QUÆSTIO LVI.
De opere tertiae diei.
Deinde ratione ejus quod dicit Magister in libro II Sententiarum, distinct. XIV, cap. E: « Sequitur, Dixit Deus : Congregentur aquæ, etc. 2 , » quaeritur de opere tertiae diei.
De quo Magister quaerit tria, scilicet qualiter congregatae sunt aquae quae sub cœlo sunt in locum unum ?
Secundo, Quis sit locus ad quem congregatae sunt ?
Et tertio, De hoc quod dicit : Germinet terra herbam virentem et facientem semen, et lignum pomiferum faciens fructum juxta genus suum 3 .
<--- Page Split --->
MEMBRUM I.
MEMBRUM II.
Qualiter congregatæ sint aquæ quæ sub cælo sunt, in locum unum 1 ?
Quis sit locus ad quem congregatæ sunt aquæ 2 ?
CIRCA PRIMUM quaeritur, Ubi est facta distinctio infimi ab infimis, aquae a terra?
Et videtur insufficiens opus distinctionis : quia non fit mentio operis distinctionis medii ab infimo, hoc est, aeris ab aqua et terra, et aeris ab igne. Videtur ergo, quod insufficiens sit opus distinctionis.
Ad hoc respondent Augustinus et Beda, dicentes, quod aer distinctus est, et liberam accepit formam et distinctum locum, quando aquæ vaporabiliter in aere diffusæ prius per condensationem congregatæ sunt et descenderunt ad terras. Et similiter per hoc ignis vaporabiliter in aere mixtus prius liberam formam accepit, et per consequens motum : quia sicut prius dictum est, motus sequitur formam : unde tunc liber undique ascendit ad cameram cœli lunæ, et sic distinctus est. Propter quod dicit Philosophus in Topicis, quod ignis inter elementa quasi species corporum est, et formalior cæteris : et in terminis est, hoc est, ubique per circuitum sphæræ in altissimo. Dicitur etiam in primo Meteororum propter hoc, quod alia elementa materia sunt igni, eo quod in omnibus aliis per utivam virtutem quam habet ignis, speciem inducit ignis.
Adsecundum , scilicet ad quem locum congregatæ sunt aquæ ? respondet Beda super Genesim, sic : « Cum multa constet esse maria et flumina, in unum tamen locum dicit aquas esse congregatas : quia cuncta maria et flumina magno mari merguntur : et si qui lacus in semetipsis stricti videntur, occultis tamen meatibus in mare revolvuntur. » Et subdit signum per quod sciri potest hoc, sic dicens : « Fossores quoque puteorum hoc probant, quod omnis tellus per invisibiles venas aquæ repleta est, quibus ex mari principium est. Eccle. I, 7 : Omnia flumina intrant in mare, et mare non redundat : ad locum unde ereunt flumina, revertuntur, ut iterum fluant. »
CONTRA hoc tamen objicitur, quod idem videtur esse principium generationis quod est principium augmenti : sed augmenti principium in fluminibus est pluvia : ergo videtur etiam esse principium generationis : et sic omnia non de mari accipiunt principium.
Ad hoc dicendum, quod in veritate locus ad quem congregantur aquæ, et ex. quo oriuntur, magnum mare est, quod amphitrites dicitur, eo quod circuit terram. Propter quod etiam amphitrites dicitur ab àmpí quod est dubium, et teres quod est circulus 2 : quia dubium habet rotunditatem et non perfectam : quia ali-
<--- Page Split --->
ter non appareret arida. Et locus ejus est continentia inter littora, sicut dicit Job, xxxvni, 8 et 9 : Quis conclusit ostiis mare, quando erumpelat quasi de vulva procedens, cum ponerem nubem vestimentum ejus, et caligine illud quasi pannis infantia obvolverem ? Talis enim erat status aquarum, quando vaporabiliter mixtae erant cum aliis elementis. Et subdit de congregatione aquarum, yt. 10 et 11 : Circumdedi illud terminis meis, et posui vectem et ostia, et dixi : Usque huc venies, et non procedes amplius, et hic constringes tumentes fluctus tuos. Vectes autem vocat terminos littorum, inter quos consringunlur fluctus. De hoc eodem dicitur, Proverb. viii, 27 et seq., sic : Quando praeparabat caelos, aderam : quando certa lege et gyro vallabat abyssos : quando æthera firmabat sursum, et librabat fontes aquarum : quando circumdabat mari terminum suum, et legem ponebat aquis, ne transirent fines suos.
