Ad aliud quod ulterius quaeritur, diad quest. 3. cendum, quod si Adam remansisset in statu innocentiae, ut dicunt Augustinus et Anselmus, et generasset in illo, aequaltatem istam transfundisset in posteros. Sed quia peccavit, et justitiae ordinem corrupit, qui Deo subdi debuit et mandatis ejus, ideo per ordinem justitiae corruptus est talis ordo in ipso : et quia peccavit non ut singularis homo, sed ut principium materiale omnium hominum, ideo tota massa corrupta est in ipso : et quia ex massa fit transfusio seminis, ideo necesse fuit per ordinem justitiae divinae, quod corruptio transfunderetur in posteros. Et quamvis per conversionem et baptismum auferatur culpa originalis, tamen pœen a sequens culpam manet et in corpore et in anima, ut dicit Augustinus, ad exercitium virtutis, et promotionem meriti, quod acquirit homo ex pugna : quia non debetur corona nisi pugnanti et vincenti.
<--- Page Split --->
Ad quest. 4. Ad 1D quod ulterius quaeritur, scilicet de rectitudine staturae, dicendum quod erectio et rectitudo indicant quod dicunt Sancti, et etiam Ovidius in I Metamorphoseon, qui dicit :
Os homini sublime dedit, cœlumque tueri Jussit, et erectos ad sidera tollere vultus.
Unde sine dubio regiam potestatem et dignitatem in homine significat, ut dicit Gregorius. Et ipsa rectitudo rectitudinem justitiae demonstrat, ut dicit Bernardus, et erectio faciei significat erectos debere esse sensus et intentionem ad contemplanda et desideranda coelestia. Et hujus causa secundum naturales est, quod calor a loco digestionis et a spiritualibus elevans spiritum, quo rectius elevat, eo magis serenat, quod formae elevatae in spiritu splendidiore eleventur ad caput, et fiant in ea operationes virtutum apprehensivarum. Econtra de animalibus pronis in
terram, spiritus deprimuntur et obscurantur et inspissantur, in quibus non possunt fieri operationes rationales.
Et si objicitur, quod plantæ quæ indignæ sunt et non nobiles, habent rectitudinem staturæ.
Dicendum, quod alia de causa habet hoc planta, et alia de causa habet hoc homo. Planta habent hoc per necessitatem naturae : quia, sicut dixit Pythagoras, omnium plantarum terra est mater, sol pater : et ideo sole evocante plantas, omnes planta porrigunt ad solem stipites, ramos, folia, flores, et fructus : quia humidum quod est in eis non terminatur ad completam digestionem nisi per calorem solis. In homine autem est, ut conspectiva virtutes, quae incipiunt a sensibus, depurata a fumis obscuris, superiorum decore informentur : et sic ostendatur homini, quod ad superiorem sedem natus est, et non obscuretur in infimis.