QUÆSTIO LXIII.
De ordine rerum in universo.
Deinde ratione ejus quod dicit Magister in libro II Sententiarum, distinct. XV, cap. Omnibus autem creatis atque dispositis novissime factus est homo, tamquam dominus et possessor, qui omnibus præferendus erat.
Ex hoc enim videtur, quod ordo sit in universo ut unum ordinetur ad alterum.
Propter quod quæritur, An sit ordo in universo? Et si est, cujusmodi ordo sit ille?
Et secundo, Utrum omnia ad hominem ordinentur?
MEMBRUM I.
An sit ordo in universo ? Et si est, cujusmodi sit ordo ille ?
Videtur autem quod non sit ordo in universo.
<--- Page Split --->
Dicit enim Augustinus in libro XIX de Civitate Dei. « Ordo est parium dispariumque rerum sua cuique loca tribuens dispositio '? »
Et secundum hoc non videtur ordo esse in universo.
Eccle. x, 6 et 7 : Est malum quod vidi sub sole, quasi per errorem egrediens a facie principis : positum stultum in dignitate sublimi, et divites sedere deorsum. Vidi servos in equis, et principes ambulantes super terram quasi servos. Hoc autem modo in partibus universi suae dignitatis gradus non tribuitur cuilibet : et sic videtur, quod in universo non sit ordo, sed confusio.
Adhuc, Gregorius super illud Genesis, 1, 28 : Dominamini piscibus maris, et volatilibus caeli : dicit, quod « contra naturam superbire est hominem homini velle pra'esse : cum homo ad imaginem Dei non sit factus, nisi ut pra' sit piscibus maris, et volatilibus caeli, aliisque irrationab.libus creaturis. » Sed hanc confusionem videmus in pra'cipuis partibus universi, hoc est, in hominibus. Ergo non ordo, sed confusio est in universo.
Adhuc Augustinus in libro XIX de Civitate Dei : « Hoc naturalis ordo praescribit, ita Deus hominem condidit. Nam dominetur, inquit, piscium maris, et volatilum caeli, et omnium repentium quae repunt super terram. Rationalem factum ad imaginem suam, noluit nisi irrationabilibus dominari. Unde primi justi, pastores pecorum, magis quam reges hominum constitui sunt : ut etiam sic insinuaret Deus, quid postulet ordo naturalis creaturarum, et quid exigat meritum peccatorum 2. » Ergo si homo dominatur homini, vel peccator justo, quod frequentissimum est in universo, non est ordo, sed confusio.
Adhuc, Proverbiorum, xiv, 19 :
Jacebunt mali ante bonos, et impii ante portas justorum : et super eos erit vir bonus. Hoc ergo est de ordine justitiae. Sed secus in universo videmus, quod justi jacent ante portas impiorum, ut Lazarus ante portam divitis 3. Dominatur etiam vir impius super bonos, sicut Pharao super filios Israel in Ægypto, et Nabuchodonosor super tres pueros in Chaldæa. Ergo in præcipuis universi partibus magis est confusio quam ordo.
Adhuc, Secundum ordinem rationis, spiritualis creatura præfertur corporali : et tamen videmus, quod corporalis creatura dominatur et agit aliquando in spiritualem : sicut in purgatorio ignis corporalis agit in spiritus rationales et Angelorum et hominum, et similiter infernalis ignis : illum enim ignem Augustinus in libro XXI de Civitate Dei, dicit esse corporeum. Ergo videtur etiam, quod in dispositione universi quae a Deo est, magis sit confusio, quam ordo.
Adhuc, Ordine naturae praeponitur rationalis creatura irrationabilibus : et tamen videmus, quod saepe lupi, leones, et alia irrationalia dominantur hominibus, et devorant eos : cum tamen, Genes. 1, 26, dicatur : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram : et præsit piscibus maris, et volatilibus caeli, et bestiis, universæque terræ, omnique reptili quod movetur in terra.
