QUÆSTIO LXX.

Quid anima in se sit et per se ?

Deinde quæritur, Quid insit animæ per se ?

Et quæruntur tria, scilicet si sit anima simplex vel composita, et maxime hominis?

Et tertio, Quomodo dividitur in vegetabilem, sensibilem, et rationalem? et, Utrum sit in homine una substantia animæ in his tribus potentiis?

<--- Page Split --->

MEMBRUM I.

Utrum anima et maxime hominis sit simplex, vel composita i?

AD PRIMUM obiicitur sic :

  1. Augustinus in libro de Spiritu et anima : « Si anima dicitur habere partes, ratione potius similitudinis quam veritate compositionis intelligendum est. Simplex enim substantia est, nec aliud nec minus est ratio in substantia quam ipsa anima 2. » Ex hoc accipitur, quod anima non est composita, sed simplex in substantia.

  2. Adhuc, Si anima est composita quantitate compositionis : tunc in majori corpore esset major, et in minori minor : quod aperte est falsum : ergo videtur, quod anima est simplex.

  3. Adhuc, Sicut in antehabitis determinatum est, Augustinus dicit in libro de Spiritu et anima, quod « anima est omnia sua, sicut Deus est omnia sua : » et hoc non potest esse nisi sit simplex et in fine simplicitatis : ergo anima non est composita, sed simplex.

  4. Adhuc, Ibidem dicit Augustinus 3, quod « anima videt in oculo, audit in aure, et sic de aliis potentiiis : ita quod in singulis tota operatur et tota est. » Ergo videtur, quod simplex sit : quia aliter in qualibet non posset esse tota, sed esset in una potentia secundum unam partem, et in alia potentia secundum aliam partem.

  5. Adhuc, Ibidem, Augustinus : « Anima in quibusdam suis motibus vel acti-

bus tota simul adest. Tota videt, et tota visorum meminit. Tota audit, et tota sonorum reminiscitur. Tota odorat, et tota odores recolit. Tota per linguam et palatum sapores sentit et discernit. Tota tangit dura et mollia. Tota simul approbat vel improbat. » Et paulo post : « Tota est visus, tota est auditus, tota meminit : et cum tota meminit, tota est memoria. Cum tota vult, tota est voluntas. Cum tota cogitat, tota est cogitatio. Cum tota diligit, tota est dilectio. »

  1. Adhuc, Infra : « Anima est substantia spiritualis simplex, indissolubilis 4. » Ergo videtur, quod simplex sit, nullam habens compositionem penitus.

CONTRA :

Gregorius Nyssenus in libro de Homine : « Anima est substantia ut subjectum quod substat accidentibus : substat enim vitiis vel virtutibus et passionibus, et mutatur secundum illas 5. » Sed omne quod substat habitibus et passionibus et mutatur secundum illa, est substantia composita ex quale quid et hoc aliquid. Ergo anima est substantia essentialiter composita ex quale quid et hoc aliquid.

SOLUTIO. Dicendum, quod anima et maxime hominis, quæ arte et providentia regit corpus ut nauta navim, composita est ex hoc aliquid. Et nisi ita dicatur, dicit Gregorius, quod sequitur quod corpore destructo destruitur anima. Talis enim substantia comparatur ad corpus ut motor, qui arte et intentione movet : quæ non potest esse forma simplex : quia forma simplex movere non potest, nisi motu generantis, hoc est, quod generans inducit ei formam per generationem : et generata in forma naturali ex æquo participant consequentia naturalem formam, quæ sunt

