QUÆSTIO LXIV.

De factura hominis : et de his quæ, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.

Deinde, Quæritur de hoc quod dicit Magister in libro secundo Sententiarum, distinctione XV, cap. Omnibus autem creatis et dispositis vidit Deus, quod esset bonum, et ait : Faciamus hominem, ubi quærendum est de factura hominis, et de his quæ circumstant facturam, quæ Genesis, 1, 26, determinantur.

loqui, Faciam. Sic enim Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt unus Deus, omnia creans, et faciens omnia. Si autem loquitur ad Angelos, objicit Beda, quod non deberet dicere, Ad imaginem et similitudinem nostram : eo quod nulla est communis imago Dei et Angelorum, de qua possit dici, nostram.

Quæst 1. Primo ergo quæritur, et est quæstio Bedæ, Quare in aliis creaturis non nisi simpliciter dixit : Et facta sunt : cum autem facturus esset hominem, quasi ex deliberatione et communicato consilio dicit : Faciamus hominem ?

Homo enim eadem facilitate factus est qua aliæ creaturæ : et ita videtur, quod eodem modo loquendi deberet uti in factura hominis, quo usus est in aliis creaturis.

Quæst. 2. Adnuc quæritur, Ad quem loquens dicit, Faciamus ?

Si enim loquitur Pater ad personas in quò est principii auctoritas, scilicet ad Filium et Spiritum sanctum, videtur esse inconveniens. Opera enim Trinitatis indivisa sunt : eo quod exeunt ab essentia, quæ indivisa est in tribus personis. Non ergo deberet loqui pluraliter, sed deberet

Ulterius objicit Beda, quod nullus sanctorum Doctorum dixit, quod loqueretur ad Angelos : sed quidam hæretici hoc dixerunt. Unde Hilarius in libro V de Trinitate dicit : « Per hoc quod singulariter dicit, Ad imaginem et similitudinem, notat unitatem essentiae : per hoc quod dicit, Faciamus et nostram pluraliter, notat pluralitatem personarum. »

Adnuc quæritur, Cum Angelus sit ad imaginem Dei et signaculum similitudinis Dei, sicut in præhabitis ex verbis sanctorum probatum est, quare in factura Angeli non est usus eodem modo loquendi ut cum cœlum faceret, per quod intelligitur natura angelica informis, ut dicit Augustinus : et cum lucem faceret, per quod intelligitur angelica natura formata, dixisset : Faciamus cœlum et lucem ad imaginem et similitudinem nostram ?

<--- Page Split --->

Quæst. 4. ULTERIUS quæritur, Cum dicitur : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, quid supponitur per imaginem et similitudinem, utrum quid creatum, vel quid increatum ?

Si quid supponitur increatum, hoc erit essentia, vel persona. Si est essentia : tunc idem est dictum, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem, quod, Faciamus hominem ad essentiam nostram. Et cum homo ad minus secundum animam sit imago Dei, eo quod imago Dei secundum mentem in anima est impressa, ut dicit Augustinus in libro XV de Trinitate : tunc essentia divina esset secundum mentem hominum impressa : et ex hoc sequitur hæresis, quæ dicit, quod Deus facit animam hominis de sua substantia, quæ hæresis condemnata in concilio Nicæno. Sequeretur enim, quod homo esset et creator et creatus, et peccabilis et impeccabilis, ut dicit Damascenus, et vertibilis et invertibilis : quæ absurda sunt omnia. Si autem supponitur persona : tunc non potest supponi persona nisi Filii : quia ille solus est imago. Ad Coloss. 1, 15 : Qui est imago Dei invisibilis. Tunc idem est dictum, Faciamus hominem ad imaginem, quod, Faciamus ad Filium : et tunc incongrue dicitur, nostram : quia Filius non est imago Trinitatis, sed solius Patris.

  1. Adhuc, Cum dixit, Ad imaginem, quare addidit, Ad similitudinem : dicit enim Hilarius in lib. de Synodis, quod « imago est rei ad rem coæquandæ species indifferens, vel indiscreta similitudo. » Et sic satis per imaginem intelligitur similitudo. Nugatorie ergo additur.

