QUÆSTIO LXVIII.
Utrum anima sit :
AD PRIMUM objicitur sic : 1. Sapient. 11, 1 et seq., dicunt impii : Exiguum et cum tædio est tempus vitæ nostræ, et non est refrigerium in fine hominis, et non est qui agnitus sit reversus ab inferis. Quia ex nihilo nati sumus, et post hoc erimus tamquam non fuerimus. Quoniam fumus aflatus est in naribus nostris, et sermo scintilla ad commovendum cor nostrum : qua exstincta, cinis erit corpus nostrum, et spiritus diffundetur tamquam mollis aer. Hi dicere videntur, quod anima non sit substantia incorporea, sed corpus, quod primum motivum est.
Et videntur hi persuasionem accepisse a Democrito et collega ejus Leucippo, qui motive definierunt animam, ut dicit Aristoteles in primo de Anima, et dixerunt animam esse atomos rotundos, qui primi, ut dicunt, motivi sunt et principia motus : eo quod ex rotunditate semper volubiles sunt, et ex indivisibilitate et parvitate penetrabilia sunt in corpus. Persuasi etiam fuerunt ex Heraclito, qui (ut ibidem dicit Aristoteles) animam dixit esse ignem, propter hoc quod maxime motivus est ignis, et subtilissimum corporum. Propter quod etiam, ut dicit Damascenus, Scriptura Angelos dicit
<--- Page Split --->
esse ignem : eo quod, sicut dicit, ignis levis, ignitivus, calefactivus, et incisivus est. Et ideo dicit David, Psal. cum, 4 : Qui facis Angelos tuos spiritus, et ministros tuos ignem urentem. Hoc enim dicit David dicere, quia est describens levitatem, ignitionem, calorem, et incisionem Angelorum circa divinum desiderium et ministerium, et ad superiora allationem, et ab omni materiali intelligentia libertatem. Et ideo dicit, quod « Angelus est substantia intellectualis semper mobilis. » Et propter hoc etiam isti dixerunt animam esse ignem, vel fumum, et sermonem scintillæ ad commovendum cor, ut in scintilla intelligatur et atomus et ignis qui sit anima.
Quod autem anima rationalis sit, et non sit corpus, sed incorporea substantia, probat Gregorius Nyssenus in libro quem fecit de homine, supponens quod et verum est, et ab Aristotele in II de Anima probatum, scilicet quod actus praevii sunt potentiis, et objecta actibus secundum rationem. Ex quo de necessitate sequitur, quod cujus est actus, ejus de necessitate est potentia : et cujus est potentia, ejus est substantia de qua fluit illa naturalis potentia. Invenimus autem actus in homine, qui nullo organo corporali fieri possunt, sed separati sunt ab omnibus talibus, sicut intelligere, scire, artes invenire, addiscere scientias. Ergo potentiae talium actuum de necessitate supponuntur esse in homine. Et si potentiae : ergo et substantia ex cujus essentialibus fluunt tales potentiae naturales. Haec autem substantia non potest esse corporea : quia corporis potentia obligata est materiae corporis : et ideo est ad unum determinata et non absoluta. Intellectus autem et ratio et hujusmodi ad nihil unum sunt obligatae potentiae : ergo non sunt potentiae alicujus corporis vel actus. Unde Aristoteles in III de Anima dicit, quod intellectus possibilis, est potentia qua est omnia intelligibilia fieri. Et intellectus agens est, qua est omnia intelligibilia agere.
In homine igitur est substantia intellectualis sive rationalis, incorporea, a corpore separabilis : et haec est anima rationalis : ergo anima rationalis est.