<--- Page Split --->

motus et locus. Ideo nihil talium movetur in loco suo : sed sicut quiescunt a certa forma in esse quod est actus illius formae, ita quiescunt in locis consequentibus illam formam, sicut ignis sursum, et terra deorsum. Et propter hoc etiam locus unum de principiis corporis mobilis esse ponitur in IV Physicorum. In animatis autem quae moventur in locis suis, necesse est esse motorem compositum ad minus ex motivo cognitivo, et ex moto appetitivo : qui appetitus motus movet corpus, et extendit organa ejus, quae sunt partes ejus, ad acquirendum id quod appetitur : et sic motivum cognitivum tunc in sensibili anima vel est phantasia vel aestimativa. In rationali autem quando secundum rationem movetur, est intellectus practicus : quia non fit motus nisi fiat nuntium de motu : nuntium autem non fit ad animam, nisi per phantasiam vel intellectum. Et hujus causa est quod dicit Augustinus super Genesim ad litteram, et Aristoteles in III de Anima, quod omnis anima movetur visis. Visa autem non sunt nisi secundum sensibilem partem vel intellectivam : vegetabilia enim non moventur nisi a natura motu nutrimenti, augmenti, et generativo. Cum ergo anima rationalis moveatur, de necessitate exigitur, quod sit composita ex movente cognitivo et ex moto appetitivo : quod ulterius sic motum movet corpus et organum : et sic composita est de necessitate ex quod est et quo est : quod est autem est id quod substat et supponitur in omni natura : quo est, est id quod nulli potest substare, sed sibi substat quod est. Et hoc est quod dicit Boelius in principio de Hebdomadibus, et unum est de principiis ibi suppositis : et dicit sic, « Quod est habet aliquid praeter id quod ipsum est : quo est vero nulli potest esse subjectum. »

objectis : omnes enim auctoritates inductae loquuntur de simplicitate illa quae est exclusio compositionis quantitativae et corporalis, et nihil loquuntur de exclusione compositionis essentialis, quae est ex quod est et quo est : quam necesse est in omni eo esse quod est creatum : et non excluditur nisi ab uno solo primo, in quo est idem esse quod est, ut probant Philosophi omnes generaliter et concorditer de eo quod simpliciter est, et absolute necesse est esse, quod est primum principium esse, quod facit debere esse in omni eo quod est.

Ad omnes auctoritates inductas patet solutio per praedicta.

Id quod in contrarium est, concedendum est : quia hoc procedit.

MEMBRUM II.

Utrum anima sit sua potentia, vel non 1 ?

JUXTA hoc quaeritur, Si propter simplicitatem animae anima sit sua polentia, vel non ?

Hoc enim videtur ex quibusdam verbis Augustini.

  1. Dicit enim Augustinus in libro de Spiritu et anima : « Anima secundum operis sui officium variis nuncupatur nominibus. Dicitur namque anima dum vegetat, spiritus dum contemplatur, sensus dum sentit, animus dum sapit : dum intelligit, mens : dum discernit, ratio : dum recordatur, memoria : dum vult, voluntas. Ista tamen non differunt in substantia quemadmodum differunt in nominibus : quoniam omnia ista una anima est, proprietates quidem diverse, sed essentia una 2. »

His ita notatis, facile est respondere

4 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in I Sentiarum, Dist. III. Art. 34. Tom. XXV hujusce nova editionis.

2 S. AUGUSTINUS, Lib. de Spiritu et anima, cap. 13.

<--- Page Split --->

  1. Adhuc, ibidem : « Anima habet naturalia, et ipsa omnia est. Potentia namque et vires idem sunt quod ipsa. Habet accidentalia, et ipsa non est. Suae vires est, suae virtutes non est : non enim est sua prudentia, sua temperantia, sua fortitudo, sua justitia. Potentiae animae sunt sua rationabilitas, suus sensus, sua ratio, suus intellectus, et illa omnia est. »

  2. Ad hoc idem objiciunt quidam per rationem. Dicunt enim quod anima est imago maleriae primae : quia sicut materia prima receptibilis est omnium formarum : ita anima receptibilis est omnium specierum sensibilium et intelligibilium. Et ex hoc inferunt a positione anlecedentis : sed materia prima per seipsam receptibilis est et potentialis ad omnem formam : ergo anima per seipsam et per hoc quod ipsa est, receptibilis est omnium formarum : ergo ipsa secundum seipsam est potentia sua, qua operatur omnia et agit et recipit.

Sed contra. CONTRA :

  1. Si anima est potentia sua, tunc idem est in ea quod est et quo operatur : et cum ipsa sit una simplex, non plura in esse, sequitur, quod non sit nisi potentia una, quod absurdum est.