CONTRA :
Augustinus in libro II de Libero arbitrio : « Nulla res, nullus casus, nulla rerum labes id umquam efficit, ut justum non sit esse ordinalissima. »
Adhuc, Augustinus in libro V de Civitate Dei : « Veracissime creditur cuncta scire Deum antequam fiant, et nihil inordinatum relinquere, a quo sunt omnes potestates, quamvis non sunt omnium voluntates 4. »
1 S. AUGUSTINUS, Lib. XIX de Civitate Dei, cap. 13. 2 IDEM, Ibidem, cap. 18.
3 Cf. Luc. xvi, 20. 4 S. AUGUSTINUS, Lib. V de Civitate Dei, cap. 8.
<--- Page Split --->
Per rationes etiam idem arguitur : quia ea quae fiunt a sapiente per rationem sapientiæ, ordinata sunt : ergo quae a sapientissimo Deo fiunt, ordinatissima sunt : omnia quae sunt in universo, a sapientissimo Deo fiunt : ergo omnia quae sunt in universo, ordinatissima sunt.
Adhuc, Bonum per rationem ordinis determinatur : ergo quaecumque sunt bona, ordinata sunt. Sed, Genes. 1, 31, dicitur, quod vidit Deus cuncta quae fecerat : et erant valde bona. Ergo cuncta quae fecerat, erant valde ordinata.
ULTERIUS quaeritur, Quis sit ordo parQuæst. 1. tium in universo ?
Et super hoc dicit Augustinus in libro VIII super Genesim ad litteram : « Dei providentia regens atque administrans universam creaturam, et naturas et voluntates, ordinavit naturas quidem ut sint, voluntates autem ut nec infructuose bonæ, nec impune malæ. Subdidit primitus omnia sibi, deinde creaturam corporalem creaturæ spirituali, irrationalem rationali, terrestrem cœlesti, fœmineam masculinæ, minus valentem valentiori, indigentiorem capaciori : in voluntatibus autem bonas sibi, cæteras vero ipsis servientibus sibi, ut hoc patiatr voluntas mala, quod ex jussu Dei fecerit bona, sive per seipsam sive per malam 1. »
ULTERIUS quaeritur de causa hujus orQuæst. 2. dinis, Quare sic ordinata fecerit Deus ea quae sunt in universo ?
Et ad hoc quod sapientia sit causa, dicit Gregorius, et ponitur in Sententiis a Magistro : dicit enim, quod « ex magnitudine creaturarum intelligitur Deus omnipotens, ex ordinatione et dispositione sapiens, ex gubernatione bonus. »
SED CONTRA hoc videtur quod dicit sed contra.
Augustinus in libro V de Civitate Dei, sic : « Ipsum causarum ordinem et quamda : rerum connexionem Dei summi tribuunt voluntati 2. » Magis ergo tribuitur voluntati, quam sapientiæ.
ADHUC, Cum, sicut dicit Augustinus, Quæst. 3. ordo sit parium dispariumque rerum sua cuique loca tribuens dispositio : quaeritur, Si omnia essent paria, utrum esset ordo in universo?
Et videtur, quod sic : quia inter res quae sunt ejusdem speciei et ejusdem generis, paritas est : et in illis maxime ordo est, eo quod maxime sibi congruunt. Ergo eliamsi totum universum compositum esset ex paribus genere et specie, maxime partes universi sibi invicem congruerent, et sic præcipuus ordo esset inter eas.
CONTRA :
Omnis ordo secundum prius et posterius determinatur : paria non habent se secundum prius et posterius : ergo si omnia essent paria, nullus esset ordo.