- Adhuc, Avicenna in sexto de Naturalibus dicit, quod natura non est nisi ad unum : et dicit verum. Sed in plantis, animalibus, et hominibus invenimus principium vitæ, quod est multa : et ad quodlibet eorum non per accidens, sed per se : sicut in planlis invenimus nutrii, augeri, et minui, et generare : quorum quodlibet per se est a principio intrinseco plantæ essentiali, quod est principium vitæ. Hoc igitur non est natura : et hoc vocamus animam : ergo anima est in plantis : et nec est corpus, nec corporea : quia natura est principium in corpore : et est forma corporea a qua non fluunt nisi potentiae corporales, quarum quælibet ex obligatione illius corporis, et materialis est, et ad unum tantum. Siniliter in animalibus invenimus et ea quæ dicta sunt, et sensibiles potentias tam interiores, quam exteriores, quæ non possunt esse a principio quod est natura, propter dictam rationem, eo quod natura est ad unum tantum. Oportet ergo, quod istæ actiones sint ab altiori principio quod unum est in substantia, et multiplex in potentiis quæ fluunt ab ipso : et hoc non potest esse nisi anima : ergo anima est sensibilis et vegetabilis. In homine etiam invenimus ea quæ dicta sunt de vegetabili et sensibili, et præter hæc ratiocinari, intelligere, libere arbitrari, et lihere velle, non agi a natura, sed agere, ita quod homo est dominus suorum actuum et causa, ita quod actuum suorum principium est in ipso et non in alio : ergo videtur, quod in homine sit principium altius quam vegetabilis et sensibilis, a quo fluunt potentiae ad hujusmodi operationes. Dicit enim Aristoteles in primo de Anima, quod ex operationibus oportet nos investigare quidditatem animæ. Et si est aliqua operationum animæ propria, quæ nec cor-
<--- Page Split --->
pori potest convenire, nec formæ corporali, erit illud principium illarum operationum nec corpus, nec corporeum, sed substantia simplex incorporea, a qua fluunt potentiae ad tales operationes immateriales, quæ nulli formæ corporali convenire possunt : et hæc est anima rationalis et intellectualis : anima ergo quæ est in homine, est intellectualis et rationalis : ergo est anima.
Adhuc, Beda, et Gregorius Nazianzenus, similiter et Gregorius Nysseus, animam probant esse ex figura corporis humani et membrorum, sumentes hoc quod dicit Aristoteles in quinto primae philosophiae, quod scilicet figura sequitur speciem, et diversitas figurarum diversitatem specierum. Et hæc sunt verba Gregorii : « Quod vero rectus est hominis habitus, et ad cœlum sese sustollens sursumque suspiciens, hæc dona esse certissimum est et regiae potestatis et dignitatis. Denique caeterorum animalium omnium in deorsum prona sunt corpora, et in deorsum proclivius inclinata : et hic manifesta differentia honorans homines ostenditur, dum constat illa quidem hominis esse subjecta potentiae, hunc autem supereminentis existere dignitatis. » Dignitas autem hæc non potest esse nisi in ratione : quia in alio non eminet super animalia : ergo anima rationalis est in homine.
Adhuc, Hoc idem probat per linguam. Sicut enim dicit Aristoteles in II de Anima, lingua congruit in duo opera, scilicet in gustum, et in interpretationem sermonum : qua interpretatione, ut dicit Plato in Timæo, et Basilius in sermone de fide divinitatis, homines sibi invicem pandunt suos affectus et conceptus. Et hoc non convenit nisi homini, et non aliis animalibus : ergo speciale principium ad hanc operationem est in homine. Interpretatio autem sermonum non potest fieri sine compositione et divisione et collatione : et hæc non possunt esse nisi per rationem componentem et dividentem et conferentem
et disponentem ea quae proferenda sunt sive interpretanda : ergo potentia talis erit in anima hominis : ergo anima rationalis est in homine.
- Adhuc, Idem probatur per manum ab eisdem. Manus enim, ut dicit Aristoteles in XII de Animalibus, est organum intellectus practici sive operativi : et cujus est organum, necesse est etiam esse potentiam quae movet organum illud : ergo in anima hominis est intellectus practicus : habet ergo animam intellectualem. Intellectus enim practicus est, qui disciplinae et artis est particeps. Si quis dicat, quod etiam bruta quaedam loquuntur et artificialia quaedam faciunt, ut apes in alvearibus omnes domos faciunt hexagonas, et ex his construunt favos. Hoc non instat : quia bruta non loquuntur cum collatione et dispositione sermonis prolati, sed ex imaginatione vocis auditae et memoratae tantum. Sicut etiam dicit Aristoteles in primo primae philosophiae, quod quaecumque animalia cum sensu auditus et aliis sensibus participant memorativo principio et aestimativo, in quantum illo plus et minus participant, in tantum sunt disciplinabiliora et minus disciplinabilia : sed cum nullum eorum praeter hominem participat usque ad experimenti et unibilis et artis acceptionem, ita scilicet quod ex pluribus sensu perceptis fiat in eo memoria, et ex multis memoriter retentis et collatis fiat in eis experimentalis cognitio, et ex multis sic expertis eliciatur universale, quod sit artis et scientiae principium in ipso. Hoc non potest fieri nisi per rationem conferentem et disponentem accepta : hoc autem solum perfecte fit in homine : ergo in homine solo est anima rationalis.
ULTERIUS quaeritur, Si anima est, in quo genere ponenda est, utrum in genere substantiae, vel in genere accidentis ?