  2. Adhuc, Per se notum est et dignitas, quod quæcumque uni et eidem sunt eadem, ipsa sunt eadem. Si ergo anima est quælibet sua potentia : tunc anima est suus sensus, et sensus idem est quod anima : et anima est suus intellectus, et intellectus idem est quod anima : ergo intellectus idem est quod sensus, per dignitatem paulo ante introductam.

  3. Adhuc, Constat, quod potentia naturalis cujuslibet rei ab essentialibus fluit ipsius, et est consequens esse : potentiae ergo naturales animae sive cognitivae sive motivae sunt fluentes ab essentialibus animae, et sunt sequentes esse animae : sed consequens esse alicujus, numquam potest esse idem cum ipso : ergo nulla potentia animae potest esse idem cum anima.

SOLUTIO. Dicendum, quod anima nullo modo est sua potentia, sicut probant ultimæ rationes. Et quod in libro de Spiritu et Anima (qui Augustini dicitur) dicitur, quod anima est suæ vires, sive suæ potentiae : non propter hoc dicitur, quod eadem sit potentia animæ et essentia : sed dicitur propter hoc, quod anima secundum essentialem actum vitæ et operationem et rationem qua est actus et ratio corporis, adest cuilibet potentiae et cuilibet organo in quo sita est potentia illa : et quia una est substantia quæ substat omnibus potentiis, et hæc substantia habet se ad potentias sicut totum potestativum ad particulares potestates. Quod autem una et eadem est essentia sive potentia cum eo cujus est, non convenit nisi uni soli primo principio, quod est in fine simplicitatis.

Et per hoc patet solutio ad ea quæ inducta sunt ab Augustino.

Ad id quod objicitur de materia, dicendum quod fundatur super falsum. Materia enim non est receptibilis formæ nisi per analogiam ad ipsam, nec habet unam analogiam ad formas differentes genere. Propter hoc dicit Aristoteles, quod non est una materia corruptibilium et incorruptibilium. Similiter etiam anima unam analogiam non habet ad diversas species simplices et separatas, et materiales, appendicis materiae conjunctas : et hæc diversitas analogiæ causa est diversitatis potentiarum et in materia et in anima.

EA QUÆ in contrarium objiciuntur, de necessitate procedunt, et deducunt ad inconveniens, vel concludunt directe.

<--- Page Split --->

getabile et sensibile speciem brutì : ergo videtur, quod ista divisio non sit generis in species.

  1. Adhuc, Non potest esse totius integralis in partes : quia totum integrale non prædicatur de qualibet parte : domus enim non est paries, nec tectum, nec fundamentum : sed anima est vegetabilis, et anima est sensibilis, et anima est rationalis.

  2. Si propter hoc dicatur cum Aristotele, quod eadem est determinatio animæ quæ est figura : quia sicut trigonum in tetragono, ita vegetativum in sensitivo, et sensitivum in rationali. Contra : Trigonum non est in tetragono secundum esse distinctum et actum, sed secundum potentiam tantum, hoc modo, quod si in tetragono a puncto cujuslibet anguli ad punctum oppositi anguli ducatur linea, tot erunt in tetragono trigoni quot sunt anguli. Sed vegetativum est in sensitivo secundum actum et operationem vegetativi distincti : nutrit enim et auget et generat, quæ sunt operationes vegetativi distincti. Similiter vegetativum et sensitivum secundum operationes distinctas sunt in rationali. Ergo non est simile quod inductum est pro simili.

ULTERIUS quæritur, si hæc tria in hoQuæst. 1. mine sunt anima una, vel plures?

Et videtur, quod plures : quia

  1. Quæcumque per operationem et actum distincta sunt, necesse est per substantiam esse distincta. Patet autem, quod vegetativum, sensitivum, et rationale in homine per operationes et actus distincta sunt. Ergo necesse est, quod per substantiam et esse sint distincta.

  2. Adhuc, In corpore hominis quædam sunt vegetativa, nutrita, et aucta, nihil penitus sentientia secundum aliquem sensum, sicut dicunt Aristoteles

MEMBRUM III.