Adhuc, Augustinus in libro XI de Civitate Dei : « A terrenis usque ad cœlestia, a visibilibus usque ad invisibilia sunt bona alia aliis meliora, ad hoc inæqualia ut essent omnia 3. »
Adhuc, Augustinus in libro XII de Civitate Dei : « Cum Deus sit summa essentia, rebus quas ex nihilo creavit, esse dedit, sed non summe : et aliis dedit esse amplius, aliis minus : atque ita naturas essentiarum gradibus ordinavit 4. »
Adhuc, Augustinus in libro LXXXIII Quæstionum : « Non essent omnia, si essent æqualia : non enim essent multa genera, quibus conficitur universitas, primas et secundas et sic deinceps usque ad ultimas ordinatas habens creaturas. »
<--- Page Split --->
Solutio. Solutio. Dicendum, quod orlo est in universo, nec Deus permitteret rem inordinatam fieri, nisi ante disposuisset et praevidisset qualiter reduceretur et revocaretur ad ordinem. Unde duplex est ordo, scilicet rei ordinatae, et sapientiae ordinantis, sicut paulo ante dictum est. Quantum ad ordinem rei ordinatae, si ordinis ratio ex ipso accipiatur quantum ad debitum naturae vel meriti absolute, multa sunt inordinata et per errorem facta. Si autem accipitur ratio ordinis ex ratione sapientiae ordinantis, nihil penitus est inordinatum vel confusum in mundo, sed omnia decentissime ordinata: quia etiam mala quae a Deo pernituntur, ordinantur optime vel ad exercitum virtutis, vel ad ampliorem commendationem boni, vel ad commendationem justitiae, vel pulchritudinem. Et ordo qui est secundum congruentiam rei ordinatae, est ordo secundum quid. Ordo autem qui est ex dispositione sapientiae, est simpliciter.
UndE quod dicitur in Ecclesiaste, x, 6 et 7, intelligitur de ordine secundum quid : et hoc notat littera cum dicit : Quasi per errorem. Simpliciter tamen ordinatissimum est : quia ex hoc probantur electi et exercentur, et ex hoc laudabilior est virtus bonorum, qui tales confusiones et inordinationes sustinent a malis : et ex hoc eminet justitia justi judicis, quae per censuram penea tales inordinationes reducit ad ordinem.
Ad aliud eodem modo dicendum est, quod confusio est in universo quantum ad ordinem primo modo dictum, qui est ordo particularis et secundum quid. Sed optime dispositus est ordo universi quantum ad ordinem secundo modo dictum : quia per illum Deus deponit potentes de sede, et exaltat humiles, et tribuit unicuique secundum merita : et sicut dicitur, Sapient. viii, 1 : Attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter, et decenter secundum justitiae publicae decorem.
Ad 3. Per omnem eumdem modum respon-
dendum est ad dictum Augustini : quia per hoc quod homo praeest homini et peccator justo, confunditur ordo particulares : sed ordo justitiae universalis eminentior et pulchrior efficitur.
Ad aliud eodem modo dicendum, quod ex hoc ipso quod sit contra ordinem particularem, construitur et perficitur ordo universalis a sapientia omnia disponente. Sic enim intelligitur quod dicit Augustinus, quod « ordo est parium impariumque sua unicuique loca tribuens dispositio. » Valde enim impar est secundum ordinem particularem, quod justi jacent ante fores inipiorum, et quod impii dominantur eis : sed hoc etiam valde efficitur par et pulchrum, quando per hoc ipsum per justitiam generalem et dispositionem sapientiae impius reducitur et disponitur ad locum impietati suae congruum, et justus laudabilior efficitur, sicut dicit Ambrosius, quod fur in furcis pulcherrimus est, et Judas in inferno. Et haec est justitia de qua dicitur, Apocal. xxii, 11 : Qui in sordibus est, sordescat adhuc : et qui justus est, justificetur adhuc, etc.
Ad aliud dicendum, quod hoc est ordinatissimum, quod spiritualis creatura quae dignitatem amisit per peccatum, amittat privilegium dignitatis quo superposita fuit creaturae, et subjiciatur ei quod subjectum habebat ante peccatum. Sic enim dicitur, Proverb. xiv, 34 : Miseros facit populos peccatum.
Per omnem eumdem modum solvendum est sequens, propter quod dicunt Augustinus et Joannes Damascenus, quod nociva in plantis et animalibus non sunt facta nociva, nisi post peccatum.