Ad obiectum contra, dicendum, quod licet pluviae causa sint augmenti fluminum, tamen quia pluviae maxime oriuntur ex mari et humiditate maris, propter hoc etiam primum principium ex mari est: et ideo flumina refluunt ad mare sicut ad principium suae generationis. Omne enim quod generatur secundum naturam, movetur ad locum suae generationis.
Quest. 1. Si QUERITUR etiam, Quare terra libera facta vocatur arida?
Respondent Augustinus et Beda in Glossa, sic: Primo enim ante distinctionem aquarum totam solidiorem mundi partem terram appellavit, dicens : In principio creavit Deus caelum et terram. Postquam vero mundus jam formari incepit et distingui, ad distinctionem partis quae adhuc premebatur aquis, portio quam aridam esse licebat, terrae nomen accepit. Et ideo vocavit aridam terram, portionem solidiorem materiae : portio enim soldior materiae tunc abaquis libe-
ra facta est arida, ut animalibus et plantis congruum praeberet habitaculum, et tereretur pedibus eorum quae sub aquis nec generari nec servari possent.
Similiter si quæritur, Quare congreQuest. 2. gationes aquarum appellavit maria ?
Respondent ibi Augustinus et Beda, sic: Congregationes aquarum appellavit maria : sic enim appellantur apud Hebræos omnes congregationes aquarum sive salsæ, sive dulces sint. Et dixit eas esse congregatas in unum locum : et tamen nunc pluraliter vocat congregationes aquarum propter multifidos sinus earum. Et intendit dicere, quod licet in unum locum congregatæ debeant dici unum mare propter unitatem loci : tamen quia ex illo loco uno per totam habitationem terræ dividuntur in multa mediterranea, et multos gurgites et lacus et fontes et flumina, propter hoc pluraliter dicitur maria.
Ojicitur tamen contra hoc : Simplex aqua dulcis est, et non amara vel salsa. Cum ergo hic loquatur de distinctione dulcis aquæ et simplicis, videtur, quod congregationes non debuit appellare maria, sed dulces aquas.
Ad quod dicendum, quod aqua per se insipida est : et propter hoc humidum aquæ subjectum est omnium saporum : et non posset esse omium subjectum, nisi esset insipidum, nullum saporem habens. Et ideo dicit Aristoteles in II de Anima, quod « est sapor humidì sicut odor sicci. » Per accidens autem est salsa vel amara : juxta littora enim ubi terrestre combustum immixtum est, ibi salsa amara est, et amarior quam in medio et profundo : et ideo simul a natura et accidente quod accepit, ex loco congregationis aquarum, vocavit maria. Sicut et terram simul a natura et accidente vocavit aridam : a natura enim habet soliditatem : ariditatem autem ex separatiohe ab aquis : attritionem autem, quod trita est, habet ab hoc quod est locus generationis et animalium.
<--- Page Split --->
Et notandum, quod a principio operis distinctionis tres habitæ sunt distinctiones in simplicibus corporibus. Prima est luminosi ab opaco, sive lucis a tenebris. Et illa est distinctione principiorum naturae, moventium et agentium ad propagationem naturae per influentiam virtutis et luminis solam, absque hoc quod influant qualitates activas et passivas. Secunda est distinctio medii ab extremo, scilicet aquarum quae sunt supra firmamentum ab his quae sunt sub firmamento : in qua distinguuntur principia naturae, corpora scilicet simplicia ad loca contraria, ad quae distingui non possunt nisi per contrarias qualitates quae sunt in ipsis : et haec sunt principia moventia ad propagationem per actionem et passionem contrariorum, 'sine quibus non transmutatur materia. Tertia distinction est inferiorum ab invicem, per quam corpora simplicia quae naturae sunt principia, liberas accipiunt formas et loca, et operationes secundum formas proprias et naturales habent ut moveant ad propagationem naturae. Et quia non plura exiguntur ad perfectionem principiorum, nisi ut possint influere virtutes, et transmutare materiam per contrarias qualitates, et imprimere operationes secundum proprias formas, ideo completur opus distinctionis in his tribus distinctionibus.
MEMBRUM III.
Quæritur circa hoc quod dicitur : Germinet terra herbam virentem 1, utrum plantæ generaliter pertineant ad dispositionem vel ornatum terræ 2 ?
TERTIO, Quæritur de hoc ubi dicit : Germinet terra herbam virentem : ubi
quæritur, Si plantæ generaliter pertineant ad dispositionem vel ad ornatum terræ ?
Et videtur, quod ad ornatum : quia sicut stellæ ad ornatum cœli pertinent, ita flores et germina ad ornatum terræ.