Qualis sit ista divisio animæ in vegetabilem, sensibilem, et rationalem? et, Utrum sit in homine una substantia animæ in his tribus potentiis?

DEINDE, Quærtur de divisione animæ in vegetabilem, sensibilem, et rationalem.

Et quæritur, Qualis sit ista divisio ?

  1. Dat enim Boetius in libro Divisionum artem dividendi tam vocem, quam eliam rem. Et constat, quod ista divisio non est vocis æquivocæ in suas significationes : quia anima non dicitur æquivoce de vegetabili, sensibili, et rationali.

  2. Adhuc, Non potest esse divisio principii : eo quod vegetativum, sensibile, et rationale, non dicuntur per prius et posterius animata : quia dicit Philosophus in II de Vegetabilibus, quod vita communiter in animalibus et plantis inventa est : sed in plantis latens et occulta, in animalibus vero patens et manifesta. Cum ergo æque et communiter anima dicatur principium et causa vitæ tam latentis quam manifestæ : anima secundum prius et posterius non dicitur de vegetabili et sensibili : et sic hæc divisio non erit divisio principii per prius et posterius.

  3. Adhuc, Non potest esse divisio univoci, hoc est, generis in species, ut videtur : quoniam species exeuntes per divisionem ex uno et eodem genere, non constituunt speciem unam : vegetabile autem, sensibile, et rationale, constituunt speciem hominis : similiter ve-

<--- Page Split --->

et Avicenna de ossibus et ligamentis. Et quaedam sunt vegetativa et sentientia, nihil penitus rationis habentia, sicut hepar, et ren, et pulmo, et hujusmodi. Ergo videtur, quod ista in corpore organico hominis, loco divisa sint : et quaecumque loco divisa sunt, divisa sunt secundum esse et substantiam : ergo videtur, quod vegetativum, sensitivum, et rationale, secundum esse et substantiam in homine divisa sint.

  1. Adhuc, Quaecumque divisa sunt secundum tempus, divisa sunt secundum esse et substantiam : sed in generatione hominis unius sensibile et rationale secundum tempus divisa sunt : ergo etiam secundum esse et substantiam. PROBATIO MINORIS : major enim per se patet. Dicit Aristoteles in XVI de Animalibus, quod in generatione hominis in embryo non est vivum et animal simul, sed prius vivum, et postea animal : et non est homo et animal simul, sed prius animal, et postea homo : ergo haec tria, vegetativum, sensitivum, et rationale, divisa sunt tempore : ergo divisa sunt secundum esse et substantiam.

Sed contra. Contra :

  1. Si hæ tres partes, vegetativum, sensitivum, et rationale, divisa sunt secundum esse et substantiam in homine : cum non sint substantiæ nisi formales et essentiales, sequitur quod tres formæ essentiales secundum substantiam diversæ sunt in homine : sed a tribus talibus formis tria et non unum secundum esse substantiale constituuntur : ergo quilibet homo secundum esse substantiale esset tria et non unum.

  2. Adhuc, Perfectiones differunt secundum perfecta. Cujus probatio est, quod perfectiones non numerantur nec in esse individui, nec in esse generis, nec in esse speciei nisi numero perfectorum : ergo unus singularis perfecti una est singularis perfectio. Quilibet homo est in hoc homo, quod est unus

singularis homo : ergo quilibet homo unam habet singularem perfectionem : ergo unam animam : quia anima singularis est perfectio ejus.

  1. Adhuc, Quandocumque unum est in altero actu et intellectu, illa nec secundum esse separantur, nec secundum intellectum possunt cogitari esse separata. Vegetabile est in sensibili actu et intellectu : et similiter vegetabile et sensibile in rationali. Ergo non secundum esse possunt separari, nec secundum intellectum cogitari potest, quod separata sint. Et hoc est necessarium et concedendum.

Sed si unum sunt in homine, tunc remanet solum quaerendum, Qua unitate sint in homine?