  2. Adhuc, Si dicatur, quod quid creatum supponitur : hoc non potest esse, nisi homo, vel Angelus : et tunc idem esset ac si diceret, Faciamus hominem ad hominem, vel Angelum qui est imago nostra : quod valde inconveniens est :

quia ex modo loquendi cum dicitur, Ad imaginem, importatur aliquid quod est ante facturam hominis, ad cujus imitationem fit homo : et hoc non est Angelus, quia ad imitationem Angeli non est factus homo, ut dicit Damascenus in libro II de Fide orthodoxa 1 : et homo non est, quia homo ante hominem non fuit, ad cujus imitationem factus homo conderetur.

  1. Adhuc, In omnibus creaturis etiam corporalibus, vestigium Trinitatis apparet : et sic videtur, quod omnis creatura ad minus ad similitudinem Dei facta est sicut et homo : in factura ergo cujuslibet debuit dicere, Faciamus hoc et hoc ad similitudinem nostram.

ULTERIUS quæritur, Ad quid addidit hoc, Et præsit piscibus maris, et volatilibus cæli, et bestiis, universæque terræ, omnique reptili quod movetur in terra ?

Si enim hoc aliquid est do ratione imaginis : tunc videtur, quod per peccatum corrupta est imago in homine : et hoc falsum est, quia in imagine pertransit homo, ut dicitur in Psalmo xxxviii, 7 : et pius pater Abraham imaginem suam recognovit in inferno in divite purpurato, Luc. xvi, 25, quando dixit : Fili, recordare.

ULTERIUS quæritur de hoc quod dicit : Quæst. 6. Et creavit Deus hominem ad imaginem suam : et statim addidit, Ad imaginem Dei creavit illum 2 ?

Et videtur esse nugatoria repetitio.

ADHUC ulterius addidit : Masculum et Quæst. 7. feminam creavit eos 3, cum adhuc feminam non fecerit quam postea ex latere viri formavit.

  1. Si quis dicat, quod fœmina non est ad imaginem Dei, eo quod dicit Apostolus,

<--- Page Split --->

I ad Corinth. xi, 7 : Vir... imago et gloria Dei est : mulier autem gloria viri est. Tunc incidit haeresis eorum qui dixerunt fœminam non esse capacem gratiae et beatitudinis : quod valde absurdum est, quia sic plena gratia beata Virgo revo- caretur a gratia 1.

  1. Si autem dicatur, quod dicat eos, eo quod in uno eorum utrumque fecit sexum, sicut est in his, ut dicit Beda, quos androgynos vocant, hoc est, hermaphroditos. Tunc incidit haeresis Judaorum, qui hoc dicunt : et sequitur, quod superflue additur : Crescite, et multiplicamini 2, quia ex tali differentia sexus multiplicatio fieri non potest, cum sit monstruosus et imperfectus.

  2. Adhuc, Imperfectior esset homo creatus aliis animantibus, quae in primis hypostasibus suae speciei, ut dicit Damascenus, per distinctum sexum creata sunt.

Quæst. 8. ULTERIUS quæritur de hoc quod dixit illis : Crescite, et multiplicamini : et cum ante loqueretur de aliis animantibus, non dixit nisi, Vidi! Deus quod esset bonum.

Quæst. 9. ADHUC, Cum homo sit rationalis, et in hoc antepositus omnibus irrationalibus et plantis, videtur quod non in uno die fieri debuit cum aliis animalibus, sed in die speciali.

Solutio. 1. SOLUTIO. Dicendum ad primum secundum Bedam et Augustinum, quod in modo deliberationis dignitatem hominis ostendit, et ad factorem convenientiam in ratione et intellectu : in magno enim facto et pulchro et adornato, non propter difficultatem factoris, sed propter diligentiam operis et exquisitam speciositatem operis. Et hoc notat quando quasi per deliberationem dicit : Faciamus. Unde Beda : « Apparet quare dictum sit, ut caetera fierent juxta genus suum et

species suas. Erat enim homo creandus, qui non solum generi suo et speciei congrueret, sed ad imaginem creatoris fieret: cujus dignitatis magnitudo ostenditur, quia quasi cum consilio creatur, nec simpliciter sicut de caeteris fieri dicitur homo, sed faciamus ad imaginem et similitudinem nostram. »