- Constat, quod non in genere acci-
<--- Page Split --->
dentis : quia cum accidens non sit in aliquo sicut quædam pars, et impossibile est esse sine eo in quo est, ex subjecto et accidente non fit unum substantialiter : ex anima autem et corpore unum fit substantialiter, quod est animatum et vivum : ergo anima non potest esse accidens sive in genere accidentis.
Videtur etiam, quod non possit esse in genere substantiae : quia si est in genere substantiae, aut erit materia, aut forma, aut compositum. Non materia : quia ex materia non fit unum naturaliter : ex corpore autem quod est materia et anima, fit unum naturaliter et substantialiter : ergo anima non potest esse materia.
Et videtur, quod nec forma : anima enim movet corpus cujus anima est : nullum autem corpus, ut docet Aristoteles, nec in natura nec in arte secundum locum movere potest, nisi motore distincto ab ipso : si enim moveretur a forma secundum quod est actus corporis, cum haec forma ut actus corporis est, uno modo se semper habeat ad corpus, semper moveret : et sic animal semper moveretur in loco suo, et numquam quiesceret, quod falsum est. Dicit enim Aristoteles in VIII Physicorum, quod animalia moventur a se, et quod illa sola moventur a se, quae in seipsis principium motus habent quando volunt, et quietis quando volunt. Ergo anima non est talis forma.
Adhuc, Talis forma quae actus tantum est, sive endelechia corporum, in nullo elevatur super materiam, sed tantum est in materia ut terminans potentialitatem materiae, et dans ei esse secundum actum. Anima maxime prout est in homine, elevatur super partes materiae et materiam, et utitur organis corporis ad quodlibet, ut pedibus, et manu, et aliis membris : ergo anima non est talis forma quae sit actus corporis vel materia : ergo nec materia est, nec forma.
Nec potest esse compositum. Compositum enim in una natura vel genere, non est in potentia ad compositum constituendum in aliquo genere : ex anima autem et corpore fit naturaliter et substantialiter unum : ergo anima non potest esse compositum in genere substantiae : quia si est compositum, est hoc aliquid : et hoc cum materiali principio non facit unum : si ergo nec est substantia, nec accidens, videtur de necessitate, quod nihil sit.
Solutio . Dicendum , quodsicut , S a - p e n t . n , 2 1 e t 2 2 , dicitur : Hæccogi - taverunt , impiiscilicet , eterraverunt : exæcavitenimillosmalitiaeorum . EtnescieruntsacramentaDei : nequemer - cedemsperaveruntjustitiæ , necjudica - verunthonoremanimarumsanctarum , quodscilicetanimasubstantiaincor - poreasitrationalis , etintellectualis , etimmortalis , etindissolubilis , præmiandaproptermeritumvirtutum , etpuniendapropterdemeritumpeccati . Tamen , utobjectumest , persuasifueruntaDemo - critoetLeucippo , q u i ( sicutdicitGre - goriusNyssenusinlibrodeHomine ' , dicebantanimamesseatomossphæri - c o s : deceptipropterhoc , quodsuppo - nebant , quodnihilmovetmotulocalinisiipsummoveatur : etquiavidebant , quodanimamovetmotulocalicorpus : etvidebant , quodignisestsubtilissimumcorporuminspecie , utdiciturinTopi - c i s , etestacsensivussemper : etquiasphæricumquidquidtangit , nontangitnisiinpuncto , etideofaciliusvolvituretmovetur : propterhocdicebant , quodanimaestexsphæricisigneissiveatomisundiquepenetrantibuspercorpusetperpartesejusproptersubtilitatem : etsicexmotusuomoventcor , etexcordepercaloremvivificummoventtotumcorpus . Seddeceptisunt , superfalsasproposi - tionessefundantes : quiaprimusmotorinomnigeneremotuslocalisimmobilis
<--- Page Split --->
est, ut dicit Aristoteles et omnes Philosophi : et hujus contrarium ipsi supponebant : et ideo in magnos errores inciderunt : quia, sicut dicit Aristoteles in primo primae philosophiae, « parvus error in principiis, maximum facit in conclusionibus. »
Quod autem motus animalium sit ab immobili, probat Augustinus in libro VI super Genesim ad litteram. In omnibus enim membris hominis motus manus procedit ab inmobili brachio, et motus brachii anterioris ab immobili cubito, et motus brachii superioris quod vocatur adjutorium, ab immobili humero : et sic generaliter motus cujuslibet membri procedit ab immobili musculo, in quo sita est vis motiva illius membri, quæ per nervos diffundit se in membrum, et movet ipsum ad partem ad quam movetur. Et quia illi sic errabant in principio, inciderunt in diversos errores quidditatis animæ. Heraclitus autem erravit : quia nescivit distinguere inter spiritum et animam. Vidit enim, quod spiritus est vector virtutum animæ, et spiritus est fumus sive evaporatio nutrimenti, et quasi instrumentum operationum animæ naturalium, vitalium, et animalium : et ideo putabat, quod anima esset talis fumus : deceptus in hoc, quod putabat, quod eadem sunt per substantiam, quorum est una operatio : quod statim patet esse falsum in fabro et malleo. Hæc etiam est causa, quod quidam dixerunt animam esse aerem, ut dicit Orpheus in carminibus suis, qui dixit animam esse aerem qui attrahitur a respirantibus ventis : et dixit vivere animalia, quousque possunt hoc facere. Et patet deceptum esse Orpheum : quia multa sunt animalia actum vitæ per animam habentia, quæ non respirant, sicut multa genera marinorum.