SOLUTIO. Ad primum dicendum, quod hæc divisio nec est vocis æquivocæ in suas significationes, nec est principii quod per prius et posterius dicatur, nec est totius integralis, nec est univoci, generis scilicet in species. Unde omnes rationes ad hoc inductæ, procedunt de necessitate, et sunt concedendæ. Sed sicut dicit Boetius in libro Divisionum, est totius potestativi in suas partes potestativas, sive particulares potestates. Et hoc totum medium est inter totum universale, et totum integrale. Prædicatur enim de qualibet sua parte sicut totum universale : sed non secundum plenitudinem suæ potestatis est in qualibet parte sicut totum integrale, totum enim integrale non secundum plenitudinem potestatis est in qualibet parte : et ideo non prædicatur de qualibet parte : sed in eo quidquid potest potentia inferior, potest et superior excellenter et eminenter : sed non convertitur : unde quidquid potest vegetabile, potest sensitivum excellenter et eminenter : et quidquid possunt vegetabile et sensibile, potest rationale excellenter et eminenter : sed non convertitur. Et hoc etiam probat Dionysius in libro de

<--- Page Split --->

Cælesti hierarchia1. Quod qualiter sit, sic intelligi potest. Intelligatur esse anima substantia una constituta ex omnibus potestatibus vitæ, a qua fluant quædam potestates operantes in organo, quædam autem quæ nullius organi sunt actus : et sit ordo inter potestates illas, ita quod inferior actu et intellectu contineatur in superiori : tunc tale totum potestativum est anima in omnibus suis potentiis, et est substantia subjecta sic omnibus potestatibus suis, et ad plenum et perfectum suum posse per omnes operationes vitæ et potentias deducta : cum tamen non sit nisi substantia una et perfectio una et essentia una substans omnibus illis potentiis : et ideo anima una. Propter quod dictum eorum falsum fuit, qui dixerunt, quod in homine tres erant substantiæ et una anima, vel tres essentiae et una anima. Et ideo dicit Augustinus in libro XV de Trinitate, quod « tres potentiae imaginis, memoria scilicet, intelligentia, et voluntas, sunt una mens, una vita, una essentia, una anima. » Et ponitur a Magistro in libro I Sententiarum, distinct. III, cap. Nunc restat ostendere.

Ad aliud dicendum, quod verum dicit Philosophus quando dicit, quod eadem est determinatio animæ quæ figuræ : et sicut trigonum in tetragono, ita vegetativum in sensitivo, et vegetativum et sensitivum in rationali. Et ideo sicut trigonum non est in tetragono nisi secundum esse tetragoni, et secundum potentiam trigoni : ita vegetativum non est in sensitivo, nisi secundum esse sensitivi et potentiam vegetativi : et vegetativum et sensitivum non sunt in rationali, nisi secundum esse rationalis, et potentiam vegetavi et sensitivi : et sic est in omnibus his quæ in una definitione ante ultimam differentiam, quæ, ut dicit Aristoteles in VII primæ philosophiæ, sola est constitutiva et convertibilis, ponun-

tur : omnia enim illa (ut dicit Commentator ibidem) accipiuntur ut genera et potentiae quæ ad actum ultimæ differentiæ determinantur, et in actu illius dant esse : et hæc est causa, ut ibidem dicit Philosophus, quod definitio est unum et non multa, et unum dat esse et non multa.

Ad m quod ulterius quæritur, dicenA1 quæst,1. dum quod hæc tria, scilicet vegetativum, sensitivum, et rationale unum sunt in homine : et sicut vult Augustinus, sunt una essentia, una vita, et una anima.