Si dicitur, sicut Augustinus videtur dicere, quod ad dispositionem propter hoc pertinent, quia radicitus adhaerent terræ. Tunc etiam stellæ debent ad dispositionem cœli pertinere : quia affixæ sunt circulis cœlestibus, et immobiles ab ipsis.
Adhuc, Dicit Ambrosius in Hexameron : « Quare ad diversos dies retulit terram et terræ ornatum in distinctione plantarum ?
Quærit etiam Beda, Quare dicit herbam virentem ? et alia translatio, herbam pabuli habet ? propter quod videtur, quod plantæ nocivæ ex figura, sicut spinæ et tribuli : et ex humore, sicut venenosæ, non sunt tunc factæ : quia illæ non sunt pabulum, sed nocumentum.
Ad hoc dicendum, quod plantæ ad dispositionem perinent, et non ad ornatum. Et bona est causa quam reddit Augustinus, quia radicitus adhaerent terræ. Constat enim, sicut dicit Philosophus, quod ex eisdem generatur omnis res et nutritur : planta vero radices habet ori similes, ut idem dicit Philosophus in II de Anima : nec radices ori similes terræ infixas haberet, nisi de natura terræ generatio ejus esset. Et ideo in II de Vegetabilibus dicit Philosophus, quod planta habet tres vires quas accipit a terra. Et Abrutallus Philosophus sive Protagoras dicit, quod in omnibus hujusmodi plantis terra est mater et solpater. Et sicut in primo de Vegetabilibus dicit Aristoteles, quod antiqui dixerunt,
<--- Page Split --->
quod vegetabilia facta sunt mundo adhuc imperfecto, propter hoc quod secundum naturam materiae non multum distant ab elementis : homo autem et animalia facta sunt mundo jam perfecto, quia informis hominum et animalium propagatio naturae ultimas et nobilissimas formarum species accepit.
Ad 1. Ad objectum de stelìis dicendum quod non est simile. Stella enim nobilissima species est corporis quinti, quod dicitur orbis vel cœlum, quia pulchritudinem illam in formam prætendit : nec est infixa circulo sicut unde accipiat nutrimentum vel naturam sive materiam : cum dicat Philosophus, quod unaquæque stellarum est ex materia sua tota : propter quod etiam non trasmutantur ad invicem. Et ideo stella pertinent ad ornatum cœli, et non plantæ ad ornatum terræ.
Ad aliud respondentum per Ambrosium qui sic dicit, ibidem, « Cur Deus sic dixit, et facta sunt ? Nomen simul ornatusque congruos surgentibus donavit elementis, quasi non potuerit cœlum insignitum cum stellis subito ut creatum est refulgere, et floribus ac fructibus terra vestiri ? » Et respondet : « Potuit utique : sed ideo primo facta, postea composita declarantur, ne vere increata et sine principio crederentur, si species rerum velut ingeneratae ab initio, et non postea addita viderentur. »
in his verbis, quod verno tempore mundus perfectus est et ornatus, in quo solent herba verentes apparere et ligna pomis onusta. Simulque notandum quod non prima herbarum germina vel arborum genera de semine prodierunt, sed de terra : quia ad unam jussionem conditoris apparuit arida compta herbis, nemoribusque vestita, quæ sui generis ex se prima produceret et semina. » Et subdit rationem, sic : « Oportebat enim ut forma rerum de imperio primo perfecta produceret, quomodo homo propter quem omnia facta sunt, in virili ætate plasmatus est. »
Et ad id quod arguitur de nocivis, respondentum est per Augustinum ibidem dicentem in Glossa sic : « Cum dicit : Germinet terra herbam virentem, et facientem semen, et lignum pomiferum faciens fructum juxta genus suum 1 : fructus nomine quaedam utilitas signatur. » Multæ autem utilitates sunt manifestæ vel occultæ omnium quæ terra radicitus alit. Possumus ergo absolute respondere spinas et tribulos et venenosa terram post peccatam hominum ad laborem peperisse : non quod alibi ante peccatum nascerentur, et post in agris quos homo coleret : sed et prius et postea in eisdem locis, non tamen prius homini nocuissent, sed post peccatum. Unde, Genes. 11, 18 : Pariet tibi 2, ut scilicet tibi nasci incipiant ad laborem quæ ad pastum tantummodo aliis' animalibus antea nascebantur.
Ad questionem Beda dicendum per Bedam sic dicentem in Glossa : « Patet
1 Genes. 1, 11. 2 Vulgata habet, Genes. 111, 18 : Spinas et tri-
<--- Page Split --->