Ad aliud dicendum, quod Pater loquiAd quest. 2. tur hic ad Filium et ad Spiritum sanctum, et non ad Angelos, sicut bene probat Beda. Et licet indivisa sint opera Trinitatis, tamen personæ differenter referuntur ad opus. Pater enim principium operationis est in Filio et in Spiritu sancto, quia ab ipso habent, quod operantur : Pater enim operatur per Filium et in Spiritu sancto. Et ideo dicitur, Joan. xiv, 10 : Pater in me manens ipse facit opera. Et, Joan. i, 3 : Omnia per ipsum facta sunt. Et, Joan. v, 17 : Pater meus usque modo operatur, et ego operor. Et, I ad Corinth. xii, 6 : Divisiones operationum sunt, idem autem Deus, qui operatur omnia in omnibus. Et quia sic per differentes rationes operandi referuntur ad opus, ideo congruum fuit dicere, Faciamus. Et hoc est quod dicitur ibidem in Glossa sic : « Trinitas in praecedentibus insinuatur, cum dicitur, Dixit Deus : Fiat, et fecit Deus, et, Vidi! Deus quod esset bonum : sed manifestius cum dicitur, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram.

Ad aliud dicendum, quod dictum Hilarii conveniens est et bonum : et probat hoc quod dictum est.

Ad aliud dicendum, quod licet AngeAd quest. 3. lus ad imaginem et similitudinem Dei sit in interioribus, hoc est, pertinentibus ad intellectualem naturam, tamen in exterioribus non.est ad imaginem : homo autem in exterioribus et in interioribus est ad imaginem : in interioribus in memo-

<--- Page Split --->

ria, intelligentia, et voluntate : in exterioribus autem ut quodammodo sit principium omnium sicut Deus : est enim ut rex et dominus omnium, et omnia secundum usum referuntur ad ipsum : quod non competit Angelo, qui nullo talium utitur : et ideo tali modo loquendi non est usus in creatione Angeli, quo est usus in creatione hominis.

Ad quest. 4. Ad in quod ulterius quaeritur, dicenAd 1. dum quod imago et similitudo possunt supponere quid creatum, et quid increatum : increatum secundum quod supponunt essentiam divinam sub ratione mentis et intelligentiae et voluntatis sive amoris, quae verissime et essentialiter in Deo sunt. Et mens quae sui ex se generat notitiam, attribuitur Patri : intelligentia quae notitia est genita a mente, attribuitur Filio : et voluntas sive amor qui a mente procedit in notitiam sive intellectum, et e converso ad mentem, attribuitur Spiritui sancto : haec enim tria increatum quid supponunt in Deo. Non tamen propter hoc potest dici homo factus ad essentiam : quia diversus modus significandi est in imagine et similitudine et essentia. Et si sic arguatur, Factus est homo ad id quod est essentia divina : ergo factus est ad essentiam divinam : incidit fallacia accidentis, eo quod sicut dicit Aristoteles in II Elenchorum, non necesse est idem praedicato vel quasi praedicato, et accidenti vel quasi accidenti inesse. Et bene concedendum est, quod non supponit personam Filii qui est imago Patris. Nec sequitur, imago est essentia divina : imago Trinitatis est in anima : ergo essentia divina est in anima. Non enim in anima est per essentiam, sed per exemplum exemplatum ab hoc exemplari quod est essentia divina, significata ab essentia divina sub ratione mentis, intelligentiae, et voluntatis. Et quia hoc non intellexit haeresis, merito condemnata est.

Ad aliud dicendum, sicut dicit Augu- 4 stinus, quod imago Dei est homo in potentia cognoscendi : sed similitudo est in potentia diligendi, secundum quod dilecti o est in omni virtute : sicut dicit Augustinus in libro de Moribus Ecclesiæ, quod « virtus nihil aliud est quam ordo amoris. » Et sic patet, quod non nugatorie additur. Et hoc est quod dicitur, Eccli. xvii, 1 et 2 : Deus creavit de terra hominem, et secundum imaginem suam fecitillum. Et iterum convertit illum in ipsam, et secundum se vestivit illum virtute.

Potest etiam supponere quid creatum : Ad 3. sed secundum hoc supponit rationem imaginis creatae et formam qua abstrahitur a mente, intelligentia, et voluntate creantis. Et est sensus : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem, hoc est, faciamus eum ad rationem et formam, qua mente et intelligentia et voluntate repræsentare possit et imitari unitatem essentiae in tribus personis, et distinctionem personarum in unitate essentiae. Et sic non sequitur, quod aliquid factum sit ante hominem secundum naturam ad quam factus sit : sed quod aliquid sit ante eum secundum rationem : et hoc verum est, quia ratio facti est ante factum secundum rationem intelligentiae.