Et quod objicitur, quod habent operationes distinctas, dicendum quod falsum est. Vegetativum enim et sensitivum non agunt in homine nisi actu rationalis : vegetativum enim in homine corpus organicum non vegetat, nisi ad esse organici animæ rationalis. Ita sensibilis non sensificat, nisi ad actum animæ rationalis. Et sic semper præcedens animat et agit in forma sequentis : unde operationes divisas nullo modo habent in homine. Et hoc est quod dicit Augustinus in libro de Ecclesiasticis dogmatibus, sic : « Neque duas animas in homine esse dicimus, sicut Jacobus quidam, et alii Syrorum scribunt, unam animalem qua animetur corpus et sit immixta cum sanguine, et aliam spiritualem quæ rationem administret. Sed dicimus unam et eamdem animam in homine, quæ et corpus sua societate vivificet, et semetipsam sua ratione disponat, habentem in se libertatem arbitrii. » Et quod una sit, Avicenna ponit congruum exemplum valde, et est signum non causa. Dicit enim, quod anima intente agente secundum unam quamlibet potentiam, remittitur et retrahitur ab operatione alterius : sicut si intente cogitat, non percipit ea quæ sunt ante oculos, nec distincte percipit sonos auditu. Et hoc signum est, quod omnes potentiae sunt in una essentia radicatae.

<--- Page Split --->

Ad alud dicendum, quod in corpore hominis anima rationalis ubique vegetat et sensificat : quamvis nullum organum corporale sit organum intellectus et rationis, in quod exerceat suas operationes : tamen ubi vegetat, vegetat per potentiam animae rationalis quae est vegetativa : et ubi sensificat, sensificat per potentiam animae rationalis quae est sensitiva. Sicut enim dictum est, quidquid potest potentia inferior, potest et superior, et non e converso. Sedquod quaedam membra non sunt perceptiva sensus, ut ossa et ligamenta, et cartilagines, et pili, dicunt Aristoteles et Avicenna esse ex hoc, quod non habent medium in tactu, quod est caro nervosa nervis directis ab anteriori parte cerebri ad membrum illud : quia ab illa parte cerebri diffunditur sensus in totum corpus : sunt enim terrestria dura in quae non potest penetrare spiritus sensitivus, nec possunt temperari ad mollitiem medii tactus : eo quod a virtute formativa et regitiva formata sunt ad corporis colligationem et sustentationem : quod non nisi per dura fieri poluit. Excipitur unum os ob Avicenna, dens scilicet, quod dicit habere quamdam medietatem in tactu, licet exiguam : et inde provenit dolor dentium, maxime propter nervos vicinos cerebro in quibus radicantur dentes.

Ad alud dicendum, quod vegetativum, sensitivum, et rationale, numquam divisa sunt in homine, nec loco, nec tempore, sed semper conjuncta essentia et subjecto sive substantia. Sed in XVI de Animalibus intendit Aristoteles reddere causam, loquens contra Platonem, qui dicebat semen esse parvum animal, quomodo virtus formativa est in semine maris, quod dicit intrare in semen fec-

minæ sicut spiritum in corpus, et coagulum in lac, quod spiritualiter penetrat in ipsum lac, et comprehendit ipsum totum : et sicut fermentum in pastam, quod similiter penetrat in pastam. Et per has similitudines vult ostendere Aristoteles, qualiter formativa contenta intra viscositatem seminis, operatur ad operationem corporis organici animæ. Dicit, quod primo operatur cibando. digerendo, quæ sunt operationes vitæ, non animæ quæ sit in semine, sed formativæ quæ est ut artifex, eo quod habet instrumentum calorem celi, et calorem animæ generantis, per quod descinditur semen, et calorem matricis matris. Et secundo, eisdem caloribus et eadem virtute, quæ est in semine sicut artifex, format membra sensitiva, in quibus perficiuntur operationes sensuum : in quibus (ut dicit Avicenna) primo formantur oculi, et complenlur ultimo. Et tertio, eadem vis formativa eisdem caloribus distinguit membra pertinentia ad operationes animales animæ rationalis, sicut cellulam anteriorem capitis, et mediam, et postremam, in quibus discurrit spiritus animalis deferens species ad operationes rationis. Et ideo dicit, quod in talibus operationibus non est vivum et animal, et animal et homo simul. Vult tamen, quod completo partu et organizato, simul et idem sit homo et animal et vivum.

Tria quæ in contrarium adducuntur, procedunt et de necessitate concludunt.

Ad ultimum quo quæritur, Qua uniA tate hæc tria sunt in homine ?

Dicendum, quod unitate potentiae et actus sicut in omni definitione quae est unum et non multa, sicut paulo ante in hac eadem quaestione dictum est.

<--- Page Split --->