TRACTATUS XII.

DE FORMATIONE HOMINIS SECUNDUM ANIMAM TANTUM.

Deinde transeundum est ad ea quae dicuntur in libro II Sententiarum, distinctione XVI, cap. His excursis, ubi dicit Magister, quod tractandum est de homine.

Et dicit, quod quaerenda et consideranda sunt quinque, scilicet quare creatus sit, et qualis institutus sit, et qualis vel quomodo factus ? Deinde, qualiter sit lapsus ? postremo, qualiter et per quem sit reparatus ?

Et hæc omnia dupliciter considerantur, secundum animam scilicet, et secundum corpus. Dicit autem Aristoteles in primo primi de Anima, quod cum bonorum et honorabilium sit scientia : et una scientia magis altera sit bonorum et honorabilium dupliciter, scilicet quia cum quælibet scientia sit de subjecto aliquo, una habet honorabilius et melius subje-

<--- Page Split --->

ctum quam alia, sicut astronomia vincit geometriam. Alio modo, quia una scientia certiores habet demonstrationes quam alia, sicut geometria vincit astronomiam, eo quod per certiora principia concludit. Et addit Aristoteles, quod propter utrumque haec scientia de anima, sive historia de anima, rationabiliter praeponitur scientiae de corpore : quia et honorabilior quantum ad subjectum anima, quam corpus : et quia per certiora concludit. Anima enim principium corporis est, et non e converso. Et ea quae sunt in anima, principia sunt eorum quae sunt in corpore : et ideo simpliciter certiora sunt principia quae sunt in scientia de anima, licet quoad nos quaedam quae sunt in corpore, sint manifestiora his quae sunt in anima.

Secundum hanc igitur rationem de homine quaerentes, primo quaeremus de anima, ubi quaeremus quatuor, scilicet an sit. quid sit, quid in se sit et per se, quot et quibus modis dicatur imago et similitudo Dei : et ex quo sit secundum omne genus causae, scilicet materialis, efficientis, formalis, et finalis.