Per quod patet solutio ad objectum in contrarium.

Ad aliud dicendum, quod vestigium 4. est similitudo confusa, et non expressa : et ideo in aliis creatis non potest dici, quod fiant ad similitudinem, quia similitudo confusa non est similitudo : per hoc enim quod additur, confusa, cadit a ratione similitudinis.

Ad in quod ulterius quaeritur, dicen- 4 ad quest. dum quod hujusmodi dominatus qui datur homini, magis facit ad decorem imaginis quam ad substantiam. Et quod dicitur, quod in imagine pertransit homo', hoc intelligitur quantum ad substantiam imaginis : et id quod est. ad

<--- Page Split --->

substantiam imaginis, cognovit pius pater in divite purpurato 1. Exteriora autem ad decorem imaginis facientia illa cassaverunt per peccatum. Tamen dicit Augustinus, quod in signum quod ista subjecta fuerint homini in statu innocentiae, legimus etiam leones et alia saeva animalia obedivisse quibusdam sanctis patribus. Dicit enim Gregorius Nazianenus, quod Deus creavit hominem ad imaginem, sicut pictores fingunt imagines imperatorum, non solum protrahendo figuras linearum, sed etiam complendo per decorem. Et haec sunt verba ejus in libro de Reparatione lapsi : « Homo totius creaturæ dominus ad imaginem sui conditoris effectus, nil aliud indicat, nisi quod mox in eo regia natura formata sit. Ut enim juxta humanam consuetudinem qui principum imagines fingunt, non solum impressionem formæ ejus imitantur, verum etiam amictu picturæ regiam exprimunt dignitatem, ita ut etiam imago ipsa jam pro consuetudine dicatur imperator : sic et humana substantia quoniam ad aliorum regimen concedebatur, propter regis universorum similitudinem velut imago animata componitur, pro picturæ velamine vestita est virtute, pro sceptro beatitudine et immortalitate sustollitur, pro regali serto justitiae corona decoratur. » Idem fere dicit Damascenus in libro II de Fide orthodoxa 2.

licet adhuc fœmina creata non sit : ne fœmina quæ seminaliter et materialiter jam fuit in viro, expers credatur esse imaginis. Et hoc est quod dicit Augustinus contra Manichæum, et ponitur ibidem in Glossa sic : « Masculum et fœminam creavit eos, dicit, ut corpus factum intelligatur. Rursus, ne in uno homine uterque sexus reputaretur, sicut quos androgynos vocant, pluraliter subjecit, fecit eos, quamvis mulier nondum a viro esset divisa, sed materialiter præseminata. »

Ad aliud dicendum, quod hoc conce- Ad 2. dendum est de plano : quia hæresis est : et bene improbatum est in objiciendo. Mulier enim ad imaginem Dei est sicut et vir. Quod autem dicit Apostolus 3, propter hoc dicit, quod mulier a viro sumpta est, et ei subjecta : et ideo ipsum dicitur imitari : vir autem immediate ad imitationem Dei factus est.

Ad aliud dicendum, quod illud proce- Ad 3. dit, et bene improbat errorem inductum.

Ad aliud dicendum, quod non est nugatoria : quod enim in primo dicit, notat imaginem in habitu in natura animæ creatam : quod secundo addit, notat relationem ejusdem imaginis ad Deum sicut ad exemplar secundum actum imitandi.

Adquæst. 7. Ad aliud ulterius dicendum, quod dicit : Masculum et fæminam creavit eos,

Ad aliud dicendum, quod creatis aniAdquest. 8. malibus non complevit benedictionem, sed approbavit tantum ut manerent quæ creata sunt : quia dignissimum animalium quod est homo, nondum creatum erat : quo creato statim complebatur benedictio.

Ad ultimum dicendum, quod in aniAd quest. 9. mali natura homo convenit cum brulis : et ideo uno die creates est cum eis. In ratione autem præfertur eis. Et hoc non facit distincta operatio in diverso die, sed specialis imitatio imaginis et similitudinis ad creatorem. Pisces enim et bruta diversis diebus creata sunt : nec bruta præferuntur piscibus, nec pisces brutis in aliqua dignitate.

<--- Page Split --->