Ad 10 quod in contrarium objicitur, Ad object.1. concedendum est, et dicendum quod procedit de generali ordine.
Sequens eodem modo concedendum Ad object.2. est : quia de generali ordine loquitur.
Similiter sequens quod per rationem Ad object.3. inducitur, procedit.
<--- Page Split --->
Ad object. 4. EODEM modo procedit id quod consequenter inducitur.
Ad quest. 1. AD ID quod ulterius quaeritur, jam patet solutio. Patet enim quis sit ordo in universo, qui aliquando violatur, quia particularis: et quis sit qui numquam violatur, nec augetur, nec minuitur, quia universalis. Et hoc dicit auctoritas Augustini praeinducta : sic enim omnia ordinata sunt et disposita congrua ratione sapientiae.
Ad quest. 2. AD ID quod ulterius quaeritur, dicendum quod in veritate potentia, sapientia, et voluntas, sunt causa hujus ordinis. Sed per rationem ordinis respicit sapientiam. Per potentiam qua omnia constringit sub ordine, et attingit a fine usque ad finem fortiter, respicit potentiam. Per hoc autem quod suaviter sic omnia disponit unumquodque ad finem suum, voluntatem respicit et bonitatem.
Ad object. Ad sequens dicendum, quod omnibus illis tribus tribuitur secundum diversas rationes, ut dictum est.
Ad quest. 3. AD ALIUD dicendum, quod si etiam omnia paria essent particularis ordinis paritate in mundo, nihilominus esset in eis ordo sapientiae, qui unicuique locum et gradum tribueret, et pro dignitate naturæ, et pro congruentia meriti.
Ad object. 1. AD ID quod contra objicitur, dicendum quod si omnia essent paria omni modo, tunc esset aequalitas : et sic non essent omnia, sed quaedam, ut dicit Augustinus. Sed si essent paria secundum naturam, non propter hoc excluderetur, quin essent superiora et inferiora secundum exigentiam status et meriti. Et hoc dicit auctoritas Augustini consequenter inducta, et nihil amplius. Et sic dicit Philosophus, quod « inferiora sunt in superioribus sicut in suis moventibus et formis : superiora autem in inferioribus sicut in suis materiis et mobilibus. » Hoc etiam est quod communiter inducitur ab Augustino, et nihil amplius.
ULTIMUM etiam hujus quaestionis quod ab Augustino inducitur, omnino idem dicit. In omnibus enim sicut ab uno, ita ad unum est ordo, ut dicit Hilarius in libro IX de Trinitate. Et hoc est quod dicitur, Apocal. XXII, 13 : Ego sum Alpha et Omega, primus et novissimus, principium et finis.
MEMBRUM II.
Utrum omnia ad hominem ordinentur ?
DEINDE quaeritur, Si est ordo talis in universo sicut dictum est, utrum omnia ad hominem ordinentur ?
Et videtur, quod sic.
Dicit enim Gregorius super illud Marci, XIV, 13 : Prædicate Evangelium omni creaturæ : quod « omnis creaturæ nomine intelligitur homo, per convenientiam quam habet cum omni creatura. » Ergo videtur, quod omnia ordinentur ad hominem sicut ad finem.
Adhuc, I ad Corinth. III, 22 et 23 : Omnia vestra sunt : vos autem Christi, Christus autem Dei. Sed ea quae sunt hominis, ordinata sunt ad hominem. Omnia sunt hominis. Ergo omnia ordinata sunt ad hominem.
Adhuc, Ad Roman. VIII, 21, super illud : Et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis, in libertatem gloriæ filiorum Dei : dicit Glossa, quod « superiora et omnia alia serviunt et obsequuntur homini ad multiplicationem numeri electorum : et ideo quiescent homine assumpto in gloria. » Sed ad quod sunt, ad hoc serviunt ut ad finem : sed ad hominem sunt : ergo ad hominem serviunt : ergo sunt ad hominem sicut ad finem.