Omnia quæ inducuntur ad probandum animam esse substantiam incorpoream, de plano procedunt, et concludunt veritatem.
Ad in quod ulterius quæritur, in quo Adqu genere sit anima ?
Dicendum, quod non est in genere accidentis, sed in genere substantiae. Et concedendum est, quod non est in genere materiae, sed in genere formae. Et ideo dixit Thales Milesius, qui fuit primus qui hoc dixit, animam esse substantiam semper mobilem, ut per hoc quod dicitur substantia, intelligatur suppositum et hoc aliquid, quia. talis substantiae solius est agere et operari, eo quod, sicut dicit Aristoteles in III Ethicorum, actus particularium sunt circa particularia. Hæc est etiam causa, quod Pythagoras dixit, quod « anima est numerus seipsum movens : » per numerum intelligens compositionem totius potestativi, quod anima est in potentiiis suis, quæ omnes harmonici s proportionibus et numeris conjunguntur organis quæ movent et quæ animant. Et hoc est quod dixit Plato, quod « anima est substantia intellectualis, ex seipsa mobilis secundum numerum harmonicum : » intelligens, quod mobilis est, quia motiva est : et secundum numerum harmonicum, quia proportione harmonica infunditur organis. Omnis enim motor ad id quod movet, proportionem virtutis habet, et e converso. Hac igitur causa quæ dicta est, in genere formæ et substantiæ compositæ, Philosophi qui inducti sunt, ponebant animam. Fuerunt autem quidam, sicut Dinarchus, qui non motivo, sed cognoscitivo diffiniebant animam. Et supponebant pro principio quod et verum est, quod cognoscitur simile simili : et ideo dixerunt animam esse consonantiam ex quatuor elementis confectam : quia aliter non cognosceret omnia quæ sunt in mundo. Dicunt enim, quod terram terra cognoscimus, et aquam aqua, et ignem igne, et aerem aere, et composita ex elementis ex elementorum compositione. Et quidam dixerunt animam esse sanguinem, sicut Cricias Ægyptius, eo quod ultimum nutrimentum intra venas est sanguis, et prima operatio animationis per nutri-
<--- Page Split --->
mentum est sanguis. Quidam vero videntes, quod in generatione infunditur anima, et considerantes quod semen aquosum est, et quod in generatione, ut dicit Aristoteles in XVI de Animalibus, gutta maris ingreditur guttam feminae sicut spiritus in corpus, dixerunt animam esse aquam sicut Philosophus Epicurus. Amba istae sectae definierunt animam esse corpoream, et in genere corporis ponebant.
Et ideo omnes illa rationes quaen inducta sunt ad hoc, quod anima non sit corpus, nec forma corporalis, nec materia naturaliter, sufficienter improbant positiones istorum.
Ad aliud dicendum, quod anima est in genere substantiae, quae est forma ut hoc aliquid : et ideo ex ipsa et corpore
fit unum naturaliter et substantialiter. Et bene conceditur, quod forma substantialis movet in aliquo in quantum forma est.
Ad aliud dicendum, quod hoc procedit de necessitate : quia anima non est talis actus.
Et TUNC sequens solvitur : quia tunc hoc procederet, si anima simpliciter esset hoc aliquid et particulare : sed anima est forma, et motor corporis in quantum est motor, oportet quod compositum sit quoddam esse distinctum habens a corpore naturaliter et substantialiter. Et ideo noluit Plato dicere, quod homo compositum sit ex anima et corpore, sed quod homo est anima rationalis utens corpore, ut dicit Gregorius Nyssenus.