Adhuc, Augustinus in libro primo de Doctrina Christiana dividit omnia quae sunt in terra : et ponitur a Magistro
<--- Page Split --->
in primo Sententiarum, distinctione prima, scilicet in summa bona, media bona, infima bona. Et dicit, quod summa bona sunt Deus trinitas, quibus fruendum est. Infima sunt res hujus mundi, quibus utendum est, ut ad id perveniatur quo fruendum est. Media bona homo, qui fruitur summis, et utitur infimis : et ideo inter utraque constitutus est. Ergo tam summa referuntur ad hominem quam infima : et sic omnia sunt propter hominem et ad hominem ordinata : homo igitur est finis omnium.
Adhuc, Augustinus in libro LXXXIII Quæstionum1, distinguit inter uti et frui. Et dicit, quod uti aliqua re non potest nisi quod rationis est particeps. Uti enim est aliquid in facultatem voluntatis accipere et ad aliud referre : quod sine collatione rationis esse non potest. Utilia autem distinguit sic : Perfecta ratio quæ virtus vocatur, primo utitur seipsa ad intelligendum Deum. Utitur cæteris rationalibus ad societatem, irrationalibus ad eminentiam. Utitur etiam corporibus vivificandis ad beneficentiam : sic enim suo utitur corpore : utitur quibusdam assumendis vel respuendis ad valetudinem : utitur quibusdam tolerandis ad patientiam, quibusdam ordinandis ad justitiam, quibusdam considerandis ad veritatis documentum sive prudentiam. Utitur etiam his a quibus abstinet per temperantiam. Et sic omnes partes mundi ad usum hominis ordinatæ sunt : et quod ordinatum est ad hominem, propter hóminem est, sicut propter finem : omnes partes mundi ordinatæ sunt sicut ad hominem ut utatur eis : ergo omnes partes mundi ad hominem sunt ut ad finem.
Adhuc, Hoc accipitur ex verbis Magistri in libro II Sententiarum, distinct. XV, cap. Omnibus autem creatis atque dispositis, ubi dicit, quod « novissime factus est homo tamquam dominus et possessor, qui omnibus præferendus
erat. » Sed ad dominum qui omnibus præfertur, ordinantur omnia ut ad finem quæ subjecta sunt ei : homo talis dominus est: ergo omnia ordinantur ad ipsum ut ad finem.
- Adhuc, Boetius in Topicis : Si id quod minus videtur inesse, inest : et id quod magis. Sed minus videtur, quod spiritualis creatura sive Angelus ordinetur ad hominem, quam corporalis : et ordinatur angelica ad hominem. Ad Hebr. i, 14 : Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos qui hæreditatem capient saluti? Apocal. xxi, 9, dixit Angelus ad Joannem : Conservus tuus sum, et fratrum tuorum prophetarum, etc. Sed omnis creatura vel est spiritualis vel corporalis. Ergo omnis creatura ordinatur ad hominem sicut ad finem.
Sed contra hoc objicitur, quod Sed contra.
Averroes dicit, quod dignius non est propter indignius ut propter finem : motores cælestium digniores substantiæ sunt, quam homo : ergo non sunt ad hominem sicut ad finem.
Adhuc, Constat, quod anima movet corpus et continet ipsum, ut in fine primi de Anima dicit Aristoteles : et ideo corpus est propter animam, et non anima propter corpus. A simili ergo aliquid simile est in cœlo continente omnia, quod movet et continet cœlum et omnia quae in ipso sunt : illud ergo erit finis universi, et non homo.
Si forte dicatur, quod nihil talium est in cœlo. Contra : Augustinus in primo Retractationum dicit esse spiritualem vitalemque virtutem (etiamsi mundus non sit animal) quæ virtus in Angelis sanctis ad decorandum atque administrandum mundum Deo servit : et a quibus non intelligitur, rectissime creditur. Cum ergo in cœlo talis sit vitalis et intellectualis virtus, qua mundus movetur, decoratur, et administratur, videtur
<--- Page Split --->
quod ad illam et non ad hominem omnes partes universi ordinentur.
- Et hoc est quod dicit Boetius in IV de Consolatione philosophiae :
Tu triplicis mediam naturae cuncta moventem Connectens animam, per consona membra [resolvis, Quæ cum secta duos motum glomeravit in [orbes, In semet reditura meat, mentemque profun- [dam Circuit, et simili convertit imagine cælum.
Et tangit hoc quod Plato dicit in Timaeo sic : « Hac reputatione intellectum in anima, porro anima in corpore locata totum animantis mundi ambitum cum veneranda illustratione composuit. » Ad id ergo quod sic continet mundum et movet partes mundi, referuntur, et non ad hominem, ut videtur.
Solutio. Solutio. Dicendum, quod omnia ordinantur ad hominem ut ad finem universae creaturae. Unde omnia ad ipsum ordinantur ut ad finem, sicut expresse dicit Gregorius Nyssenus, et sicut probant prima inductae rationes.
Ad object. 1. Ad 1D autem quod contra objicitur, dicendum quod motores et motus cælestium, sunt propter hominem. Ad hoc enim movent et deserviunt generationi et corruptioni, ut impleatur numerus electorum : et propter hoc etiam quiescent electis assumptis in gloria, sicut expresse dicit Glossa ad Romanos, quæ inducta est in objiciendo.
Ad object. 2. Ad alud dicendum, quod illud quod continet omnia, et est in cœlo, et movet cœlum, et non habet se ad cœlum sicut anima : et ideo non est simile quod inductum est de anima et corpore : sed habet se ad cœlum sicut movens et continens ex jussu Dei : et per illam virutem qua movet, refertur ad necessitatem et obsequium hominis. Et hoc non est inconveniens, quod illud quod superius est per naturam, obsequatur inferiori ex
jussu Dei. Et de hoc satis dictum est in tractatu de custodiiis Angelorum. Nec est inconveniens, quod omnia inferiora referantur ad illud ut ad causam moventem et finem in quo continentur et salvantur, et referantur ad hominem ut ad finem propter quem sunt, ut ad cujus meritum et beatitudinem in usu et fructu deserviunt, ut probatum est in auctoritate Augustini, quæ inducta est in objiciendo de libro LXXXIII Quæstionum.
Ad dictum Augustini dicendum, quod Ad object.3, tale quid in cœlo est, sed anima non est. Et dicitur intellectualis virtus, non quod sit anima intellectualis, sed quia movet motu qui competit intellectui, ut dicit Plato, qui est motus circularis uniformis regularis, qui sicut dicit Messehallach in libro de Sphæra mota, est motus sapientis : non tamen est anima, sed est virtus animaliter movens, quæ in cœlis est jussu divino. Et de his in antehabitis dictum est satis supra, quæstione de motoribus orbium.
Ad dictum Boetii dicendum, quod ille Ad object. 1 loquitur secundum Platonem, qui illam virtutem dixit esse animam mundi et præditam intellectu. Et sicut anima animalis locatur in corde, quod medium est utriusque lateris, ut æqualem relationem habeat ad utrumque latus, et ad omnia quæ inter latera continentur in corpore, ut dicit Aristoteles in libro de Principiis motuum animalium : ita illa virtus quam animam mundi vocat Plato, locatur in centro universi, ut æqualem relationem habeat ad omnia quæ intra circumferentiam cœli continentur. Et sunt hæc verba Platonis in Timæo : « Animam vero immediatam ejus locavit, eamdemque per omnem globum æqualiter porrigi jussit, quo tectis interioribus partibus extima quæque totius corporis ambitu animæ circumdarentur. Atque ita orbem teretem in orbem atque in suum ambitum voluit converti et moveri sæcundum præcipuum motuum, qui virtutum præstantia sufficeret propriæ consiliationi. » Et propter hoc dicit Boetius,
<--- Page Split --->
quod secta est in duos motus, scilicet planes, et aplanes, per quos
In semet reditura meat, mentemque profun- [dam,
qua scilicet universum movet,
Circuit, et simili convertit imagine cœlum :
quia mentis sapientiae imago est motus circularis in corpore.